장음표시 사용
151쪽
nullorum eorporum exequantur Opera
3. Fiat hujusmodi Experimentum. Ac ei piatur speculum fabricatum , contra ac fit in speculis Comburentibus; & interponatur inter manum & radios Solis ; de fiat observatio, utrum minuat calorem Solis, quemadmodum speculum Comburens eundem auget & intendit. Manifestu m est enim quoad radios Opticos . prout fabricatur speculum in densitate inaequali resipectu Medii & Laterum . ita apparere ii in mulachra magis diffusa. aut magis c u tracta. Itaque idem videndum in Calore. . Fiat Experimentum diligenter , u tru in per Specula Comburentia sortissima & optime fabricata, radiiLunae possint exeipi & colligi in aliquem vel minimum
gradum teporis. Is vero gradus teporis,
si forta in nimis subtilis & debilis fuerit, ut ad tactum percipi & deprehendi non possit; confugiendum erit ad Uitra illa quae indicata constitutionem Aeris ea lidam aut frigidam ; ita ut radii Lunae per Speculum Comburens incidant. & jaciantur in summitatem Vitri hujusmodi; atque tum notetur, si fiat depressio aquae per te
. Practicetur etiam vitrum Combu-
152쪽
rens super Calidum, quod non sit radiosum aut luminosum; ut Ferti, & Lapidis ealefacti, sed non igniti, aut Aquae serventis , aut similium : dc notetur, utrum fiat augmentum & intentio Calidi, ut in radiis Solis. s. Practicetur etiam Speculum Comburens in flamma communi.
Cometarum si & illos numerare inter Meteora libuerit) non deprehenditur con stans aut manifestus effectus in augendis ardoribus anni, licet siccitates saepius inde sequi notatae sint. Quinetiam Trabes, dc Columnae Lucidae , & Chasmata, & similia, apparent saepius temporibus hybernis, quam aestivis; & maxime per intensissima frigora, sed conjuncta eum siccitatibus.
Fulmina tamen Sc Coruscationes & Tonitrua raro eveniunt hyeme, sed sub tem pus magnorum servorum. At Stellar quas vocant ) Cadentes . existimantur vulgo magis constare ex viscosa aliqua materia splendida de accensa. quam esse naturae igneae sortioris. Sed de hoc inquiratur ul
153쪽
Sunt quaedam Coruscationes, quae praebent Lumen .sed non urunt: Eae vero semper fiunt sine Tonitru .
Eructationes & eruptiones Flammarum inveniuntur . non minus in Regionibus frigidis quam calidis ; ut in Isandia& Groentanca: quemadmodum & Arbores per regiones frigidas magis sunt quandoque innammabiles, & magis piceae ac resinosae, quam per regiones calidas ;ut fit in Abiete, Pinu, & reliquis: Verum in quali situ & natura Soli hujusmodi eruptiones fieri soleant, ut possimus . r-mativa subjungere Negativam, non satis quaesitum est.
Omnis flamma perpetuo est calida maiagis aut minus, neque omnino subjungitur Negativa: Et tamen reserunt Ignem Fatuum , quem vocant) qui etiam aliquando impingitur in parietem , non multum habere caloris; sortasse instar flammae spi ritus vini, quae clemens & lenis est. Sed adhuc lonior videtur ea flamma, quae in nonnullis Historiis fidis & gravibus invenitur
154쪽
nitur apparuisse circa capita & eomas Puerorum & Virginum ; quae nullo modo comas adurebat, sed molliter cireum eas trepidabat. Atque certissimum est , eirea
Equum in itinere sudantem, noctu & sudatempestate apparuisse quandoque Corus. eationem quandam abique manifesto ea-lore. Atque paucis abhinc annis . notissimum est, & pro miraculo quasi habitum, Gremiale cujusdam Puellae paulo motum aut fricatum coruscasse i quod sortasse factum est ob alumen aut sales, quibus gremiale tinctum erat, paulo crassius haeren tia & incrustata , & ex sticatione fracta. Atque certissimum est, Saccharum omne,
sive Conditum ut vocant) sive simplex,
modo sit durius, in tenebris fractum aut cultello scalptum eoruscare. Similiter A qua Marina & salsa, noctiu interdum invenitur remis sortiter percussa coruscare. Atque etiam in tempestatibus Spuma Maris fortiter agitata noctu coluscat; quam Coruscationem Hispani pulmonem Marianum vocant. De illa Flamma autem, quam Antiqui naulla voeabant Castorem I PM- lucem. & moderni Deum Sanctι Ermi. qualem calorem habeat, non satis quaesitum est.
155쪽
Omne Ignitum ita ut vertatur in ruborem igneum, etiam sine flamma perpetuo Calidum est ; neque huic ormativa subjungitur Negativa: sed quod in proximo est. videtur esse Lignum putre ; quod splendet noctu, neque tamen deprehenditur calidum: & squamae Piscium putrescentes , quae etiam splendent noctu , nec inveniuntur ad tactum calidae; neque etiam corpus Cie indelae, aut Muscae quam vocant Luciolam calidum ad tactum deprehenditur.
De Balneis ealidis, in quo situ re natura Soli emanare soleant, non satis quaesitum est et itaque non subjungitur Negativa.
Liquidis serventibus subjungitur Ne gativa ipsius Liquidi in natura sua. Nul lum enim invenitur liquidum tangibile,
quod sit in natura sua, & maneat constanter Calidum ; sed superinducitur ad tempus tantum Calor, ut Natura astititiae adeo ut quae potestate & operatione sunt maxime Calida, ut spiritus Vini, olea aromatum Diqiligod by Corale
156쪽
matum thymica, etiam olea vitrioli &sulphuris, S similia, quae paulo post adurunt;ad primum tactum sint frigida. Aqua autem Balneorum naturalium excepta iavas aliquod, & separata a sontibus suis deservescit perinde ac aqua igne calefacta. At verum est corpora Oleola, ad tactum paulo minus esse frigida quam Aquea ; ut oleum minus quam Aqua , Sericum minus quam Linteum. Verum hoc pertinet ad Tabulam Graduum de Frigido.
r. Similiter Uapori servido subjungitur
Negatiυa naturae ipsius Vaporis, qualis apud nos invenitur. Etenim exhalationes ex oleosis, licet iacile inflammabiles, tamen non inveniuntur calidae, nisi a cor pore calido recenter exhalaverint. - 1. Similiter Heri ipsi serventi subjungitur 'gativa naturae Aeris ipsius. Ne que enim invenitur apud nos Aer calidus; nisi fuerit aut conclusus, aut attritus, aut manifeste ealefactus a Sole, Igne , aut aliquo alio corpore calido. .
Subjungitur Negativa Tempestatum Afrigidaru magis qua. pro ratione tem a poris
157쪽
I41 DE FORMAporis Anni, quae eveniunt apud nos flante
Euro & Borea : quemadmodum & con itrariae tempestates eveniunt flante Rustro
di Zephyro. Etiam inclinatio ad pluviam praesertim temporibus byemalibus comitatur tempestatem tepidam : at Gelu contra, frigidam.
Subjungitur. gativa Aeris tonelusi in cavernis tempore aestivo./At de Aureconcluso omnino diligentius inquirendum. Primo enim non absque causa in dubitationem venit . qualis si natura Aeris. quatenus ad Calidum & Frigidum in natura sua propria. Recipit enim Aer Calidum mantiasto ex impressio Coelestium;f. Frigidum autem sertasse ab expiratione . Terrae ;& rursus in Media quam vocant Regione Aeris, a vaporibus frigidiet Sc nivibus: Ut nullum judietum fieri possit de Aeris natura per Aerem qui serus est &sub Dio sed verius seret iudicium per Αerem conclusum. Atqui opus est etiam ut Aer concludatur ita tali vase& materia,
uuae nec ipsa imbuat Asrem calido, vel frigido ex vi propria, nee facile admittat vim Aeris extranei. Fiat itaque Experi- meatum per ollam figuralem multiplici corio
158쪽
eorio obductam ad muniendam ipsam ab Aere extraneo, facta mora per tres aut quatuor dies in vase bene occluso: deprehensio autem fit post apertionem vasis, vel per manum , vel per vitrum graduum ordine applicatum.
I 3βm una. - Subest similiter dubitatio, utrum tepor in lana, & pellibus, & plumis,& hujusmo di , fiat ex quodam exili calore inhaerente,
quatenus excernuntur ab animalibus ι aut
etiam ob pinguedinem quandam & oleo-fitatem, quae sit naturae congruae cum tepore ; vel plane ob conclusionem & Dactionem Aeris, ut in articulo praecedente dictum est. Videtur enim omnis Aer abisscissus, a continuitate Aeris forinseci habere nonnihil teporis. Itaque fiat Experimentum infibrosis, quae fiunt ex lino ;non ex lana, aut plumis, aut serico, quae excernuntur ab animatis. Notandum est etiam , omnes pulveres subi manifesto in- eluditur Aer minus esse frigidos, quam corpora ipsorum : quemadmodum etiam existimamus omnem spumam utpote quae aerem contineat minus essestigi
159쪽
r 4 DE FORMA, Ad Io-m una. Huic non subjungitur Negativa. Nilii
enim reperitur apud nos sive Tangibile, sive Spiritale, quod admotu igni non ex incipiat calorem. In eo tamen differunt, quod alia excipiant calorem citius, ut Aer. Oleum, & Aqua ; alia tardius, ut Lapis &Metalla. Uerum hoc pertinet ad Tabu Iam Graduum.
Huie Instantiae non subjungitur Nega riva alia, quam ut bene notetur; Non ex citari scintillas ex silice & chalybe , aut alia aliqua stibi antia dura , nisi ubi excutiuntur minutiae aliquae ex ipsa substantia Lapidis vel Metalli: neque Aerem attritum unquam pe se generare scintillas, ut vulgo putant: Quin & ista illae scintilla ex pondere corporis igniti magis vergunt deorsum quam sursum, & in extinctione redeunt in quandam suliginem corpo
Existimamus huic Instantiae non subiungi Negativam. Nullum enim invenitur apud nos corpus tangibile, quod non ex attritione manifesto calescat; adeo ut
160쪽
CALIDI. I SVeteres somniarent non inesse Coelestibus aliam viam aut virtutem calefaciendi. nili ex attritione Aeris per rotationem rapidam & incitatam. Verum in hoc genere ulterius inquirendum est,utrum corpora quae emittuntur ex Machinis qualia sunt pilae ex Tormentis non ex ipsa percussione contrahant aliquem gradum caloris ; adeo ut postquam deciderint, inveniantur nonnihil calida. At Aer motus
magis infrigidat quam calefacit ; ut in
Ventis, & Follibus, & flatu. oris contracti. Verum hujusmodi motus non est tam rapidus, ut cxcitet calorem: & fit secundum totum, non per particulas: ut mirum non sit, si non generet calorem.
Cirea hane Instantiam saetenda est inquisitio diligentior. Videntur enim Herbae de Uegetabilia viridia & humida aliquid habere in se occulti caloris. Ille vero calor tam tenuis est, ut in singulis no a percipiatur ad tactum: Verum postquam illa adunata sint & conclusa , ut spiritus ipsorum non expiret in aerem, sed se invicem foveat: tum vero oritur calor manifestus, & nonnunquam flamma in mate-1M congrua.
