Fr. Baconi de Verulamio historia naturalis & experimentalis de ventis &c

발행: 1648년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

141쪽

ris V r s T. VITAE, &c. ad universum processum Alimentationis, per quem fit Restitutio. Atque quoad primam Inquisitionu partem . quae est de

Consumptione, omnino illa cum Corporibus Inanimatis, magna ex parte, communis est. Etenim quae Spiritus innatus qui omnibus Tangibilibus, sive vivis, sive

mortuis inest dc Aer ambiens, operatur super Inanimata , eadem & tentat super Animata; licet superadditus Spiritus vitaliς, illas operationes partim infringat, &compescat, partim potenter admodum intendat, Sc augeat. Nam manifestissimum est Inanimata eomplura, absque Reparatione , ad tempus bene longum durare posse: At Animata absque Alimento, &Reparatione, subito concidunt, & extinguuntur , ut & Ignis. Itaque Inquisitio duplex esse debet; primo contemplando

Corpus humanum, tanquam In animatum,& Inalimentatum ; deinde ta nouam Animatum & Alimentatum. Verum haec prae-

sati. ad Topica Inquisitionis jam pergamus,

de Quibus His TORI A v ITAE ET MOR TIs consulatur.

142쪽

FRANCISCI BACONIS

HISTORIA

NATURALIS,

EXΡERIMENT ALIS

144쪽

Inquistio Formarum sic procedit.

V per naturam datam primo sa-cienda est comparentia ad Inteluctum omnium Instantiarum notarum , quae in eadem natura conveniunt.

per Materias licet dissimillimas. Atquo hujusmodi collectio facienda est historice. absque eontemplatione praefestina, aut subiit itate aliqua majore. Exempli gratia; In Inquisitione de Forma Calidi.

Instantia Convenientes in

Natura Calidi. I. Radii Solis, praesertim Aestate & Metidie. i. Radii Solis reflexi & constipati, ut inter montes, aut per parietes, & --xime omnium in i peculis comburentibus . .

145쪽

. Fulmina Comburentia. s. Eructationes flammarum ex Cavis montium, &c. 6. Flamma omnis. 7. Ignita solida. 8. Balnea Calida Naturalia. s. Liquida serventia aut calefacta. Io. Vapores de Fumi serventes, atque Aeriple, qui sortissimum de furentem suscipit calorem, si concludatur ; ut iaReverberatoriis. II. Tempestates aliquae sudae per ipsam constitutione in Acris, non habita ratione Temporis Anni. I x. Aer conclusus Ze subterra neus in Cavernis nonnullis, prassertim hyeme. I 3. Omnia villosa; ut lana, pelles animalium, &plumagines, habent nonnihil teporis. I . Corpora omnia , tam solida, quam liquida, & tam densa, quam tenuia

qualis est ipse Aer Igni ad tempus

approximata.

s. S cintillae ex silice & chalybe per sortem percussionem. I s. Omne Corpus sortiter attritum, ut lapis, lignum, pannus, Scc. adeo ut temones, & axes et Otar m, aliquando

fiammam concipiant ; & Mos excitandi

146쪽

CALIDI. I 3Itandi Ignis apud Indos Oee identales fuerit per Attritionem. I . Herbae virides & humidae simul eonclusae de contrusae, ut Rosae, pisae in corbibus; adeo ut foenum si repositum fuerit madidum, saepe concipiat

flammam.

Ig. Calx viva, aqua aspersa. I9. Ferrum , cum primo dissolvitur per aquas fortes in vitro, idque absque ulla admotione ad ignem: dc stannum similiter, δce. sed non adeo intense. xo. Animalia, praesertim & perpetuo per interiora; licet in insectis calor ob

parvitatem corporis non deprehendatur ad tactum. PII. Fimus equinus, &hujusmodi excre- . menta animalium recentia.

xx. Oleum sorte Sulphuris & Vitrioli exequitur opera Caloris in linteo adu

rendo.

13. Oleum Origani, & hujusmodi, exequitur opera Caloris, in adurendis ossibus dentium. 24. Spiritus vini sortis & bene rectifica- 'tus exeqnitur opera Caloris; adeo ut si albumen ovi in eum injiciatur, concrescat de albescat, sere in modum

albuminis cocti . & panis injectus

147쪽

a 31 DE FORMA

torrefiat & incrustetur, ad modum panis tosti. LI. Aromata, & herbae e alidae, ut Dra-cunculus, Nasturtium vetus, &c. Iicet ad manum non sint calida, nec integra , nec pulveres eorum tamen ad linguam & palatum parum masticata, percipiuntur calida, & quasi ad

urentia.

26. Acetum sorte. & omnia acida , in membro ubi non sit Didermis, ut in culo. lingua, aut aliqua alia parte vulnerata, & cute detecta. dolorem cient, non multum discrepantem ab eo qui inducitur a calido. 27. Etiam frigora acria & intensa indu cunt sensum quendam ustionis; Nec Borea penetrabile frigus adurat.18. Alia. Hane Tabulam Essentia s Praesentia, appellare consuevimus.

Α P H o R. II. SE eundo. facienda est Comparentia ad

intellectum Instantiarum. Puae Naturae

data privantur: quia Forma ut dictum est non minus abesse debet, ubi Natura data abest; quam adesse, ubi adesti Hoc vero insitatum euet in omnibus.

Ita in

148쪽

CALIDI. I 33 Itaque subjungenda sunt Negativa Affirmativis, de Privationes inspiciendae ta tum in illis Subjectis, quae sunt maxime cognata illis alteris, in quibus Natura data inest & comparet. Hanc Tabulam δε- elinationis, sive Absentia in proximo,appel

lare consuevimus.

In Banitae in proximo, quae

privantur natura Calidi.

Ad Instantiam Iam Alfirmativam. In flantia negativa sive Subjunctiva. Lunae & Stellarum, & Cometarum ta . dii non inveniuntur Calidi ad tactum equinetiam observast solent Merrima fit gora in Pleniluniis. At Stellae fixae Majores, quando Sol eas subit. aut iis approximatur , existimantur servores Solis augere& intendere; ut fit cum Solsistit ut in Leone, & Diebus Canicularibus.

r. Radii Solis in Media quam vocant Regione Aeris non calefaciunt ; cujus ratio vulgo non male redditur; quia Regio illa nec satis appropinquat ad Corpus Solis,

149쪽

i34 DE FORMA

Solis unde radii emanant, nee etiam ad Terram, unde reflectuntur. Atque hoc

liquet ex fastigiis Montium , si sint praealti ubi nives perpetuo durant. Sed contra notatum est a nonnullis, quod in cacumine Picus de Tenar h. atque etiam in Andis Peruvia, ipsa fastigia Montium nive destituta sint; nivibus jacentibus tantum in setius in ascensu. Atque insuper Aer in illis Uertieibus Montium deprehenditur minime frigidus; sed tenuis tantum &acer, adeo ut, in Andu, pygat & vulneret oculos per nimiam acrimoniam, atque etiam pungat os ventriculi, & inducat vomitum. Atque ab Antiquis notatum est, in vertice Obmpi tantam suisse Aeris tenuitatem, ut necesse fuerit illis, qui eo ascenderant, secum deserre spongias aceto& aqua madefactas, easque ad os & nares subinde apponere; quia Aerob tenuitatem non suffciebat respirationi: In quo Vertice etiam relatum est, tantam suisse serenitatem & tranquillitatem a pluviis, & nivibus,& ventis; ut a Sacrificantibus literardescriptae digito in cineribus Sacrificiorusuper aram D-. manerent in annum proximum absq; ulla perturbatione. Atq; etiam hodie ascendentes ad verticem Picus de Tenariph,eo vadunt noctu & non interdiu ἐ

150쪽

CALIDI. I 3

diu; & paulo post ortum Solis monentur& excitantur a Ducibus suis, ut festinent descendere. propter periculum sui videtur) a tenuitate Aeris, ne solvat spiritus& suffocet. 1. Reflexio radiorum Solis , in Regionibus prope Circulos Polares, admodum debilis & inemeax invenitur in Calore: adeo ut Belgae, qui hybernarunt in nova Zembla, cum expectarent navis suae liberationem & deobstructionem a glaciali

mole quae eam obsederat per initia mensis Iulii spe sua frustrati sint, & coacti

scaphae se committere. Itaque radii Solis directi videntur parum posse, etiam super terram planam; nec reflexi etiam, nisi multiplicentur & uniantur; quod fit, cum Sol magis vergit ad perpendiculum ; quia tum incidentia radiorum facit angulos acutiores ; ut lineae radiorum sint magis in propinquo: ubi contra in magnis obliquitatibus Solis, anguli sint valde obtusi,& proinde lineae radiorum magis distantes. Sed interim notandum est, multas esse posse operationes radiorum Solis, atque etiam ex natura Calidi, quae non sunt proportionatae ad tactum nostrum : adeo ut respectu nostri non operentur usque ad

calefactionem, sed respectu aliorum non-

SEARCH

MENU NAVIGATION