F. Francisci Panicarolae ... Disceptationes Caluinicae. A Ioanne Tonso Mediolan. patritio in Latinum conuersae

발행: 1594년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

sint, vel oculos auersuri, ne videant. O certa,ὁ vera, Θ probatissima signa 1 usq; eo, auditores , ut ex his quatuor, quae Vobis affero, duo sumpturus sim ab ipsis Apostolis: reliqua duo a trecentis, & duo de viginti Episcopis, in celeberrimo omnium concilio congregatis. prouiderunt Apostoli, quibus nota erant Omnia, omnis fidei fundamentum sine dubio esse verae Ecclesiae cognitionem : sed ijdem prospexerunt nequitia, & scelere

nonnullorum multas fore congregationes,ex perditis,& sediti sis hominibus conflatas,quae sibi immerito Ecclesiae nomen ara rogarent . quare duo certissima signa statuerunt, quae tantum Ecclesiae verae conuenirent, non cuiquam alij: ut nempe sola illa inter omnes congregationes effet & sancta, & catholicaaeaq;

ratione in symbolo, in quo articulos fidei nostrae incompendiu

degerunt, his duabus notis veram Ecclesiam declararunt, dixeruntq;. Credo, sanctam Ecclesiam , catholicam. quae notae, quamuis per se maxime essient idoneae; tamen antiqui illi patres

vehementer anxij, sellicitiq; de hac verae Ecclesiae cognitione . primo concilio , quod post: Apostolos Niceata trecentis, & deocem octo Episcopis iam mille ab hinc, & ducentis annis celebratum est, cum prius nonnullas particulas Symbolo addidissent, quibus haeretica Arrij opinio refelleretur; duo item alia signa addiderui, quibus clarius dignosteretur Ecclesia: haec nempe, Unam,m e vostolicam, dixeruntq; , Credo in Ecclesiam quidem, sed Vnam, Sanctam, Catholicam, , e postolicam. Haec

vero quatuor Symbola sunt, quae vobis ego affero: non a me irso,sed a concilio,& ab ipsis Apollolis: non ex meo ingenio, sed ex Spiritu sancto deprompta: non ore mei solius, sed trecentum, di decem octo patrum: non continuo post Caluini tempora,

sed iam inde ab ipsius Arrij seculo: non nunc sed mille abhine.& ducentis annis: non Rodulpho Imperatore, sed Constantino Magno: non Gregorio XIlI. Summo Pont. sed Sylvestro: no

62쪽

inquam, nunc Roma vobis desero, sed, a vetusto usque tempo-ae, Nicaea Bythiniae. inde vero satis aperte perspicere potestis . quam firmiter veritas haereat,& quantis fundamentis innitatur: quod ipsum Caluinum torquet, angitq; vehementer. quamuis enim impudentia sua non usq; eo progressus sit, ut Nicaenum Symbolum negaret ; nihilominus modo irrisit, modo lacer uit, modo auctoritatem adimere conatus est :& denique apertissim e ostendit, si occulte, neque nudatis intimis consilijs suis potuisset, quam libenter illud, quam avide sustulisset . qua ratione 3 nisi quia fiaenum quodammodo est haereticorum omisnium , haec verba continens, Vnam,Sanctam, Catholicam, α EApostolicam & in eo lux est,& lapis est Lydius, siue Heraclius di in eo perspicitur,quaenam vera sit Ecclesia; & demum quia negari cum non possit res tam clara,tam probata, tam recepta, necessario fatedum est, haec quatuor verba vera esse Ecclesiae diagnoscendae Symbola inde continuo fit, ut ab hac parte nullus haereticus ea suae Ecclesiae vendicare, tribuereue possit: ab altora verrivi omnes catholici concionatores, egoq; in primis hodie summa laetitia perfusus exclamare possim, quaenam, igitur, vera erit Ecclesia nisi Romana 3 quaenam est enim Ecclesia toto terrarum orbe, praeter Romanam,quae & Vna, Sancta, Catholica ,-ί oKolica apertissime cognoscatur Sed ut ab unitate incipiamus sanimaduertite, auditores, me non loqui

nunc de unitate illa, quae numeralis est; de qua heri dicebam , veram Ecclesiam esse unam' tantum; idq; pluribus sacrae scripturae locis ostendebam; sed de unitate illa loqui, quae sic appetilatur, quoniam sui semper simillima est,& maxime aequalis ;&quam tantopere commendabat Apost. Paullus, cum ad Ephesios suos stri beret, dicens, Soliciti seruare mestatem Spiritus in inculo pacis atq; ut Ostcndatur, quibus in rebus consistat

haec unitas, ab ipsius Paulli verbis non recedo, qui ea dcm Epi-

63쪽

stola dicit, ad constituendam unitatem huiusmodi in aliqua hominum congregatione necesse esse, inter illos siit, Una spes, Vnus Dominus , Vnum Paptisma, , mna Fides. quibus sic se habentibus f nam omnino oportet, cum a Paullo Apostolo

affirmentur in necessario sequitur, ut nos catholici has unitates habentes, veram Ecclesiam habeamus : praeter nos vero nulla alij Ecclesiam habeant, cum in eis unitatum huiusimodi aliqua non reperiatur. Et certe,quod spectat ad unitatem spei, ut car-tera conuenticula omittamus,& de ijs tantum modo loquamur, qui hodie Euangelici vocantur, verum quidem est,sperare Omnes, se vitam aeternam consecuturos; sed tam diuersis modis

plurimi eorum id varie sperant, ut unitas spei dici non possit, neq; una spes appellari, eo modo,quo Paullus Apostolus appellat. nam clarissime constat, non minus in Germania, quam in Gallia, & pluribus alijs locis, praeter alias diuisiones,& variet

tes prope innumerabiles, hanc praeterea maxime vigere, ut Unus speret vitam aeternam sine merito operum. alius operum merito : sic, ut etiam infantes complectatur. an vero in ijs esse poΩsit una spes,vestrum sit iudicium. Verum propter hanc latam opinionum varietatem, & propter plures alias,quas paullo post demonstrabo, iam praeuideo quid mihi Caluinistae responsiuri sint: nempe, non se laborare, quid, aut quomodo in Germania, Galliaue homines sperent: neque se illarum opinionum defensionem suscepisse : verum fatis sibi esse, in Ecclesia Geneuensi, atq; in ipsis Caluinistis eam,quam dixi diuisione, non reperiri; sed omnes unitati Paulli Apostoli ad Ephesios adhaerentes, pari ratione,eodemq; modo sperare. Siccine Caluini me Θ iam non me latebat, vos ita responsuros. sed tenetisne memoria, dum heri disseterem de illo fallacissimo signo,quod Caluinus asser bat, nempe per doctrinae puritatem, ipsius iudicio approbatam, veram dignosci Ecclesiam, dicerems, eade ratione uti quem-

64쪽

33 libet Euangelicorum,sibiq; doctrinae puritatem arrogare;eo me

redegisse hominem, ut amrmare cogeretur,omnes Euangelicos simul unam esse tantum Ecclesiam tum addidisse,sere,vili die,quod illud assirmasset, eum magnopere poeniteret nunc istuc peruenimus: nam ego sic argumentor. Calvine,dici Asymbolum esse verae Ecclesiae doctrinae puritatem: ego vero id nego : nam & Lutherani, & Semilutherani, & Anti Iutherani, &

nae puritatem habere vobis persuadetis: hoc, igitur,esset incertudocere per incertius. ad haec quid respondes certe euadere aliter non potes, quam assirmando, vos omnes in Germania, & in Gallia simul esse unam tantum Ecclesam. tunc ego; inter Vos,

qui unius Ecclesiae vos esse dicitis,est diuersitas spei,de qua paul lo ante dicebam rigitur inter vos non est Vnas'est igitur inter vos non est vera Ecclesia. quid dicis te de alijs sectis non cogitare, sed de tua tantummodo solicitum esse. ' O strenuum, o praeclarum militem l qui& ipse sibi cauet,&signa mutat: ,cuopus est, vult esse de eadem Ecclesia cum Euangelicis; & rursiis, cum aliunde urgetur, alias aufert, negatq; Ecclesias,&solam sua constituit Ego vero hoc utor dilemmate. si Geneuensis E

clesia, Lutheriq; una eadem,& sela est, cum Caluinus sexcentis locis differat, falsamq; esse Lutheri doctrinam ostendat; igitur in ea Ecclesia,quae una,& eadem est cum ipsius Ecclesia,doctrinae puritas esse non potest: quam ipse Symbolum esse verae E clesiae contendit. Atque si reliquat Ecclesiae tum Lutheri, tum aliorum prorsus ab Ecclesia Caluini differunt; proscistis non erit certum dignostendae verat Ecclesiae signum doctrinae puri .

ras : siquidem & Luthei us,& alij sibi persuadent,se eandem doctrinae puritatem habere, idq; ut aliss persuasumsit, prope de- ce tiarit: vel hoc modo: si Caluini Ecclesia distincta est,atq; diuersa ab alijs Euangelicis Ecclesjs,errauit heri Caluinus, qui, ut

meum Diuitigoo by Cooste

65쪽

meum argumentum vitaret de persuasione doctrinae; omnes Euangelicos unam esse tantum Ecclesiam affirmauit. Si vero Euangelici omnes una tantum Ecclesia fiunt; perperam hodie Caluinus facit: qui,ut argumentum meum euitet de Varietate

spei, affirmat,sivam Ecclesiam esse solam,secerniq; , & distingui ab omnibus Euangelicis Ecclesijs. ὀ veritatis vim, o tricas, &compedes,& laqueos eorum, qui falsum tuentur 3 sed etiam ad clariora veniamus. Et quoniam probatur, in istis non esse si ea unitatem non enim est Vna fles ) videamus item, idq; sine labore ullo,eos nulla ratione sibi posse persuadere, Unum esse Dominum. Alloquamur vero siue Lutherum, siue Zuinglium , aut Oecolampadium, vel Bucerum,uel alium quemlibet: hoc

enim uno inter istos omnes conuenit, ut Papam male oderint,& caput visibile Ecclesiae negent: Et tamen Ecclesia semper asinpellat ut Regnum: non Politia, no Aristocratia. & regi me unius praestantius est caeteris omnibus: ideoq; aequum Videtur , ut quod est praestantius,id Ecclesiae tribuatur. Et Petro dictu est ;. Tu es Petrus, , super hane petram aedificabo Ecclesiam meam. pa- fe oues merae conuersius confirmastatres tuos. Et sexcentis rati nibus , ac testim ijs, quae afferam, quando de hoc sancto primatu tractabo, manifeste probatur oportere in Ecclesia semper esse caput unum visibile. sed in praesentia id tantummodo discam, Paulum Apostolum ad Ephesos unitates eas reserta,quas habere Ecclesiam oporteat , aperteq; dicere, oportere in ea esse Unum Dominum. quid ad haec dicitis Caluinistae 3 fateri quidem vos dicetis necesse esse, unum esse Dominum, sed hunc domunum Deum esse, vel Christum affirmabitis. o miseri,quantum fallimini x Nam, si de Deo intelligatur, non animaduertitis eandem Christianorum Ecclesiam communem fore cum H braeis,&Turcis isti enim unum solum caput se habere Deum profitentur. Si vero ad C hristum reseratur ἱ erit igitur una ta

tum Diuitiaco by Corale

66쪽

tum Ecclesia Arrianorum, Macedonianorum, Manichaeorum, Pelagianorum , vestrum omnium,&nostrum,quoniam unum Christum omnes confitemur. praNerea, nonne monstri simile

esset, si corpus aliquod visibile inuisibile haberet caput 3 iam supra demonstratum est, Ecclesiam esse visibilem: oportet igitur, praeter caput suum praecipuum Christum, qui inuisibilis est, caput praeterea habeat vicarium in terris, qui sit visibilis. Atq; is est, de quo Paullus Apostolus loquitur, Vnus Dominin . quod

quam verum sit testatur aduersus Iovinianum diuus Hieronymus ; qui, ut ostendat, unitatem Ecclesiae contineri in unitate etiam huius visibilis capitis ait, Vnus eligitur, Mut capite conm- tuto ,schismatis tollatur occasio. Iraq; sine capite visibili Ecclesia non est una: quod perinde est, ac si dicas, Ecclesiam non esse Ecclesiam. at Euangelici,praesertim Caluin istae,ea ratione opinantur, se veram Ecclesiam habere, quia visibile caput non habent . sed ego hoc modo argumentor . illa vera est Ecclesia,quae est una: hoc Concilio Nicaeno traditur: ad unitatem constitu dam necesse est , esse Vnum Dominum doctrina est Pauli Apostoli in hic Vnus Dominus debet esse visibilis, ut Diuus Hie. nymus assimat: igitur vos, qui capite visibili caretis, non habetis veram Ecclesiam, sed eam prosecto habemus nos, qui R mae visibile caput habemus. Si quis vero cognostere cupiat,vnitatem domini veram esse notam, atque solam illam Ecclesiam habitam fuisse veram, quae cum capite hoc,& domino visibili, qui Papa est,nec non cum Romana Ecclesia coniumsta esset;veterum patrum omnium libros euoluat,&id passim testatum

inueniet. nam Ireneus 3. cap. 3. aperte dicit. ad Romanam Ec- Esiam propter potentiorem principalitatem necesse usi, omnem conuenire Ecclesiam. Cyprianus lib. pri. epist. 3. Et ad Petri cath dram, atque Ecclesia principalem,inde initatasacerdotatis exorta

es. Ambrosius de obitu Satyri. rogauit,sicum Vcopu catholi-

67쪽

36cis, ides, si cum Romana Ecclesia consentiret. Hierony mus epist.

ad Damasum de hypostasis nomine. Si quis cathedra PetrMungitur meus eri,alia epist. ad eundem Damasium . Matitudini tuae,ides cathedra Petra conficior . Optatus Mileuitanus lib. h. co-tra Parmenianum probat, Donat illas non fuisse membra verae Ecclesiae, quoniam cum Siricio coniuncti non erant, qui tunc erat Summus Pontifex. Augustinus epist. 1 72. iste est in mera Eeclesia , qui se fiat, Romana Ecclesia n quasemper e vostolicae ca

thedra mguit principatus,per communicatιonis littera esse contimia

Eitum . Leo Papa epill. 87. appellat illum exortem ministeri, diuini, qui ausussit a Petra seliditate recedere . quod si auctores hi,&alij sexcenti id testimonio suo non confirmarent, experientia ipsa doceret . quemadmodum enim cuiusuis arboris ramus, si a trunco excindatur, a radiceue separetur breuissimo spatio temporis arescit; sic quaecunque celebriores Ecclesiae vel Asiae, vel Africae ab Ecclesia Romana schismate recesserunt, atque hanc unitatem cum visibili domino sciderunt; breui concilijs,&doctoribus,& sianctis,& miraculis orbatae, altissimis ignorantiae t nebris submersae sint. certissimum igitur est,ad constituendam veram Ecclesiam necessariam esse unitatem ,& per unitatem , unum dominum . sequitur Vnum Baptisina: de quo breuiter agam, quoniam ad alia, quae magis urgent, animus festinat . itaq; non dico, auditores, baptismum haereticorum iterandum esse limmo certo stio, si adhibeatur materia, & forma, eo proposito, ut id fiat,quod facit Ecclesia, non referre, a quo baptisma conserar ur, ad hoc ut validum censeatur. Scio praeterea,

quando haeretici cum materia, & forma, & illo proposito baptizant, eos uti baptismate, quod sine dubio ent etiam nobis. sane illud affirmare licet, in Evangelicorum sectis, quae prope innumerae fiunt, a plurimis pro vero bapti sinate adhiberi ineptas,& inanes caerimonias, quae vera baptismata appellari

non Disiligod by Cooste

68쪽

non possunt ;& ea ratione in omnibus illis non datur inum Eaptima. praeterea illud Solis luce clarius est, inter illos etiam Anabaptistas contineri, undecuinq; ij pullularint, siue a Luthero, siue a Zuinglio, qui,ut nomen ipsiam indicat, iterant baptisma: iudices estote vos, an inter illos baptismi unitas reperiri possit. sed quid mea de alijs Θ dicit Caluinus, fatis est,Ecclesiam meam Geneuensem in hoc errore non versiari. atqui tu,ut soles, continuo sententiam mutas,& a malitia non discedis .

quid enim heri assirmabas Praeterea,si baptismus tuus, o Catiuine, ut assirmas, peccatum non delet,sed id tantum praestat,ut non ascribatur ; certe non esset unus ille baptismus, qui in Ecclesia unitatem facit; si quo ad effectum,quem tu dicis, consideretur. Sed de his plura, cum de peccato originali loquemur. Verum ad alia transeamus. Una fides. hinc certe, ni fallor Caluinus non euadet. Sed interim sim mortalis Deus l) fieri nepotest, ut vos, ὀ decepti, saltem hoc indicio dolos, & fraudes istorum non senseritis, cum cerneretis, in ipsis tantam fidei, tamq; multiplicem , dissimilemq; varietatem Θ O magna perturbationem l ocofusionem miserrimami non loquamur nucde totis prouincijs,de Britannia,de Germania,de Gallijs. omitatamus etia ciuitates ipsas. quoties quaeso in eadem domo hoc pater credit, illud filius unum maritus,aliud uxor 3 hoc modo frater, diuerso soror aliter ieruus,aliter dominus Z amplius dico, idem vir, eadem mulier,quoties,quaeso,a sie ipsis dissentiui,& sententiam mutant ὶ &, quod deterius videatur, ijdem ipsi, qui docent, ut vatij sunt λ ut a seipsis discrepantῖ Lutherus quoties in Sacramentorum numero variauit Caluinus ipse quoties de Eucharistia opinionem mutauit Augustana confessio ter saltem immutata est.& de ciuitate Uuittembergensi dicere solebat Saxoniae Dux , gesto quid hoc anno credant, quidue anno proxime futuro credituri sint vicini mei Vuittembergenses. super-

69쪽

. 38- bissimi Gigantes: turris Babellis proprie dici potest haec Euangelicorum Ecclesia, constructa,erectaq; ab insolentissimis, et iisq; Gigantibus aduersus purissimum Ecclesiae Romanae caelum. iuste igitur debitam tanto sceleri Deus paenam intulit Gigantibus istis ita permittens confundi labium, ut alter alterius linguam non intelligat,& uniuersi, quot quot sunt,varie loquatur Lutherani , Semilutherani, Antilutherant, Lutherosia driani , Lutheroetu ingliani, Lutheropa pistae, Miricani, oriandriani, Stancariani,Plessingeri, Musculani, Melancthonici. rem certe ridiculam, ni si stomachum faceret. Videte an Gigantes desint, quibus omnibus Deus confiait labium. itaq; cum de s

la Eucharistia tractatur, alij dicunt, corpiu Chri ii adesse: alij, inesse: nonnulli, siubesse , hi, esse cum pane: illi,subpane: isti,

circa panem: multi sacrificium Missae latina lingua celebrant, plurimi materna; neq. desunt,qui etiam Graeca. unus apparatu Ecclesiastico utitur: alius prophano vestitu. Miseram Germaniam, quae enim haec est fidei unitas 3 quo iure dicetur, Una eis Sed tu,Caluine,quid dicis 3 concedisne inter istos esse diuersitatem fidei concedes sine dubio: negare enim non potes; cum adhuc circumferantur libri tui,reserti caninis idem enim est, quod Caluinicis contumelijs aduersus istos, quos paullo ante nominaui,qui tamen omnes Euangelici sunt. respondebis forte,si caeterae Ecclesiae unitatem fidei non habent, tuam salte Ecclesiam habere. Sed cuiusnam,quaeso, Ecclesiae te esse Profitetis nonne Euangelicus es esse te quidem,respondes, ted ex una tantum Euangelicorum secta. igitur Ecclesia Euangelica

diuisa est in sectas3 sed si diuisa est,quo pacto erit Ecclesia ignosco tibi. Sed tandem cuius se es tu sacramentariae dices: ὀ te miserum i haeccine illa est, in qua est Una fides f ita me Deus amet, auditores, si unquam in aliqua horum Gigantum secta, in hac in primis, & praecipue deus consuat labium. Ca

70쪽

3'piamus caput illud solum Eucharistiae, de his tantummodo

verbis loquamur, Hoc eri corpus meum; deinde quae sit unitas fidei, cognoscetis . nam Carolo stadius dicit, me eri eorpus meu, ides . Hoe,quod assidet mensa. Zuinglius, Hoc eri eorpus meum, ideri, Hoc significat corpus meum. Oecolampadius, me est eompus meum, iden, Hoc est signum corporis mei. Bucerus , Hoe ericorpus meum,id est, Hoc eri memoriale beneficiorum meorum. I annes Lascus, Hoc,ides, tota hae actio cena, ect corpus meum.

Suuine feldus. Hoc es corpus meum, id es , corpus meum est hic quid vultis amplius Erasmus Albericus scribit, unum Lascum

duodecies variasse sententiam in expositione horum verboru.& Lutherus in sermone, quem habuit Aganoae anno Is 27. de sacramento affirmat, opiniones sacramentariorum esse infiniatas . & tu, tuine, contendere audebas in tua Ecclesia sacrametariam messi fidem ' quid nunc dicesὶ Ecclesiam tuam in cae

teris sacramentarijs non contineri, sed esse Caluin isticam sola: insulsa certe responsio: tibi enim interim unam Ecclesiam coisponis, atque constituis, quae a te ipso pendeat, & in te selo nutatur. Sed Ecclesiam Geneuensem solam nonne delusit Potius Richerius 3 nonne irrisit,Caluine,similitudinem illam tua Solis, perquam facis,ut substantia corporis Christi,veluti Solis radius, e caelo descendat Praeterea in tua sola Geneuensi E clesia nonne aliqui credunt, in Eucharistia comedi panem si

Ium alij vero comedi corpus Christi imputatiue, alij comediore fidei 3 O miseram Babellis confusionem l quid impurius quid turbidius 3 atqui unum tantum caput attigimus: quid si nobis de alijs tractandum esset ξ nonne ridiculum est, ut hoe euitent, Christi corpus locum non occupasse, eo Euangelij lo. co, qui habet, Christum ianuis clausis intra si e,& ad Apostolea peruenisse Zuinglius vult,per rimam intrasse; Caluinus aperuris soribus; & Petrus Martyn, per senestram. his igitur rationi.

SEARCH

MENU NAVIGATION