Fr. Baconi de Verulamio historia naturalis & experimentalis de ventis &c

발행: 1648년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

161쪽

D E FORMA

Et iam ei rea hane Instantiam diligentior

iacienda est inqui titio. Videtur enim calx viva aqua aspersa concipere calorem ; vel propter unione caloris qui antea distrahebatur, sui ante dictu est deHerbis conclusis) vel ob irritationem & exasperationem spiritus ignei ab aqua, ut fiat quidam conflictus & anti peristasis. Vtra vero res sit in causa , facilius apparebit, si loco Aquae immittatur Oleum et oleum enim aeque ac Aqua valebit ad unionem spiritus inclufi, sed non ad irritationem. Et iam faciendum est Experimentum latius tam in cineribus & calcibus diversorum corporum , quam per immissionem diversorum

liquorum a

Huie Instantiae subjungitur Negativa aliorum Metallorum , quae sunt magis mollia & fluxa. Etenim bracteoIae Auri solutae in liquorem per Α quam Regis, nullum dant calorem ad tactum in dissolutione: neque similiter plumbum in Aqua sorti. Neque etiam Argentum vivum, ut memini sed Argentum ipsum parum excitat Disitiam by GOoste

162쪽

eitat caloris, atque etiam Cuprum, ut memini sed magis manifesto Stannum, atq; omnium maxime Ferrum & Chalybs; quae non solum sortem excitant calorem in dissolutione, sed etiam violentam ebullitionem. Itaque videtur calor fieri per eonflictum . cum Aquae sortes penetrant, de sodiunt, & divellunt partes corporis, Becorpora ipsa resistunt. Vbi vero corpora facilius cedunt, vix excitatur Calor.

Calori Animalium nulla subjungitur Negativa, nisi Insectorum ut dictum est

ob parvitatem corporis. Etenim in Pistibus collatis ad Animalia terrestria magis notatur gradus caloris, quam privatio. In Vegetabilibus autem dc Plantis nullus percipitur gradus caloris ad tactum, neque in lachrymas ipsorum, nequς in Medullis recenter apertis. At in Animalibus magna reperitur diversitas Caloris; tum in partibus ipsorum ; salius est enim calor cirea Cor, alius in Cerebro,alius circa Externa tum in Accidentibus eorum, ut in exercitatione vehementi, & febribus.

Hese Instantiae vix subjungitur

163쪽

48 DEFORMAti . Quin etiam excremeuta Animalium non recentia manifeste habent calorem potentialem, ut cernitur in impinguatione soli.

Liquores sive Aquae vocentur, sive olea qui habent magnam & intensam

acrimoniam , exequuntur opera caloris in divulsione corporum atque adustione post aliquam moram: sed tamen ad ipsum tactum manus non sunt calidi ab initio. Operantur autem secundum analogiam, di poros corponis cui adjunguntur. Aqua enim Regis Aurum solvit, Argentum minime : At contra, Aqua sortis Argentum solvit. Aurum minime: Neutrum autem

solvit Vitrum; & sic de caeteris.

Fiat Experimentum spiritus vini in Lignis, ae etiam in Butyro, aut Cera, aut Piee; si sorte per calorem suum ea aliquatenus liquefaciat. Etenim Instantia 24. ostendit potestatem ejus imitativam Caia loris in incrustationibus. Itaque fiat similiter Experimentum in Liquefactionibus. Fiat etiam Experimentum per Vitrum Graduum sive Calendare, quod concavum

164쪽

C A L I D I. 14ssit in summitate sua per exterius ; &immittatur in illud concavum exterius spiritus vini bene rectificatus, cum operculo ut melius contineat calorem suum; & notetur utrum per calorem suum saetae aquam descendere.

- Aromata, & Herbae acres ad palatum, multo magis sumptae interius , percipiuntur calida. Videndum itaque in quibus aliis materiis exequantur opera caloris . Atque reserunt Nautae, cum cumuli dem auae Aromatum diu conclusae subito δε- periuntur , periculum instare illis qui eas primo agitant & extrahunt, a sebribus Minflammationibus spiritus. Similiter fieri poterit Experimentum, utrum pulveres huiusmodi Aromatum aut Herbarum nota arefaciant Laridum, & Carnem suspensam super ipsos, veluti sumus Ignis.

Aerimonia sivePenetratio inest tam Frigidis,qualia sunt Acetum, & oleum Uitrioli; uam Calidis,qualia sunt oleum Origani de milia. Itaq; similiter & in Animatis cient dolorem,& in non Animatis divellunt partes Sc consumunt. Neque huic Instantiae G 3 subia Dissili od by Corale

165쪽

Iso DE FORMA subjungitur Negativa. Atque in Animatis nullus reperitur dolor, nisi cum quodam sensu caloris.

Communes sunt complures actiones& Calidi, & Frigidi, licet diversa admodum ratione. Nam & nives, puerorum manus videntur paulo post urere ; & stigora tuentur carnes a putrefactione, non

minus quam ignis; dc Calores contrahunt corpora in minus; quod faciunt & Frigida. Verum haee & similia opportunius est referre ad Inquisitionem de Frigido.

TErtio facienda est Comparentia ad Intellectum Instantiarum in quibus Natura, de qua fit Inquisitio, inest secundum magis Si minus; sive facta comparatione incrementi de decrementi in eodem subjecto , sive facta comparatione ad invicem in subjectis diversis. Cum enim Forma rei sit ipsissima Res : neque disserat Res a

Forma, aliter quam disserunt Apparens &Existens. aut Exterius di Interius, aut in ordine ad Hominem & in Ordine ad Vniversum ; omnino sequitur, ut non recipiatur aliqua Natura pro vera Forma, niti perpe-

166쪽

CALIDI. I Iperpetuo decrescat quando Natura ipsa deerescit, & similiter perpetuo augeatur quando Natura ipsa augetur. Hanc itaque Tabulam, Tabulam Graduum, sive Tabulam Comparativa appellare consue

vimus. .

Tabula Graduum, sive Comparativa in Calido.

PRimo itaque dicemus de iis quae nullum prorsus gradum Caloris habent ad tactum ; sed videntur habere potentialem tantum quendam eatorem, sive di*ositionem & praeparationem ad ealidum. Postea demum descendemus ad ea,quae sunt actu, sive ad tactum Calida, eorumque sertit dines & gradus. I. in corporibus solidis de tangibilibuenon invenitur aliquid, quod in Natura sua Calidum se originaliter. Non enim lapis

aliquis . non metallum, non sulphur, non fossile aliquod, non lignum, non aqua, non cadaver animalis, inveniuntur Calida. Aquar autem calidae in Balneis vide tur calefieri per accidens, stive per flammam , aut ignem subterraneum, qualis ex AElna, & montibus aliis compluribus eu mitur; sive ex conflictu corporum, quem -

167쪽

i I DE FORMAlutionibus. Itaque gradus Caloris in Inanimatis , quatenus adtactum humanum, nullus est; veruntamen illa gradu Frigoris differunt; non enim aeque frigidum est lignum, ac metallum. Sed hoc pertinet ad Tabulam graduum in Frigido. 2. Attamen quoad potentiales Calores& praeparationes ad flammam , complura inveniuntur inanimata admodum disposita, ut Sulpbur, Naphia, Petretaeum. 3. Quae antea incaluerunt, ut simus equinus ex animali, aut calx , aut sertasse cinis ant fuligo ex Igne, reliquias latentes quasdam caloris prioris retinent. Itaque hunt quaedam distillationes S separationes corporum, per sepulturam in limo equino; atque excitatur calor in calce, per aspersionem aquae; ut jam dictum esti. 4. Inter Vegetabilia non invenitur aliqua Planta, sive pars Plantae veluti lachryma , aut medulla) quae lit ad tactum

humanum calida. Sed tamen cut superius dictum est herbae virides conclusae calescunt i atque ad interiorem tactum, veluti ad palatum , aut ad stomachum , aut ctiam ad exteriores partes post aliquam moram ut in emplastris S: unguentis alia vegetabilia inveniuntur calida, alia

frigida.

168쪽

CALIDI. I 3 . . Non invenitur in partibus animalium , postquam sueriat mortuae aut separatae, aliquid calidum ad ractum humanum. Nam neque fimus equinus ipse , nisi erit conclusus & sepultus, calorem retinet. Sed tamen omnis fimus habere videtur calorem potentialem , ut in agrorum impinguatione. Et similiter, cadavera animalium , hujusmodi habent latentem &potentialem calorem a adeo ut in Coemeteriis, ubi quotidie fiunt sepulturae, Terra calorem quendam occultum colligat, qui cadaver aliquod recenter impositum consumit, longe citius quam terra pura. Αtque apud Orientales traditur inveniri textile quoddam tenue & molle, factum ex avium plumagine , quod vi innata butyrum solvat & liquefaciat, in ipso leviter

involutum.

6. Quae impinguant agros, ut Fimi omnis generis, Creta, Arena maris, Sal. δί. si milia , dispositionem nonnullam habent ad Calidum. 7. Omnis putrefactio in se rudimenta quaedam exilis Caloris habet, licet non hucusque, ut ad tactum percipiatur. Nam nec ea ipsa quae putrefacta solvuntur in animalcula, ut Caro, Caseus, ad taeum percipiuntur Calida ; neque lignum pu-G s . ' Ire,

169쪽

3s4 DE FORMAtre, quod noctu splendet, deprehenditur

ad tactum Calidum. Calor autem in pu tridis quandoque se prodit per odores tetros & sortes. g. Primus itaque Caloris gradus, ex iis quae ad tactum humanum percipiuntur Calida, videtur esse CaIor animalium, qui bene magnam habet graduum latitudinem: nam infimus gradus sui in insectis)vix ad tactum deprehenditur; Gummus autem gradus vix attingit ad gradum Cal

ris radiorum Solis in regionibus de temporibus maxime serventibus; neque ita acris est, quin tolerari possit a manu. Et tamen reserunt de Cons antio, aliisque nonnullis, qui Constitationis Ac habitus Corporis admodum sites fuerunt, quod actitissi mis se-bribus correpti, ita incaluerint, ut manum admotam aliquantulum urere visi sint. s. Animalia, ex Motu & exercitatione, ex vino & epulis, ex venere , ex febribus ardentissimis, & ex dolore , augentur

Calore.

Io. Animalia in aeeessibus febrium H- termittentium , a principio, stigore & horrore corripiuntur; sed paulo post ma jorem in modum incalescunt; qaod eriam

faeient a principio in Causonibust, & λ-bribus pestilentialibur.

170쪽

Ir. Inquiratur ulterius de Calore comis parato in diversis animalibus, veluti piscibus, quadrupedibus, serpentibus , avibus ; . atque etiam secundum species ipsorum, ut in Leone,Milvio,Homine; Nam ex vulgari opinione, pistes per interiora minus ealidi sunt, aves autem maxime calidae; praeser- tim Columbae, Accipitres, Struthiones. I 2. Inquiratur ulterius de Cupre comparato in eodem animali, secundum partes & membra ejus diversa. Nasa lac, sanguis, sperma, ova, inveniuntur gradu m dico tepida, & minus calida quam ipsa ca- 'ro exterior in animali, quando movetur. aut agitaturr Qualis vero gradus sit caloris in cerebro, stomacho , corde , & reliquis, similiter adhuc non est suae situm. I 3. Animalia omnia. per hyemem &tempestates frigidas, secundum Exterius Digent; sed per Interiora etiam magis esse

calida existimantur.

I . Calor Coelestium etiam in regione ea lidissima, atque temporibus anni & diei calidissimis, non eum gradum Caloris ci tinet , qui vel lignum aridissimum, ver

stramen , vel etiam linteum ustum incendat aut adurat, nisi per specula combarentia roboretur ; sed tamen e rebus immissis vaporem excitare potest. G s II. Ex

SEARCH

MENU NAVIGATION