Mauri Sarti ... De episcopis eugubinis ad eminentissimum & reverendissimum principem Henricum Henriquesium ..

발행: 1755년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

nuerit. Non potuit igitur solidis annis septem episcopatum gerere. Quare si anno MLIX. episcopus Eugu binorum erat jam inauguratus,

ut acta concilii Romani, eo anno celebrati, comprobare videntur, ad annum utque LXVI vitam protrahere non potuit. XIII. Non leve momentum huic rationi accedit ex quodam decreto Alexandri I. ut opinantur, anno LX ll. edito , in quo mentio occurrit Hugonis episcopi Eugubini. Eo enim fit ut Rodulphus qui ad annum MLIX. in vivis erat, anno jam LXII. obierit,in vacuam Eugubii sede in Hugoni reliquerit. Intertum est Alexandri ΙΙ. decretum Honorii II diplomati pro ecclesii Forolem proniensi, idque

videre licet apud Ughellum a).

XIV. Geminum hunc copulum viderat Grandius, quem ut declinaret, multa subtiliter disseruit, atque inprimis uspicatus est Rodulphiepiscopi Eugu bini nomen perperam in trulum esse inter reliquorum episcoporum subscriptiones , qui ei concilio interfuerunt. Cum enim vj ispiam Eugu bini episcopi nomen , quod similiter ac Rodulphi nomen inciperet, hac unica sigi R. veteri more notatum esset in hunc modum : ego R. episcopus Eugubinus subscripsi, imperitus aliquis in ejus concilia actis reperisset, facile Rodulphum legere potuit, cum aeque Raynaldum Raynerium is aliud quidvis nomen legere potuisset. Simile quidpiam saepe alias contigiste multis ostendit vir doctissimus, quae conjecturae tuae fidem conciliare possent , nisi Ro-dulphi nomen, non unica sigia sed totidem literis expressum legeretur inter patrum lubscriptiones, qui ei concilio adsuerunt. Ita enitnest in actis ejus concilii ab Harduino editis, atque ex codice Vaticano MCM LXXXIV. per P. Possinum erutis . Ibi enim medius inter Adulphinum episcopum .. Vis donum Senogallientem ub1criptus occurrit Nodulphus episcopus Eugubinus Decretorium id omnino videtur contra Grandii hypothesim , non minus ac contra nostram . Sed quid si mendo lae sint episcoporum subscriptiones ejus concilii aditis u-bjectae Quid si pro Rodulpho Eugubino legendum sit Rodulphus Gabinus Erunt qui id paradoxum putent Gabios enim Latii urbem antiquissimam cuinam perlualum non sit laeculo XI., quo Rodulphusis, de quo quaerimus, vivebat vel plane deletam fuisse, vel ita e te vastatam, ut jam inde ab annis fere ducentis pii copali cathedracaruerit Itaque nec apud Ughellum , nec apud Ughelli illuit ratores Lucentium Q Coletum, ullum reperies Gabinum epit copiam Leone O- steriorem, qui in vivis erat ranno CCCCLXXIX. de quo, atque ni verte

52쪽

niverse de epilcopis Gabinis ita vir clarissimus Dominus Georgius SciD. N. Benedicti seliciter regnantis ab intimo iacello, qui nuper magno iterariae reipublicae detrimento extremum obiit diem, in disse latione de Cathedra episcopali Setina a Vivebat inquit adhuc Leo A. D. CCCLXXIX. quo Romanae a nodo restituendo Photio interfuit Gabinensium vero episcoporum deluceps nulla apud nos memoria pervenit; quod ortus paulo pos jundixus a urbs eversa fuerit. XV. Haec habet de Gabina cat ne ira civitate praei ut doctissimus. Sed tamen aeculo XI. Gabinam ecclesiam uo altore non caruisse , vel certe epilcopum aliquem fuisse , qui ejus ecclesiae titulum gesserit, nullus dubito, quamquam qua ratione id factum sit eici rem fateor, . aliis diUinandum relinquo. Porro aliquem fuisse epi-1copum Gabinum 1aeculo XΙ , . quidem Nicola II temporibus, evincitur ex ipsius Nicolai diplomate pro monalterio S. nomae deripulella in agro Pilaurensii, quod datum ei anno LX. Ei namque diplomati tibicriptus legitur Petrus Gabinensis episcopus. Vidi aliquot

ante annos ejus diplomatis autographum apud canonicos regulares Lateranen Ie S. Mariae in ortu Ravennae , beneficio viri docti , mihi. que amicissimi, Fabii aleonu , tunc in eo mon alterio acrae theologiae lectoris, nunc abbatis optime merrti, atque hic in eruditorum gratiam publici juris facere decrevi. Et diploma illud multas nominibus in pretio habenduat nam praeter ab mi epilcopi mentionem

singularem, ex eo etiam reicire licet quo loco Clemens II. obierit, quod in obscuro latebat. Est autem criptum eo naractere , quem vulgo Langobardicum eruditi appellare colliud Verant, quique eo ipso saeculo XI. in ulti esse destit. Esus exemplum ante acceperam a Flacchio meo, quem iterum honoris A amicitiae causa nomino , idque

Cum autograpno diligenter collatum alicubi etiam emendatum , hic ad ipsus autographi fidem vulgandum centeo. XVI. Nicolauco episcopus erυus erυorum Dei petro venerabili abbati monasterii ancti home apostoli positi in comitatu pensaurens juxta flumen puella subque Juccessoribus regulariter promoUeudis tu perpetuum. Tanta est jedis apopolice uotoritas ut om uis requiratur ab ea firmitas , nec putetur esse sabile, nisi quod eius fuerit confirmitum robore e re quia nos ei residemus, ct vices beati petri apostoli fungimur , licet indigni, omni sudio debemus servientes Deo , ibinoque timore repletos dirigere , o juvare, quatenus nostro uulmine jussulti ab que omni impedimento Deo

53쪽

βνυ re, Gn suo servitio liberim permanere possint. Suapropter per intercysionem domini petri damiani hostensis episcopi confratris no stri, di petri

abbatis ejusdem monasterii, spiritualium ouachorum ejus regularitermiGentium decreυimus ecclesie ancti homo apostoli,' ejus rectoribus presenti, o futuris tam bona ammobilia, quam immobilia, que nunc habet

mel in perpetuum habiturus es, confirmare, re corroborare, quatenus cum omni securitate re quietudine monoterium predicte ecclesie maneat O Lbidem Deo serυiatur Flexi igitur precibus ut diximus religiosorum monacorum Corroboramus atquc consermamus necnon stabilimus tibi tu que

successoribus eidem monasterim qui nunc presides presidere debent iuperpetuum si Diu insuper quietum facimus' securum ab omni impugnatione a lesione hominum it nemo sit qui audeat sui iam molestationis, ac Vesonis eidem monaserio inferre statuentes aposolio censura, ut nullus imperator re du marchio 'comes micecomes persona mullus archiepiscopus episcopus specialiter ejusdem pensaurensis episcopatus episcopus qui nunc si ibi et futurus est necnon ciυes loci , illius Cel

lia aliqua persona magna vel pars aliquod inferre presumat detrimentum me nocumentum predicto monasterio sancti homo , ejusque omnibus bonis quibus nunc habet vel in perpetuum habiturus es Insuper concedimus ,re confirmamus predicto monasterio omnem ipsam terram cum copellis suis pertinentiis , quam domnus papa clemens qui ibi obiit obtulit predicto monasterio in perpetuum pro remedio anime sue o resauration ecclesie positam comit alii pensaurens inter as sines e a primo latere rivum reanum secundo latere ripam de piret sicut vadit in petram de acero di venit ad viam publicam que ducit in laυacollio a tertio latero ribum qui emporaliter currit super coirum liciole quarto latere posellam fluvium qui currit usque in ipsum vestrum monaserium cum monte calvello re a te gelata asyrum liciole cum omnibus que intra hos concluduntur nescum turris campis casis vineis arboribus pomiferis o infrui eris olim omni- - busta V ad annum CD ubi Notit. Abbat Ital. p. 36. mane puto eandem ipsώ es , quae hic S. Thomae de Ap elIa appellatur. I autem notissmus in roυincia eretrana amni vulgari nomine Alusa, ctii olim insidebat uinum Mergens, ut ab clarissimo liυerio discimus . O ver. Narmor Pisauren. p. seq. y, nunc autom Maceratam Feretriam adlambit Apin dici Laurentio Abstemio apud eundem Iiυerium, ne alius es ab Isapi , auem intep celebre Italige

suυios recenset Lucanus, cum de eo canit PCrustumiumque rapax, unctus Isapis Isauro Lucan l. II. Pharsal. . Sed opis fatiro , seu Pisauro , quod erum os jus usi nomen poli ver ibid. par, DI nor et a Foglia, cingitur multo Iupra eum Octim, ubi S. Thomae monaserium tum erat

54쪽

bus ad predictam terram generaliter re uniυersaliter pertinent bus. Et insuper eonfirmamus eidem monasterio illam turrim infra ipsam ciυitatem pensaurensem que nominatur asellione cum suis pertinentiis intus foris silique ad portam que nominatur fauestra in perpetuum . Unde macuamus evacuatum semper esse volumus re iubemus illa precepta que de illa terra fabuerunt ipsi lii Mari ut nullum alorem, nullamque habeant flamitatem per hoc noserum preceptum tibi tu que successoribus a nobis pro

medio anime illius pape clementis nostraque tu perpetuum. Factum ea rame ratione ut annualiter persolvatis exinde pensionem auri bifanium Anum actionariis certis sancte romane ecclesie apto tempore. Si quis igitur hujus nosyri risilegii ac precepti violator temere extiterit, o monitus canonice emendare contem erit perpetui anathematis vinculis se inn datum noυerit, re insuper quinquaginta librarum auri pena multandum medietatem sacro nostro lateranens palatio re medietatem prefato monas rio. Sui vero pia devotione conserυator esse studuerit precibus apostolorum principum petri, o pauli peccatorum suorum omnium ab omnipoten-ri deo eniam isterne beatitudinis consequatur gloriam . Scriptum permanus ohannis scriniarii sancte pomane ecclesie in mense aprilis, o indidione tertiadecima.

F Ego petrus gabinensis episcopus S. D Ego bruno prenesinus episcopus M. F 'ojohannes porruensis

episcopus subscripse .

l. Ego petrus peccator mo

nachus re episcopus Ss. l. Ego si hanus vocatus monachus re presbiter iituli ci. grisogoni f. Datum rome XIII. al. maii anno ab incarnatione domini Μ. LX permanus umberti sancte ecclesie si ecandide episcopi re postilice sedis bibliothecare anno secundo ponti Patus omni pape NICHOLA secundi mdictione XIII. XVII. Non erat igitur saeculo XI. prorsus extincta antistitum Gabinorum memoria, atque ille idem Petrus Gabinensis, insigni huic diplomati subscriptus satis aliunde notus est P ejus enim nomen occurrit tura

apud

55쪽

apud Mabillonium a in Annalibus, tum apud Muratorium bis in Antiquitatibus Medii Aevi b ubi modo Agubinus, modo etiam Eu-gubinus dicitur , sed Gabinensem , seu Gabinum omnino dicendum ess econita tum ex subscriptione allati diplomatis, tum quia Petr locu gesse non poterat per eos dies in cathedra Eugubina Fateor equidem nihil mihi accidere importunius potuisse, quam cum Petrum hunc sive Agubinum, sive Eugubinum apud abillonium muratorium offendi. Nam cum ex monumentis ab iis auctoribus allatis, constaret Petrum hunc ad annum LX vixisse, novis ambagibus implicari videbam chrono taxim antistitum Eugubinorum. Sed omnem difficultatem sustulit sola inspectio laudati diplomatis, cui iste idem Petrus cum titulo episcopatus Gabini adscriptus legitur. Adeo in antiquitatis studio caecutimus, quandiu genuinis Mincorruptis monumentis destituimur. XVIII. Illud itaque accidisse arbitror Rodulpho Eugubino, qui subscriptus dicit ;r actis concilii Romani, anno MLIX. celebrati , quod Petro huic, de quo antea diximus, qui librariorum incuria, vel imperitia Agubinus, aut Eugubinus quandoque dictus est cum dicendus esset Gabin ensis , vel Gabinus. Edita sunt ejus concilii acta iterum cum episcoporum subscriptionibus a Muratorio in chronico Farsensi c sed mirum quantopere differant Mepiscoporum, Mepiscopatuum no mina ab iis, quae in F arduini editione leguntur. Id vero maxime ad

rem nostram facit, quod inter alios patres apud Muratorium subscriptos, primo quidem occurrit Rinredus episcopus Eugubinus, tum paulo

post Rodulphus ubinus Sed quoniam sedes Eugubina duos eodem

tempore episcopos capere non poterat Ros redum QRodulphum , horum alterum quidem Eugubinis tribuemus, alter autem mon Video

cuinam ecclesiae commodius assignandus sit quam Gabinae, quam , tis jam ostendimus per id tempus suo pastore destitutam non fuisse Cum itaque os redum Eugubinum in iis actis mitidissime legamus hunc quidem augubinis, Rodulphum autem Gabinis adjudicabimus;

imperito enim amanuensi, iis temporibus acta ejus concilii cum suis episcoporum obsignationibus exscribenti, cum Gabini episcopatus memoria prorsus extincta erat, facillimum fuit ex Gabino ubinum Dficere, atque ita episcopum Eugubinum in speciem geminare. XIX. Quod si quis tamen perfracte contendat minime recedendum esse a fide codicis Vaticani, ex quo Possinus ejus concilii acta exscripsit, nec patiatur Rodulphum i iis actis subscriptum expungendum esse ex albo antistitum Eugubinorum, ut Gabinis adjudicetur non

56쪽

propterea concedemus Rodulphum hunc illum ipsum esse ex Avella. nensi monacho ad cathedram Eugubinam assumptum Is enim anno MLIX nondum inauguratus esse poterat. Nam , ut praetermittamus etiam auctoritatem Nec rologii Avellanensis, S Dominici oricati ob tum figentis die decima Septembris, ex quo necessario sequitur sanctum eremitam anno MLXV. MS Rodulphum sequenti anno LXVI. obiit se, ut supra demonstratum est; sunt aliae rationes quibus evincitur Rodulphum obiisse, non quidem initio pontificatus Alexandri ΙΙ. 1edeo jamdudum regnante. Id enim liquido patet ex iis quae S. Petrus Damiani de Simoniacis habet in ea ipsa epistola ad Alexandrum II., qua ad eum Loricati gesta virtutesque scribit . Sic enim de Dominico dicere exorditur : Dominicus, cum esset in saeculo clericus , quia tunc Simoniaca Gigebat haeresis, quae ct nunc utinam prorsus esset κtincta. Cum igitur ea epistola scripta est, etsi nondum ea pestis esset extin- Eta , aliquid tamen de pristino furore remiserat. Id vero in ea tempora quadrare non potest, quibus Alexander II fluctuantem tum maxime a Simoniacis agitatam Petri naviculam gubernandam suscepit. Haec notissima sunt, Cadaloici schismatis, per idem tempus exorti , in fastis ecclesiasticis lugenda perstat memoria, de quo idem Petrus Damianus ad Alexandrum ΙΙ. electum, ac nondum consecratum, ita ad rem nostram scribens inquit: Nunc etiam cum Simon ille, veternosus videlicet raperita, malleos, ct incudem reparat, cum Romanam

tirpem elut o scinam sibi per monetarios pestiferae negociationis usurpat, quo Sos Petrus vobiscum fugiens attrahit, illic esse Romanam ecclesiam omnibus indubitanter fendit a . Non ergo sub initium pontificatus Alexandri II ea epistola scripta esse potuit, qua Rodulphi mortem sibi Florentiae nunciatam, Loricati gesta ad Alexandrum ipsum detulit , sed multo serius criptam esse oportet , cum scilicet procellaCadaloici schismatis multum resedisset, nisi plane esset extincta . At

fatetur Alexander II epistola ad Gervasium archiepiscopum emensem Romanam ecclesiam quinquennio oppressam fuisse a Cadalo Romanam, inquit, ecclesiam per Minquennium nunc callida tergitae atione,

nunc sili inυasione oppressit by. Cum igitur Cadalous pontificatum

invaserit anno LXI. Octobri exeunte, annis quinque Romanam ecclesiam oppresserit, non ante annum LXVI. ad finem vergentem tantisper mitigata videri potuit Romanae ecclesiae calamitas, nec ante id tempus cripta esse potuit ea Damiani epistola . Si quis igitur velit Rodulphum inter patres concilii Romani, anno MLIX. celebra

57쪽

1, apud Harduinum ex fide codicis Vaticani, subscriptum, adnumerandum esse episcopis Eugu binis , alium inducere oportebit Rodulphum Eugubinam episcopum, cujus mortem Petrus Damiani, cum Florentiae esset, audierat, ad Alexandrum II sub finem anni LXVI. e 1cripterit Rodulphus enim , de quo scripsit Petrus Damiani, ab anno MLIX ad LXVI epilcopatum Eugubinum gerere non potuit, quippe qui vix septennium in eremo simul atque in episcopatu transegit. Neque

vero mirum esset duos eodem nomine episcopos per id tempus ecclesiae Eugubinae praefuisse praesertim cum ea nomina barbarae originis tunc in talia frequentissima essent. Nullius igitur momenti sunt ad convellendam hypothesim nostram, quae ex subscriptionibus concilii Romani, sub Nicola II. celebrati, afferuntur.

XX. Videndum nunc de diplomate Alexandri ΙΙ. quo probari putat ghellus anno LXΙΙ. Hugonem Eugubii sedisse. Ac primo dici posset nihil impedire, quominus .anno LXΙΙ. Hugonem episcopum Eugubmi habuerint, QS Rodulphus exeunte anno LXUL juxta hypothesim nostram objerit, quem scilicet exploratum est non admodum diu in episcopatu vixisse. Sed revera negamus Hugonem anno LXII. Eugubii episcopum sedisse. Id certe non evincitur ex illo Alexandri II diplomate, quod affert ghellus. Datum est diploma illud apud Ughellum mense Maii die Cero Io , indi Erious 3. At ea indictio neque in annum LXII. neque in ullum Alexandri II. annum incidit. Ita animadverterat Grandius noster qui propterea legendum putavit indictione VIII. Congruit autem indicti VIII.

cum anno LXX., quo adhuc erat in vivis Alexander II. Commutata enim nota . in . ex indict. VIII quae ei diplomati appossita erat , amanuensis aliqihi indiligens indictionem XIII. facillime potuit ingerere. Ita prudenter conjectavit Grandius, quem in ea re verum vidisse compertum habeo . Cum enim per u manimmum is nobilissimum virum Aloysium Septem castellium comitem a viro illustrissimo Jo Baptista Lactanti Forolem proniensis eccles a praeposito, qui post haec a nobis scripta Tifernatium episcopus creatus est, impetrassem , ut diploma plum in tabulario ecclesiae Forosemproniensis asservatum diligenter inspiceret, ejus nota chronicas ita se habere nunciavit Actum mensi Maii die mero XV. indictione VIILXXI. Quantum igitur circumspicere possum, nihil est quod magni

momenti esse videatur ad hypote sim meam de anno emortuali S. R

dulph episcopi augu bini concutiendam. sed omnia potius . ad 4aim

ca append. ad dissert. IV. Camald. n. α

58쪽

confirmandam congruunt. Tale illud est, quod nuncius de Rodulphi

morte ad S. Petrum Damiani allatus est, cum a Pontifice digressus, Florentiam venisset. Alexander II post bellum Normannicum, cui ipse interfuerat, anno LXVI. Lucam profectus erat , ibique eum fuisse ab Augusto mense ad Novembrem usque ecclesiae Lucanae monumenta apud Florentinium demonstrant a). Percommode igitur factum est, ut Petrus Damianus a Pontifice, qui Lucae erat, discedens, ad quem scilicet pro utilitate ecclesiae crebro ventitare solebat, lorentiam attigerit, ibique Rodulphum Eugubinum episcopum decessisse audierit XXII. Ac de anno quidem emortuali hujus beati episcopi hactenus. Esset nunc de die quaerendum, quo humanis exemptus est, sed de ea re nec certum quidquam, nec admodum probabile afferri potest Jacobilius, aliique beatum virum tradunt VI. kal. Julii ad superos evasisse, quod nullo modo concesserim. Damianus enim , postquam nunciatum ei fuisset de Rodulphi morte , ejus res gestas scribere aggressus est ad Alexandrum II. Sed cum non statim in prompta fuerit qui ad Alexandrum iret, Dominici Loricati laudes, ut supra indica imus, attexuit, epistolamque absolvit sub initium Novembris, ut palam est ex iis verbis: Porro in festiυitate beatorum apostolorum Sim mis, e Iudae, quam nuperrime celebravimus, dum nocturno cum fratribus interesset secio m. Scripta est igitur ea epistola paulo post festum Ss apostolorum Simonis, Gudae , vel saltem eo tempore absoluta est. Quod si demus etiam dies plusculos elapsos esse, antequam eam epistolam Damianus absolverit is ad Alexandrum miserit, Vix tamen licebit Rodulphi obitum extra mensem Octobris conjicere Certe ad usque XXVI. Iunii diem haud fas erit retrahere. XXIII, Si itaque anno LXVI. Octobri mense Rodulphus diem

suum obierit, ita in hunc sere modum omnem ejus aetatem distribuere oportebit, ut anno scilicet XXXVI in lucem editus sit post exactos autem in saeculo anno tres c viginti ad Avellanam venerit, exeunte anno MLIX. vel anno LX. ineunte denique ad annum MLXIII. vel LXIV. Eugubinae ecclesiae procurationem susceperit. Ita egregie distributum habemus omne tempus aetatis, quod Rodul-Pho tribuit S. Petrus Damiani a quo nimirum accepimus Rodulphum Vix annos triginta inter mortales egisse, ex quibus annos sere septem partim in eremo, partim in episcopatu Vixerit.

XXIV. Ubinam Rodulphus obierit plane obseurum est Iacobil-

59쪽

ius a Eugubii obiisse tradit, ibique non sine multis lacrimis sepultum

fuisse in veteri cathedrali ecclesia, unde in novam subinde illatum sit, ubi ad hanc diem sacrum eius corpus quiescit, multis clarum miraculis, ad aram ejus nomini sacram . Sed nullum in ecclesia Eugubina S Rodulphi altare est, nulla ejus corporis memoria , nihil unquam auditum de miraculis, ob ejus merita divinitus patratis; ut mirum sit bonum hunc scriptorem non pravitate animi , ut opinor , sed inconsulto quodam pietatis studio, haec, atque his similia passim in suis libris propinantem , sub veritum non esse, non dicam eruditorum censuram, sed omnium hominum subsannationem, qui tam splendida mendacia nullo negotio detegere, atque exsibilare potuissent. Aliorum est opinio Rodulphum apud suam fontis Avellanae remum obiisse, quod praeter fidem non est ibi enim compertum est consuesse eum vivere, etiam postquam inauguratus est episcopus, ut narrat . Petrus Damiani. Verum neque apud eum locum ullum est sancti viri monumentum , quemadmodum ne ullum quidem est tot sanctissimorum hominum , qui primis illis temporibus eo loci diem extremum clauserunt, si unum excipias S. Albertinum, cujus corpus

in templo Avellanensi religiosissime asservatur. XXV. Superest jam ut de religioso cultu . Rodulphi dicamus, de

quo optandum esset, ut luculentiora argumenta suppeterent. Et sane vix probari posse existimo semper eum in ecclesia Eugubina cultum beatis coelitibus debitum obtinuisse, cum ne nostris quidem temporibus publicus ei cultus ullus in ea ecclesia tribuatur . Sed vulgo tamen QEugubini, Waliarum gentium scriptores sanctum appellant, idque in causa fuit, cur nos quoque ab ea appellatione non abstinu rimus, praesertim cum ei nuper aram Romae in nostro Coeli montano S. Gregorii templo excitatam esse constet cum inscriptione, quam Videbis infra in adnotatis ad Rodulphi ipsius vitam a Petro Damiano scriptam . Ex antiquioribus, quos viderim, qui Rodulphum sancti

titulo appellant, est uerrerius Bernius, cujus extat chroniconiugu- binum ad annum usque MCDLXXII. perductum, a Muratorio editum b), cujus verba vide sis infra sub Dominico episcopo . Posse huic subjicere innumero alio longo ordine scriptores tum ecclesiasticos, tum monasticos, qui Rodulphum sancti passim adnumerant , quique ejus Vitam cum ceteris quos veluti sanctos colimus, describunt. Sed eorum untaxat quasi principe Wantesignano appellare juvat abillonium, amnium, quorum alter . Rodulphi vitam affert,

illuis

60쪽

illustrat in actis s. ordinis S. Benedicti, alter sic de Rodulpho loquitur in annalibus ecclesiasticis, quasi de viro satastissimo, eique insigne

elogium concinnat , Vernantem ecclesiae catholicae florem appellans, quo pontificia corona nitescit: Ubi Florentiam , inquit, pervenit Perrus Damiani, audita morte Rodu bi episcopi Eugubiui, eius vitam scribere, atque ad eundem Pontiscem mittere, dignum ex imaυit. Vua enim gloria majori pontificia corona nitescit, quam sis catholicae ecclesia agro, quos tempus praesens profert, vernautibus undique floribus Nornetur ' Sunt sancti viri ere flores, de quibus jam erumpentibus, gaudens sponsa Chris eccles dicato flores apparuerunt in terra nostra a). Haec eminentissimus scriptor, alia in eandem sententiam adjungens, in quibus videtur habuisse prae oculis ea verba, quibus S. Petrus Damianus Rodulphi mortem narrans His, inquit, di hujusmodi virtutum foribus ornatum, quasi candens lilium immaturae mortis pruina decoκit. Sed ipse quoque Rodulphi en comi astes Petrus Damiani, quanquam recens mortuum, sic laudat, ut eum auguretur divinos honores in ecclesia Dei habiturum fatetur enim se de Rodulpho scribere, ut Pontifici sapientissimo Alexandro ΙΙ. morem gerat, a quo mandatum sibi fuerat, ut tale semper aliquid scriberet, quod' ad aedificationem entium suscipi, o inter scridituras mercretur authenti as reservari. XXVI. Sed hic adversari nobis videntur Bollandiani socii, quorum sane judicium hac in re gravissimum est. Quamvis enim alicubi sanctum dixissent b), sic tamen de illo ad primam uni diem habent

in praetermissis, atque in alios die rejectis Rodu bus, episcopus Eugubi. NDS, vir magnae austeritatis, ut sanctus profertur a Menardo in MartFrologio Benedictino . Wion quoque lib. et in Eugubinis episcopis eumdem sancti ritulo honorat, a feritque obiis, 26. Junii. bellus in episcopis Eugubinis absinet ab omni titulo sancti, o beati, quamυi Wionem ciret. De eo agemus XXVI. Iunii. Vide hic in eam sententiam pro- Pendi, ut Rod alpho sancti, ac beati titulus abiudicetur. Sed frustra tamen ghelli auctoritas affertur. Quis enim miretur Ughellum ab omni honoris titulo abstinere, cum ea ad Theudaldum Rodulphi prae- Celsorem referat, quae de Rodulpho ipso a S. Petro Damiani ad Ale-Tandrum II scripta sunt, ut initio monuimus Excusandus hic ghelli lapsus, non praejudicium ex eius auctoritate . Rodulpho creandum. Sed videamus quid tandem de hoc eximio episcopo lictem Bollandiani socii habeant ad diem et . Junii. Rodulphus pilicostus Eugubinus d functus anno MLXX., ut sanctus refertur a Ferrario re Bucolino lau-dnυit

SEARCH

MENU NAVIGATION