Hieronymi Cardani medici Mediolanensis Liber de immortalitate animorum

발행: 1545년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

HIERON. CARDANI LIB Pugnabunt armis,quae post Abricaverat usus. Sic fiet in neglecto religionis cultu: nam testis ipse

est Thucydides,uir grauis,ante coaetam a Theseo gentem in Athenarum ciuitatem ,homines latrocinris uiaeisse at cum primum in unum conuenero religionis prima cura fuit.Non igitur sine religioὰ ne urbcs, nec sine urbibus quies ulla humano generi, uel sine opinione immortalitatis animoriam religio esse potest. Sed haec cum extra proPolitiam

sint,fatis duxi,ne i quoquam mihi obiici possent: nunc ad reliqua transeundum est, quae eta rationiabus firmissimis coIliguntur. Sententiae Antiquorum de Minima. Rgo immortalem fuisse animum, ab initio

ferme rerum humanarum,magno,ac perP tuo consensu, ac mira Omnium concordia ad nos

usin peruenit. Nam Themistius poli longam de intellectu disceptationem scripsit, Quod autem praecipue ex his colligendo dicta sententiam Aris otelis ac Theophrasti,niugis autem yr is CrPlatorus licet intelligere, per ea quae adduxin ,hficu

ramus.

Q hiasi horum trium una foret sententia, quod Ec alibi manifestum est, dum Platonis opinionem Aristotelis sententiae comparat:nam de Theophrasto

62쪽

DE ANIMORUM IMMORTsto, quod a magistro dissientire noluerit, haud du-hitandum est igitur sub acit Themistius: H ο ρει VUωτίν ἐλαμπων εἶς, οι δὲ ἰλαμ--

hoc non Soli, sed luci supple intelle tus comparandus

est,Plato autem Soli. Ecce quam parum putat interesse inter opinionem Platonis at Aristotelis Themistius. Sed iam hoc est praeludium,namcl: sensim ad id, quod proposueramus, demonstrandum descendere in animo est, cum Simpliciu prius audierimus: is enim haec habe ἐπrsncrota αἱιον τω παντὶ λογω, θαρρῶν τον Mi fu τας ψυχους νῆν , αὁαναγν η αUὶορ απο

συιαφωνίαν αμα ὁ μασωμι . Quod est: Dignum scitu hi, hoc toto in sermone des Whntia ipsi is animae haud dubie, quod mens incorruptibilis sit,atq; immortalis declarari,uelat ex apud Platonem miro consensiu etiam videmus. Sed ne in incertum pro uocibus Graecis euag mur,habet Aristoteles,cuius autoritati penὸ quantum rationibus deferimus, haec nomina ΔυναμsJ,

intel

63쪽

HIERON. cARDANI LIB.

intellectum potentiae quasi ποι κοs, seu iarim quidc agens, Alexander adeptum etiam hunc putata

quo quasi cingitur intellectus. Διανοιαν autem cogitationem esse inaud dubium est: νουν mentem v cat,νο ιν intelligentiam, autem opinionem, misiti J fidem κοινοs rame etiam communis dicituri Ita ut de nominibus satis constat,quibus tamen

uarier Aristoteles utitur,ad Philosophorum historiam redeo: est enim sub Prthagorae nomine uersiculus, hic:

Confidere nos iubet, quod mortalibus genus diuinum inditum sit: sed non hominibus solum

eam tradidit mentem,qu3d crederet etiam belluis eam isse communem: nam a morte ex his in illa transire animas eXistimauit, quoniam persuasum esset antiquis, belluas etiam ipsas ratione pollere:

Unde referuntur ex Menandro carmina,

A mxντα τα Rα,ἰώ -κΠειωτατα και νῆν ἔχοντ μαλλον ανθρωetris mis. Omnia animalia beatifιma bunt, ex mentem basem tia,hominibus multo magH. Vnde etiam Plutarchus dialogum instituit, in quo VIysses ille facundissimus, cum exiguo colloquitur animali,quasi mentem etiam ei inesse proesentiret. Sed & T riministus,quasi ter magnus,seu quod Reae, Sacerdos esset, ac Philosophus: seu quod eo numero, quem Aristoteles perfectum nuncupat, sapientiae absolutae esse decerneretur:

64쪽

nens igitur dicit non est pars diuinae substititiae,

sed uelut lux solis ab illa explicata. Sunt qui credant, Pherecydem illum Syrum, Pythagorae discipulum, Philosophum admirandum,primum eXtitisse, qui ausus sit de animi immortalitate disputare, cum antea caeteri potius an sentirentur aut affirmarent, quam defendere rem auderent: ob hoc fuisse publice interdictum, nequis de animorum immortalitate Uerba faceret. Verem cum is diuinus propὸ haberetur,primo ei permissum:inde licentia peruagata.Itaq3 Ut ad ordinem reuertar, idem Triministus ante illum d

nuo dicebat: δενἔρωτπς δεα τα σωμα θνητοῦς, αθανα δα λωδεν ανθρωποer. Idcst, Homo duplex, nam parte corporea mortalis, animo immortesu,sui hominis ipsius siub'ntia est. Ergo post ipsum Sc Anaxagoras hic Pherecydis aetate suit cum ille Pittaci esset auditor, qui unus fuit ὸ septem sapientibus: at Anaxagoras

Anaximenis,qui Pythagorae coaetaneus erat. At

Pythagoras septem sapientibus paulo fuit post rior, Sc ipse quasi ab illorum aetate originem ducens,Aristotelea gerente dicebat:

65쪽

HIERON. CARDANI LIB.

idcit: Saepius enim mentem boni, aloe recti causam

Quoi dicat: Solum nans omnium rerum existentium dicit simplicem ex immixtim, ac puram esse, illi ambo haec tribuens principio, cognitionem scilicet, ais motum,dicens uniuersum hoc a mente ipsa moueri. Ergo Anaxagoras haec:post illum illico Sc D mocritus,nam pauid iunior hic extitit Anaxag ra,in eadem sententia fuisse uidetur,cum dixit: ἐκεινγ μῆν γαρ απλως τρω ν την ψυχην κραπιννον. γαρ αληθως εινα. γ c ιυνομενον. esto κΠ- λῶς πιιησαι N Oμηρον ως Eκτωρ ms αλλομqIονὶων. Quod est Ille enim simpliciter eandem mentem, usanimam. nam verssim esse existimavit,quod apparet:Pro pterea Homerum pulchre dixisse inquit, iacere Hectora alia sapient m. Ergo non in sepulchris habitauit,ut OItenderet extinctos fuisse animos,sed qudd crederet cum Pythagora ex hoc in illud eos commigrare animal. Successit his Alcmeon Sc hic dicens explicatius.

66쪽

DE ANIMORUM IMMORT.

Ut autem hoc:Dicit enim eam immortalem ese,quod immortal bus sinitIis sit: hoc autem ipsi competere, quoniam siempcr moreeturrimoventur enim omnia diuina continuo, sempers Luna,Sol,astra, coelum totum. Sed uix haec sententia exacter Latiner transferri potest, ut integrum sensum retineat mani situm est igitur,lios Philosophos sensim ad immortalitatis non solum opinionem,sed Ec ad modum,quonam pacto tueri posset, descendisse: donec Plato clarius,inde Aristoteles rem tractauerunt. Sed antatcqua ad illos accedamus, merito quis forsan dubitabit,quorsum haec tractatio tendatc aut qua nam Utilitatem praestet: nam ris, qui fide immortalitatem credunt, prorsus superflua est, ac etiam damnosa,fidei scilicet meritum auferens aliis uero, qui hanc non sunt consecuti gratiam , praestat sic tamen credere, Ciceronis argumento, Nam si a morte nihil superest, coargui tamen non potes: nec qui animum mortalem dicit, laudari. Sed si supersit, credenti quidem non exigua lauS est, praevidisse: neganti uero dedecus maximum imminet: tuto igitur quis hoc debet affirmare. Verum non aliter mihi uidentur hi nobis consulere, quam Uiatoribus latrones, qui ut in eos inciderint, iubent arma deponere , ex equo descendere, atq; sic non arma solum, Ec eqtium, ac pecunias , sed uitam etiam eripiunt. Mentis oculus nobis datus es , ut cognoscere, at inreu

67쪽

s HIERON. CARDANI LIB. ligere possimus, ac haesitantes in fide confirmare.

retraherem periclitantes. Dulcis res est ueritas, etiam si nostro desiderio aduersaretur. Non ne

matres nuntios sciscitantur m bello reuertentes

de filiorum fortuna, etiam si existiment illos c odiise at cur non illis dicas , uiuos emisistis , cur

quaerere uultis c Sed nemo horum, qui uel ari-xiὸ quaerunt rationes naturaIliam rerum, malias est, uerum qui credere simulat: etenim dc illud simile his evcnit, qui terriculamentis, Umbris, ac speetris detinentur, horum enim miserrima uita

est, timere quod nescias res j supra modum audaces , tanquam nullibi poenas daturi scelera adamittunt. Ergo dulcissima res ueritas, at iocundissima,quam si ibrsan tenerent multi, pauci m Ia admitterent. Quem tu sensum immortalitatis animorum his esse putas,qui sponte, dc aduersus

etiam maiorum instituta, tot hominum insontium capita inseris deuouerunte Non parui est momenti intellexisse,quid nobis a morte futurum sit,cum religioni semper locus suus relinquatur. x O D. Plures argumento beati Pauli mouentur, ad Corint. 3 est autem tale: Quod indignum hoc, uideretur diuina iustitia: cum homo,si animus mortalis P natur, omni bellua esset infelicior: nascitur, ali- turm per annum in immundo stercore, cum cae tera animalia pura degatainde quot conatus, quot Iabores ,ut ambulare discat, clim caetera animai

tia sponte eant: puer traditur magistro, ibi illius conditio miserrima, timere, discere, vapulare ab

68쪽

DE ANIMORUM IN NOR T. Adolescens efficitur, quam breuis est illa aetas,

quae si effraenis duriores nanciscitur Parentre, traditur exercitationi, uel militiae,uel arti,uel studiis: quam immesi ibi labores qua dura codilloc adde quot in ea pericula a coaetaneis c nulla enim aetas

incontinentior. Subit Iuventus, eam exercet cura

Iabores, certamina, pericula uicissim: inde Senoctus homini tristissima, ii illi dentes penὸ cadiit, incuruatu r,uix potest se sustinere, quod duos tantum habens pedes,alis careat rugae,. cani,Scoris istor: omnia haec soli homini senesceti priuilegia, ob qus despicitur,irridetur,reiicitur solus inermis nascitur,solus natandi expers,ad Digora, Ec cal

rem omnium animantium impatiens maxime,ad

omne discrimen inualidum, cum reliqua corium, aut etiam clim illo pili tueantur: ille solus cum serineae est, mortem propὸ adesse nouit: tam iuuenis, quocunq3 momento imminere. Quaenam igitur

coelestium diuorum inuidia, homincm creasse, si Propter hoc aeuum tantum gignitur Ad haec quid dicet Alexander Neminem ille inquiet, uel

sic tamen uelle cum boue,uel asino, uices commutare, tanta est dulcedo sapientiae: tum uero in uno quom genere omnia ob persectissima esse: nam ta-Ies sunt reges,ac diuites,qui sapientia pollent:quis enim adeo excors est, ut malit se belluam,qua m regem,Praecipue eruditum c nam eorum uita, dum uiuunt, Deorum beatitati parum uidetur absimilis. Super addidisse uerd in omnibus etiam naturam homini maiores uoluptates, solus harmoniam sentit solus uarietatem picturae cognoscit, soe lus

69쪽

Ius odores, ac sapores iucundos rerum, quae mianime esui parantur percipit in Venere maiore fruitur Uoluptate, uita longiore potitur: periculo Oinponat obliuionem, uel fortitudinem: qualicunq; fato pcreat , satis est hominem fuisse, non bel-Iuam: imitetur Thaletem, hic gratias agebat Deo, quod hominem, non belluam eum fecisset. Quid etiam, δc si deterior sit hominis conditio, habet homo, quod queratur c nam ipso uel Pat Io teste, non iure conqueri potest aduersus figulum uas , etsi ad turpes usus illud effinxerit. Aetiero illud pl ner certum est, uel regibus ipsis Eis Phares,ceruos,ac cornices, aquilas. esse feliciores, si animi tollatur immortalitas: nam δί diutius uiauunt,& minore cum periculo longὸ, Sc nulla cum suspicione multis in regionibus uagantur. Illud

tantum me torquet,quod eadem ratio etiam qu relae leporibus relinquitur, ac pecudibus: insontia enim, Ec immortalitatis animi σpertia, P rum uiuunt,cum aquilae omnibus infestae,longiore uita multo fruantur: ob hoc existimo Plat nem etiam bellu is animorum immortalitate concessisse. At homo ratione ac deliberatione haec faricit, cum caetera animalia natura serantur .Quomodo igitur fieri potest, dicebat Paulus, ut si Deias habeat prouidentiam, qui iuste, sanctὸ, pieq; iriter aerumnas uiXerunt Dei contemplatione, cum alias beatam, ac iucundam uitam agere potuin sent, ut hac spe, hoc merito munere se ustrentur Nam quantum ad hanc pertinet uitam, tantiam

qui optimὸ uiuunt, ac resigiosissita, miserrimi

omnium

70쪽

DE ANIMORUM IMMORTomnium sunt mortalium. Haec ratio Dei prouidentiam docet , quam Alexander Ec si neget, nos rame longe certiorem animi immortalitatem esse ducimus, etiam dico de singularibus: quare Pauli ratio ex nobis notioribus deducitur. Quod Sc si cum Aristotele aliqui longὸ facilius animorum immortalitatem, quam huiuscemodi prori uidentiam tueri se posse sperent, non tamen hoc illis concedendum: quod a nobis tamen alias cum sit ostensum, hic iam praetermittetur. Sed nec magis animi immortalitatem ostendit diuinatio, quam diximus per somnium: nam si animus navtura diuinus est, nobis dormientibus melius intelliget , interno sensibili quiescente γ nec enim turbabitur, uel impedietur. Quiescunt autem sensus non toti, sed magna ex parte ut Galenus diacebat in libello de Odoratus instrumento: limius indicium est,quod uocati expergiscimur: nam si nihil audiremus dormientes , vocibus exclamantium non excitaremur: solus oculus ex toto

iunctione priuatur, non per se quidem, sed obducta palpebra, quae illi ad munimen, quod eX- positus esset, fuit necessaria. Ergo cur non intel-tigit multo melius per somnum animus c quoniam etiam interiores sensus sunt hebetiores, ipse iero dum corpori immiscetur, ab illo excitatur. Porro per Qmnum alligata est omnium ratio: nam imaginari contingit dormientibus, discum rere, dc uti intellectu multo minus: non igitur diuinatio per somnum ab animo procedit collimant seu mortalis siri seu immortalis, sed quod e a dam

SEARCH

MENU NAVIGATION