Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

tineri cognoscimus ir et simul etiam ceteras L iurgiae praesentis ordinarias partes admittimus. Praecipit autem Synodus , ut omnes Cerimoni as , ritusque praescriptos Sacerdotes diligenter ob- Servent, omnia verba distincte et devote proferant; neC actuS accelerent, nec ninnia et adstantibus in commoda tarditate utantur . De organorum sonitu statuere opportunum SP nodo videtur, ut Missarum tempore ab mertorio usque ad Post minuuionem, excepto tempore Praefationis, sileant. Considerans vero Synodus , musicam et cantum

in Ecclesiis ideo a Patribus fuisse adoptatum , ut religionis sensus In fidelium cordibus sortius insinu

ret , et Varios, quos Cantus exprimit, affectus pieta tis accenderet; et simul expendens ad hunc finem obtinendum musicam simplicem , gravem , modestam , piam, et Verborum sensui accommodatam esse oportere, his spoliatam dotibus musicam vetat. Quamvis Sacrificii nostri natura nullum peculi rem exigat locum, qui in veteri lege praescriptus erat, iuste tamen Patres nostri decre Uere , ut exceptis necessitatis casibus , in locis ad hoc electis offerretur: persuasi etenim erant, maiori cum decore

in his mysteria peragi, et fideles aliorum, qui ibi

adunantur, exemplo , rerum ordine et assiparatu advenerationem et pietatem excitari . Ut autem hoci consequerentur , quidquid devotioni esse posset obstaculo , uti profanos negotiationis actus , saecularesi Conventus, vanas sermocinationes , deambulationem, strepitum ab Ecclesiis removerunt. Haec igitur et nos decreta approbamus , et quoniam pauperes in Ecclesiis vagantes fidelium orationem turbare solent,

ne deinceps in ipsis stipem quaeritent, providendum esse 'credimus, ut impediatur. . De

192쪽

De , ornatu' - Ecclesiarum Synodo placet, hanc S. Augustini regulam retineri , nempe ut in Religionis exercitio ita res humanae usurpentur , ut inferioribus non osse adamur , solis autem oblectemur stiperioribus. Quam ob rem deordinationem omnem, sordes, et rusticitatem, quae ad risum movet, et offendendo sensus spiritum a devotione distrahit . evitandam decernit, sicut i et nimis Varium , et pretiosum , aut nimis studiose conquisitum ornatum prohibet, qRia sensus allicit , et in rerum sensibilium delectationem animum abripit. Has abusiones

condemnaverust Patres , quorum sententiae aetate

nostra in quadam christiana instructione si , quam nos hac in parte amplectimur , ab Archiepiscopo Salisburgensi productae fuerunt. De altaribus autem quidpiam deliberare volens Sancta Synodus non abs re esse iudicat haec sequentia decreta statuere . a

Cum divinorum ossiciorum ordo , ct aDtiqua

Ecclesiae consuetudo persuadeant Convenire , ut in quolibet templo unicum altare habeatur, usum hunc placet Synodo restituere , 'Super altaria nec sacrarum Reliquiarum thecae, nec flores reponantur, et si quae Ecclesia authenti. cas reliquias possidet , istae sub altari iuxta vetis. εtum morem venerationi populi eXponantur . Optans autem Synodus, ut hoc Sacramentum tu loco ad fidelium attentionem et reverentiam eXCitandam aptiori retineatur , antiquum morem erigendi in altum ciboria, et in ipsis Sacramentum conse vandi renovare statuit, et in eo loco, ubi repositum

i Vide Append. n. VIII.

193쪽

suerit, nullam nisi Sacramento analogam picturam permittit. VI. Si Religio quidem in Sacrificio constitit, et unicum in novo foedere Sacrificium agnoscitur, etiam fideles eiusdem sacrificii participes fieri confitendum est, Hinc morem et legem apostolicam amplectimur diebus dominicis aliisque festis ab Ecclesia statutis Sacrificio interveniendi; et sicuti canones sidealibus hoc praescribentes , de parochiali missa loquuntur, Veteres hac in re leges adoptamus, ac

proinde quidquid ab Episcopo ordinatum fuit pro

erectione novarum Paroeciarum Pratensium, admittimus sit. Publica etiam , quae in Pagis

sunt, Oratoria sublata prorsus volumus, nisi pinpuli utilitati necessaria iudicentur ; si quae autem eiusmodi sint, in Ecclesias parochiales erigi desideramus ; interim vero parochialis instructionis et C techeseos munere Cappellanus fungatur. De privatis autem Oratoriis campestribus prudentiae eri . Episcopi , quod opportunum fuerit, determinare. Cum vero dicimus, fideles Sacrificii participes fieri, intelligimus, ipsos una cum Sacerdote victimam offerre , et immolare, et semetipsos cum illo. Cum autem universa liturgia nil aliud , quam istas sacrificii partes , et actuum eas comitantium reginiam contineant : hi ac iuxta Sanctorum Patrum doctrinam , antiquitatis praxim , et omnium liturgiarum spiritum, Sacrificii actio Sacerdoti ac populo com

munis est.

His innixa principiis Sancta Synodus optaret ..tit sublatis rationibus, propter quas ea data sune oblivioni, ad maiorem rituum simplicitatem liturgia

Tevocaretur, exponeretur in vulgari Iingua, et elata voce proferretur. Uerum cum praesentes rerum Cis.

cumstantiae his desideriis satis acere non permittant;

194쪽

Concilii legem renovat, Pastoribus prae scribentem, ut diebus festis inter Μissarum celebra. tionem aliquam liturgiae partem explicent atque horatatur, ut libros populo distribuant, in quibus ordo missae vulgari lingua habeatur; eosque, qui legere

edocti sunt , per eorum lectionem Sacerdotem sacrificantem sequi insinuent.

Cum vero ad Sacrificii essentiam pertineat , ut offerentes de victima participent, optaret Sancta Synodus, ut in singulis Missis fideles adstantes comis

si unicarent .

Ceterum ut illicitas Missas illas non damnat , in

quibus adstantes Sacramentali Eucharistiae percep tione non communicant; cum et spirituali affectu com municantes, licet minus perfecte, de eadem victima participent . statuit tamen , ut quoties ad Euchari stiam suscipiendam quis dispositus luerit, in Μissa, et ex particulis in ea consecratis commvnleel : et ideo Sacerdotibus praecipit, ut quotiescumque communicare volentes Sacrificio adesse conspiciunt , sufficientem particularum numerum consecrent, et iuxta Missalis Romani decretum post propriam communionem populo otioque communicare volenti sacram Eucharistiam distribuant ; eosque peccati reos futurm esse monet, quoties fideles communicare paratos in Missa iure suo fraudarent, et peculiari, qui ex communione liturgica provenit, stuctu privarent. VII. Reliquum est, ut modum suscipiendi hoc Sacramentum determinemus. Quare cum sanctis Pa tribus profitemur primum , Eucharisticam comestionem , ut visa suerat Capharnaitis, non esse Carn

iem . si cibus iste spiritualis est, si vitam spiritus nutrit , etiam modus ille , quo vescimur, spiritualis Censendus est. Hinc qui ad eius perceptionem dis. posituiti spiritum non habent, licet Sacramentum

195쪽

dentibus premant , et Iesu Christi corpus intra se admittant, nullum tamen ex illo fructum percipi

unt .

Circa spirituales vero dispositiones desinimus . praeter fidem , qua ad Sacramentum accedens Compus Domini diiudicare sciat, immunitatem a Peccato requiri : quoniam sancta sancte tractanda sunt, et notum esse debet Apostoli monitumi qui manducat, et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Quamobrem nullus etiam Sacerdos , qui peccati mortalis sibi conscius sit, ad mensam hanc praesu. mat accedere , antequam iuXta regulas in decreto de Poenitentia praescribendas Seipsum probaverit . VIII. Expendens denique Sancta Synodus sinem , quo Sacrificium offerendum est, actum hunc ad latriae cultum pertinere profitetur; hinc licet in terdum in Sanctorum honorem offerri dicatur , non ipsis tamen, hed Deo in illorum memoriam offerri declarat , ut gratias Deo de illorum victoriis ag mus , ut Mostros intercessores fieri postulemus , ut cum ipsis in divinis laudibus et orationibus coniungamur .

Quoniam vero eadem in sacrificio victima OL fertur, quae in Cruce pro omnibus immolata fuit . oblationem nostram ad omnes pertinere credimus pnempe ad illos , qui extra Ecclesiam sunt ,.et ad Omnes credentes , qui in terris vivunt, pariterque ad eos, qui cum fidei Sacramento nos praeceSS runt , et in somno pacis dormiunt. Praeter hanc tamen generalem obIationem, Spicialem aliquorum tam vivorum, quam defunctorum commemorationem in liturgia fieri, et peculiariter pro ipsis Deum deprecari posse. Credimus, non quidem in Sacerdotis arbitrio positum' esse autumantes,

Sacrificii fructum, cui voIuerit, applicare . immo

196쪽

errorem hunc veluti Dei, iuribus valde derogantem damnamus , qui solus cui vult, et quomodo Vult , Sacrificii fructus distribuit. 'Et quoniam in populo opinio falsa invaluit , eleemosynam, Sacerdoti suppeditantes ea conditione, ut Missam celebret, specialem e Sacrificio fructum percipere, Synodus iubet, ut Parochi gregem suum doceant, Missae Sacrificium infiniti esse pretii, Tus autem fructuum applicationem a Deo depene, eosque magis de ipso participare. si cum fita

ma fide, et corde contrito , charitate inflammati eum Sacerdote ollerente uniantur ; consecuturos tamen eleemosynae, quoque i fructum , si' in spiriae charitatis facta. fuerit, donum non respiciente Deo ,

Sed donantis pietatem. ,

Ad usum denique quod pertinet eleemosynarum eiusmodi, considerans Synodus , eum usque ab aetate, qua suit invectus , praescriptae Sacerdotum liberalitati in mysteriorum Dei dispensatione fuisse semper impedimento cum fidelium scandalo rerumque SamCtarum profanatione, vidensque repetitas toties Conciliorum , Romanorum Pontificum , et Episcoporum constitutiones huiusmodi abusiones impedire non potuisse , ipsum penitus abolere opportunum existim

Vit; atque hac in re adhaerere se putat piis Μagni Principis nostri eonsiliis in Encyclica diei a 6. Ianuarii

I 86. expressis; declarat tamen , hoc quoad Sacerdotes egenos executioni mandandum non esse, d nec ab Episcopo honestae illorum sustentationi comsultum fuerit. His quatuor Decretis subscripserunt Patres n. a 38. ipso Praeside computato. Qui subscribere recusarunt, Sunt qui sequuntur.

197쪽

P. Ioseph Baldest, Parachus S. Prosperi, est Oνο- mrii Praepositus . D. Antonius Gelli, Prior Paemetatici. D. Marcus Vivuelli, Parochus Luo marii. Praeter istos alii quatuor subscripserunt in hunc modum rEgo P. Angelus Cigheri, cesorucas Plisaraus, sabis Pontificis approbatione. Ego Canonicus Franeiseus Baldinotti confirmo ad normam professionis fidei in hac Synodo emi

Ego Canonteus Fabricius Cellest iuxta meam protestationem. exhibitam in Aetis synodi m P. Ego F. Antonius Μaria Barioli assismo g. sin iuxta Decreta S. ων. Ap. Ram Eccles.

198쪽

HABITA VII. KAL. OCTOBR. AN. I 86. D. Io,eph Biondi Parochus S. Gregorii in ombrone Μissam in hoc Conventu celebravit. Canta- 'to Psalmo : Salvum me fac etc. et Evangelio S. Lucae: In illo tempore : Designavit Dominus ec. post versicu- Ium hymni Veni Creator, sequentem precem Episcin Pus recitavit.

Omnipotens sempiterne Deus, qui sacra Verbi tui oracula promisisti, ubi duo vel tres in nomine tuo com gregati essens, te medium fore : adesto coetuit nostro propitius, et cor nostruin illumina misericors , ut a bmno miserico diae tuae nullatenus Merremius, sed rectum iustitiae tuae tramitem in omnibus teneamius . Per Daminum ec. Qui tecum vivit eo.

Post haec D. Canonicus Talini Praesidi et Pa. tribus significavit. Reverendos Dominos Antonium Melchiorem Lenai Plebanum Artimini. et Iosephum Turracchi Priorem Albiani iustis de causis absentes ad Synodum accessisse . a Reverendo Domino Μ, chaele Iuliani Parocho Polignani deputari D. Benignum Alysium Pasquetti Parochum di Qtstra, a Rev. D. Leone Μaggei Parocho di x Maio D. M. Baptistam Ct battini Plebanum di M tale, et a D.

199쪽

i a SESSIO V.

Petro Baldacti Parocho S. Luciae a Paterno D. Ν1colaum Bald acci Priorem S. Crucis a Vinci . Significavit insuper , Rev. D. Franciscum Nardi Parochum S. Blasii alia castellina di Limite morbo Correptum deputare P. Iosephum Barcosi Conventualium Guardianum; et propter salutis incommoda a Synodo abfuisse D. Canonicum Franciscum Bald inbiti, ee iisdem de causis discedendi veniam postulare D. C, nonicum Thomam Rossis abluisse denique D. I sephum Boccaccini, ut spiritualia obiret munia loci sub titulo della Madonna deli timilia . Post haec unus ex Secretariis , 'cum pulpitum adscendisset, Sacro Conventui rationem reddidit eorum , quae constitutae fuerant in Congregatione ad difficultates Patrum disςentientium examinandas destinata, quae habita fuit die eta. Septembris, et hodie mane hora septima. Ipse Synodum ita est a,

locutus ἔ,, En, Venerabiles Uiri, Praeses , Patres, et Cons ,, Cerdotes , quid in Congregatione elucidandis dis, ,, ficultatibus deputata actum et stabilitum Sit. Dis uuae hactenus a paucissimis dissentientibus is propositae merunt difficultates ad has reducuntur. ,, i. Conqueruntur , quod in articulos fidei quae- is dam nondum definitae quaestiones eνigantUr. P. se Formam Decretorum Synodi sibi dari postulant. se dicentes nimis implicatas esse quaestiones propositas quam ut de illis ipso quo proferuntur momento tem- poris iudicium feti possit, nisi primum' considerateis et prudenter expensae fuerint . Tandem Dioec sana Synodus fines suos excedere ipsis Videtur , is cum quaedam constituit, quae uia Nersim receptis is in Ecclesia usibus videntur adversa . u

si Ad haee dubia dissipanda, Congregatio eo ,, rumdem examini deputata observavit primum, de

200쪽

sESSIO V. . 393. quo querela profertur , falsae hypothesi innixumis esse. Nunquam enim voluit S. Synodus, nec vult, N quaedam doctrinae capita , veluti fidei articulosis fidelibus proponere, de quibus Ecclesia univers in iis definitivum iudicium nondum protulerit. Hocis si contenderet, Ecclesiae constitutionem , et defibis nitionum dogmaticarum naturam penitus ignoraret. ,, Ipsa , quam S. Synodus proposuit, doctrina de E ,, clesia , et de Ecclesiasticarum definitionum characte- ,, ribus, satis Ostendit, quam destituta ratione sit huiu is modi hypothesis . Non alium finem habuit S. SPis nodus, quam ut tutiorum doctrinarum ordinem νγ quemdam conficeret, quo desideratam adeo senis tentiarum ad morum prResertim sundamenta spe- ,, Ctantium uniformitatem obtineret. Vulgatissimum

is est discrimen, quod inter articulos fidei , et verbiates nondum definitas, aut dianitas olim , et N postea superinductis quaestionibus obscuratas imis tercedit. Huius generis Veritates ad doctrinae Iesuis Christi depositum pariter pertinent; sicuti vero in M iis approbandis nondum apparet unanimis Ecclesiae consensus, aut lapsu temporis vim quam an- ,, tea habuerant, Veritatis iure omnibus notae, quo-- ,, dammodo perdiderunt, ita praedicari fidelibus ne- ,, querant veluti fidei capita sub poena haeresis necesis sario credenda. Hoc vero non impedit, quominus is etiam in huiusmodi Veritatum obscuratione Pastorum M officium sit ad eas defendendas Scripturam, et Tra- se ditionem perscrutari, easque veluti divinae revelatio. is nis fontibus magis concordes sequi. Tot Ecclesia- is rum, et Universitatum, ut aiunt, Europae cath M licae exemplum, quae aliqua doctrinae capita ado-- ptarunt ἔ tot Instructiones Episcoporum sapientio- is rum, qui eadem Dioecesibus suis prop suerunt;

is munus denique, quo Ecclesiastici homines adstrim N guntur,

SEARCH

MENU NAVIGATION