장음표시 사용
181쪽
essent , quas contra christiani nominis hostes idem subministrabat. obtinuit isthaec consuetudo per aliquod tempus etiam post datam Ecclesiae pacem; sed postea in Ecclesia latina considerari coepit , eo maiorem fideles Consecturos utilitatem , quo maiori cum cognitione , et maioribus dispositionibus actualibus ad hoc Sacramentum accederent. Ob varias Circumstantias trium primorum saeculorum praxis identidem revocata , et teneris etiam infantibus, licet eadem non adesset ratio , Confirmatio administrata fuit. Aliqui tamen ecclesiasticae disciplinae restau atores non defuere , inter quos S. Carolus , qui ostenderunt , quantum eidem conveniens esset, eos tantum ad hoc Sacramentum admittere , qui rationis usu pollerent , maiorem inde utilitatem percipi posse considerantes , si cum cognitione susciperetur. X. Et nobis itaque conveniens videtur , ad Confirmationem non admittere-baptizatos, antequam rationis usum attigerint, eηceptis particularibus Ca- Sibus , praecipue vero si infans periculose infimmetur : tunc enim considerandum est, 'infantem illum , si sine Sacramenti Confirmationis gratia decederet, eo gloriae gradu, qui gratiae necessario respondet , cariturum esSe .XI. Quamvis pro certo habeamus, etiam Sine hoc Sacramento hominem consequi posse Vitam Reternam, Cum etiam sine hoc iustus esse queat ;Corum tamen sententiam reiicimus, qui eiusdem desiderandi et suscipiendi nullum praeceptum tam divinum quam ecclesiasticum cognoscunt. Idcirco teneri singulos adultos dicimus tum divina tum ecclesiastica Iege , ut quolibet tempore confirmari Curent, tunc vero magis cum Episcopus prope est, Ct ad Confirmationem aliis administrandam paratus; in gis
182쪽
gis vero etiam urgere, praeceptum, si quis pericul sa infirmitate decumberet, aut si aliqua in christianos persecutio excitaretur.
XII. Non est dubitandum , quin teneantur patres et matres, tutores, et domini proprios sibi subditos monere et sollicitare, si negligentes sint, ut Confirmatione donentur. Trium annorum Poenitentia, quae iis parentibus imponebatur , quorum incuria. Contingeret, ut sine hoc Sacramento ipsorum filii morerentur, hoc invictissime demonstrat . De hoc igitur munere illos Parochus admonebit. XIII. Prae ceteris vero tenetur Parochus ipse suos, quos hac in re noverit negligentes , paroecianos eXhortari , et excitare , ipsorum Sub oculis ponens canonicas poenas a Concilio Rhemensi adversus eos sancitas, quos nulla huius Sacramenti suscipiendi tangit sollicitudo, tum spiritualia commoda, quibus ii voluntarie privantur , ac demum pericula , quibus exponuntur, qui a tot undique hostibus circumsepti , iis viribus instrui per Confirmationem negligunt , quibus ipsorum impetus repellantur . Quapropter populum suum hac in re instruere Parochus non cessabit, nec quidpiam praetermittet, ut ad Confirmationem suscipiendam semper dispositi sint ; tunc vero maxime hac de re sollicitus erit , com Episcopus Confirmationis in ipsius paroecia aut vicinis administrandae diem decreverit. XIV. Tunc frequentiores esse oportebit ipsius
instructiones, in quibus de iis, quae scitu necessaria christiano sunt, disseret, praesertim vero in iis Versabitur, quae ad hoc Sacramentum directe spectant,
eius naturam atque virtutem modo facili, et omnium captui accommodato eXponenS , et adnotare Satagens , quod praeter Spiritus Sancti gratiam, quae cum ceteris eiusdem divini Spiritus donis animae
183쪽
nostrae Communicatur, eamque Contra omnes T
strorum hostium tam interiores, quam eXternos impetus roborat, etiam characterem, uti Baptismus, i
primit , sive signum quoddam spirituale, et indelebile , quo fit , ut nonnisi semel recipi queat. Tamdem et sacrarum Cerimoniarum, quae in eius administratione observantur , sensum eXplicare non omittet .
XV. Praecipue vero in eYponendis dispositionibus immorabitur, quae necessariae Sunt, ut digne qui, ad hoc Sacramentum accedat. Itaque Cum ideo fuerit instituta Confirmatio , ut nos in Christianae fidei legisque professione firmiores redderet . et charitatem in nobis augeret atque perficeret, Viatam animae in eo, qui Confirmationem suscipit, inesse oportere docebit. Quare si qui essent inter pa-roecianos suos, qui baptismalem innocentiam usquci ad id temporis non conservassent, illos mature Curabit disponere , ut poenitentiae Sacramentum re Cipiant , quo iustitiam Consequantur. XVI. Statuta autem die appropinquante Parochi munus erit confirmandos admonere et eXhortari , ut orationi instent frequentius , et die saltem praecedenti per ieiunium qui possunt, Ceteri Per aliquam abstinentiam se praeparent eXemplo Apostolorum , qui Spiritum Sanctum expectantes in oratione et ieiunio perseverabant. XVII. Absoluto Sacramenti ritu confirmatos P rochus hortabitur, ut septem ipsos dies in pietatis operibus, et gratiarum actionibus propter dona caelestia in
hoc Sacramento acquisita se se eXerceant, eamquct
diem , qua gratiarum huiusmodi participes facti sunt, iisdem peculiaribus pietatis , et charitatis christianae ossiciis quotannis ocitent et celebrent. DE-
184쪽
um nulla erga Deum religio sit,' neque vita et salus sperari ab homine possit nisi in illo, qui novi foederis Angelus constitutus aeterni Pontifidis officio fungitur nostraeque salutis auctor et *onsummator est eX Dei Patris Omnipotentis consilio provisum fuit, iat 'idem Usqua ad consumniationem Sanctorum Inter homines hTitaret , 'unde' eidem coniuncti de vita ipsius vivere possent, atque hoc per ritum quemdam sensibilem , ut hominum natura exigit, perficeretur. Hoc in Eucharistiae institutione factum est. In ultima Coena Dominus noster accepit panem , suoque Patri gratias agens i benedixit , fregit', deditque Apostolis j dicens : accipite et manducate, hoc est Corpus meum, quod pro vobis tr ditur . Dehinc accepto calice iterum Patri gratias agens benedixit, et distribuit dicens : bibite, hie est Sanguis meus , qui pro Vobis, et pro multis effundetur. Denique ad Apostolos ipsos eonversus . quos tunc novi foederis Sacerdotes instituebat, iis dem , et eorum in Sacerdotio Successoribus praecepit , ut ritum hunc continuarent, dicens: hoc facite
185쪽
eucharistici naturam spectat, expositura est. Et primum profitetur , se cum Ecclesia universali credere , panem triticeum, et vinum ex fructu vitis expressum huius elementa 'constituere .
De pane , licet Orientalem Ecclesiam ferme
tato utentem non damnet, morem tamen Ecclesiae Occidentalis Mymum adhibentis retinendum esse statuit; sicuti et circa eiusdem panis quantitatem et figuram communem amplectitur consuetudinem. Apostolicae deinde Traditioni per canones . et Ecclesiae praxim confirmatae adhaerens , modicam aquam cum vino commiscendam esse credit; atque ad spiritum aedificandum idoneam approbat consuderationem mysticae illius significationis per huiusmodi mixtionem repraesentatae, quam i Post aliquos Patres Liturgia nostra declarat. Ceterum etiam sine aqua Vinum consecratum arbitratur, ideoque lux Ecclesiae Occidentalis usum statuit, expleto iam comsecrationis ritu in solo vino non i esse a Sacerdoteaquam in calicem infundendam. 'Nullum autem declarat Synodus ritum super haec elementa perfectum, siquidem fuerint adeo immutata atque corrupta , ut naturalibus , ipsorum qualitatibus spoliata iudicentur . eosque ut peccati reos condemnat, qui iisdem non integris uterentur.
Quod ad ritum pertinet consecrationis . hanc per repetitam Iesu Christi actionem , et Verba Pe fici existimamus , et iuxta Liturgiae nostrae instituta retinemus , vix prolatis Christi Domini verbis comsecrationem esse Perfectam .
Denique quod pertinet ad Μinistros, credimus illos esse , quibus dictum fuit: hoc facite in meam comis
memorationem : nempe Apostolos, et eorum in S, eerdotio successin es Episcopos , aliosque per sam
186쪽
haereses haec dogmata impugnantes iam prolatam a Patribus et ab i Ecclesia condemnationem reno.
II. Quod ad huius ritus efficaciam pertinet, ut fidei catholicae dogma credimus , post panis et vini consecrationem, Christum verum. Deum et hominem sub illarum rerum sensibilium speciebus vere, re liter, et substantialiter contineri, et quicumque dixerint , contineri tantum in signo, in figura , et in virtute, eos cum Ecclesia damnamus. Praeterea veluti eiusdem fidei articulum retine. mus , tunc Omnem panis vinique substantiam cessare , Speciebus solis manentibus , et torum Iesum Christum in hoc Sacramento sub qualibet specie . et sub cuiuslibet speciei parte quacumque separataeontineri, et tanquam fidei contraxiam illorum semientiam damnanuis , qui elementorum substantiam una cum Christi corpore et sanguine permanere
In quaestionibus autem seholasticis de modo, quo sub hisce speciebus Christus existit, de earumdem specierum indole, aliisque similibus, opportunum Synodo videtur, iuxta Patrum morem atque doctrianam , nullatenus Parochos versari oportere , immo nec illas proferre, sed cum simplicitate haec myst Tia retinere , et docere, curantes, explicata divini ediga homines amoris omnipotentia , firmam in haec mysteria fidem in populi cordibus , vivificare et a
Iubet vero, ut maximam adhibeant diligentiam in dispellenda a fidelium mentibus praeconcepta qua- eumque idea, quae in hoc mysterio vile quid sapiat et materiale, ut illos doceant, Christi corpus non esse animali corpori comparandum, sed spirat te esse, et vivificum, et .is Eueharinia reperiri non modom a ce
187쪽
eeteris corporibus naturali, sed 'modo quodam liuis pernaturali, et spirituali, quem licet verbis nequeamus eXprimere , cogitatione tamen. per fidem illustrata Deo esse possibilem intelligimus . .:' Ex hac ei ius positis articulis primum consequutur , Eucharistiam esse Sacramentum , quoniam ipsa Iesum Christum continet, qui nobis gratia, Vita, et salus factus est, eumque sub signo exteriori continet, nempe sub speciebus panis et vini, quae spiritualem animae cibum et convivium repraesentant. Secundo, hoc Eucharistiae proprium esse , et singulare ,' dum Sacramenta alia in ipsorum usu virtute sanctificandi praedita sunt, in Eucharistia etiam eXtra usum ipsum sanctitatis Auctorem reperiri: quippe cum Ecclesiit credimus post consecrationem ante et post usum eius etiam in particulis post communionem reservatis Iesum i Christum inveniri ,' donec species corruptae prorsus fuerint et immutatae . Et contrarium sentientes Heterodoxos iterum condemnamus. ' 'Quod vero spectat ad indicatam Eucharistiae com
Servationem , veteres canones renovare placet, qui hus statutum erat, 'tot dumtaxat particulas Conse
vandas esse , quibus pro infirmorum usu, gravique urgente necessitate opus esse inpoterit. III. Cognita huius Saeramenti natura, Cognose mus et confitemur , Christum, qui iti 'eo continetur latriae cultu tesse adorandum. Et 'sicuti Ecclesia , ut hunc lexprimeret cultum μ' aliquibus saeculis Solemnis expositionis usum, et Sacramenti iii publi- eis processionibus in sesto Corporis ' Domini' delationem invexit, ita nos usum hunc uti pium et religiosum amplectimur , et iustas sanctasque eSs causas institutionis huiusmodi- confitemur.
. t Considerans' autem Synodus fidelium pietati ac fervori; et debitae erga hoe sacramentum vendic . ra
188쪽
rationi magis consultum iri, si usus - exponendi iblud in ostensorio , et in publica processione dela xendi tu sola Festivitatis illius Octava restitueretur ,
hunc revocandum Statuit, morem dumtaxat retinens,
qui in Cathedrali Ecclesia obtinet, illud semel in
mense exponendi ; et decernit, ut diebus dominucis, aliisque festis solemnibus ad ipsius adorationem populus congregetur , quin tamen e loco, in quo residet, extrahatur ; atque ut Parochus data cum pixide clausa benedictione hanc adorationem absol
Circa modum vero in huiusmodi celebrandis Yitibus tetinendum, instituta iam usu recepta li), V luti Synodales leges, amplectimur; id solum praeterea desideramus, ut Sanctorum Litaniis eae, quae Christi Sunt, Surrogentur ca) . IV. Exposita catholicorum fide circa Euchari. stici Sacramenti naturam, realem Iesu Christi prae sentiam , ipsique debitum cultum, sublimes illius actionis characteres explicabimus , in qua isthaec mysteria a Christo instituta sunt, et unde ab Ec clesia repetuntur . Ac primum actionem ipsam Verum esse Sacrificium cum Ecclesia catholica profitemur ; et quidem illud, quod sub lege naturae , et sub lege Moysis per varias sacrificiorum imagines praefiguratum fuit, quod utpote illorum consummatio et perfectio omnia , quae ab ipsis significabantur, bona complectitur, proindeque tale, quo non solum Di- initati debitus honor , laus, et benedictio, et gra tiarum actio pro beneficiis hominum filiis miserico diter elargitis impenditur, sed in quo et vera Pe M a c. i) Vide Append. n. IV. V. H. - a Vide Append. n. VII.
189쪽
eatorum remissio, et debita divinae iustitiae satis.
actio continetur; et ideo anathemata renovamus . quibus Hererodoxorum errores his veritatibus repuagnantes ab Ecclesia damnati fuerunt. Naturam autem huius sacrificii expendentes , nullatenus a Sacrificio Crucis seiunctum hoc, aut , diversum esse testamur, cum eadem in hoc victima ab eodem sacerdote, nempe Iesu Christo, offera tur; et quamvis partes omnes Contineat, quae ve ri sacrificii essentiam constituunt, oblationem scilicet, et veram ac realem immolationem, ab illo
tamen non nisi in modo offerendi distinctum est , quia nempe sine sanguinis effusione perficitur. Hinc
nullam Sacrificio Crucis per hoc irrogari iniuriam
confitemur; quoniam diversitas modi non solum Sacrificii novi foederis unitatem non destruit, sed ii tam potius conservat ι inde etenim fit , ut eadem victima immoletur. Et sane si Iesus Christus post
resurrectionem suam incorruptibilitate donatus amplius non moritur, aut cessare Sacrificium oportebat , quod sine actuali victima perfici nequit , aue immolationem institui , quae ab immolatione Crucis
quodammodo dependeret, ab illa tamen esset di stincta ; quoniam vero haec immolationis species nostrum Superat intellectum, hunc in sincerum obsequium fidei erga tantum mysterium captivamus . et omnem, quae in hac fide occurrere posset, dissicultatem in Eucharistiae institutione a Christo su latam fuisse cognoscimus . vivebat siquidem ipse ;nihilo tamen minus mortis suae Sacrificium obtulit. et novi foederis Sacrificium , quod nondum morte
obsignaverat, proprio sanguine confirmavit. Cum vero nostrae Religionis institutor nos doceat, Veros adoratores in spiritu et veritate De
um adorare, Eucharistiae Sacrificium natura sua sese
190쪽
rimare esse e redimus; et quidquid visibile et exter
sum est, veluti signum, et Sacramentum veri et invisibills Sacrificii cum S. Augustino consideramus: nimirum non carnalem victimam, sed spiritualem ci' incorruptibilem, Corpus videlicet Iesu Christi, in pso consummari credimus igne charitatis Spiritus Sancti, per quem Pater illam sanctificavit, verumque Sacerdotem esse Iesum Christum, qui Patri semet . ipsum offert. Ab hoc perenni Sacrificio omnes gratiarum , et benedictionum caelestium divitiae ad nos
V. Ceterum huius Sacrificii sacramentum , quippe a Christo institutum , et naturae nostrae Conveniens , veneramur. Licet enim prae Iudaica lege spiritum et veritatem lex nova contineat , donec tamen aedificium , quod in Christo Iesu constructum est, in perfectum Dei templum e creverit , et nos mortalitate spoliati suerimus , sub symbolis et aenigmatibus dona spiritualia possidemus , nec ea facie ad faciem possumus aspicere. Praeterea etiam ex eo sacramenti huius utilitatem
recognoscimus , quod Christiani in actione Sacrificii cum illa victima uniri debent ; credimus enim sacrificium Iesu Christi cum Sacrificio coniungi totius redemptae civitatis, quae cum Capite suci in sanctu' Dei templum veluti holocaustum ingred tur , et cum Ρatribus confitemur , hoc essen tialiter fieri in Altaris Sacrificio propter eam , quae per ritus sensibilis signum exhibetur, fidelium cum
Quod vero ad hunc ritum externum pertinet, imprimis Μissae Canonem iam a multis saeculis introductum approbamus, in illo etenim omnes' veri Sacrificii partes exprimi , nullumque errorem, immo nihil quod sanctitatem et pietatem non Spiret, con