Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

. Necessitas ministerii Sacerdotis proponetur . is ut sacramentum completum perfectumque sit, et is quod intercedat discrimen inter iustificationem iuis Lege gratiae , et Lege scripta; isis Inde quaedam regulae practicae et distinctaeis deducentur. Dis Postea sermo fiet de peccatis , a quibus,, Christianus absolvi potest, et debet; isse De Confessione, et de huius Sacramenti laris

is Denique de Indulgentiis, de Casibus resediis vatis , de excommunicationibus, et suSpensione. ,, o De Extrema vero Unctione expendetur priis mo, utrum Verum noUi Foederis Sacramentum sit, ,, et simul de ipsius institutione disserendum erit. si Inde transitus fiet ad explicandam huius Sara Cramenti naturam , .essentiam, effectus , et necessi

is Tertio determinabitur ipsius Μinister , etiis tempus eidem recipiendo accommodatum. isse Postremo disseretur de obligatione et ossi- ω ciis Parochi, dum infirmis adsistit. Dis Quod ad ordinem spectat, agendum erit deis huius Sacramenti institutione. Sermo deinde ha- ,, bebitur de antiqua disciplina in sacris ministris elis v gendis, sive quod pertinet ad dotes in ordinandis re-n quisitas , sive quod pertinet ad titulum ordinationis, is et bonorum ecclesiasticorum distributionem. οὐ Tum de causis, ex quibus orta est Supr se dictae disciplinae prolapsio. Dis Adiumenta ad eam restituendam aptiora Pro-ν ponentur, quae ad singula indicata capita referum

is Hinc agetur de examine Clericorum, de ibis tuto ὀrdinationis , et de Beneficiorum collatio- is ne . ti o De

162쪽

SESSIO IV. t sq

,, De impedimentis canonicis, et de obligatio- ,, ne Pastorum circa populi instructionem, et alia se munera Pastoralia . is , Tandem ad Matrimonium quod pertinet, de si ipsius institutione disseretur, eodem in singulis tri- ,, bus statibus considerato , per quos humanum genus se pertransi ii se . - Hinc cum fuerit constitutum, in Lege Eva, si gelica Matrimonium et Contractum esse , et Sa- is cramentum a Iesu Christo institutum , circa pro- is prium ipsius ritum Sententia noStra CXponetur. δε- Expendetur deinde quomodo spectare possitis ad Principes ius apponendi Matrimonio impedi- ,, menta, quae dirimentia dicuntur, et quomodo is Tridentini Canones intelligantur , qui de iisdem se impedimentis agunt is Hoc viam nobis aperiet ad Piissimi , ac Sa-- pientissimi Principis nostri mentem sectandam , is quam in aliquibus ex gr. articulis ad Episcopos is Magni Ducatus transmissos eXPreSSit. Notatis postea Contrahentium dispositionibus,, et muneribus omnia concludentur indicando quaenam esse debeat Parochorum sollicitudo , ne si occasione Matrimonii iura naturae , et civilis So-- cietatis violentur, finesque obtineantur a Iesu se Christo propositi , cum illud ad Sacramenti di-M gnitatem elevavit Patres, uti in antecedentibus Sessionibus fecerant, Consilia et obserUationes suas cum Promotore Communicarunt, ut in Congregationibus intermediis expenderentur : factoque tunc silentio primus a Secretis consuetum ordinem servans, Sessionem Rhisce verbis indixit: is Illustrissimus et Reverendissimus noster in

Christo Pater Scipio de Riccus Pistoriensis et Pia

163쪽

is 6 SESSIO IN.

A tensis Episcopus huius S. Synodi Dioecesanaeis Praeses octavam horam matutinam proximae diei se Lunae et g. Septembris pro futura Sessione assi-- gnat. Vos omnes, ut interVeniatis, eXhortamur . si non tantum ut res in hac Sessione propositae re- ,, Solvantur , quantum ut de iis agatur, quae ad se publicas preces pertinent , ad vitam et honesta-M tem Clericorum, ad methodum Collationum Mo-- ratis Theologiae, et ad aliquas supplicationes R. o Principi exhibendas . DHuic Sessioni interfuerunt Parochi Capellani Curati - - Canonici Sacerdotes

164쪽

sESSIO IV.

DE SACRA ΜENTIS IN GENERE.

f. I. l 'isit quovis tempore necessaria Religio, quae per

quaedam sensibilia signa hominem ad Creatorem suum erigeret , et in rerum invisibilium contemplatione detineret ; siquidem verissime docet S. Augustinus , in nullum nomen Religionis seu verum seu falsum coadunari homines posse , nisi aliquo signaculorum Vel sacramentorum visibilium consortio colligarentur . et eandem se profiteri Religionem mutuo ostenderent. Hoc vero post Adae lapsum longe magis necessarium fuit . Amissa primaeva innocentia , illaque interna iustitia, quae illum in si tu felicitatis et pacis constituebat, aliis adiumentis signisque indiguit, quae ipsum in pristinum sanitatis statum aliquo pacto perducerent. II. Haec signa seu Sacramenta , quae Praeter id , quod sensibus exhibent, in mente excitant ideam alterius rei, quam repraesentant, fidem in Christum Mediatorem respiciebant, Cum qua illius, quam

nobis statuto tempore promeriturus erat, iustitiae Promissio coniungebatur. Hinc evidens est , haec sacramenta esse debuisse signa promittentia Salvatorem , et salutem , quam ipse erat allaturus .

III. Hinc et illos veri Dei cultores , qui ante

165쪽

Iegem scriptam vixerunt, aliquod habuisse signum sensibile non dubitamus , quo spirituali filiorum suorum saluti consulerent, iisque fidem in venturum mediatorem, cui soli adnexa erat iustitia , applic

rent , Credentium soci*ati coniungerent , et ad divinas promissiones pertinere demonstrarent.

IV. Hoc signum , quo fidem in Mediatorem profiterentur , in lege per Moysen Hebraeis data

apertius a Deo determinatum , praescriptumque fuit, immo et alia sacra signa , aut sacramenta ab ipso Deo suere superaddita, Mi membra , quibus Hebraicus Componebatur popirius , inter se fortius colligaret , distingueretque ab Idololatris, et per quae fides in Christum futurum Reparatorem clarius, et distinctius exprimeretur.

U. Cum vero haec omnia in Mosaica lege a Deo instituta Sacramenta , ad Iudaici populi statum

proprie spectarent, cui iuxta S. Paulum quaecumque contingebant, figura erant et umbra futurorum iri temporum plenitudine: ideo illorum vim et emcaciam in eo dumtaxat sitam fuisse credimus, ut fidem in hunc futurum Reparatorem, per quam solam iustitia poterat obtineri, protestarentur, et ericitarent, ut quam ipse allaturus erat, gratiam praefigurarent, et quae complenda erant mysteria, imprimis passionem , mortem, et resurrectionem Redemptoris praenunciarent. Quae quidem futurorum imagines cum omnes fuerint adimpletae, et adveniente Christo gratia data fuerit mundo , credendum consequitur , Sicuti et reuera credimus , huiusmodi Sacramenta sublata fuisse et abrogata. 'UI. C im Ecclesia tamen Catholica profitemur, alia iis suffecta fuisse ab ipso Iesu Christo numer quidem pauciora, sed observatione faciliora, utiliatate meliora, virtute praestantiora , quae pariter si

166쪽

Da essent publica , est sensibilia , per quae omnia magnae huius Congregationis, Ecclesiae scilicet , membra simul colligarentur , sacraque Iesu Christi Capitis nostri militia initiarentnr ; quae a Deo

compositi nobiscum foederis, vitaeque sancte ducendae commonefacerent; quae denique nostram ex itarent fidem , in divinis promissionibus fiduciam augerent , gratiam quam continent Promitterent, et quam Speramus , gloriam praenunciarent.

VII. Quapropter ex divina institutione' novi foederis Sacramentis inesse profitemur vim , et Vise tutem Conferendi gratiam quam promittunt iis , qui ut oportet dispositi eadem frequentaverint; et in hoc prorsus ab antiqui foederis Sacramentis distingui . Prima huiusmodi dispositionum ad obtinendam, iustitiam fides est, iuxta sententiam Apostoli dicentis : siue fide impolsibile placere Deo . Quae iustitia sic volente Christo per haec Sacramenta incipit, et

caepta augetur , et amissa reparatur . .

VIII. Sacris Scripturis innixi, praecipue ver Patrum Traditioni, et unanimi non solum omnium catholicarum Ecclesiarum particularium , sed et a nobis multis abhinc saeculis separatarum Consen Rioni, expressae denique definitioni Sancti Concilii Tridentini, credimus, haec Sacramenta, sive instrumenta quibus uti voluit Christus, ut suam gratiam iustuficantem nobis communicaret. non esse plura, ne pauciora quam septem : et ista iuxta ordinem , quo ab Eugenio IV. in suo Decreto pro instructione Armenorum, et a supradicto Concilio recensentur, dicimus esse Baptismum , Confirmationem , Eucha-xistiam , Poenitentiam , Extremam Unctionem, ordinem , et .matrimonium , quorum tria, Baptismus nempe , Confirmatio, et ordo , praeter sanctificantem Statiam , quae quatuor aliis communis effectus

est ν

167쪽

est, alterum peeuliarem producunt etiam in digne suscipientibus proprium , characterem scilicet , seu signum illud spirituale et indelebile, quod in anima nostra imprimitur , unde fit , ut ea iterari non

possint. IX. De necessitate vero horum Septem Sacra- .mentorum confitemur, omnia quidem iuxta ordinem a Christo praescriptum , sed non aeque esse neCςssaria ; et ex 'istis aliqua non singulis Ecclesiae membris , sed universo tantum eius corpori. necessaria admittimus. 3X. Credens eadem Sancta Synodus, peculiare cuiusque Sacramenti elementum , aliamque rem aut actum sensibilem , et propria ciuibus sanctificatur verba constituere Sacramenti essentiam et substan- , tiam; credit quoque , non solum ab iis, quibus Sacramentorum administratio peculiariter commissa est, sed ne . ab universa quidem Ecclesia rem sive elementum , et verba alicuius Sacramenti substantialiter immutari posse, quin ipsum destruatur: immo pro certo habet, neminem sine gravi peccato uti posse elemento dubio, nisi in administratione Sacramentorum absolutae necessitatis, quando certum elementum deeSset .

XI. Quamvis Sancta Synodus noverit, Christi

nos omnes quodam sensu Sacerdotes egse , propterea quod spiritualia laudis, et gratiarum actionis sacrificia omnes offerre Deo possint et debeant , et quia licet non omnes in visibili Altaris Sacrificio Corpus et Sanguinem Iesu Christi consecrent, omnes tamen, qui eidem adsistunt, Agnum immaculatum offerunt ι nihilominus credit, non omnes fideles visibile Iesu Christi Sacerdotium in iprius Ec

clesia constituere. ω

XII.

168쪽

SESSIO IV. 161

' XII. Cum sacerdotes in Sacramentorum administratione ipsum Iesum Christum repraesentent , quoniam ille proprie est, qui Sacerdotum ministerio baptizat , coniirmat, etc., ideo Sancta Synodus credit, quoties signum pro quolibet Sacramento pra scriptum rite observetur Cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, validum esse Sacramentum ,.quamvis Minister aut fidem in n habeat, aut coram D tu mortali culpa pollutus sit.

XIII. Tunc tamen novam gravemque Culpam admittere Ministrum credimus , quia scriptum est: sancta sunt sancte tractanda. Hinc omnes, ad quos Sacramentorum administratio pertinet , hortamur , Ut integram , Castam , et irreprehensibilem agere vi- . tim Curent, Ut Semper Parati esse qUeant, munere suo sancte defungi, praeceptum S. Pauli Tito traditum considerantes: oportet Episcopum sine crimine esse; ac Timotheo de Diaconis : ha autem probentur primum, et sic ministrent nullum crimen habentes . XIV. Sicuti vero sancta sancte tractanda, neCprofanationi exponenda sunt: ita ministros admonens Synodus , Ut in Sacramentorum administratione prompto, libentique animo , et solo christianae charitatis spiritu ductos se se exhibeant , simul etiam exhortatur, ut serio expendant, utrum in postulantibus Sacramenta requisitae dispositiones habeantur , ideoque ut Scripturas Sanctas continuo meditentur , et studio Traditionis incumbant, ut naturam quoque, indolem, et effectus eorumdem

Sacramentorum magis magisque CognoScant.

ML Tandem Sancta Synodus credit , sacrascerimonias , quas in administratione Sacramentorum adhibere semper Ecclesia consuevit, Diaboli inventum non esSe: Considerans ero, quod omnes insinuandae maiori in fidelibus venerationi erga eadem L S,

169쪽

Sacramenta, et ex ipsis plures eorum naturae , vi tuti , et effectibus exprimendis , confirmandisque non paucis aliis fidei nostrae dogmatibus inserviant, certissime tenet, publicas , et approbatas aut ab universali , aut a propria et particulari Ecclesia cerimonias , contemni sine peccato non poSse , nec privata auctoritate a quolibet immutari , aliasque subsci tui : unde excepto eXtremae necessitatis CaSu , Praescriptos omnes, aut praescribendos ritus in novo

huius Dioecesis Rituali a quolibet Ministro inviolate Servandos esse decernit , eorumque significationem populo identidem explicandam.

170쪽

DECRETUM

DE BAPTISMO .

f. I. omnes homines, docente Apostolo Paulo ,

in Adamo peccaverint, credimus , originalem maciniam , quam quisque ex Voluntate carnis et sanguinis conceptus contrahit , non ut speciem tantum infelicitatis et miseriae , sed ut Veram mortalem culpam , et iniustitiam , qua homo natura sua irae iustaeque vindictae Dei filius emcitur , esse agnin

scendam .

II. Et revera ab eodem Apostolo edocti respi-picimus mortem , non veluti naturalem hominis conditionem , sed veluti iustam culpae originalis poenam , sicuti et eiusdem peccati poenas esse credimus tot tantaque mala , quibus in hac vita hum num genus amigitur, et praeterea ignorantiam, Cum qua nascimur , et concupiscentiam, quae nos ad Peccatum compellit. III. Quoniam vero Caelorum Regnum sanctitatis, et iustitiae Regnum est, in quod nihil admitati potest, quod sit vel minimum coinquinatum; et liniversa Sancta Scriptura in duas tantum classes omnes homines partitur , electos et reprobos , iustos et Peccatores s et duas tantum denotat partes in finali iudicio , dexteram et sinistram, pro iustis primam , Pro peccatoribus alteram : quoniam demum duo

SEARCH

MENU NAVIGATION