Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

dumtaxat indicat loca , ubi in aeternum maneant , nempe idem Caelorum Regnum ab aeternitate eleC-tis a Deo praeparatum ; et infernum , ubi cum Diabolo et Angelis eius reprobi ardeant : ita tertium locum , ubi collocentur infantes cum solo peC-cato originali decedentes, ut fabulam pelagianam reiicimUS .

IV. Uerum si omnes homines in primo Adam spiritualiter mortui, et inimici Dei, et digni aeterna damnatione nascuntur ; in secundo Adam , qui est Christus Iesus, qui pro totius mundi peccatis propitiationis victima factus est , vivificantur, et in ipso , et per ipsum renati ad perfectam adoptionem filiorum Dei admittuntur , eiusque haeredes, et C haeredes Iesu Christi fiunt. U. Haec spiritualis regeneratio Sacramenti Baptismatis opera perficitur , quod ideo dictum est S cramentum regenerationis per aquam in verbo. Quare quisquis hoc Sacramento privatur , filiorum. adoptivorum Dei destitutus charactere, qui indelebili modo in anima baptizati imprimitur, haereditatis Regni

Caelestis particeps esse non potest : ad corpus Iesu Christi, quod Sancta Ecclesia est , non Pertinet, alterius Sacramenti incapax est, nec de sanctorum Communione participat. Hinc Baptismum primum esse omnium Sacramentorum, et prae ceteriS n cessarium colligitur. VI. Docet tamen Ecclesia catholica , eos Perproprium sanguinem spiritualiter baptigari, qui cum hoc Sacramentum recipere nequeant, pro Iesu Christi confessione moriuntur . Eiusdem pariter Matris , et Μagistrae nostrae doctrina est, in adultis abs luta necessitate constrictis Sacramenti Baptismi d

fectui ipsius votum supplere , quod cum viva fide in unicum Mediatorem nostrum Iesum, et cum

172쪽

persecta peecatorum actualium contritione ab ardinatissima charitate producta coniungatUr. VII. Si summa Baptismi necessitas consideretur, quam gravis illorum parentum ceterorumque culpa sit , intelligitur, qui ut mundanam interdum pompam exhibeant vel ipso tempore, quo filios suos ad Ecclesiam ferunt, ut solemniter pompis omnibus nuncium remittant, per plures dies baptismum differre non dubitant . Quare statuit Sancta Synodus invigilare Parochos oportere , ut Baptismus regens natis intra horas et4., si fieri potest, administretur: et sicuti, cum 'occasione Baptismatis, parentes, Cognati, et amici exultant in Domino et laetantur ea commoti cogi tatione , quod sibi dilectus infans a potestate te nebrarum per ipSum erutus sit, usum hunc Commendare non desinit , ita quidquid in officioso hoc comitatu luxum , cupiditatem , dissipationem , et intemperantiam sapit , eadem Sancta Synodus

reprobat et condemnat.

VIII. Ut autem omnis tollatur differendi causa, et Parochis unum ex hierarchicis ipsorum ossiciis reostituatur , in unaquaqne Paroecia proprium aderit Baptisterium : ibique dumtaxat Baptismum admini

strare licebit iuxta sacros canones, praeSertim vero

iuxta generalis Concilii Uiennensis decretum, in quo eXcepto mortis periculo , quod puero immineat, ab universali regula soli Principum filii excspiuntur. IX. Cum vero misericordiarum Patri placuerit,

ut tam necessarii Sacramenti, sicuti communissimum est elementum , aqua scilicet naturalis , ita imminente mortis, Periculo , unusquisque possit esse minister : Parochorum erit munus populum suum instruere tam de partibus Sacramentum constituenti. bus , quam de ordine, qui iuxta sacros canones

inter plures diversi sexus et gradus, qui eo in casu

173쪽

166 SESSIO IV.

desse poterunt , servandus est ; sicuti et illum ad monere de praecepto, quod instat, puerum, Sublato periculo , ad Ecclesiam transferendi , ut ceteraecerimoniae suppleantur , quae licet Sacramento CASen. tiales non sint, tamen ab antiquissimis Ecclesiae saeculis praescriptae sunt, et religiose observatae . Denique diligenter monebunt, tantam esse oportere quantitatem aquae, ut vere dicit possit ablutio aut capitis, aut, si hoc fieri nequit, alterius praecipuae partis infantis, quae extra maternum uterum prodeat, non Vero devis aspersio; atque ut haec omnia obserUentur, quemadmodum in Ritualis Romani instructionibus praescribitur. X. Cum non raro contingat, ut Sacramentum

hoc ab obstetricibus administrandum sit, ideo Prin. Ceps eXorandus est, ut legem ille generalem faciat, qua ad obstetricis ossicium nullam faeminam admitti posse praescribat, de cuius scientia, quod pertinet ad ea, quae in articulo praecedenti exposita sunt, proprii Parochi

testimonio non constet. Parochorum pariter munus erit, illas admonere , aliquando pueros apparenter tantum mortuos nasci s ideoque cum evidentia coraruptionis signa non Videant, ipsas teneri , ut aliquam erga foetus diligentiam adhibeant, ut, si fieri possit , Statui cives, Sanctaeque Ecclesiae per

Baptismum filiis conserVentur. XI. Quamvis ut dictum est summopere nece

sarius Baptismus sit, Ecclesia tamen publici ordinis amantissima , et omnis inimica violentiae , tam filios hebraeorum et gentilium sine parentum conεen au , quam adultos invitos, nec praemissis' de quibus disseremus experimentis , prohibet baptizari. XII. Neque sub indicatae necessitatis praetextu illos baptizare permissum est , qui a christianis parentibus nati, in christiana regione christiano modo aemper vixerunt, quamvis de ipsorum baptismate me

174쪽

morἰa nulla habeatur ; cum ex una parte, nisi eri denter Contrarium constet, baptizatos illos fuisse Praesumendum Sit , ex altera vero sacrilegium sit Sacramentorum characterem imprimentium iteratio. Cum autem prudens orietur dubium , utrum aliquis, aut saltem valide baptizatus sit, antiquis canonibus adhaerere non dubitamus , qui nulla conditionalis formulae facta mentione , quod prudenter factum esse ambigitur, iteratum censeri non debere decre

verunt .

XIII. Interest ergo quam maxime , ut Parochi baptizatorum codicem habeant; ideoque illum accurate conficient, et iuxta vigentes leges I quotannis ipsius exemplar Cancellariis exhibebunt . Nec unquam , ut Praeteritis temporibus, cum gravi pauperiorum damno , nostrique sancti ministerii vituperatione contigit , cuilibet , cum opus fuerit, nativitatis suae testimonium denegabitur, cum ad huiusmodi testimonia exhibenda gratis et ex solo Charitatis ossicio paratos esse oporteat lain. XIV. Dogma fidei est , spiritualem regenerationem , quam Baptismus operatur , tam in parvulis , quam, in adultis recte dispositis , aeque esse perfectam : huiusmodi autem non censeretur , nisi praeter originale peccata actualia , omnemque per haec promeritam poenam adultis remitteret, et anumam illis repleret gratiae donis quibus ille plane distinguitur, qui ex diaboli membro vivum Iesu Christi membrum , et Sancti Spiritus templum emcitur . XU. Inter dispositiones , quae in adultis requiruntur, ut Baptismum digne suscipiant, duae sunt L 4 Pra o Vide Append. n. II. M Vide append. n. LI.

175쪽

168 SESSIO IV.

Praecipuae , nempe fides , sine qua impossibile est lPlacere Deo , et peccatorum actualium dolor , qui lex principio amoris dominantis Dei, ut Omnis iusti. itiae et sanctitatis fontis, originem trahat. :

XVI. Quapropter si quando adultus baptizari i

quaerens Se offerat , Episcopum monere Parochi icurabunt, et ipso assentiente illum ad Catechumena. tum admittent , ut de principalibus fidei articu lis, praeceptisque Evangelii et Ecclesiae diligenter instruatur . Cum vero de Catechumeni scientia , Veraque ConUersione certiores fuerint facti , prae, 'via Episcopi venia , illum ad Baptismum die bus, qui praescribentur , admittent, CuranteS, ut at tam vestem per totam octavam retineat, quae nunc ietiam Neophilorum causa veluti laetitiae tempus . in Ecclesia consideratur . XUII. Cum igitur homo per Baptismum nova lfidei creatura , Deique domesticus , Sanctorum cia lvis, et vivum Iesu Christi membrum efficiatur: cum inter lucem et tenebras, inter Christum et Diabo lum , mundum eiusque vilissima desideria , inter Spiritum Sinctum et carnem societas esse non pos- lsit 3 qualem sacrorum Pastorum Curam esse opor- ltebit, ut fidelis populus professionis suae dignita tem , et obligationes in eo vitae laVacro contractas Perfecte intelligat ΤXVIII. Cum itaque augustae, quae Baptismum praecedunt, et sequuntur , Cerimoniae ad eum finem directae sint , ut iustam christianae professim inis , et obligationum nostrarum ideam conferant ; lCumque eXperimento compertum sit, instructionem lillam, cuius obiectum praesens habeatur, Prae Ceteris esse efficacissimam; hac de causa, et simul letiam ut iustum ea hibeatur obse tum venerabili

176쪽

videretur, ut non solum Catechumeni, si qui eksente sed etiam omnes nati post diem Iovis Sabbatho Sancto, et Pentecostes proXimam , in urbanis Paroeciis ad Cathedralis Baptisterium post benedictio nem fontis baptigandi deferrentur, et tunc temporis

Parochus easdem cerimonias adstantibus expli Caret, Observare non omittens , Sanctos Patres, praesertim

vero magnum Augustinum, iisdem veluti armis fomtissimis usos fuisse , ut de haeresi triumpharent vEadem e Xplicatio breviter et perspicue facienda erit, quoties per annum in Baptismi administratione sumciens populi concursus conspicietur. Baptigati vero in Cathedrali tam in Cathedralis , quam in propriae Paroeciae codice censebuntur , loco suscepti Baptis malis indicato . XIX. In Ρaroeciis ruralibus Parochus quilibet in proprio Ecclesiae suae Baptisterio benedictionis foti. tis solemnem ritum perficiet . XX. Usque a Tertulliani temporibus mentio. facta invenitur illorum , qui Catechomenos puerosve facto fonti Ecclesiae' nomine offerebant , et de

ipsorum fide , et observantia munerum , quae christianae professioni adnexa sunt, veluti Sponsores et vades se se exhibebant. Hanc igitur tam antiquam consuetudinem approbat Sancta SynodUs, statuit tamen , ut a Patrinorum ossicio ii omnes excludantur, qui aut propter aetatem , ut impuberes , aut propter professionem , ut Ecclesiastici cum Regulares tum Sae Culares , aut propter ignorantiam , vitam V e Scan.

Halosam , ut publici peccatores , incapaces et indigni sunt, qui in christiana pietate spirituales filios dirigant . XXI. Spiritui pariter sanctae Ecclesiae a generali

Concilio Tridentino repraesentatae obsecundare eXistimamus , cum masculos patrinum solum , foeminas

177쪽

solam matrinam habere praescribimus: nec a puriori antiquitatis disciplina dissonum i foret, si patrini inter viciniores genitorum consanguineos eligeren

tur .

XXII. In more quoque positum est, ut recens in sancto Baptismate natis nomen imponatur , non solum ut in civili societate quilibet distinguatur :Verum etiam Ut unusquisque christianus in eo, Cubus nomen refert, Christianae virtutis exemplar imitandum habeat. XXIII. Et ideo Sancta Synodus generatim Veluti abusum considerans in privatis hominibus nominum multiplicitatem decernit, ut primum saltem praecipuumque uniuscuiusque nomen non profanum, aut ridiculum, aut indecorum sit, sed nomen referat alicuius insignis viri ab Ecclesia in Sanctorum canone inscripti.

XXIV. Quod vero ad purificationem Post Pa tUm Pertinet, quamvis a cerimoniarum iudaici populi iugo per Iesu Christi gratiam liberati fuerimus, nihilominus , si puerperae ad Μariae semper Virginis

imitationem ad Ecclesiam, se contulerint Consuetam a Parocho benedictionem accepturae, illis Parochus benedicet . Caveat tamen ne in foeminarum mentibus aliqua superstitio aut error delitescat. D.

178쪽

DE CONFIRMATIONE.

S. I. Cum probe nosset Iesus Christus Redemptor noster , quanta sit post Adae lapsum hominis imbecillitas et infirmitas , nisi gratia sua in omnibus acti bus et periculis , quibus exponi potest , iuvetur et Sustentetur s cum praevideret etiam , sui sancti nominis suaeque doctrinae inimicos, inter quos ipsum vivere oportebat , nihil praetermissuros , quo ipsum sibi suoque Evangelio cogerent renunciare; ea dem affectus misericordia , qua Sacramentum Baptismi instituerat, aliud praeterea adiumentum ipsi relinquere voluit, per quod contra omnes Daemonum , mundi, et carnis conatus ad fidem deserendam impellentes, in ipsa fide stabilis permaneret ,

et roboraretur.

II. Adiumentum hoc nos illud esse satemur Sa-Cramentum , quod generatim Baptismi perfectio

et complementum a Patribus appellatur, et quod nunc communiter vocatur Sacramentum Confirmati nis , quia adaucta per hoc in nobis gratia et charitate, animae nostrae Vires pariter crescunt, et in

suscepta Iesu Christi fide firmiores emcimur , ideoque ad pugnandum promptiores , et magis idonei ad illos hostes vincendos, qui nos impellunt, ut fidei

valedicamus .

179쪽

i a SESSIO IV.

III. Hoc non simplicem cerimoniam esse creadimus ad Baptismum pertinentem , sed verum et proprie dictum novi foederis Sacramentum , cuius institutionem ex pluribus novi Testamenti locis colligimus, clarius vero eX capite 8. Actuum Apostolicorum , ubi legitur; ctim audiυissent Apostoli , qui erant Ierosobmis , qu0d recepisset Samaria verbum Dei , miserant ad eos Petrum et Ioannem , qui cum venissent, oraverunt pro ipsis , ut acciperent Spiritum Sanctum :nondum enim in quempiam illorum venerat, sed baptizati tantum erant tu nomine Domini: tunc imponeιaut manus super illos , et accipiebant Spiritum Sanctum. IV. Hoc Spiritus Sancti nomine , non e Xternas tantum gratias intelligimus , ut Pseudo- reformati contendunt, nempe donum praedicendi futura , variis loquendi linguis ignotis , et cetera, quae ab Apostolo Paulo in prima sua ad Corinthios epistola CaP l2. numerantur : sed gratiam praecipue interiorem designari credimus, gratiam luminis, et voluntatis, quae hanc saniorem reddat, et robustiorem. Nam et sacrae Scripturae testantur, Apostolos , accepto Spiritu Sancto, non solum Tecensitis donis exterioribus instructos fuisse, sed etiam cum antea

in confitenda Iesu Christi fide timidi essent ac trepidantes, illico fortissimos extitisse, et imperterritos sui nominis , suique Evangelii promulgatores: et Sancti Patres Cyprianus, Augustinus, Ioannes Chrysostomus, aIlique, quorum aetate huiusmodi exteriores gratiae a fidelibus in manuum impositione receptae Cessaverant , docent , per impositionem manuum Suarum ceterorumque Episcoporum collatum fui se credentibus Spiritum Sanctum . U. Ex eodem capite 8. Actuum ApostoIicorum colligimus et docemus , partes Sacramentum Confimmationis constituentes, sive ritum illum sensibilem

180쪽

sESSIO IV. . 373

a Iesu Christo institutum, ut necessariam nobis gratiam Communicaret , qua eiusdem sanrti nominis inimicis resisteremus, in manuum impositione , ipsique adiuncta Oratione consistere VI. Sacri Chrismatis unctio , quam Vel a Tertulliani tempore usurpatam conspicimus , noStro quoque iudicio absolute retinenda est , utpote aP-tissima ad indicandam fidelibus unctionem intrinsecam , quam in anima nostTa gratia per manuum impositionem , eique coniunctam orationem communicat operatur , et ad designandas vires, quas eadem gratia' Voluntati nostrae suppeditat , est quaslibet res adversas ob Iesu Christi amorem tolerare qUeat. VII. Pariter cum Sanctae Scripturae Novi Testamenti, ubi de Confirmatione loquuntur, tanquam huius Sacramenti ministros Apostolos ubique et Constanter exhibeant, et cum aliunde nullum esse dubium possit , Apostolos omnes Episcopos a Iesu Christo fuisse constitutos ; ideo persuasi Sumus , Confirmationis administrationem ad Episcopos certo

pertinere .

VIII. Cum Sacramentum Confirmationis , ut supra diximus , sit Baptismi perfectio et complementum quoniam si per Baptismum Iesu Christo Capiti nostro nomen damus , et ips ius militiae adscribimur ι per Confirmationem arma spiritualia suppeditantur , quibus sub eodem Iesu Christo contra nostros eiusque inimicos decertamus t evidens et compertum est, illum unice Confirmationis esse capacem , qui Baptismum susceperit. IX. Tribus primis Ecclesiae saeculis , Cum frequentes in Christianos essent persecutiones, hoc Sacramentum etiam pueris vix baptizatis conferre Episcopi cogebantur , ut hoc pacto , statim aGad usum rationis pervenissent, iis instructi viribus

SEARCH

MENU NAVIGATION