Fr. Baconi de Verulamio historia naturalis & experimentalis de ventis &c

발행: 1648년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

171쪽

is. Ex traditione Astronomorum ponuntur stellae alia: niagis, aliae minus Cali-dς. Inter Planetas enim post Solem ponitur Arars calidissimus, deinde Iupiter, deinde Venus ; ponuntur autem tanquam frigidi, Luna, de deinde omnium maxime Saturnus. Inter fixas autem ponitur catulisit

mus Sirius ; deinde Cor Leonis, sive Regulus ; deinde Canicula, &c.

t Is. So magis calefacit, quo magis ver

git ad perpendiculum, sive Zenith ; quod

etiam credendum est de aliis Planetis, pro modulo suo Caloris. Exempli gratia ; Iovem magis apud nos calefacere, cum potitus lit sub Cancro , aut Leone , quam sub Capricorno, aut Aquario. II. Credendum est, Solem ipsum, &Planetas reliquos, magis calefacere in Perigaeis suis , propter propinquitatem ad terram , quam in Apogaeis. Quod ii eveniat , ut in aliqua regione Sol sit simul in Perigaeo. & propius ad perpendiculum; necesse est ut i gis calefaciat, quam in regione ubi Sol sit similiter in Perigaeo,

sed magis ad obliquum. Adeo ut Comparatio exaltationis Planetarum notari debeat , prout ex perpend culo aut obliquirate particis et, secundum regionum Ya

172쪽

I8. Sol etiam , & similiter reliqui Planetae, calefacere magis exstimantur, cum

sunt in proximo ad Stellas fixas majores; veluti eum Sol ponitur in Leone , magis vicinus fit cordi Leonis, caudae Leonis, &Spicae virginia. & Sirio, & Caniculae, quam cum ponitur in Cancro, ubi tamen magis sistitur ad perpendiculum. Atque credendum est , partes Coeli majorem infundere calorem licet ad tactum minime

perceptibilem quo magis ornatae sint

Stellis praesertim majoribus. I s. Omnino Calor Coelestium augetur tribus modis ; videlicet ex perpendiculo, ex propinquitate sive Perigaeo, & ex conjunctione sive consortio Stellarum. χo. Magnum Omnino invenitur intervallum inter Calorem Animalium , ac etiam radiorum Coelestium, prout ad nos deseruntur, atque flammam, licet lenissimam, atque etiam Ignita omnia; atque insuper liquores, aut Aerem ipsum, majorem in modum ab igne calefactum. Etenim flamma spiritus vini praesertim rara, nec constipata . tamen potis est stramen, aut linteum , aut papyrum incendere ,

quod nunquam iaci et Calor Animalis, vel Solis, absque speculis comburentibus. M. Flaminae autem, & Ignitorum i plurimi

173쪽

is3 DE FORMArimi sunt gradus in sertitudine & debilitate Caloris. Verum de his nulla est facta diligensqnquisitio: ut necesse sit ista leviter transmittere. Videtur autem ex flammis illa ex spiritu vini esse mollissima; nisi

serte Ignis saluus, aut flammae, seu coruncationes ex sudoribus animalium , sint molliores . Hanc sequi opinamur flammam ex vese tabilibus & porosis, ut stramine, scirpis. 3e soliis arefactis, a quibus non multum differre flammam ex pilis aut plumis. Hanc sequitur sortasse flamma ex lignis, praesertim iis quae non multum habent ex resina aut pice; ita tamen ut flamma ex lignis quae parva sunt mole quae vulgo colligantur in fasciculos) lenior sit, quam quae fit ex truncis arborum & radicibus. ld quod vulgo experiri licet in sornacibus quae ferrum excoquunt, in quibus ignis ex fasciculis S ramis arborum non est admodum utilis. Hanc seq*tur ut arbitramur) flamma ex oleo, 3t sevo, & cera, & hujusmodi oleosis & pinguibus, quae

sunt sine magna acrimonia: sortissimus autem Calor reperitur in pice & resina; atque adhue magis in Sulphure, & Caphura, di Naphtha, & Petreheo, & Salibus, spostquam materia eruda eruperit & in horum compositionibus , veluti pulvere

174쪽

Tormentario, Igne Graeco, quem vulgo Ignem serum vocant) & diveriis ejus generibus, quae Iam obstinarum habent Calorem , ut ab aquis non facile extinguan

. Existimamus etiam, flammam,quae resultat ex nonnullis metallis imperfectis, esse valde robustam & acrem Verum de istis omnibus inquiratur ulterius.. 23. Videtur autem flamma fulminum potentiorum has omnes flammas superare ; adeo ut serrum ipsum persectum aliquando ces liquaverit in guttas ; quod flammae illae alterae facere non possunt. 24. In Ignitis aurem diversi sunt etiam

gradus Caloris; de quibus etiam non facta est diligens inquisitio. Calorem maxime debilem existimamus esse ex linteo usto , quali ad flammae excitationem uti solemus; & similiter ea ligno illo spon- grossi, aut seniculis arefactis, qui ad toris

mentorum accenfionem adhibentur. Post

hune sin tuτ earbo unitus ex lignis , &anthraeibus, atque etiam ex lateribus ignitis , de similibur. Ignirorum autem vehementissime Ca ida existimamus esse metalla ignita, ut Ferrum, & Cuprum, &eaetera. Verum de his etiam facienda est

ulterior inquisitio,

175쪽

iso DE FORMAas. Inveniuntur ex ignitis nonnulla longe Calidiora. quam nonnullae ex flammis. Multo enim Calidius est. & magis adurens Ferrum Ignitum , quam flamma spiritus vini. 26. Inveniuntur etiam ex illis quae Ignita non sunt, sed tantum ab igne Calefacta, sicut Aquae serventes, & Aer con clusus in reverberator iis , nonnulla quae superant Calore multa ex flammis ipsis, &δgnit Isa. 27. Motus auget Calorem ; ut videre est in sollibus & statu i adeo ut duriora ex Metallis non solvantur, aut lique fiant per ignem mortuum aut quietum, nisi

flatu excitetur.

28. Fiat Experimentum per specula comburentia, in quibus ut memini hoc fit: ut si speculum ponatur exempli gratia ad distantiam spithamae ab objecto combustibili, non tantopere incendat aut adurat, quam si positum fuerit speculum

exempli gratia ad distentiam semispi

thamae , & gradatim & Iente trahatur ad distantiam spit hamae. Conus tamen , Scunio radiorum eadem sunt, sed ipse Motus auget operationem Caloris. Existimantur incendia illa , quae fiunt flante vento sorti, maiores pro Ereta

176쪽

CALIDI. IsIsus facere adversus ventum, quam secundum ventum , qui ascilicet flamma resilit motu perniciore, vento remittente, quam procedit vento impellente. 3o. Flamma non emicat aut gener

tur, tali detur aliquid concavi, in quo stam ma movere pollit S ludere ; praeterquam in flammis fiat uotis pulveris Tormentarii & similibus, ubi compressio &iacarceratio flammae auget ejus surorem. I. Incus per malleum calefit admodum; adeo ut si ineus suerit laminae tenuioris, existimemus illam per sortes &continuos ictus mallei posse rubescere, ut

serrum ignitum ; sed de hoc fiat Experi

mentum.

32. At in Ignitis quae sunt porosa, ita ut detur spatium ad exercendum motum ignis, si cohibeatur hujusmodi motus per

compressaenem sortem , statim extinguitur ignis; veluti cum linteum ustum, aut filium ardens candelae aut lampadis, aut etiam earbo aut pruna ardens, comprimitur per pressorium, aut pedis conculcationem, aut hujusmodi, statim cessant operationes Ignis. ε 33. Approxirhatio ad eorpus Calidum auget Calorem, pro gradu approximationis ; quod etiam fit in lumine: Nam quo propius

177쪽

γει DE FORMA

propius eollocatur objectum ad lumen, eo magis est visibile. 34. Unio calorum diversorum auget Calorem , nisi facta sit commistio corporum. Nam secus magnus, & focus parvus in eodem loco, nonnihil invicem augent Calorem ; at aova tepida immisia iaaquam serventem refrigerat. 33. Mora corporis calidi auget Calorem. Etenim Calor perpetuo transiens &emanans,commiscetur eum calore praein

existente , adeo ut multiplicet Calorem. Nam secus non aeque calefacit cubiculum per moram semihorae, ae si idem Deus duret per horam integram. At hoc non facit lumen; Etenim lampas aut candela in aliquo loco posita , non magis illuminat per moram diuturnam , quam statim ab initio. 36. Irritatio perstigidum ambiens auget Calore mi ut in socis videre est per gelu ac re. Quod existimamus fieri non

tantum per conclusionem & contractionem Caloris, quae est species unionis; sed

per exasperationem di veluti cum Aer aut baculum violenter comprimitur aut flectitur, non ad punctum loci prioris resilit, sed ulterius in contrarium . itaque fiat diligens Experimentum , per baculum Vel

si mile

178쪽

1imile aliquid immitium in flammam , utrum ad latera flammae non uratur citius,

quam in medio flammae. 37. Gradus autem in susceptione Caloris sint complures. Atque primo omnium notandum est, quam parvus &exilis calor, etiam ea eorpora quae Caloris minime omnium sunt suscepti va, immutet tamen& nonnihil ealefaciat. Nam ipse calor manus, globulum plumbi, aut alicujus Metalli . paulisper detentum nonnihil calefacit. Adeo facile, & in omnibus transmittitur & excitatur Calor, eorpore nullo modo ad apparentiam immutato. 38. Facillime omnium corporum apud nos & exeipit, & remittit Calorem Aer, quod optime cernitur in vitris Calendaribus. Eorum consectio est talis r Aeeipiatur vitrum ventre concavo, collo tenui &oblongo; resupinetur & demittatur hujusmodi vitrum ore deorsum verso, Ventre

sursum , in aliud vasculum vitreum ubi sit Aqua ; tangendo fundum vasculi illius recipientis , cxtremo ore vitri immissi: &incumbat paululum vitri immissi eollum ad os vitri recipientis , ita ut stare possit;

quod ut commodius fiat apponatur parum cerae ad os vitri recipientis, ita tamen ut non penitus obturetur os ejus, ne ob desectum

179쪽

I64 . D E FORMActum Aeris succedentis impediatur motus, de quo jam dicetur, qui est admodumo facilis & delicatus.

Oportet autem ut vitrum demissum, antequam inseratur in alterum, calefiat ad ignem a parte superiori, ventre scilicet. Postquam autem fuerit vitrum illud collocatum, ut diximus, recipiet & contrahet

se dei qui dilatatus erat per calefactionem post moram suffieientem pro extinctione illius astititii Caloris , ad talem

extensionem sive dimensionem,qualis erit Aeris ambientis aut communis tunc temporis , quando immittitur vitrum , atque attrahet aquam in sursu m ad hujusmodi mensuram. Debet autem appendi charta

buerit interstincta. Videbis aute' prout tempestas diei incalescit aut frigescit. Αerem se contrahere in angustius perfrigidum, & extendere 'se in latius per Calidum ; id quod conspicietur per aquam ascendentem quando contrahitur Aer. &descendentem sive depressam quando dilatatur Aer. Sensus autem aeris, quatenus

ad Calidum, de Frigidum , tam subtilis est

6c exquisitus, ut facultatem tactus humani multum superet; adeo ut Solis radius aliquis , aut calor anhelitus, multo magis eat

180쪽

CALIDI. 16 ealor manus, super vitri summitatem positus, statim deprimat aquam manifesto. Attamen existimamus spiritum animalium magis adhuc exquisitum sensum habere Calidi & Frigidi, nisi quod a mole

corporea impediatur & hebetetur.3 s. Post Aerem existimamus corpora esse maxime sensitiva Caloris ea, quae a frigore recenter immutata sint & compressa ; qualia sunt Nix , & Glacies , ea enim leni aliquo tepore solvi incipiunt &colliquari. Post illa sequitur sortasse Argentum vivum. Post illud sequuntur corpora pinguia, ut oleum, butyrum, & similia; deinde Lignum ; deinde Aqua. Postremo Lapides, & Metalla; quae non facile calefiunt. praesert i m interius. Illa tamen Calorem semel susceptum diutissime retinent ;ita ut later,aut lapis, aut serrum ignitum in pelvim aquae frigidae immisissum. & demersum per quartam partem horae plus minus) retineat Calorem , ita ut tangi non possit. 4O. Quo minor est corporis moles, eo ettius per eorpus ealidum approximatum inealescit; id quod demonstrat omnem Calorem apud nos, esse corpori tangibili qeodammodo adversum. Αι. Calidum, quatenus ad sensum i c

SEARCH

MENU NAVIGATION