Antonii Bynaei De calceis Hebraeorum libri duo : curis secundis recogniti, et aucti : accedit ejusdem Somnium, tertio recusum

발행: 1695년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

DE CALCEIS HEBRAEORUM LIB.II. CAP. V. 393reata, ct nuda. Scilicet pro quod in Hebraeω est, & spoliatum Motat, habent . discalceata. Ad quod verbum notavit Cyrillus: H' θ

ditas aurem, ct in cisi eaeιo, captivorum habun designat. Sed duo in hoc loco Graeci interpretes peccarunt. Primum, quod haec verba referunt ad Samariam, quasi ea plangeret, & Hularet, & incederet nuda, cum verba Prophetae sint, qui haec Com memorat de se ipso. Alterum, quod Hebraeam vocem vertunt cum proprie stoliamum notet, ac de laceris, & scissis vestibus, dicatur. Nisi cui magis placeat, Prophetam dicere se incedere hoc est expertem consilii, prae animi dolore. Quo sien si apud Jobum ea vox usurpatur, dum dicitur: qui con hos incedere in hoc est, absque ''mente, expertes consilii, facit. ε9. IV. Recte tamen notavit Cyrillus, ἀωπA1σιαν

δεικνυειν, discalceationem caprivorum Boitum offendere. Soliti enim sunt vetereS, non tantum vestibus, verum etiam calceis, spoliare captivos.

Docet hoc illustris locus, qui in Annalibus legitur.

Pekak, Rem aliae filius, Rex Samariae, Judaeorum 1. p. l. centum 6c viginti millia ceciderat uno die, & ducen- xxum. ta millia captivos abduxerat, & spoliarat. Hos captivos, non tantum uestibus, sed etiam calceis, spoliatos ex eo videre est, quod, ubi monitu Prophetae

rum nomina sunt expressa, ct acceperunt captivos, atque ex praeda vestiverunt omnes nudos, ct calce-B b arunt.

222쪽

rs, AN TONII BYNAE Iarunt. Aeque clare id ostendit hie insignis apud I IU.2x. a. sitam locus. Dicit illi Deus: pπn mn si D

cum a lumbis tuis, er calceamenta tua tosie de pedibus tuis. Huic mandato paruit non invitus. Itaque

memadmodum ambulasit serυus me yesaias nudus,dν discalceatus, tribus annis, signum is portentum

saper Aegypto ct C chaeis: sic ducet Rex AP riae

captimos Aegypti, is exules Cincaeorum, pueros,o' senes, nudos, ct discalceatos. Iam Abrahami aevo Cum morem usitatum, non absurde quis colligat iv ex ipsius dicto ad Regem Sodomaeorum, quo negat

se ex omni praeda accepturum, Ia ni, Vana n iis usque corrigiam calcei

V. Ex hac veterum consuetudine exponunt viri eruditissimi obscurum quendam apud Ieremiam locum. In eo graviter populum increpat Propheta, quod a Deo defecerint, a quo tam multis tamque variis be-δεν.u.1s. neficiiS fuerant cumulati. Tandem vero hoc monitum subjungit: Nosn Inra an wn t Arcendem tuum a discalceatione, is euitur tuum a siti. c.' a Capti Vitatem praedici putant docti interpretes, in L quam nudipedes abducerentur. Ita Sebastianus Castalio: Case ut commitas, ut tibi in captivitatem nudis pedibus procul eundum sit. Et Magnus Cocce-jus:

223쪽

DE CALCEIS HEBRAEORUM. LIB.II. CAP. V. J9sjus: UMonet imminere deportationem, ut nudipedes, ere'. ad

O in siti, deducantur in aliam terram. Ego vero I. anon video hanc genuinam esse Prophetae mentem. Persistere Prophetam in Metaphora cameli, S onagri foeminae, extra dubium omne est. Hinc necesse est, ut hoc monitum pariter sit metaphoricum, a re simili desumptum, quo deterret Israelitas, & eos avocat ab impudenti tibicne, prout ad haec verba optime notarunt Belgae interpretes. Quod confirmat s.stri./responsio, quae subjungitur: 'I-πNu PN h. i.

: m nes r )m Et rixisti, desperatum est, ne nam diligo alios, ct eos sequar. Quasi dicant:

frustra mones, & laterem lavas, id nunquam Praestabimus, diligimus enim alios. Hoc itaque monitum est, non quo captivitas praedicitur, in quam nudis pedibus, & in siti, procul eundum esset, sed quo a foeda libidine, hoc est Idololatria, populum deter

VI. Hunc sensum miror non vidisse tot interpretes, qui abeunt in alia omnia, quorum sententiaSneque referre, neque examinare libet. Superiori libro M. Lduorum commatum, quae praecedunt, sensum dedi, ut quidem opinor, verisimillimum. Camelum juniorem, a , quae circumit vias suas, Camelum foeminam esse, quae catulire incipit, & oestro libidinis percita huc illuc vagatur, maris potiundi gratia, docui prolixe Scilicet Propheta qui cum m retrice comparaverat Iudaicam gentem, quae in lupa 'nari prostat, & cuilibet se prosternit, quo magis appareat rei foeditas, eam comparat cum Camelo juniOre, quae libidine flagrans quaerit marem. Sed ea

metaphora non contentus, etiam onagrum Vocat PO-

Bb a pulum

224쪽

196 A NTONII BYNAEI pulum ad Idololatriam proclivem, quae ubi eminus

olfecit marem, a nemine inhiberi potest, quo minus ad eum currat, imo quae neminem reculat, vel in ipsis menstruis. In eadem metaphora pergit Propheta, atque ex Dei nomine monet: 't 'i Tad κοτο prohibe pedem tuum a discalceatione, O guttur tuum a siti. Scilicet Israelitas avocat ab impudenti libidine, qua omnium gentium Idola colebant. Apud veteres, uti matronae, & puellae pudicae , non tantum velatae erant, verum etiam pedes stola, & calceis tegebant: ita, quae licentiam stupri vulgaverant, non cervice modo, & humeris, atque lacertis conspicuis, ac seminudis erant, prout Ovidi,

v n, br. Pars humeri tamen ima tui stans summa Lacerti Nuda sit is Laeva conspicienda manu Hoc vos praeci ue niυeae decet: hoc ubi vidi,

Oscula ferre humero qua patet usque liket , verum etiam pedes distalceatos & nudos ostendebant, nisi forte quid vitii subessee, quo facit hoc ejusdem

monitum,

Pes malus in nivea semper celetu Muta,' ' φῖ rida nec vinclis crura resolve ιμι νquo puellam, quae amare, & amari cupit, instruit,

ut pedem malum celet, ne ejus de mitas aPPareat, quam calcei, qui a pede per tibiam Protenduntur, ac crus medium obligant, tegunt, si nunquam resolvan- ρ .de tur, unde M apud Tertullianum leno, meretricum 'φ' impuro cru ri purum aut musieolum inducit palaeum Cum

225쪽

DE CALCEIS HEBRAEORUM. LIB. II CAP. V. I97 Cum cnim , ut apud Horatium est, mironae ρraeter faciem nil cernere posis, Caetera, ni cana es, demissa vese retentis,

contra meretricum cervix non solum nuda, & ima pars humeri, & summa lacerti, in amatorum oeulos incurrebat, verum esiam pedes nudi, & discalceati. Ita mulier, omnibus simulacris emendatior, in lupanari describitur, cervice, & pedibus nudis, apud Petronium ram mentum, inquit, jam cervix,jam manus, iam pedum carecor in rs auri gracile vincusum positus, Parium marmor ex luxerat. Eleganter

Prudentius: Summach.

verae. ys

Vincendi quaeris dominam λ sua cuique sextra est, Et Tem Omnipotens: non pexo Crtue vireto, Nec nurio sufflensa pede, strophioque revine Is, Nec tumidas fluitante senu vestita papillas. Atque uti mulieres, libidine percitae, pedes nudabant, ita & vinum amabant, quum scirentsine Cer re di Libero Henerem frigere. Habet enim vinum in imitandam libidinem summas vires, ut vel Lothim exemplum ostendit, cui, seni admodum, vinum apposiverunt filiae, ut cum ipsis coiret, quo victus vir sanctissimus, horrendum nefas commisit. Utque adeo verum est quod vulgo dici solet: Nox ct amor vinumque nihil moderabile suadent Hinc meretrices, ut vini avidae, saepe describuntur. Apud Terentium conqueritur senex, in cujus domum

226쪽

r 8 ANTONII BYNAEI Bachis erat introducta, se relevisse omnia dolia, omnes ferias, & tandem subjungit: Pitissando mihi quid vini absumpsit. Monuit hinc Propheta: mam Nnsla 'lud Prohibe pedem tuum a discalceatione, ct guttur tuum a sit i. Hoc est, ne amplius,

more meretricum, nudos pedes tuos ostende, dc guttur tuum ne sitiat v1num, quod libidinem incitat. Hanc sententiam verba sequentia optime confirmant, quibus obstinatus populus introducitur respondere:

: tan nNa ta r TUIN u de peratumes, non: nam dulo alios, eos equar. Quasi dicat, haec frustra mones, abstinere enim nequeo, cum amasios diligam, & eos sequi velim. Haec mea de hoc loco sententia. Vir illustris Hugo Grotius etiam vidit ad compescendam libidinem hoc monitum pertinere, sed non recte mihi videtur id exposuisse. Prohibe , inquit, pedem tuum a nuditate, i. e. s quis tibi dicat id enim hic supplendum9 Noli denudare partes muliebres. E, enim Hebraei, ut is alii, hone- se pedum vocant nomine. Vide Gen. s. IO. Et guttur tuum a sti) Nova transatio in ipsa comparatio ne: nam sitim intelligit libidinem. Guttur quid tintestiges ex Proυ. 3o. I 6.ao Quod monet pedes saepe pro pudendis poni verissimum utique est. Sed, cum verbum ςli ' proprie notet discalceatum, pes pro pudendo hic sumi omnino nequit. Pariter huc non quadrat, quod de siti, & gutture subjungit. VII. Observatum quoque apud Hebraeos, ut qui Mur.clavi mortuum lugerent incederent nudipedes, jamdudum, praeter Flaccium Illyr1cum, complures viri eruditissimi, ex loco apud Ezechielem insigni, collegerunt, ubi Propheta a Numine jubetur, contra morem , in

227쪽

DE CALCEN HEBRAEORUM LIB.II. CAP. V. I99 uxoris funere, cuncta retinere laetitiae signa. Ver

Fili hominis, eripiam tibi desiderium oculorum tuorum per plagam: tu tamen non planges, neque sebis, neque ultas lacomas emittes, clamare desse, non facies luctum funebrem, tiaram tuam asila tibi, ct calceos tuos pone in pedib- tuis, o ne obnubas infacem, is panem hominum ne comedas. Fuerunt haec omnia illis temporibus luctus indicia. Nam plangebant, flebant, lessum faciebant funebrem, nu' dabant caput, vel obvolvebant, deponebant calceoS, obnubebant my stacem, & panem comedebant ab aliis allatum. Haec Prophetam vetat Deus. Quod Judaei, cum tanquam insolens,& a vulgatis moribus alienum, mirarentur , praedicit futurum , ut ipsi quoque , liberis gladio sublatis, idem facerent, quod ab ipso fieri videbant, nec ullum luctus sui ederent signum. Manifestum inde est certumque, in mortuorum luctu, olim inter Hebraeos eum morem fuisse, ut calceos

e uerent, quod secus in laetitia fiebat. V III. Meminit hujus ritus omnium Rabbinorum doctissimus Moses Ben Maimon, qui titulo pe-: I rculiari, quem de tactu inscripsit, omnia quae Si ad luctum pertinent, egregie recenset: Iliae sunt res, inquit, quae lugenti prohibentur, die quidem primo ex sententia Legis, diebus autem reliquis ex traditione majorum, nimirum tonderi, lavare vestes, babneo corpus recreare , ungi oleo, cum uxore consuescere,

calceos induere , facere negotium , legere in libro legis ,

228쪽

aoo ANTONII BYNAE In με. ventilare lectum, nudare capur suum, lutare. Quod vero inter lugentium ritus, tanquam prohibitum, re censet, induere calceos, ex Ezechielis exemplo petit:

de , inquit, est, quod lugenti prohibita Sandal orum assumptio 8 Eo quod Ezechiesi rictum fuerit,

calceum tuum appones pedi tuo: unde generatim cui-- prohibitos fuisse elicitur. Scilicet ex eo quod, Contra morem, EZechieli Deus mandavit, ut nullum luctus signum edat, quodque alias insolens, calceos induat, colligit dodtissimus Maimonides, fieri Eliatum, ut in luctu sandalia exuerCntur. Hunc morem etiamnum observari apud Judaeos, ut in funeribus di scalceari oporteat lugentes, monuerunt viri ad mira g. a culum in lingua & rit1bus eorum eruditi, Paulus Fa- . gius, & Johannes Buxtorsius, & post eos vir cel Gis Dd. berrimus Martinus G erus, qui ex Minhagim Ger- φεῖ manicis adduxit haec praecepta. Menu das meth

hoc est, Auando mortuis nondum delatus est ad sepulturam , non opuF es ut lugens calceos exuat. Postmodum inchoato semel luctu, mus er die Schuh

aushun, od sol frin mei, sehen lagon, hoc est,

uis i. 4ebet ca eoS exuere , ct ab uxore absinere. Quibus,m. i. fimilia leguntur in Massechet Semachoth: la apta, tam lis ' a 'l Ra Non lacerabumi veses,

nTIT. nec calceos extrahent θc. antequam obierit. Quod Mis . observavit vir doctissimus, Iohannes Braunius.

IX. Ex Suetonio, qui in funebri Augusti pompa

- ίν. refert: Reliquias legerunt primores equestris ordinis, xo . tunicati, o discincti, pedibWque nudis, ac in Mau- condiderunt, observatum fuisse a Romanis, ut iu

229쪽

DE CALCEIS HEBRAEORUM. LIB.II. CAP. V. ΣΟΙ in funeribus nudis pedibus incederent, notaVit Vir's,G. Elegantissimus Benedictus Balduinus. Paria habent Cau.-t. alii, & nuperrime id monuit Iohannes Braunitis. E 'i' 3 go vero non video ex hoc loco posse colligi, Romanorum hunc ritum fuisse, ut discalceati luctum fune 'brem testarentur. Nam quod in pompa funebri Augusti factum , plane singulare est, & alias in statium.

Haec enim indicia reverentiae, & -mινο ροσύω, vel ,

ut loquitur Tertullianus ,--- fuerunt, atque hic honor Augusto habitus, ut qui jam major homine, Sc inter Divos esset. Non mihi latet magnum Casau bonum notasse. Faltantur, quod pecu- --.liarem Auguso habitam hunc honorem censent, a discinctM reliquiae ejus legerentur. Nam in aliorum quoque funeribus idem factitatum Tibulius, Pars quae sola mei superabit corporis, os Incinctae nigra candida vese legunt. Imo vero in plerisque religionis supersitionisve ritibus obeundis calceos ponebant. Quod prolixius docet. Mihi tamen neutiquam vir magnus persuadet, eos falli, qui peculiarem Augusto habitum hunc honorem volunt, ut nudis pedibus ipsius ossa legerentur. Nam uti omnino singulare fuit, quod primores equestris ordinis, tunicati, & distincti, legerunt Augusti reliquias, ita quoque peculiare fuisse, quod nudis pedibus obierunt hoc munus, patere puto set evidenter. Neque video quorsum vir magnus notet, in pleruque religionis, aut Iupersitionis ritibus obeundis , calceos olim positos. Quid enim illud ad funebrem luctum facit Θ Sane, quaecumque vir magnus observavit, minime ostendunt id in funeribus olim Cc --

230쪽

wa. ANTONII BYNAEI usitatum. Quod si ex religione, aut superstitione, Augusti reliquias primores equestris ordinis nudis pedibus legerunt, nimirum quoniam Augustus ab iis jam divus habebatur, necesse est ut ritus fuerit omnino peculiaris, in aliorum funeribus non observatus. Si enim hoc ideo factum est, ut pedibus nudis Augustum venerarentur, de hunc haberent honorem, prout calceos, ina plerisque religionis, aut superstitionis ritibus, ponebant, omnino ritus non observatus

in aliorum funeribus fuit. Tum si vel maxime nudis pedibus reliquiae lectae apud Romanos fuissent, alius hic ritus foret, quam quem veteres Hebraei usurparunt, atque etiamnum Judaei observant. Lugentium enim hic ritus fuit, ut discalceati & nudis pedibus luctus tempore sederent: taui principes funus d ducunt , verba sunt doctissimi Buxtorsi, si e sibi sint, sive proximi agnati, domum re υersi per septem dies humi nudis pedibus sedent. Qui ritus longe alius est, quam Romani observassent, si nudis pedibus reliquiae fuissent lectae. Etiam, singulare fuisse in Augusti

funere, ut nudis pedibus reliquiae legerentur, animadverti virum doctissimum Johannem Κirchmannum monuisse. Auod autem pedibus nudis dicit, id reverentiae ct τα πινοφροσυνυ fuit indicium, nam in ρυ-risque religionis se supersitionis ritibin obeundis calceos ponebant. Non igitur in reliquitis funebribus usurpatum. Quare, inter tot habitus & mores lugentium, qui vel lacrymis, & fletu, dc planctu, dolorem ostendebant, vel lacertos, & pectora, & genas,& vultum lacerabant, vel querelis Deos suOS onera. bant, quod ab illis aspectu charorum suorum essent privati, vel capillos evellebant, pulvere ac cinere conspurcabant, tondebans, radebant, M super pectora

SEARCH

MENU NAVIGATION