장음표시 사용
71쪽
4obus erit, o decepti, in Caluinistarum Ecclesia etina fides' nequaquam Vero,auditores,quo ad omnia; neque pariter erit inasses, neq; unus Dominus, neq; α/num Taptima. itaqea priamo ad postremum, si ubi haec quatuor non reperiuntur,ibi noest unitas, ut Paullus Apostolus assirmat;& ubi non est unitas, ibi non est Ecclesia, ut habent Symbola Apostolicum, & Nicaenum;certe iudicio Paulli,& trecentum, & decem octo Episcoporum ,&Apostolorum omnium sine ullo dubio inter Caluinistas vera non est Ecclesia. Vera, igitur, Ecclesia est Romana ; quae Vna est; in qua omnes eodem modo speramus: omnes eodem modo baptizamus: omnes eundem dominum
visibilem habemuς: omnes in eadem fide manemus. o pulchram,δ sanctam unitatem l in omnia prope climata,in omnes oras diffudit haec arbor gloriosa ramos suos. Adueniat nunc ca tholicus aliquis etiam ab extremis terrae partibus, vel ab ortu, vel ab occasu Solis, vel ab ultimis Aethiopiae finibus: vel e Britannia,aut ab ipso polo arctico,siub quo multos habitare cath licos , compertum est: interrogentur singuli separatim: quid quisq; responderit, conferatur; nihil est dissimile, conuenit inter omnes, Terra eri et ius labi, , Terra erit e,nisu labij. deniq; dicent omnes. Credo inam Ecclesiam. Vna enim est: in qua , una fides , mna stes, et/ntis vominus , num Baptisma. talis
est sola Romana Beclesia. igitur uno Symbolo iam reperimus Ecclesiam. Sed aliquantulum quiescamus.
I m L L V D profecto euenire solet, auditores, cum tabulae I b ε multae publice propositae sint, ouarum una ab eximio,& praestantissimo artifice depicta sit, reliquae vero a rudi pictore, ur,si quis forte pertransiens, primo non animaduertar, neque
72쪽
discernat, quaritum illa re Iiquis praestet; ubi tamen redierit, &diligentius intueatur, non modo quasi magnum Solem interminora sidera conspiciat, verum etiam propemodum obstu --pescat, quod eum principio non conspexerit. Multae sunt. si memoria tenetis paullo enim ante dicebamus quae appellantur Ecclesiae: atq; cunctae visibiles sunt: sed in his omnibus, cureliquae congregatae,&constructae sint non solum ab ineptis hominibus, sed etiam ab ipso Diabolo; una lola elucet, non modo a viris praeclaris, verum etiam ab ipso Deo constructae. Et tamen ,δ decepti, cum illac tot praeteritis annis iter faceretis, socordes, propeq; oscitantes, nondum intellexeratis, quantum
illa ab alijs differret, quam dissimilis essee: hodie vero uno sitagno,quod vobis attuli, fieri non posse mihi videtur, quin iam
animis vestris eam cernatis. asseremus item alia: praestabimus
smodo nos Deus adiuuet in ut postea quam hodierna, & crastiana disceptatione distinxerimus Romana Ecclesiam hisce quatuor notis, inam, sanctam, catholicam, ον inposiolicam ; vos
ipsi, ut spero, admiremini, adeo tardos, tamq; hebetes fuisse, ut illam veram esse Ecclesiaenon intellexeritis. mirabimini etia, in tot quasi Ecclesiae tabulis, & imaginibus vos discernere nota potuisse ; alias adumbrationem habere ambitionis, hanc sal tis: caeteras fallaciae colores,hanc puritatis: reliquas lineamenta perpaucorum annorum , hanc longissimorum iaculorum rcunctas alias quasi lineas exigui terrae spatij, hanc totius orbis: omnes illas fraudum , & insidiarum umbram, hanc sam ctae solitudinis; caeteras speciem pietatis praeseserre, hanc pi tatis faciem habere expressam . deniq; reliquas a Diabolo depictas , hanc a Christo . Diabolum impuris suis facibus pro penicillo usium fuisse ; Christum sanctae suae Crucis penicillo depinxisse: Diabolum teterrimo, turpissimoq; Stygis paludis atramento , Christum regia Iurpura sui preciosi sanguinis . o
73쪽
aurora, o aurorat quasi aurora eonsurgem: quam clarior paullatim evadit semper sancta Ecclesialiam de unitate tractau mus , nunc de sanctitate loquamur. Credo inam sanctam: &Petrus Apostolus hoc eodem nomine usus est , Vos e sis ρ nus electum, gens sancta. Epitheton adeo proprium , adeo congregationi huic congruens , ut eo dempto, tollatur etiam congregatio: & sublata ista congregatione, non sit epitheto i
Cus: quoniam extra veram Ecclesiam non est sanctitas: &sine
sanctitate non est vera Ecclesia: ubi enim est sanctitas, ibi est Ecclesia: & quicunque est in Ecclesia , sanctus est . Verum, Cum paullo ante assirmarim, dummodo in Ecclesia essent fideles, posse etiam iniustos inesse ; & in Ecclesia etiam reprobos contineri,& haeresim Anabaptistarum ,& Donatistarum esse; si quis assirmaret, in Eccles a solos sanctos esse ; qua ratione nunc de sanctitate Ecclesiae verba faciens, assirmare audeo , omnes, qui in Ecclesia stat, sanctos esseὶ vi nodum hune expediamus, auditores, distinguendum est. nam Anabaptiis stae medicinam in venenum conuertentes, cum hac tinctit iis nota ab Apostolis ipsis inuenta, uti deberent ad dignoscendam veram Ecclesiam , contra penitus ad Ecclesiam ipsam permiscendam,eiusq; naturam immutandam sunt usi et atque hoc modo argumentati sunt. si Ecclesia sancta est, non igitur inter ipsius mebra connumerandi sunt peccatores. dementes:
quis enim patrum a Christi temporibus in hunc usq; diem hoc modo exposuit, aut interpretatus est sanctitatem Ecclesiae 3 iam in superiore disceptatione multis rationibus,& similitudinibus.& ipsius Paulli Apostoli auctoritate aperte demonstrauimus, congregationis huiusce vinculum veram esse fidem: & quemliber, quamuis maximum peccatorem , semper in Ecclesia esse, dummodo non erraret in fide. nunc de his verbis, sanctam Eeclesiam , dico,non iccirco Ecclesiam sanctam esse,quia quilibet
74쪽
43 fidelis Ecclesiae sanctus sit hoc enim modo nullus patrum
vel Latinus,vel Graecus haec verba unquam exposuit)sed multas alias interpretationes, easq; solidas, & veras recipere: in quibus illa est, Ecclesiam sanctam esse, quoniam est Deo conasecrata:& quodlibet ipsius membrum per veram fidem Deci
consecratum est, eadem consecrationis ratione, qua in antiqua
lege vasa etiam sanctuarij, & sacerdotis vestes sanctae vocavibantur. quare, uti Vasa Sanctuarij, d Anabaptistae, si quis ijs abusus esset, tamen propter dedicationem sancta dicebantur;& sicut opifices, quamuis interdum artis suae praecepta non observent, & praeter eam operentur, nihilominus non desinunt esse opifices; ita fideles, quoad fideles fuerint, quamuis millies ab ijs operibus, quae Deo grata sunt cessent, & in peccata mortifera delabantur; attamen hoc sensu appellari famcti non desinunt. Sanctam Ecclesiam. alio modo exponitur in Cathechismo ad Parochos. Sancta etiam dicenda est, quod meluti corpus eum sancto capite Chririo Domino , totius sanctitatis fonte, coniungitur et a quo Spiritus sancti Charisinata , of diuina bonitatis diuitia diffunduntur. Et diuus Augustinus eodem etiam modo hoc verbo sanctitatis usus est ijs verbIs, Curiodi animam meam , quoniam sanctus sum ; cum dixit , udeat, cν Christi eoum: udeat, ille homo, clamans a finibus terra, eum capite suo, 6ν sub capite suo dicere, Sanctus sum; accepit enim gratiam sanctitatis, gratiam baptismi, romissionis peccatorum. Praeterea multi sancti patres assirm runt , ea ratione sanctam esse Ecclesiam , quoniam in ea doctrinae,& sacramentorum sanctitas reperitur. Verum ego
quamuis probe sciam , esse Deo dicatam, &coniunctam cum Christo, & veram habere doctrinam ; attamen nullam ex ijs significationibus accipio, quotiescunque statuo verbum hoc,
75쪽
Sanctis , symbolum esse verae Ecclesiae. nolo enim, ut mihi vel iure, vel iniuria, obijci possit, me Caluinico more circuitibus uti, aut ambigua afferre, vel tenebras offundere. nam
si dicerem, Ecclesiam Romanam hisce priuilegijs,& mun tibus insignatam esse, aliae item sectae fortasse sibi eadem am
rogarent . quare sanctitatem Eeclesiae ita interpretor, ut neminem adeo impudentem sere putem, qui non continuo fateatur , in omnibus Ecclesijs, quae visibiles sint, solam R manam esse sanctam : atque hic sensus non solum non erit a me detortus; vel eius verbis aliqua vis facta, sed etiam vobis ipsis iudicibus erit omnino purus,& proprius; cum non aliunde, quam ab ipsa significatione vocis, hauriatur. unde enim derivatur adiectum hoc, Sanctm, Sancta, Sanctum, nisi a
verbo, Sancis , Sancus illud vero quid significat , nisi firmo stabilio, consolido, vel quid simile & hoc sensis accipientes Sanctam , id est corroboratam, stabilitam, firmam, aperte dico, hoc esse verum, & certissimum Ecclesiae Symbolum; itatamq; solam in omnibus visibilibus Ecclesijs veram esse , quae sancta est; id est a Christo ita corroborata, & confirma.
ta, ut quamuis post eiusdem in caelum ascensium plures, eosdemq; acerrimos impetus pertulerit, nunquam tamen cones.
derit, neq; labefactata sit: immo etiam futuris temporibus semper in eodem statu sit permansura. . Hoc igitur modo Credo Ecclesiam: non solum MDnam, sed sanctam . O munus praeclarum , o priuilegium admirabile ipsius Ecelesiae, ut sancta sit; id est, adeo firmata, ut nulla res posisit eam prosternere,vel impellere; & semper permansura sit i Et viidem nunquam fallunt, nunquam vanae stat promissiones, quae ab ipsa soliditatriveritateq; proficiscutur. Christus,audito. res praedixit,concisurum esto templum Hierosolymoi u, & ecce
76쪽
Non remansit lapis super lapidem. Ecclesar vero suae dixit, d
nec maneret Mundus,masuram eam :&ecce cum Mundi diuturnitate , & ipsa diuturna est. Et quidem Iudaei, summis olim regibus chari, maximorum princisum amici, summo apud omnes in honore, fauoreq;, bello fortes, in armis exercitati,
opibus affluentes, omnem operam, omnem vim eo contulerirunt, ut iterum templum aedificarent,neq; consequi potuerunt.
Nos vero Christiani, praesertim primis illis temporibus,egentes, mendici,despecti, exterminati, exules,damnati; tamen sine vi, sine sumptu, toto terrarum orbe amplificamus, diffundiamusq; sanctam Ecclesiam; adeo verum,& firmum, & certum est, quod ipse Christus assirmauit, dicens. CHum, terra transibunt, Derba autem mea non praeteribunt. ὀ promissa diuina lo promissa stabiliai Iuravi Dauid feruo meo 'sique in aeternum praeparabo semen tuum. elegit Nominin Don, elegit in habitatio. nem sibi . Hae requies mea in saeculum seculi. Sicut audiuimus, siemissimus, in riuitate Dei noriri Deus fundauit eam in aeternum. Mittam stiritum meritatas I mi maneat mossum in aternum.
Ego mobistum sum e que ad consumationem seculi. an vobis deis esse videntur perpetuitatis, & aeternitatis promissa , a Deo facta Ecclesiae 3 itaq; , si quis est tam impudens, arrogansq;. qui conventiculum aliquod , tribus ab hinc diebus exortum, ainpellare audeat veram Ecclesiam ; grauem profectὀ nimis contumeliam, & iniuriam Christi promissionibus,& vetustati ipsius Ecclesiae facit: quae eo nomine iuste indignata, quod numero tam exiguo claudantur anni sui,de illo,qui id facit, iure conqueri, & exclamare potest , Paucitatem dierum meorum annuntia mihi. veluti dicat, ὀ Caluine impie, is siti olim,nunc u ro perduellis, & hostis immanissime,ego,ego,influam, te peperi, ego te educaui, ego in sinu meae pietatis te collegi, tot annis te gestaui; ego tam longo tempore meae doctrinae gremio te so-
77쪽
ui ; ego tibi geminis uberibus utriusq; mei testamenti, tamiua paruulo, lac dedi: in ijs poteras tu facile tot verbi promissionibus erudiri, perdiscereq; , mea prima Mundi origine incarpis.
se, nunquam desijsse, neque aliquo tempore desituram . nunc tot beneficiorum immemor, & ingrate fili, si aeternitatem mea didicisti, cur illam ad dies tam paucos redigis quare comminisceris, quare fingis, me heri tantum ortam es. in Geneuae montibus, in Sodomae lacunis, in fluminibus Babellis 3 unde
tu, unde breuitatem hanc dierum meorum hauris Paucita tem dierum meorum annuntia mihi. non potest, auditores, nisi
falso annuntiari paucitas dierum Ecclesiae: quae semper fuit,&perpetuo manebit. Et quamuis Christus apud Lucam cap. xviij.
dixerit, Verumtamen ilius homιnis mentem, putab inuenires dem in terra Z id tamen non intelligitur fore, ut omnino vera fides
defutura sit hoc enim modo nusquam esset Ecclesia in sed vel significat, eo tempore non repertum iri persectam fidem sic exposuit diuus Augustinus De merbis Domini ) vet,quoniam ob
magnum infidelium numerum tunc prope no videbitur ade se fides: ita Theophilactus interpretatur . vel respondetur, non affirmantem, sed interrogantem Christum id dixisse. Ecclesia sanctitas in sua ipsius perpetuitate continetur, atq; in sortitudine, qua semper ita praestitit, Vt omnes infidelium, & haeretic rum impetus reprimeret, & frangeret. Porta inferi, Portae inseri non praeualebunt aduersus eam: atq; hae portae inferi nihil sunt aliud, quam haereses,ut ait Cyrillus in Thesauroe vel generatim omnes oppugnationes aduersus sanctam Ecclesiam. quare iam certi sumus, sanctitatem cum Ecclesiae symbolum est, ita exponendam, ut pro robore, & firmitudine sua intelligatur. Eetitis manifeste iam liquet, uti illa sola est vera Ecclesia,quae fidei unitatem habet, ita solam esse veram Ecclesiam, quae semia per mansit, manebitq; & aduersus Omnes inimicorum impe
78쪽
tus constitit, & nunquam defecit. Quae cum verissima sint, quanta occasio, bone Deus, mihi se se offert, ut ad vos me veristam , is decepti, quaeramq; , quodnam conuenticulum,quae se ista, quae congregatio reperiatur, appellata Ecclesia, quae nunquam defecerit λ sed satis est mihi orare vos, obtestariq; per Deum,& per salutem vestram , ut mentis vestrae oculos, qu quo versus conuertatis, intueaminiq; , an interruptis, deletisq; reliquis omnibus, Ecclesia mea Romana unquam interrupta sit. certe,si vagari velim per infidelium sectas, fortasse vetustior caeteris Mahomelana occurreret: quae tamen nondum ad decima aetatem peruenit, & iam labat,& ruinam minatur, quod etiam prophetae ipsius, tametsi falsi, mendacesq; iam praeuidet,& praedicunt. Sed haereticarum sectarum quaenam hodie,quaeso, reperitur, cuius initium, originemq; patres nostri, vel nos ipsi non reminiscamur Z & quaenam est, quae breuissimo temporis cursu a clarissimo, ardentissimoq; Sole veritatis,veluti flos exustus nimium honorem tribuoὶ velut herba foetens , &noxia,continuo non conciderit,& defecerit Z ubi,ubinam nunc sunt somniatae illae Ecclesiae Simoniacorum , Basyliadiorum, Cherintianorum, Gnosticorum, Antropomorphitarum,totq;
aliorum Z praeterea, quod maius est , ubinam illa est Ecclesia Arrianorum, quae tam late diffusa,tam diu perseuerauit λ quae tot concilia congregauit Mediolani, Arimini , Sirmi j, Seleuciae, Antiochiae ne vestigium quide apparet, nisi cum aliquod ab Euangelicis istis renouatui. quod si aliae istorum sectae , si
cum Arriana conserantur, sunt veluti ex conflagrantibus paleis flammae, quς celerrime extinguutur,pridie tantummodo exortae, postridie non occident optime Deus,temperare iam mihi nequeo : vera Ecclesia interrumpi nunquam potest : semper vivit, nunquam deficit . quid ais tu,Caluine λ probasne hocὶ velis noliS, te probare oportet,quoniam clarisii me ipsius Christi D est.
79쪽
43 est. sed non id negas: nam lib. 4. Institutio. eap. pri. sectio. II.
ita dicis , Fatendum ess,nullum fuse ab orbe condito tempm, quo Ecclesiam suam Dominus non habuerat: nullum etiam fore ad consumationem C q; secuti, quo non sit habiturin. &in Epistola ad
Regem Galliarum apertissime: Vixit sane Chri yi Ecclesia,
iuet , quandiu Christus regnabit ad dexteram patris: cuim manu sustinetur: cuius praesidio defenditur: cuiuι mirtute suam incolumitatem retinet:praestabit iste enim indubie , quod semel recepit, assu.turum se et que ad consumationem seculi: verba haec omnia,quae protuli, tua sunt: sed gradatim,& sensim quaeso. Si, te ipso fatente, illa sola est vera Ecclesia, quae nunquam interrupta est, quo pacto vera esse potest Ecclesia tua immo qua ratione fieri potest, ut praeter Romanam, alia vera sit Ecclesia tu fateris, Caluine, per trecentos annos eam fuisse veram Ecclesiam , in qua Petro,diuersis temporibus,alij,atque alij Episcopi successerunt :& re ipsa confiter s, trecentis annis veram Ecclesiam fuistse Romanam,vel f si ab hoc nomine aures tuae abhorrent) vera Ecclefiam eam fuisse, in qua concilium Nicaenum celebratum est: quam nos etiam veram Ecclesiam profitemur. sed post id
tempus,cum in eam corruptelae, deprauatiq; mores introducti essent, desijsse eam veram esse Ecclesiam. miserum te,non ad uertis, te delirare,& tibi ipsi aduersari λ nam illa trecentorum annorum Ecclesia aut vera fuit, aut non vera. si fuit vera, non
potest vera Ecclesia deficere: igitur adhuc durat. si non fuit vera, quoniam tuam Ecclesiam illi similem esse affirmas; igitur Ecclesia tua non est vera. nescio,an satis dilucide exponam, Quae volo: clarius loquar. affirmat Caluinus, Ecclesiam no potise deficere,dicitq; , veram fuisse Ecclesiam , quam& nos dicimus , per trecentos annos a Christi tempore. et ego dico, si illa vera fuit Ecelesia, & defecit; igitur mentitur Caluinus,cum dicit, veram Ecclesiam non posse deficere. sin autem vera E
80쪽
4'clesia deficere non potest, & defecit ista,igitur mendax,ut semper Caluinus,quando assirmat, illam fuisse veram Ecclesiam. Sed tandem, auditores, aperto campo,& sine sebtili, spinosoq; disputandi genere. verissimum est,illam fuisse veram Ecclesia: verissimum est item, veram Ecclesiam non posse deficere: sed est falsissimum,illam unquam defecisse, quae potius, perpetua quadam serie, ab uno Papa in alium deducta est,& perseuer
uit usque in hodiernum alem. quo Gregorius XIlI. sedem obtinet. Quod autem olim Caluinus vester tam turpiter seipsum implicauerit, tamq; inconstans fuerit, dum vult, modo interire 3 modo excitari, vel saltem nunc abscondi, nunc detegi v ram. sanctam Ecclesiam; nil aliud causse fuit, quam mala mens, & malus animus nocendi vobis, pluribusq; alijs: quos cum in suos errores, & falsas opiniones inducere non posset, dum a sancta Ecclesia veritatem perdiscebant,omnem operam dedit, ut hanc Eeclesiam occultaret. cum vero intelligeret, si negasset illam Ecclesiam, quam & nos confitemur, per annos trecentos a Christo, nimis apertam, nimisq; turpem fore impudentiam sitam ; infelix haec asserre semnia coactus est, assi marri; veram Ecclesiam usq; eo tantummodo mansisse, neque unqua postea extitisse amplius, quoad ipse, vel praeceptor suus eam a mortuis excitauit. miserum terrarum orbem l qui mitiis , & ducentis annis caruit Ecclesia r & nihilominus Calvianus afferebat, veram Ecclesiam non posse deficere. O chima ras, o Emnia i quo confugietis, Caluinistae iam scio: dicetis.
hoc tanto tempore mille, & ducentorum annorum non mose
tuam , sed occultam, & inuisibilem fuisse. amici, sero sapitis. ego enim prouidens,quas in sylvas rursus belua se posset abstrudere, iam heri explicata rete, probauiq; apertissime,veram E clesiam fieri inuisibilem nunquam posse. quare a primo ad pinstremum lese consistiteὶ si in hisce mille , & ducentis annis
