장음표시 사용
461쪽
tae, dilucidaeq; sunt, miscuisse omnia; & post duo verba eande m variato sensu vocem usurpasse' denique,qui haec diligenter perpendet, comperiet omnino; a scopo, me non aberrare . non videtur ergo dubitandum, quin Christus dominus noster, verba illa dixerit de Palcha legali; & quin mense accumbens, cu suis Apostolis, dixerit, vehementer desideraui, hoc postremum Pa. sic na comedere vobiscum; idest Agnum hunc, has lactucas, hos
azimos panes, ac demum quaecunque solebant apponi, cum Pascha celebraretur:quoniam de hoc Pascha,& de his omnibus, non comedam amplius, donec a mortuis resurgam . praecipue autem, dicit Christus: s diligenter id animaduertite, nam ad rem meam maxime pertinet, panem illum aZimum,qui verbo Paschae comprehenditur, se non esurum amplius antequam moriatur . Veniamus nunc ad ea quae secundo loco scribit Lucas: idest, Dominu accepto calice gratias egisse, dedisseq; Ap stolis & dixisse Dividite inter mos: addidisseq;; non bibam de generatione mitis, donec regnum Dei eveniat: nam de his etiam verbis est quaestio; an dicta sint ante pedum ablutionem,an vero post. in Evangelica coena, an in legali. & an Calix que Christus dat, dicitq; , se non bibiturum amplius,consecratus sit, an vero, non consecratus. Atque in primis, non possum non mirari quod diuus Augustinus: qui concedens quicquid dixerat Lucas, intelligendum esse de cibo legali ; ubi postea de calice agitur, assirmat exponendum esse de calice Euangelico. cum enim Lucas bis locutus sit de cibo, asseratq; Augustinus, semel locutum esse de legali,& semel de Euangelico: cumq; bis etiam
loquatur de calice; non video, quare in eam opinionem venerit Augustinus, ut potius diceret, eum utroque loco, idem repe-lijsse; quam, pulcherrima distinctione ut selet Lucas, in suis di lucidis apertistimisq; narrationibus, concedere 3 Lucam, semel de calice legali, semelq; de Euangelico locutum esse . nam in ep
462쪽
eit sententia Augustinus, & pauci alij, duabus tantum de caus. sis, quae non admodum firmae, magnive ponderis esse videtur . primum enim dicunt, Christum, cum calicem distribuit gra. tias egisse . quae actio, ad consecrationem pertinet. deinde afferunt, Matthaeum & Marcum in narratione comunionis Euangelicae, verbis eisdem,&circunstantijs usos esse, quibus hic utitur Lucas, loquens de primo hoc calice. respondetur enim, verum esse, ubi consecratur, agi gratias ; sed non esse verum, quoties aguntur gratiae, consecrari. nam ad Lazari quoque monuis mentum , dictum est, Pater gratias ago tibi: neque tamen est consecratum .immu dicitur, esse locum Ioannis cap. 6. in eademateria panis & distributionis, qui habet, Christum , accepisse panes, , cum gratias egisset, distribuisse discumbentibus, eodem
prorsus modo,quo dicitur hic, accepto calice gratias egisse: & tamen plane constare, tunc consecratum non fuisse. Et in libris ritualibus hebraeorum expresse habetur, etiam in coena legali,& factas benedictiones, & actis gratias . altera eorum ratio est: a Matthaeo,& Marco, narrari de calice Euangelico, eisdem circunstant ijs, quibus, de hoc primo Lucae calice narratur:& i circo hunc ipsum pariter accipiendum esse pro calice Euangelico. Sed pace eorum dixerim, non esse circunstantias easdem: immo nonnullas esse quae ab ijs differant, ac praesertim duas, quae notandae sunt. altera, quod Matthaeus, & Marcus narrantes de calice Euangelico,dicunt quidem, a Christo dictum fui L se Bibiter ied non dicunt, quod hoc loco Lucas affirmat, scilicet a Christo dictum, diuidite intermos . altera, quae magis etiam ani maduertenda est,quod ubi de calice Euangelico agi tu si MatthaeusM Marcus, addunt, qui pro mosisFundetur: Lucas autem
hic,nihil addit. immo Lucas,bis de calice loquitur , & videtvr ipse optime distinguere . nam primo loco dicit, diuidite, quod pertinet ad calicem legalem : secundo loco non id dicit. tum
463쪽
secundo loco, dicit, qui no vobis sundetur: quod pertinet ad calicem Euangelicum, cum illud primo loco non dixerit. quare
rationes hae, non admodum me mouent. moueor quidem Augustini auctoritate, cui, ut debeo plurimum tribuo: sed et Hie. ronymum oppono. eruditissimum virum,qui in stud ijs Euan gelicae scripturae, maxime diutissimeq; versatus est. is enim in
Matthaei cap. 26. de Luca loques, ait ponere eum calices duos, non Vnum tantum . magni item, inter recentiores auctores,aestimo
Cardinalem Caietanum, praesertim in exponendo sensu literae, ut pro mea est sententia. & legali coenae,proprium calicem a Fnat . praeterea cum soleat Lucas narrare distincte, dilucideq;:cumq; postremus Euangelistarum , coenam narrarit, non verti simile videtur , hoc loco, rem implicuisse & confudisse,ut cum de duplici cibi genere bis locutus esset; bis item, sed de uno tantum potus genere loqueretur. immo cum animaduerteret, a Matthaeo & Marco, explicatam plane, tantummodo coenam Euangelicam fuisse, credendum est Lucam, rem ordine narrare voluisse,dixisseq; prius de coena illa legati: qua Christus Apostolis suis calicem non consecratum dedit, & de quo dixit; non bibam de generatione mitis: & quae sequuntur . quare post litem paullo fortasse. longiorem a primo ad postremum, clare apparet, ordinem hunc adhibitum fuisse. ut accumbens Christus, legalem coenam fecerit ; in qua dixit, se oon esurum amplius,de ijs quae apposita erant, neque bibiturum germen vitis amplius,
antequam pateretur: tum surrexerit, & discipuloru pedes ablue. rit . demumq; rursus pccumbens, fecerit Euangelicam coenam, eisq; panem & vinum consecratum dederit. quibus,sic se habe tibus, ut satis aperte mihi videor demonstrasse, tempus est,tandem, ut ad id reuertar, unde digressus sum. cumq; contra Vuidiclest sim, & contra Lutherum hac disceptatione probauerim,in Eoucharestia no inesse panem, neque vinum, cum haec iam trirn- sub tantiata sint ι igitur aduersus Caluinum,& aduersus Oeco sub.
464쪽
424 lampadium, sub illis speciebus, est corpus,& sanguis, & anima,& diuinitas Christi. Et ecce me redeuntem ad rem; atque ex ijs quae dicta sunt,argumentationem illam colligentem, quam cuipsis Euangeli j verbis coniunctam, ubi quiuis audierit, obmutestat illico, necesse est. Audite Caluinistae; Lutherani audite. Christus igitur, priusquam disti pulorum pedes lauaret, iam dixerat,se non esurum fuisse amplius Paschales cibos: unde consequens est, ut non esset esurus panem : & item dixerat se non bibiturum amplius vinum. nonne id verum est maxime. iam enim aperte probatum est. is abluit discipulorum pedes & coenam instituit: non ne & hoc est verum Z negari non potest. pra terea respondete; cum in Evangelica coena, Eucharestiam Apostolis suis dedit, nonne etiam ipse comedit; & cum dedit calicem, non ne ex eodem, di ipse bibit doctores affirmant: ne mo ne haereticus quidem, id negauit unquam. arque in vestris coenis, ministri vestri edunt, & bibunt, ut significent, Christuin Euangelica coena secisse utrumque: quod item vos negare
non potestis. audite igitur nunc argumentationem, totam ex
enuntiationibus constantem, quas vel ex stripturis colligimus, vel vos ipsi fatemini. Christus, primum dicit, se amplius non esurum panem: pollea comedit panem consecratum: igitur vel panis consecratus, non est amplius panis; vel mendax est Christus. Et de calice clarius ; primum dicit,se vinum non bibiturum amplius: deinde bibit de calice consecrato. igitur in calice consecrato, vel non inest amplius vinum; vel Christus mendax est . sed fieri nullo modo potest, ut veritas mentiatur: Ergo
consecrata hostia,& consecrato calice, est quidem sub speciebus illis Christi corpus ; o , Oecolampadi, & Caluine: sed non inest neque panis,neque vinum, o Uuitclesse,& Luthere. perpodite nunc vos diligenter argumentationem auditores: & an urgeat firmissimaq; sit,iudicate. Vnum adhuc restat, quod inij-cere scrupulum videtur: quod quidem,ego vobiseuellam, d inde
465쪽
inde huic disceptationi finem imponam. eum enim Matthaeus& Marcus coenam Euangelicam narrant, rmant, illa eadem
verba non bibam amodo, Christum dixisse etiam, postquam c licem consecrarat, quae Lucas scribit in coena legali fuisse dicta. sed ego duobus modis respondeo. primo, fieri posse, quemadmodum Augustinus pluribus locis asserit,) ut Matthaeus, &Marcus hic, ordinem rei facta non seruarant .& scripserint qui de illi, eadem verba quae dixerat Christus, sed non eodem loco, ordineq; quo Christus dixerat, collocarim: immo cum Christus illa dixisset in coena legali, quam uterque silentio praeterijt, in Evangelicam coenam transtulerint . quod si quis obi jciat,eodemodo posse de Luca dubitari,videlicet, quae Christus dixerat in coena Euangelica, uisse a Luca, in legali coena relata,dicimus, si quaerere rei gestae ordinem veli mus,ab eo nobis petendum esse, qui solet in eo seruando esse diligentior, quiq; posterior in scrubendo fuit, scripsitq; fusius. quare, cum Lucas semper soleat, explicate dilucideq; res narrare,cumq; post Matthaeum,& Marcum , coenam describat, narretq; eam latius quam caeteri, adis
dens item narrationem coenae legalis ab illis omissam ; certe ab eo potius,quam a quoquam alio, series, ordoq; rei gestae, colligendus est . quod si Christus, semel tantum dixit, non bibam, magis credere debemus, Lucam auctorem sequentes, dictum esse in legali coena, quam in Evangelica, Matthaeo & Marco adis
haerentes . altero modo respondeor quamuis cum multis ego
concederem, idem a Christo bis dictum suisse, scilicet in utraque coena, & legali,& Euangelica; non tamen de cibo de quo in legali tantum, locutus est, sed de potu ; idest sicuti Christus
bibens vinum in coena legali, non consecratum, ut Lucas ait, dixit, non bibam amplius vinum; ita concedam, bibentem vinum consecratum in coena Euangelica , ut Matthaeus & Marcus assirmat,dixisse, non bibam amodo de hoe genimine mitis: prome sunt tamen, haec omnia. nam verum esse apparet, post legalem
466쪽
gilem coenam,& ante Euangelicam, dixisse Christum, se vinu, non bibiturum fuisse amplius. item constat verum esse, immo probatur, bibisse Christum,vinum consecratum: quoniam non dixisset etiam de consecrato, non bibam amodo ; nisi illud antea bibisset. igitur pater, verissimum esse totum argumentum , scilicet quicquid bibit Christus in calice consecrato, omnino non fuisse vinum . quod si ob ijceres, quare igitur illud, iterum vinuappellat; dicens rursus, non bibam ' possem eo modo respondere, quo in altera disceptationis huius parte, respondi ; scilicet,no appellare vinum, quia vinum sit, sed quia fuerit prius: eo modo quo serpens,appellabatur virga, quia antea fuerat virga. sed ad haec, animaduertendum est, non appellari amplius ab eo
simpliciter vinum, sed articulum addi; qui quodammodo verbo illi moderetur. quasi dicat, de hoc huiusmodi vino;quod vinum videtur. Et cum Lucas simpliciter dicat , de generatione mitis; non tamen Mattharus, neque Marcus dicunt de genimine
vitis; sed de hoc; de hoc genimine mitis. idest sicuti primum dixi, me non bibiturum ain plius vinum, & non bibi; hoc enim iam non est, sed videtur vinum; ita nunc dico, ne hoc quidem ipsum,quod specie videtur vinum, bibiturum amplius,antequamoriar. itaque maxime consistit,vigetq; firmissimum illud a gumentum ; quod ut vobis bene explicarem, praescriptum alteri huius disceptationis parti tempus, consumpsi . sed qui recte Lucae verba perpenderit, clarissime cognoscet, Christum, cum
panem consecratum comedit,& bibit consecratum vinum, vel
non manducasse panem, neque vinum bibisse; vel quod omnino fieri,esse uenunquam poterit, eum, duo insignia mendacia dixisse. Restat igitur, ut vos intelligatis, me non inepte fecisse, cum paullo longius digressus sum : atque sicut hesterna disceptatione probatum est, in Eucharestia inesse corpus Christi; ita
hodierna, probari; non incsse panem, neque vinum in ea. Abite felices.
467쪽
427 ua docetur, quam merum, quὰmq, necessarium sit Sanctissimum altaru sacrificium. ostenditur , post figuras prophetarum oracula qua ipsum significabant my ρradice. bant, a Christo demis in titutumsuisse: Et Christi exemplo , e soriolos tuos , metu in ores patres, missam celebrasse. Contra Caluinum libro duarto Infiitutio. cap. I . . ALE omnino agi videtur hodie, cum Susanna nostra, Sereniss. Princeps: quoniam
ij testes, qui primo dissidebant inter se, nucconsentire; & senes duo, qui tantopere discrepabant, videntur esse concordes. Susan na, si meministis, auditores, erat Ecclesia Romana . duo lenes, Caluinus & Lutherus. accusabant eam
adulterij, quoniam Deo siubtrahens quod erat Dei, modo simulachra, & imagines adorabat; aliquando homines meros rinterdum ipsum panem. atque,quod etiam deterius videbatur ex eo pane sacrificium faciebat. Verum quidem est, cum senes seorsum interrogaremus, quaereremusq; qua sub arbore commissium adulterium esset, inter se dissentientes , maximeq; discordes semper inuenisse. Caluinus simulachra & imagines exterminauit ; Lutherus non reiecit. Caluinus inuocationem exclusit, quoniam Christo fieret iniuria: Lutherus, quonia Deus uti non capax argueretur. Caluinus in Eucharethia sanctissima non inese Christi corpus assirmauit: Lutherus inesse quidedixit, sed inesse etiam panem. Verum hodie aliter se habet. nam aduersus Susannam, conuenit inter senes: neque solum co-
uenit, ut in eam, de mita sacrificio, quod offert Deo, testim
468쪽
413nium dicant; sed etiam conspirantes contra Romanam Ecclesiam, &contra missam ipsam, omnia turpissima maledicta, Congerunt, eamq; horrendis conuitijs conlectantur . nam Lutherus in libris de abroganda missa, & de Captiuitate Babi lonica , haec ait: Missa sunt summa idololatria, impietas: Gy mssam tenere, est negare Christum, quoniam missa es seumma peruerisitas. Et Caluinus lib. Quar. Institui. cap. ig. haec inquit; Roman in eAntichririus, ac eius propheta, hac opinione totum orbem imbuerunt; nempe missam esse opin, quo Sacerdos qui Chrsum offert , alii qui in oblatione participant, Deum promerentur. alia item maledicta & innumerabiles blasphemias & execrationes accumulant. quibus refellendis , cum recensere eas necesse sit, maxima sine molestia assicimur, ut merito, quod singulas enumerare nolimus, excusandi esse videamur. sed aequum erat, ait
Alfonsus de Castro,& praeclare quidem) quemadmodum Antiochus volens tollere, & funditus euertere Hebraeorum legem, in primis sacrificium sustulit; ita istos, qui specie pretiosum Christianorum nomen ostentansire, Christi legem ita oderunt, ut nihil magis; delere eam conantes, a sacrificij oppugnarione, maleficiorum suorum initium si mere . sed illud sacrae Paginae fallax esse, mentiriue non potest: non est pax impi'. quare, in ijs etiam quae ad missam pertinent, si diligenter inquiramus controuersias inter illos esse comperiemus: quas tamen eoru caussae nocere, detrimentumue afferre nolumus, sed eas remittimus,
facileq; condonamus. Ea tamen lege conditioneq; , ut vos,o deincepti attente audiatis: neque credatis mihi, nisi apertissime demonstrauero, necesse omnino esse, ut in Christi lege sit factificium : atque hoc, non esse vetus Hebraicum. non esse item sacrificium laudis. neque facrificium Crucis; sed esse missam. r peririq; missam ipsam manifesto. in figuris, in prophetarum oraculis, in Psalmis, in veteri testamento, in Evangelio,in Apostolorum
469쪽
stolorum actis, in Ecclesiasticis historijs,in scriptis Sanctiorum
Doctorum, & vetustiorum patrum . Atque in primis , neminem esse arbitror, qui illud neget, quod notissimum est omnibus : scilicet, nullum populum tam efferatum, nationem nulla adeo barbaram, adeoq; immanem esse, quae legibus non vivat,& religionem aliquam no colat. itemq; , legem nullam,& nullam religionem reperiri,quae proprium peculiareq; sacrificium.& Sacerdotium non habeat. nectitur enim quodam modo pulchra egregiaq; catena, ex quatuor his; quasi quatuor annulis mutuo connexis, homo, sacrificium, religio, sacerdos . nam ubi
homo est, ibi est religio. & ubi religio est, ibi est factificium. &ubi sacrificium, ibi sacerdos. Sacrifici j enim caussa, constituitur sacerdos: & facrificium gratia religionis: & religio gratia hominis. denique nemo est, qui religionem aliquam infixam animo non habeat: eamq; cum aperire & testificari vult,vel ipsum, vel Pro eo alium, fungi sacerdotis officio,necesse est. D plex esse sacrificij genus, Augustinus affirmat, alterum intimu;
externum alterum. intimo quidem, aliquid, uti summum bonum agnoscimus, supremum, a nemine pendens,semperq; beneficentissimum . cum autem ijs honoribus, quibus alios assi- Cimus, veluti, cum caput aperimus, aut demittimus; vel cum genua flectimus, & id genus alijs, satis declarare ac testificari nequeamus, animorum nostrorum sensus; & quomodo erga
ipsum bonum affecti simus; necesse est, aliquid aliud a nobis agi,peculiare & proprium; quo,vni illi summo bono, cultu quiei debetur adhibeamus, praeterea nemini: atque hoc ipsum,sacrificium est . quare videmus iam inde ab ipsius usque Adami tempore, Abel &Caim sacrificasse, eo ritu, quem a patre , sine dubio didicerant. postea, & tempore legis naturalis, obtulisse Iob holocausta , per singulos dies; & legem scriptam fuisse sacri-Mijs resertam: & ipsas gentes nusquam tam barbaras & imm
470쪽
- 43ones fui se, quin sacrifici js uterentur . natura enim ita comparatum est, ut cogamur aliquam primam caussam adorare, & externo sacrificio nostram adorationem significare. quaero igitur ex Caluino, & Luthero, & ex alijs, quotquot sunt, qui missam improbant, cum unaquaeque lex, habeat suum peculiare sacrificium, aequum ne sit,legem Christi, quae legum omnium clarissima & perfectissima est, proprio carere sacrificio, proprioq; Sacerdote . neutrum eos nobis adempturos, certo scio: alioquin auferri etiam, ipsam legem necesse esset; cum societate tanta, tantoq; vinculo lex cum sacerdotio coniungatur, sitq; eorum tam magna proportio, atque conuenientia. quemadmodum enim Tramlato sacerdotio, ut Paullus affirmat, necesse est mi legis translatio fiat, ita ablato Sacerdote, necesse esset, it ablatio legus eret . quare hactenus conuenit inter omnes, uti nostra lex
peculiaris est & propria, ita habere eam , peculiare sacrificium, propriumq; sacerdotem necessarium esse: sed quodnam sit pro. prium legis Euangelicae sacrificium, non exiguae difficultatis est quaestio. Sunt qui censeant, ut primum, de hac opinione dicamus,) a nobis in Christi lege eadem adhibenda est e sacrificia, quibus Hebraei in sua ipsorum Synagoga, ante Christi aduentum utebantur: & ratione ducuntur, conuenientiae & proportionis illius, de qua, modo dicebamus. nam aiunt ipsi in , si verum est, inter utramque legem tantam esse proportionem, &ubi lex mutatur, ibi mutari sacrificium; ubi vero non fiat legis immutatio, nullam pariter fieri sacrificij immutationem, quis ignorat legem nostram, non esse Hebraeorum legi contrariam,neque ei aduersari, atque iccirco consequens esse, ut sacrificia nostra, non sint ab Hebraeorum sacrificijs diuersa non meni soluere legem sed adimplere dicebat Christus. & idem dicebar,
Iota unum, aut inus apex non praeteribit a lege , ut vinculum similitudinemq; utriusque legis ostenderet e nosq; erudiret, ne
