F. Francisci Panicarolae ... Disceptationes Caluinicae. A Ioanne Tonso Mediolan. patritio in Latinum conuersae

발행: 1594년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

exponendi, siue doeendi modus nisi ut incertum declaretur

per incertius loquamur de doctrina tantum . nam de hae quicquid dicemus, id omne ad sacramentorum administrationem pertinebit. Nemini dubium est, ubi vera doctrina est, ibi veram esse Ecclesiam. Sed qua ratione discernam ego veram a falsa doctrinam 3 cur enim nos tantopere laboramus Vt aperte constet, quae sit vera Ecclesia profecto, ut intelligamus, quae sit vera doctrina; quoniam ipsa est magistra veiaritatis. sed contra, si nobis inuenienda est vera Ecclesia, per veram doctrinam, quibus irretiti laqueis tenemur, ex quibus nos unquam expedire nequeamusὶ haec nimirum insignis doactrina perinde se habet, ac si quaerendi caussa ubinam Episcopus habitet, sciscitaremur, ubi esset Episcopi domus,& respoderetur, ibi csse Episcopi domum, ubi habitat Episcopus. Similliana porro ratione, ut intelligam, quae vera sit doctrina, quaero, quae vera sit Ecclesia; Caluinus vero fallax ut semper, respondet aduertite,quantum id cupiat intelligi ibi veram esse Ecclesiam, ubi vera doctrina est. Egregiam vero principit petitionem: talis namque est quaestio, de gallina, &ouos quodnam extiterit prius. Sed fieri ne potest , o infelices, qua.do ab istis impostoribus asseritur, Ecclesiam esse,ubi vera do. strina est, quin vestrum aliquis continuo quaerat, sed ubi vera est doctrina tunc enim cum necessarium esset responderi,ibi lesse, ubi est Ecclesia, deprehenderetis omnino, quam isti fugiam, quam latibula quaeritent, iudicem euitent, Ecclesiam

occultenr,circuitus escere conentur: sic enim apud Dauide, In circuitu impij ambulant. Posset etiam dici. In tenebris amώ 'bulant. nam clarum est, aduersarios nostros velle, ut ibi sit vora Ecclesia, ubi ipsi dicunt veram esse doctrinam,quae non solum praedicatur, sed etiam auditur,& creditur: Et quisnam iule est, qui scire possit, quibus in locis vera doctrina credatur

52쪽

quod si ad cognostendam veram Ecclesiam satis illis esset, ut

hoc unum scirent, ubi vera doctrina praedicatur ; adhuc tamen in circuitu ambularemus, in tenebris versaremur, quae nota sunt, per ignota nobis distenda essent . nam quot quot patres antehac catholice seripserunt, non tam ex vera doctrina veram Ecclesiam; quam ex vera Ecclesia veram doctrinam esse cognoscendam affirmarunt. vi Ireneus lib. 3. cap. 4. & Tertullianus lib. de praeseriptionibus. & Augustinus contra Epistolam fundamenti cap. s. item de utilitate credendi cap. t q. denique omnes. quare si ex doctrina, ut haeretici fingunt, cognoscere velimus Ecclesiam, perinde erit, ac si velimus maxime nota,ut i diximus , ex ignotis ad distere . quod ipsum est tenebras effundere, in caligine versari, in circuitu ambulare. In circuitu 1 vij ambu- Iant . reministi mini ne, o catholici, psalmi is undecimus est. 3Saluum me fac Deus . Et cum multis de caussis maxime est insignis, tum praesertim, quoniam Hugonoticae haeres, quae non multis abhinc annis in Gallia nata postea latius peruagata est, tam apte conuenit, ut nihil magis. itaque quoties eum recito, quemadmodum prope obstupesco; ita,ut eum,qui breuissimus est, paucissimis verbis exponam, paullisper mihi digrediendum est . attendite quaeso, an in eo contineantur ortus, principia, incrementa, intimi sensus, mores, perfugia, sectae illius turbulentae, atq; nefariae. proponite vobis Gallum hominem catholicum , inter tot Hugonotos se Deo commendantem,& dicetem;

Saluum me se domine. adiuva me, & ab hisce haeresibus purum conserua: quae, o domine mi, cur in Gallia potissimum eruperunt Z cur permisisti, ut prouinciam hanc Christianissimam prope totam insecerint 3 quia deficis sanctus, diminutae sunt m ritates . quoniam in Gallia cessatum est in bonis operibus,ea ratione, permittente Deo, imminuta est veritas, & deficit fides. vel ruta deficit sanctus, diminuta sunt evexitates. quoniam face

53쪽

dotia, &Ecclesiasticae dignitates in indignos homines collatae

sunt. iccirco haereses ortae sint sed ipsae quo pacto tam late diffusae sunt 3 quia mana locuti sunt inu uisque ad proximu suum. quia permissum est,ut unusquisque, ut muliercula quaelibet, a que ipsi etiam cerdones temere inter se de secris literis disceptarent, quinam vero haereses disperserunt, haereses disseminarunt 3 labia dolosa. impostores sene,& fraudolenti homines. quo consilio λ In corde, corde. duplici de caussa. quanam

Linguam noriram magnificabimus. haec una est . altera vero, quis

noster dominuι est ' fautores enim haeresis in Gallia suerunt; paristi m eruditi homines ambitione aestuantes; partim potentes,

auaritia,& cupiditate impulsi; illi, quo doctrinae, ingenijq; sibi

famam acquirerent; isti, ut potentiam augerent, raperent, ditiones alienas inuaderent. iccirco dixerunt docti. In corde limguam no tram magnificabimus. & potentes; quis domιnus noriter

est ' rex adolescentulus est: regis mater faemina. Sed tamen, is domine, quibus modis possumus excitare te, & qua ratione defensionem caussae nostrae suscipies λ Propter miseriam inopum, gemitum pauperum . quoniam nostri te miseret, & precibus nostris commoueris. Sed quo pacto nos ab aduersariorum potentia tueberis ponam in salutari meo ducialiter agam in eo. & adinuersus doctos, quibus armis nos indues, quae tela subministr bisὶ Eloquia domini, eloquia casta. postremo qui finis huiusmodi disputationes consequetur ξ is profecto, quem usu venire vos intelligitis: istos nempe a veritate superatos, elabi, fugere, circumuolui, ad cuircuitus redire. &, ut reuertamur unde disces, simus)cum a nobis quaeritur , ubi sit Ecclesia; ibi dicunt esse, ubi doctrina est. rursus, cum interrogamus, ubi sit doctrina; r

spondent, ubi est Ecclesia : atque hoc pacto In circuitu impi, ambulant. sed nos fortasse paullo longius digressi sumus:vos v mmi filior, aperte perspicitis, deceptores istos id unum contenderes Diuitigod by GOoste

54쪽

dere, ut Ecclesiam non dignoscatis, cum ipsius dignoscendae signa eiusmodi afferant, quae sibi qua libet secta vendicet,vosq. tam inani ratione decipiant, ut ad Ecclesiam quaerendam per doctrinam inducant, & doctrinam per Ecclesiam: Et,quod me

angit magis, irrident etiam vos impij, & in errorem se traxime gloriantur. Sed ad rem redeamus. Symbola , igitur, Ecclesiae dignoscendae tu constituis, is Caluinae, merbi praedicationem, sacramentorum, obseruationem. ibi Ecclesia est,ubi est vera doctrina ; atq; hac maxime ratione vera Ecclesia reperitur. sed paullatim quaeso. nam si notae,& symbola ea ratione notae,& symbola sunt, quoniam illius rei sunt propria, quam significant; &nos rem per notas illas eatenus cognoicimus, quoad certi sumus , ijs notis solam eam rem significari, quam proprietatem habere potest verae doctrinae prςdicatio,cu nullum sit conuenticulum, quod huiusmodi proprietatem sibi non arroget satis quidem scio, notam hanc tantummodo verae Ecclesiae conuenire: sed si quaelibet secta sibi illam usurpat, quo pacto eadem utar ego ad euellendas falsas aduersariorum opiniones Θ admirabilis Augustinus quam bene hoc explicat aduersus epistolam fundamenti. Catholicam quidem Ecclesiam multu notu facile cognosci: sed hareticos, nihil habere,nisi veritatis pollicitationes . nam hi omnes sibi assumunt, se habere veram doctrinae praedicationem, quae ideo non potest esse sufficiens Ecclesiae nota,ea ratio. ne, qua ab haereticis introducitur, illa vero, o Caluine, si tuam Ecclesiam impressam, signatamque affirmabis, continuo quaeram ex te, quid aliud asserit Lutherus, insensus, &grauis inimitus tuus 3 quid aliud Melanc thon, Germaniae cothurnus. 'quid

ineptus ille Gedeon Munsteri λ quid Zuinglius, qui ad percipiendas doctrinas genio praeceptore utebaturὶ quid denique quotquot Lutherani, Semilutherani, Amilutherani,Sacramentari j, Euangelici reperiuntur: quod si horum quilibet in sua Eccle

55쪽

siaveram esse doctrinam affirmat, ouo pacto potero ego per veram doctrinam unam tantum Ecclesiam reperire quid Caluine respondebis hos omnes, mosq; alios unam esse tantum Ecclesiam. non ignoro sectatores tuos, ubi cum catholicis disputari contingat, hoc ipsum affirmare. sed cavete, catholici, ne memoria vobis excidat, Caluin istas quandoque, necessitate compulsos, fateri, unam esse tantum omnium Euangelicorum Ecclesiam: cras enim faciam, spero, ut eos unitatis illius temere concessae maxime poeniteat. Interim disserendi causa demus Euangelicos omnes unam esse tantum Ecclesiam. sed,quaeso , Caluine, dic,es ne Arrianus tu Θ Manichaeus, Pelagianus, Donatista Z cs tu quidem,&ego te talem esse, breui clarissime demonstrabo: sed negabis sine dubio: Et tamen quaelibet harum

sectarum, quas dixi, se veram habere doctrinam constanter a f. firmauit. quomodo, igitur, vera doctrina signum erit Ecclesiae dignoscendae tam certum , ut illud aliae hominum congregationes sibi arrogare, aut vendicare non possint λ nonne eras tu, o Caluine, de eadem cum Ocello Ecclesia,cum eum anathemate percuti illi 3 none eras item cum Michaele Serueto, cum eundem ob inimicitias, quae tibi cum illo priuatim intercedebant, haeresis damnasti, igneq; comburendum censuisti ijs ipsis di bus, quibus in tribunal sanctae Inquisitionis Romanae Satyricis tuis scriptis inuehebaris, negabasq; , haereticos debere, posseuepaena ignis damnari λ Et nihilominus istorum uterque se veram

habere doctrinam contendebat. videas nunc, an facilius sit veram doctrinam reperire, ubi vera sit Ecclesia,an vero Ecclesiam veram, ubi sit vera doctrina . nisi sorte eo, tanquam ad sacram anchoram. confugias, dicas'; veram Ecclesiam esse,ubi est vera doctrina, doctrinamq; veram cognosci, quando a scripturis nodissentit . sed attendite nouum circuitum, quem illi asserunt. nam si ita aiunt, uti haeretici omnes semper affirmarunt, tunc

56쪽

ego respondeo , quid si in aliqua doctrina contingat, ut dubitetur,utrum ea cum scripturis consentiat, an dissentiat, quisnaerit quaestionis huius legitimus iudex, nisi Ecclesia 3 sed iterum In circuitu impiiu ambulat. Vbinam est Ecclesia,Caluine 3 ubi est doctrina. doctrina ipsa ubinam est 3 ubi cum scriptura concordat . an ea concordet nec ne, quis declarabit Ecclesia. E clesia ubinam est rursus reuoluimur eodem. hanc certe unam

enunciationem negabunt isti; in expositionibus seripturarum, verat,an filis illae sint, Ecclesiae iudicio standum esse. Sed me. minerit Caluinus, non modo Augustinum contra Epistolam fundamenti, omnesque vetustos patres semper auctoritate scripturas eligendi, interpraetandique tribuisse Ecclesiae ; sed etiam eosdem haereticos, etiam nostri temporis, saepenumero veritate victos istuc ipsum fateri coactos fuisse. id fassus est Brentius in consessione Uitembergensi cap. de scriptura. item Melane honin locis cap. de Ecclesia. immo memoria repete, Caluine, a temet Eccletiam appellari, fidelem verbi Dei custodem Institutio 4. cap. pri. paragrapho quinto. hinc enim argumentor . vii custos nequaquam per thesaurum reperitur, sed per custodem thesaurus: sic non ita clare per scripturas Ecclesiam reperiri,sicut per Ecclesiam scripturas . nam absque dubio Ecclesiae iudicio standum est,& ab eadem scripturae, & sensuum eius cognitio, distinctioque petenda est. quod si non fiat, Omnia cor ruunt , omnia tenebris inuoluuntur: quod ego Vobis, cum opportunum fuerit,apertissime demonstrabo. fatis mihi sit . illud in praesentia, si vos, ὀ decepti, diligenter animaduertatis, mei caussa,vestriq; potius,quas Caluinus ineatirationes, ut vobis E clesiam demonstret: deprehendetis enim mihi credite) specie quidem eum ostendere, sed re uera,ut eam celet,&abseondat, magnopere laborare; nihilq; eum sibi magis cauendum put re,quam ut Veram Ecclesiam quandoque cognostatis. Praeterea,

C quamuis

57쪽

1squamuis illud etiam nobis satendum esset, puram doctrinam certum esse symbolum dignoscendae Ecclesiae,putaret ne,bone Deus, Caluinus iste, se per hoc signum docere posse Ecclesiam suam veram esse Ecclesiam speraret ne,me non clarissime proin baturum , vel puram fuisse doctrinam Arrii,& Pelagij,& Manichaeorum, & haereticorum omnium,quot quot unquam fuerunt; vel Caluini doctrinam impurissimam, scelestissimamq;

omnium esse, quae post hominum memoriam traditae sint3Sed conuitijs,auditores, abstineamus: non enim ego Caluinu odi, sed doctrinam ipsius; eamq; odi, quoniam vos vehementer diligo . Nonne Caluinus docer,nullum inesse peccatum, origine contractum in infantibus,omnesq; nasci puros,& haeredes vitie aeternae certe: & tamen , teste diuo Augustino, error Pelagis est. nonne affirmat,in homine non inesse liberam voluntatem, fieriq; n5 posse, ut praecepta observentur 'Diuus Hieronymus, ait,hanc esse falsam opinionem Manichaeorum . nonne credit per baptismum peccata non remitti Damascenus dicit, hane esse impietatem Massilianorum. nonne aperte negat,baptismuaquae esse necessarium Z hoc est erratum Seleucianorum .none irridet, contemnitq; sacramentum Confirmationis scelus D nati est. nonne inficiatur, in Eucharistia esse reuera corpus

Christi 3 praua est opinio Berengarij. nonne asserit,Eucharistia non esse Eucharistiam,nisi in usu t fallacia est Nestorianorum. nonne improbat suffragia pro salute mortuoru Z error est Aetij.

nonne Purgatorium tollit λ insania est Armenianorum,&Catalarorum . nonne miracula deridet scelesta vanitas Porphirii est. nonne bacchatur contra imagines furor est Iconoctastarinnonne honorem sanctis adhibendum negat Z impia est delira eio Vigilantis . nonne aufert virginitatis votum Z soelestum comentum est Ioviniani. nonne mentiri auder, Deum esse auctorem peccati impletali cit Simonis Magi . nonne in pseudo sy-

58쪽

nodo Loianae asseruit, versiculum illum Athanasii, selia, ea personapatruintias Falia Spiritus sancti, non sibi arridere praestigiae sunt Paulli Samosateni Et quamuis se bene sentire de Trinitate, simulet, attamen, in conuenticulo Losianae,anno Is 27.

Nonne aperte negat, verba illa Symboli Nicaeni, Deum de Deo. lumen de lumine , dicitq; in eis battologiam inesse non dixit verbum hoc Trinitas, sibi non placere nonne in consessione Geneuensi, quamuis fassias esset, filium esse aeternae essentiae, numquam tamen fateri voluit,esse consubstantialem patri Et hoc quid aliud est,quam apertissime haeresim Arrianam profiteri o cloacam, ὀ sentinam haeresum omnium, quot quot Vnquam fuerunti Et in hac doctrina constituit puritatem Caluinus &per hanc puritatem cognosci vult veritatem Ecclesiae siuae 3 Iam satis intelligitis, o decepti,quauis admittenda mihi essent Symbola eius, quam facile possem illum suo ipsius gladio cons de re, & Symbolis eisdem clarissime probare, quiduis potius

censendum,& appellandum esse Geneuensem Eeclesiam,quam veram Ecclesiam. Verum tamen haec in aliud tempus reseruo, atque in praesentia laetor, vobis notum esse, cum is videri vult cupidissimus, ut Ecclesiam per doctrinam agnoscatis, tum mainxime conari, magnopere q contendere,vt Ecclesiam abseon dat, atque iccirco vobis eiusmodi signa proponere,quae haeretici laborent, ut cuilibet eorum conuenticulo plane conuenire, pr priaq; esse videantur. Ego vero,quoniam hodie docui, Ecclesiam Christi esse congregationem illam,quae veram Christi fidem habet,atque hanc Ecclesiam optime cerni,&cognosci poLse, sed cognoscendi Symbolum non illud esse, quod attulit Catiuinus; cras,fauente Deo, id dilucide, leniterq; demonstrabo: &ea signa verae Ecclesiae dignoscendae vobis asseram, quae continuo, cerra, praecipua,propriaq; esse Ecclesiae catholicae Romano

59쪽

ua probatur, mera signa digno sienda Ecclesiis esse quatuor haec; Una, Sancta, Catholica, & Apostolica . probatur item, mi insecta Caluinica neque initas, neque firmitudo reperiri potes; ita Eccl. Romanam manifeste esse inam,.sanctam. VI vel iustae caussae defensionem suscipiunt,vel quae

V m sunt, docent; si cum defensoribus iniustitiae,

mendacijq; magistris conferantur, duo potissima, iudicio meo, consequuntur. alterum, Ut semper audentiores; alterum , ut in tradenda doctrina semper clari res sint. Et quidem quantum velit, conetur, qui sibi conscius est, se causam iniustam defendere ; fingat, dissimulet, magnos spiritus prae se ferat; semper occultis intimi'; conscie tiae stimulis agitatur: necessario timore exalbescit, vox haeret, os titubat, lingua vacillat, totius oris species metum arguit: quo dacior videri vult, eo manifestius formidat. quod vero ad obscuritatem pertinet, id contingit, quod heri dicebamus; nempe eos, qui falsa docent, tunc praese tim oportere se se abscondere , cum in luce versari necesse est: neque celerius unquam se in tenebras conijcere, quam ubi spem afferunt, se aperte in arenam descensiuros. Catulisnus , auditores lingenue semper loquamur in homo fuit non mediocri ingenio sutinam recte, probeq; usiis eo fuisset in me M vegeta, eleganti stilo, facultate dicendi egregia: qui multa tenebar, multa legerat; tametsi nulla erat doctrina, in qua magnopere excelleret: denique naturae bonis non mediocriter orianatus. quae omnia tam firmum eum,tamq; constantem,auden-

teq; reddere debebant in doctrina sua,qua is videri vult. attame

60쪽

omnium iudicio , qui scripta eius legerint, semper meticulosius videtur, semper veretur, ne sensus suos detegat; & eorum more , qui in lubrico viae gradiuntur, pedem figere nunquam audete perplexe semper loquitur: nihil certi affert, nihil statuit:&, quae ab eo proponuntur, semper varias exceptiones patiuntur . postremo semper hamum quendam occultat, quo incautos excipiat, ijsq; , cum opus est, & neget, quae paullo ante as. smarat, &rursus, quae negauerar, assirmet . qua ratione nisi quoniam optime nouit, se iniustissimae omnium caussae patrocinium suscepisse. quod si iustas partes tueretur;vti eruditos viros facile superaret, sic factus iniustitiae patronus, etiam me ipsum, illos etiam,qui parum dicendo valent, metuat, necesse est. in eundem item errorem delabitur, quod ad docendi perspiscuitatem spectat. nam ubi scriptis suis vel aduersus Anabaptis stas, vel Lutheranos, vel alios haereticos quandoq; aliquam v ram enunciationem tuetur earum, quas ipse non impugnat;dici non potest, quam clare , quam distincte, quam dilucide loquatur. rursus,cum haereses suas assert, &eas suadere conatur,

quicquid dicit, confusum est, di med ijs, densissimisq; tenebris

immersum . certe in ipso firmissimo rerum omnium fund mento iaciendo, quod est verae Ecclesiae cognitio, ut heri audinis , se ipsium miserrime implicat, & turpes circuitus asserens, modo vult, ut Ecclesia sit praedestinatorum congregatio,ne discerni queat ; modo eam inuisibilem facit. &, ubi veritate coactus concedit, ipsam visibilem esse; eiusmodi tamen signa distinguendae,& declarandae proseri,quae sine dubio potius eam confundanti & obscurent. sed ipse viderit: attendite vero vos,o decepti, quantum a vero falsum differat,& an nostra lux ab eius tenebris distet . attendite, inquam, an ea signa Ecclesiae dignoscendae, quae vobis mox expositurus simi, tantam ei claritatem

datura sint, ut, qui cam cernere noluerint, vel caeci plane futuri C 3 sint,

SEARCH

MENU NAVIGATION