F. Francisci Panicarolae ... Disceptationes Caluinicae. A Ioanne Tonso Mediolan. patritio in Latinum conuersae

발행: 1594년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

facit Ioannes Apocal. h. & 3. quod etiam Augustinus animaduertit 2. contra Parmenianum cap x.ὶ nam magna vitia non solum in Asiae Ecclesijs exprobrat, sed etiam in ipso Iardensis Ecclesiae praelato , ijs verbis: Nomen habes, quod

QDiuas ,sed mortuus es. immo ipse Christus de sua vera Ecclesia loquens, peccatore, admittit, usque eo in criminibus pertinaces , ut semel, atque iterum moniti, se se adhuc nolint corrigere. Sι adhue eos non audierit, die Ecclesia. Augustinus in breviculo collatiotivm refert tempestate sua, atque ipso praesente, in conuentu quodam Africae, ad quem trecenti, & sex mi catholici conuenerant, Donatistae vero sex, & duos firmissimis argumentis , verissimisque rationibus conuictos,sessos esse, bonos, & malos, dum vera fide non carent , in Ecclesia Dei contineri . hanc veritatem testantur, &probant Cyprianus lib. 3. epistola 3. NaZianzenus oratione prima Apologetica . Chrysostomus lib. 3. de sacerdotio, &psalm. 3 s. Hieronymus Dialogo contra Luciferianos. Fulgentius de fide ad Petrum cap. 43. & roo. Atque id praeterea probatur duplici potissimum ratione. altera est, si peccatores non essent in Ecclesia, superuacaneum esset paenitentiae sacramentum . altera,quoniam incertum est, an quis sit peccator,necne; neque pastor suam ovem, neque ouis suum pastorems ris cognosceret. Sed quaenam est, o Anabaptistae, haec superbia vestra ut reprobare caeteras Ecclesias audeatis, propterea quod in illis peccatores sint, & vestram inter vos constituentes, tantum vobis arrogetis, ut in uniuerso terrarum orbe sine peccato esse solos vos, arbitremini λ Si dixerimus, quia peccatum non habemus , nosmeti os seducimus, ait S. Ioannes. omnibus hominibus praecipit Christus, ut dicant: Di mitte nobis debita nostra. Ecclesia se credere remissionem pes

42쪽

catorum, assirmat. Et vos ab Ecclesia omnes illos, qui opere peccarunt, excluditis Z audi Anabaptista ; nam ego sic argumentor . Dicis, te in Ecclesia esse, quia peccatum non habes. qui dicit, se peccatum non habere, peccat: doctrina S. I annis est.ὶ dum igitur dicis, te peccatum non habere, peccas . Sed tua sententia, qui peccat, non est in Ecclesia; ergo sententia mea, eaq; verissima, cum ais, te esse in Ecclesia, tei' sum ab Ecclesia eximis . item hoc modo. peccatum vel habes, vel non habes. Si habes, tuo iudicio in Ecclesia non es. Si non habere assirmas, S. Ioannis iudicio peccas. itaque tui linsius iudicio, quocumque modo, si tuam opinionem retines , in Ecclesia essta non potes. nullam profecto, auditores, superbiorem opinionem , magisq; fatuam istorum opinione rein

periri posse existimo : sed ipsi viderint. Si quis dixerit eum , qui fidem sine charitate habet, non esse Chrifitianum, anathema sit. Tridentinum Concilium sic habet. sessio. 6. Et Caluinus ipse sectae istius errorem animaduertit, & consutauit. qua in re egregie se gessit, quoniam quod verum erat, amplexus est: sed deinde tanto perplexius, & obscurius egit, quando iniquiLsimis mendacijs refertam opinionem suam attulit ; nempe in

Ecclesia Christi, solos illos esse, qui a Deo praedestinati sunt.

hoc loco, obsecro vos, auditores, reminiscamini, quam apertae, quam clarae essent distinctiones duarum Ecclesiarum, de quibus ego paullo ante dicebam: unam statuens vivorum

totam, alteram totam eorum, qui mortui sunt: illam totam in terra, totam hanc in coelo ; & alia, quae tunc allata sunt. conferte deinde perspicuitatem, & lucem illam, cum Caluini tricis,& tenebris ,&obscuritate, quae ab ipsius mendacijs oriuntur, atque , si potestis, non obstupescite. is sua Instituti ne lib. 4. cap. pri. lectio. 7. 8. & 9. quoniam satis intellisit, ab

omnibus priscis illis patribus assirmatum fuisse de duabus B L Ecclesijs,

43쪽

- Ecelesiijs, idest de duabus unius Ecclesiae partibus, quas ego

commemoraui; ipse etiam constituere duas conatur, unam

quidem eorum omnium simul, qui praedestinati sunt; tam, qui iam in coelo beatitudine perfruuntur; quam , qui adhuc in terra degunt; alteram praedestinatorum tantummodo, qui sunt in terra, adiunctis praescitis, qui vivi sunt. itaq. ubi clare distinguendum est id tenebras Cimmerijs obscuriores linconfundit , & commixtionem quandam prope horribilem facit vivorum , & mortuorum ; belli, triumphiq.; pacis, &militiae; caeli,& terrae. Sic praedestinati viui erunt in duabus Ecclesijs eodem tempore. in una cum Sanctis, qui in cinio sunt; in altera cum praescitis in terra. Sic una Ecclesia m dia in caelo est, media in terra: altera tota est in terra, & dimidium continet illius, quae erat in caelo. Sic una Ecclesia

media est vivorum, media mortuorum : altera vero tota Viuorum complectitur dimidium Ecclesiae mortuorum . Sic demum, quicquid dicit, somnia sunt, & ambages, & tene brae tantae, Ut etiam ego in ijs enarrandis obscurus fiam . sed haec excidunt ijs , qui a latissimo veritatis campo discedentes, per sylvas errant, per densissimos mendaciorum saltus vaga tur. Absurdum aliud audite, quo maius esse nullum potest,& mores istius discite, qui dum omnes refellere vult, etiam sibi ipsi aduersetur, necesse est. Vt Anabaptistas improbet, assi mat, in Ecclesia posse esse multos peccatores :& continuo, quia perspicit, hoc idem nos statuere, ut nobis aduersetur, n gat verae Ecclesiae appellari peccatores posse. an dubitatis, hoc a me confingi Z quid dicitis Z fieri non posse, ut quisquam tam aperte pugnantia dixerit 3 haec ipsius verba sunt. Institutio. lib. 4. cap. pri. sectio. 7. In hac Ecclesia plurimi sunt Dpocrita, plurimi ambitiosi, auari, maledici. Et quae sequuntur.

Et hactenus bene habet. sed eadem pagina, sectio. s. sibi dissem

44쪽

dissentiens auditur soniis . Talis non probamus Ecclesia membra. im Ho eadem linea, sipsos indignos in Christi eorpor. toleramus, & statim Tales suffragio nostro, hon approbaminesse Ecclesiae membra. quid dicemus, auditores 3 aliud certe dicemus , quod etiam absurdius videatur ; Caluinistas , ut haec contraria concilient, fuisse compulsos assirmare; Caluinum concedere, peccatores esse i n Ecclesia; sed esse de Eccleusia , non concedere. itaque assirmat, esse in corpore Ecclesiae,

sed esse filambra Ecclesiae negat. quasi vero, quid esse possistin Corpore, neq; membru esse, nisi eo modo, quo cibus est,& humores. quasi distinistionem hanc tam subtilem, admiarabilemq; antiquorum patrum aliquis excogitarit, ut quiLquam aut in Ecclesia sit, aut sit de Ecclesia; quasi S.Augustinus Retractationum cap. 8. eos, qui credunt, licet peccatores sint, Ecclesiae membra non appellet:neq; idem Chrysi- stomus faciat Homil. 1 8. Ex varijs in Matthaeum locis. quasi Constantiense Concilium omnem hunc scrupulum articul. 3. 1. & α . plane hon euellat. sed, o decepti, alia vi, alijs artibus opus est ad veritatem oppugnandam,offundendasq; Soli tenebras . iam certe, ni fallor, intelligitis, quam praeclara doctrina eliciatur ex Caluini opinione: quae est, Ecclesani congregationis suae vinculum habere, occultam electionem Dei. Praeterea aliud absurdissimum emergit. nam si Ecclesia esset multitudo praedestinatorum, cu nemo scire possit nisi Deus ei notum fecerit j quinam praedestinati sint, nemo pa. riter sciret, ubi esset Ecclesia : eaq; adeo esset inco nita, & inuisibilis, ut, si cui opus foret adire illam, tamquam Veritatis magistram , discendi caussa, quae veriora essent, quo se conuerteret, non haberet. Itaque nos principio proposuimus, iulud esse secundo loco necessario considerandum, ut vera Ec-esesia reperiatura an visibilis ea sit, necnet. atque an semper

45쪽

I inuenire veram Ecclesiam possimus; an interdum semper ne ita lateat, ut, ubi sit, rescire nemo possit. qua in re Caluinus, quasi amens, ut solet, & furijs agitatus, hinc veritatis vi compulsus, inde studio eiusdem oppugnandae Veritatis accensus, sibi ipsi turpissime contradicit. nam eadem institu pone, capiteq; , Se sectione eisdem dicit; De Ecclesia αnsibiti, quae sub cognitionem nostram cadit. Et Epistola ad Galliarum Regem, quae institutionis libro praefixa est, ait. Nos asserimus, Ecclesiam, nusta apporente forma, constare posse. Et,quamuis Caluin istae eum tueri conentur, dicantq; uno loco, illud intelligi, quod fere semper, aut plerumq; contingit; alio loco, quod interdum accidit; plerumque enim Ecclesiam este visibilem, sed quandoque feri ut lateat, & a Deo propter noltra scelera, a nostris oculis subtrahatur i ego tam e duplici ratione respondeo. una est, cum ex Caluini sententia, Ecclesia sit praedestia natorum multitudo, qui nobis incogniti sunt, necesse dine , illam esse semper inuisibile in . altera, quamuis vera esset sectatorum ipsius defensio, ut quandoq; tantummodo Ecclesia fieret inuisibilis, hoc tamen esse impudentissimum mendaciu Mneq, fieri posse, ut Ecclesia fuerit inuisibilis, vel unquam futura sit . qua in re , cum Caluin is nullis rationibus, nullis auctoritatibus pro argumentis ad hanc opinionem confutanda usus sit; nos ad eandem confirmandam auctoritates,&irati nes firmissimas asseremus: atq; etiam ipsas interpretatio grauissimorum hominum corroborabimus, praesertim Augustini illius, quem Caluinus suspicere, prope l; admirari simulat. David psalmo 18. dicit. In Soleposuit talernaculum suum. tabemaculum quippe Dei est Ecclesia; quae an obscurari possit,uel inuisibilis seri, in Sole posita, vestri sit iudicij. quid ridetis, Caluin illae, quid dicitis 3 vim a me verbis fieti

iam sciebam, iam praeuideram, cum quibus mihi puina l o dum

46쪽

dum est; & ideo non inermis prodii. audite, quaeso,an haec expositio mea sit,an Augustini ; qui tomo '. in Epistola Ioamnis tractatu L. sic dicit, In Sole posuit tabernaculum suum. Filicet in mani o tabernaculum eius Ecclesia eius . praeterea Daniel ait. Factus es mons magnus, ita mi impleret iniuersam faciem terra. hic mons, Ecclesia est, quae uniuersam terram cum impleat, qua ratione abstondi potest quid ridetis rursus3 inter pretationem irridetis 3 Augustini est ι eodem legitur loco Mons e H Eeclesia quid amplius dicturus sum, quam caecos, qui

eam magnum montem non vident f Item. Non potest Ciuitas

abscondi supra montem posita. Ciuitas est Ecclesia. quid rid tis 3 sie estposuit Augultimis libro de unitate Ecclesiae cap. 34. his verbis. Erclesia mera neminem potesi latere: Vnde est illud, non potest ciuitas abscondi; & quae sequuntur. addo etiam im cum illum. Vos estis qux mundi, oc alium : neque accendunt lucernam, , ponunt sub modis , & sexcentos alios . praeterea, nonne in fraterna correctione Christus ait, Die Ecclesia 3 qua ratione huic praecepto parendum esset, atq; illud non esset siruperuacaneum; & inane, si nobis quicquam dicendum esset Ecclesiae, quae ubinam gentium esset,scire non possemus minime, minime. nam errantes, & plane corcos nos Christianos reliquisset Christus, si quo nobis confusendum est,n stiremus. immo, si res ita se haberet, merito conqueri possemus . cum enim nobis praeceperit Christus . vi cum vera E clesia communicemus, & vero illius Principi pareamus, ijs

qui secus secerint,proposita aeterni supplicij poena: si utrumq;

esset inuisibile,& nobis incognitum ; certe & a nemine obseruari praeceptum posset ;&esset captiosum ; & legissator m gnam senestram de qua praecipites ageremur, nobis pates citat. sed contra Ecclesia plena est fulgore ab oriente usq; ad occidentem, ait Origenes Homit 3 o. in Matthaeum . Ecclesia

B Domini

47쪽

Domini luce perfusa radios suos per orbem terra spargit. Cyprianus lib.de unit Eccl. facilius est solem; extingui, quam Ecclesiam obscurari. Chrysostom. Hom. . cap. 6. Esai. Semper hoc nomine Ecclesiae intelligitur congregatio visibilis: & aliternusquam, nunquatnue accipitur. Cur eduxi tis Ecclesiam Domini insolitudinem' Numer. io. de populo illo dicitur,qui erat prope innumerabilis, & maxime visibilis. Conuertit rex faciem suam ,, benedixit Ecclesiia , quae ante oculos eius posita erat Regum I. cap. 8. qua vero ratione regere potuissent Ephesij pastores gregem illum, in quo mosposuits ratus San TM regere Ecclesiam Dei, si v binam gentium is esset, ignorassent deducti fiunt ab Ecclesia. Susepti sunt ab Ecclesia . salutauit Eeclesiam. plurima passim se se offerunt testimonia: quae inania ement omnia, si inuisibilis esset Ecesina. Ham vero, tam etsi nullam hoc tempore visibilem habet notam in carne, uti an e Christi aduentum habebat per circumcisionem : scimus tamen, primum in Apostolis, atq; in Discipulis visibilem adeonis,ut in eos visibiliter Spiritus Sanctus descenderit. Scimus item iis addita fuisse visibiliter Da millia, postea quinque millia: ac deinceps uctum esse indies numerum eorum omnium . qui baptistio visibili, & fidei confessione recipiuntur,& visibilibus alijs sacris utuntur, nisi postea inde schismate, haeresiue exeant, vel excommunicatione depellantur. visibilis igitur, est semper Ecclesia, neque unquam celari potest. his iactis fundamentis, occasio po liui aret, ut coram bis mi l eris iqui decepti sent, me ad te, o Caluine, conuerterem, quaeroremq; si vera Ecclesia abscondi non potest,neque interrumpi, quod posterius, tu etiam fateris, quam vera sit Ecclesia tua, quae tantis latuit temporibus interroga tu ubi fuerit Ecclesia mea, a Christi tempore vique in hunc diem i ει ego semper ostendam, caput ipsius, & multa membra. dicam enim, P

48쪽

tri sedem obtinebat Papa ille: ecce caput. doctores illi, idip.

sum scriptis tradebant,quod ego credo, ecce membra. sed Ecclesia tua paullo ante te, vel ante Farellum tuum , praemortuum , ubinam erat ξ quo in loco consistebat quid ais i in uisibilem fuisse,& incognitam Z Serum est hoc perfugium :iam trames iste tibi praeci usus est. verissimum est, a nemine

cognitam , quia non erat; neq; nunc aliqua est: non enim eth Ecclesia, sed conventiculum haereticorum, & teterrimi daemonis inuentum . sed nunc urgere te nolo amplius. Satis elimihi, auditores, hactenus probari, Ecclesiam esse congregationem illorum, qui vere credunt, & semper esse visibilem. at, quoniam multae congregationes, visibile', omnes, asserunt, se veram esse Ecclesiam; restat, ut vera signa quaeramus, quibus ea dignoscatur ; vel hodie saltem, quae vera signa no sint, per quae dignosci possit. Sed interim paullisper quiescamus.

TVlcherrima certe, auditores, est ea sententia, planeq; diuina, quae habet,qui male agit, odit lucem . O quam studiose latebras haeretici quaerunt, quam cupide a claritate r fugiunt , lucem omnino euitant, atq; in primis Caluinus iqua ratione 3 quoniam Christus est lux. Ego sum lux mundi. Christus est veritas. Ego sum meritas. itaque cum idem sint veritas , & lux; qui veritati aduersantur, ipsam etiam lucem non odisse non possunt. Ecclesia sanista est magistra ipsa veritatis; & inuenta vera Ecclesia, uti dicebamus, fieri nulla ratione potest, quin consestim veritas eluceat. itaque nullus erit unquam haereticus, qui non omnem operam enixe det,ut Ecclesiam tenebris inuoluat,&quominus inueniri possit, in ea

49쪽

3 18

re omnes neruos contendat. hoc utar exemplo. quaeritur, ariaudienda Missa sit, an non. videndum profecto est,quid obseruetur a vera Ecclesia, quae errare non potest . hanc igitur quaeramus: vera signa quibus dignoscitur, & inuenitur, inue stigemus. Sed hoc ipsum haereticum pungit, haereticum torquet . non sic exclamat ipse: nam si iudex adsit, ego statim Condemnabor; in me continuo sententia feretur. itaq; quid omnis haereticus conatur, & praecipue Caluinus λ illud in primis, uriudicem abscondar, adimat,eripiat. asserit enim comstare ex praedestinatis Ecclesiam: propterea quod, quinam ij sint, scire non possumus. dicit esse inuisibilem, obtegere nititur, quantum potest . audite ipsius verba. Sis deformatur Ecclesia, qui nusta species emineat. Ecclesia de formu latet: nulla parte fulget: notabilem eius formam aliquando non rnuenimus: Deus Ecclesia notitiam auferte altu tenebris immergita nusta Ecclesia se cιes extat: in medidis tenebris seruat Ecclesiam ,seruat in latebris. animaduertite nunc, quam anxius, quam solicitiis esset de eL fugiendo , ut se occultaret, ut in latebras se conijceret, ut Ecclesiam Dei inuisibilem esse statueret . quod ubi ex sententia non successit, nam illa quasi aurora consurgens, semper lucidior , semper clarior essicitur) &,vri in prima parte probatum est, fateri necessario oportet, Ecclesiam esse visibile, Deumq;, ne nos in tenebris relinqueret, eiusmodi signa in fronte,totoq; ore sponis suae posuisse, ut, si attente contemplemur,facillime eam possimus agnoscere, quid iam infelici Caluino restabat

nisi ut adulteraret signa, taliaq;,d tam communia afferret;

ut, cum in multis Ecclesijs adessent; vel cum unaquaeq; ea sibi adesse contenderet, ambi suum nobis fieret,planeq; incem tum, quaenam esset vera Ecclesia Z intelligetis postea, audito res,quae ego verae Ecclesiae signa in crastinum diituli : iudica ibitisq; ,an adeo propria Romanae sint, ut cuiquam alij con

50쪽

gregationi couenire nequeant. sed interim,tu quid ais,Calui ne 3 hic adsunt Anabaptistat,Lutherani, Anti trinitarij, sexcentiq, alij: praeterea Hugonoti tui,& mei Catholici,& unaquaeq;haru congregationu se vera esse Ecclesiam a seuerat. at nos cerinte credimus , unam tantum esse posse , quae ut a nobis facile

nosceretur, certissima, clarissimaq; signa dedisse Deum, ipsiq; Ecclesiae suae tam praecipua, tam peculiaria, tam propria; Vt eadem signa nulla alia Ecclesia sibi vendicare,arrogareue poς sit: aliter enim omnis nostra fides, semper esset incerta . Sed nunc quaeso, Caluine, dic, qualia sint, tuo iudicio, verae Etaclesiae signa . Ecclesii rma notis hisie continetur, nempe pura merbι Dei praedicatione, my legitima sacramentorum administratibne . haec ille Epistola ad Regem, & lib. 4. Institutio. cap. I. sectio. 9. Vbicunque Dei merbum sincerepraedicari, atque audiri ; ibi sacramenta ex Chri yi infiti tuto admini trari midemus, illic esse Dei Ecclesii nullo modo ambigendum est. & sectione I o. Symbola Ecclesia dignosiendae merbipradicationem,sacramento. mi obseruationem posuimu . itaque notae, & signa, quibus vera dignoscitur Ecclesia, Caluini iudicio, nulla alia sunt,nisi pura verbi Dei praedicatio, & iusta sacramentorum administratio. neque ullum symbolum scrutari oportet Ecclesiae dignoscendae caussa, curandumve aliud, nisi ut sciamus, ubi vera doctrina praedicatur; & ubi rite, legitimeq; faciamenta ministrantur . nonne, decepti, res sic se habet ὶ nonne hoc ipsum vobis praedicatum est sine dubio prorsus. sed, Θ miseri, artia ficium istius no aperte cognoscitis, qui laborat, omnemq; dat operam,quo minus nota fiat Ecclesia Z no cernitis, sal, quam vicem vestram doleo,quam vestri me miseret i in ut in latebrasse conijciat, talpa ista, noctua, vespertilio, lumini omni inimicus, & insenuis cras auditores, cras, inquam, lucem aspicietis inunc vero quibus in tenebris versamini λ quis hic est

SEARCH

MENU NAVIGATION