Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

clesiis consuetudo Viaticum administrandi ante M tremam Unctionem paulatim obtinuit, quae paene in omnibus adhuc perSeverat. X. Igitur Sancta Synodus in Spiritus Sancti nomine Congregata ecclesiasticam splendidiorum Ecclesiae saeculorum disciplinam , quantum temporum cirCumstantiae Sinunt, revocare cupiens, et ad pristinam reddere Venustatem, et suppeditata hac in rea quibusdam aliis praesertim Gallicanis Ecclesiis exempIa imitari volens, Parochis mandat, ut non ΝΟ-lum Extremam Unctionem Paroeciae suae infirmis illam ante Eucharistiam postulantibus conferant, Sed

etiam ut exhortentur et curent , ut omnes eamdem

ante Viaticum petant atque suscipiant. Pro Certo enim habet haec Sancta Synodus , absque difficultate induci populum posse , ut huic disciplinae se se a commodet , si Parochi modum , quo contraria consuetudo invecta fuit, explicare curabunt; si populo per uadeant, Extremam Unctionem veluti Sacramenti Poenitentiae perfectionem a Patribus constanterfuisse descriptam , ac ideo aptiorem eSSe , quae Nos ad Uiaticum digne ccipiendum disponat ; si denique inculcabunt , nedum infirmi mortem ab ipsa portari, inter eius effectus immo recenseri , corporalis quoque sanitatis restitutionem , quoties animae saluti profutura Sit.

XI. Et quoniam spiritualia gratiae auxilia, quae Christiano graviter decumbenti exhiberi possunt ,

numquam Superabundare censenda sunt, si cum in- stria Clis tunc temporis a Daemone insidiis comparentur ; hinc Sancta Synodus Parochum hortatur, ut ne etiam post administrata Poenitentiae, Extremae Unctionis , et Uiatici Sacramenta infirmum deserat, done C aiat Periculum Cessaverit, aut Uita sun Ctus fue

232쪽

personarum divitum aut pauperum acceptione et diastinctione , quanto magis invalescet morbus, tanto magis orationibus, consiliis, et praesentia aut sua, aut alterius Ecclesiastici hominis, atque etiam laici spectatae probitatis , si quando ipse vero impedimento detineatur, moriturum confortabit atque adiuvabit. Hinc argumenta ad animum permovendum apta in promptu habere curabit; et pro aegrotantium discrimine et affectionibus , pro variis temporum , locorum, et domesticorum circumstantiis varia exhortationis genera usurpabit. Ceterum omneS generatim hortabitur ad infirmitatis incommoda ipsam. que mortet m pro suorum scelerum satisfactione Patienter tolerandam, ad se cum Iesu Christo, et per

Iesum Christum Deo in sacrificium offerendum , ad ipsius misericordiam implorandam. DE

233쪽

DE ORDINE

b ipso iam exordio mundi Sacerdotes suisse coi stat, quibus solis Cominissum erat Religionis ministe rium . Ad hoc osticium familiarum rectores ac primogeniti primis temporibus eligebantUr i Si Ve Patrum traditione id fieret, sive in hoc facto illum Religionis sensum sequerentur , quo docebantur limmines , ut augustum prae ceteris ministerium hominibus maiori in illis parvis societatibus dignitato praecellentibus committeretur. Alium deinde ordinem pro Altaris ministris Deo placuit constituere . Tribum

clegit, et ex sola Aaronis familia ministros sacrose XlStere oportere sancivit. Hoc pacto ad Iesu Christi Sacerdotium via parabatur . Ipsius erat veritatem umbris sussicere , et unico sacrificio Varia , quae praecesserant sacrificia , consummare . Hinc ad maximum perfectionis gradum sacrum ministerium erige

Te voluit. Non amplius de familia in familiam haereditarium , aut uni ad neXum tribui hoc esse debebat. Ipse sibi reservavit ius quem sibi lubitum esset ad hoc ministerium vocandi . Ipse distinctam ha noli ominum classem voluit instituere , qui Religionem administrarent. Ipse ministros suos ordinavit, iussitque, ut nullum sibi cligerent successorem , qui di- rinae vocationis indicia non exhiberet. Hinc ritum

quemdam peculiarem stabilire voluit Christus quo

234쪽

sacri ministri ab hominibus reliquis segregarentUr,

et quo una cum potestate di Uina munera exercendi gratia quoque tam augustum ministerium rite obe

iandi in ipsos derivaret . Ritus iste, ut legitur in Actis Apostolicis , in manuum impositione et oratione consistit , Sacrique ordinis nomine insignitus ab omnibus Ecclesiis semper habitus est verum et proprium novi foederis Sacramentum, quo Altari inserUiturus a ceteris segregatur , eidem ministerii potestas et gratia confertur, et per indelebilem characterem ipsius vocatio ad sacra obeunda munera obsignatur . II. Apostoli a divino Praeceptore edocti , Sa-Crumque ministerium rite aestimantes , in habitis a se Ordinationibus summae illius cautionis et prudentiae, quae in tanti momenti negotio adhibenda est , Splendidum exemplum praebuerunt. Ut de divina vocatione caelesti lumine certiores fierent, fervidiores preces Ministrorum delectum praecedebant: solaeque rationes, quae ad manus imponendas determinarent, erant sacrarum litterarum scientia , excellens sanctitas, singularis pro Dei gloria , et animarum salute ZelUS, et Virtus perfecta bonorum operum exercitio, et publico populi testimonio comprobata. Legantur actus Apostolorum, legantur Sancti Pauli epistolae ad Titum et ad Timotheum; apparebitque, quanta in Sacrorum

ministrorum delectu circumspectione Uterentur, et quam fortiter eam suis successoribus inculcarent: Nemini cito mavru imposueris : probentur primum, et sic ministrent: nemo assumat sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron, aliaque similia S. Ρaulus saepe repetebat. Neci generatim tantum cautionem hanc commendare Conteritus fuit. Peculiares etiam dotes et virtutes singillatim Tecensere voluit, quae ministris ecclesiasticis nece

sariae sunt. Requisitas in Episcopis , Presbyteris , Di

235쪽

SESSIO V. Est,

Diadonis, ex quibus constat instituta a Christo Ilie. rarchia , qualitates accurate descripsit, uti ex epistolis a S. Paulo ad varias Ecclesias directis agnosci facile potest. III. Huius apostolici spiritus depositaria et hae res Ecclesia Apostoli vestigiis insistens suas pro S crorum ministrorum ordinationibus fleges efformavit. Fidelium neminem ad Sacerdotium assumi posset

statuit, nisi baptismalem innocendiam conservaSSet . Proprio enim sensu intelligebat S. Pauli verba: oportet Episcopum irreprehe=isibilem esse s oportet esse sine crimine ; et quamvis ipsa nosset quaelibet delicta per dignam poenitentiam expiari posse , hoc tamen pro sacri ministri electione sufficere nolebat. Peccatum enim illis temporibus irregularitatem constituebat , quae a sacro ministerio perpetuo excludebat. Statuta leX erat : ex poenitentibus, nemo quantumvis sit bonus , clericus ordinetur . Adeo hac in re rigida fuit EccleSia , ut non solum peccatum , sed et ipsam in Continentiae suspicionem pro canonico impedimento haberet . Hinc lege cautum erat, ut a sacra ordinatione bigami excluderentur . sola morum puritas, vitaeque innocentia in ministrorum delectu respicie-hatur . Tunc quaedam impedimenta, quae ex Cor Poris defectibus postea constituta sunt, pro nihilo habebantur. Si quis, legitur in Canone apostolico , es oculo orbatus , vel femore oblaesus , Episcopatu amrem dignus sit, fiat. Et Episcopus quidam apud Palladium dicere solebat: Lex υetus in usu sit apud Im eos s mihi autem si vel truncatis naribus adduxeritis, qui sit boni: moribus , ego eum Ordinabo. Soli animactesese Cttas tunc temporis sacrae ordinationi obicem op- Ponebarit . IV. Hinc in exploranda ordinandorum vitae viaritatet , et signis vocationis ecclesi sticae unice in

236쪽

en d ens Ecclesi s , varios stabilire voluit graduq , quales sunt Subdiaconatus , et quatuor ordines, qui

minores appellantur, non tantum pro ossiciorum ec-Clesiasticorum necessitate , quantum pro diuturno eorum, qui ordinandi essent, eXPerimento ; ut, quemadmodum Amalarius ait, ad Sacerdotalem gradum pro ductior esset ascensus. Ad hunc finem Ecclesiae di sciplina de interstitiis inter ianum et alterum ord, Dem servandis referebatur. Observabantur haec , ut longiora et tutiora Clericorum vocationis eXperimen ta haberentur . Hinc si Clericorum quis vitae sancti tale distinguebatur , et dignus aestimabatur , qui ad ordines sacros ascenderet , ipse ad DiaConatum , aut ad Sacerdotium promovebatur , licet inferioribus gradibus initiatus non esset , neque ordinatus per saltum dicebatur , quemadmodum postea dictum est propter inductam disciplinae ecclesiasticae mutationem. V. Noverat praeterea Ecclesia unicum sacrarum ordinationum titulum esse Ecclesiae necessitatem, et utilitatem ; Sacerdotem ad fidelium sanctificatio

nem , instructionem , et Sacramentorum administrationem ex divina Institutione adstringi , atque hac solum de causa ministrum Ecclesiae posse praeberi. Hinc non alius erat Ordinationum titulus quam E clesiae ministerium; quae disciplina usque ad saec. XII. tanta severitate fuit observata , Ut inter plures, quae invaluerant, abusiones nondum quis Presbyter ordina tus fuerit absolute, ut Synodus Chalcedonensis loquitur, nempe quin Ecclesiae inserviendae destinaretur. Oradinationes Sacerdotum, quae dici possunt in partibus, ad ea usque tempora inauditae fuerunt. Si quis Ecclesiae minister non fuisset ordinatus pro animarum Salute, pro administratione Sacramentorum, pro populi

instructione , ille in hierarchico Christianae Ecclesiae ordine veluti monstrum habitum fuisset. Ordinatio,

237쪽

sESSIO V. .

penesonam, et Ecclesiae ministerium tunc synonima

credebantUr.

VI. Ouamdiu Ecclesia principia haec in sacrorum ministrorum delectu secuta fuit; florentem eccle siasticum ordinem , suorum Pastorum decus amplificatum, suppeditata Christiano populo eXCellentium virtutum eXempla , fidem , morumque puritatem propagatam, et magis magisque auctam fidelium pietatem ingenti cum gaudio conspexit. Beata illa Ecclesiae saecula Sacerdotalem fraternitatem universam nobis exhibent , veluti unam familiam per totum orbem disper-Sam , et mutuae communionis vinculis colligatam ;de hoc uno sollicitam , ut virtutem excoleret, et fi dem , Charitatem , et divinae legis observantiam ii populis excitaret. Uno eodemque spiritu universum agebatur Sacerdotium. Una cum Episcopis et sub Episcopis fidelem populum in concordia sancta, et fraterna Consensione Presbyteri gubernabant. Singuli propriis quibus destinabantur muneribus obeundis intenti longe a contentionibus , rixis , aemulationi Bias aberant. Scopus unicus erat animarum salus ; instructio , Verbum Dei , Catechismus , Sacrament rum administratio, spiritualis populorum directio UniCa erat eorum exercitatio. Sacerdotii maiestas

aedificationi erat fidelibus, venerationi gentibus, inimicis terrori et confusioni . Sed abierunt beati illicites , qui adeo pulchram hominum oculis Iesu Christi Ecclesiam reddiderunt. Nova principia veteribus subrogata fuerunt, quibus ecclesiastica disciplina in Sanctuarii ministris eligendis corrupta fuit ; et infelictoriam circumstantiarum concursu ad eum corruptio venit excessum, ut Ecclesiasticorum numeruS , eeviυendi ratio Sacerdotalis Ordinis contemptum pepererit, Sacrae et civili reipublicae pondus inutile fuerit et pro Iesu Christi Sponsa perennis fons lacrimarum .

238쪽

VII. Pro temporum i felicitate latiori itisu intelligi coeptum est Apostoli effatum : opor

ut Episcopum sine crimine esse . Saeculo undecimo Peccata publiea ab occultis distincta fuerunt . Huic distinctioni S. Petrus Damiani se opposuit, eamque canonicis sanctionibus repugnantem demonstravit. Interrogavit hac in re Romanum Pontificem Leonem IX. qui respondit, ubi de occultis criminibus agere, tur , quid lactu opus sit cum peccatoribus , Episcoporum iudicio esse reservandum . Ceterum id a se dici addidit socundum indulgentiais non secrendum imperium . Verum iam a Saeculo nono obtinuerat Euiusmodi distinctio Decretalium Isidori auctoritate , quae Cum a Gratiano antiquis canonibus oppositae Tepertae fuissent, aditum aperuerunt admittendi generatim publicorum ab occultis criminibus distinctiounem , statutumque fuit, ad apostolicam sanctionem saris tam tectam servandam sussicere, si ordinandus a quoli bet peccato esset immunis, cum ordinationi se sisteret . VIII. Huic disciplinae prolapsioni occurrere studuit Ecclesia , verum Cum propter temporum Calamita tem non posset illam ad pristinam integritatem revoca re , variis decretis sategit, ne prolapsio in peius labere tur. Praeter publica crimina, etiam alia notare voluit quae licet occulta ab Ordinibus arcerent. Interim Mearo haec crimina, quae irregularem peccantem emisciunt , in iure Canonico expressa fuerunt; et inde creditum fuit , per haec sola indignum reddi sacrae ordinatione , qui ea admiserit. Hinc per aliquot

tempus non aliud de ordinandorum moribus examen institui consuevit, quam circa Peccata irregularitatis, donec sacrum Tridentinum Concilium Pastores de Obligatione admonuit vitam ordinandorum examinandi , eosque a sacro ministerio pro quolibet delicto etiam occulto excludendi, quin in huius invia

239쪽

tib iis in neris sui exercitio impediri queant per

quamlibet dispensationem, sive ut aiunt licentiam de se promoυeri faciendo .

IX. Altera quoque causa disciplinae , de qua

loquimur , prolapsioni cooperata est. Falsa quaedam Isidori decretalis ad credendum induxit, minores Ordines ordinibus sacris necessario esse Praemittendos. Hinc nata opinio est , superiorum ' ordinum vim et quasi Validitatem a suscepi is minoribus dependere . Quare statutum fuit , ut qui ad Sace dotium absque minoribus ordinibus ascenderet, Or-clinatus per saltum iudicaretur, declararetur irregula ris , et ad supplendum, quod omissum fuerat, adstringeretur . Hinc gradus istos ecclesiasticos veluti Partes sacris Ordinibus essentiales , et veluti totidem

Sacramenta considerare homines consueverunt ; et

sic illa persuasione paulatim abolita, qua huiusmodi inferiores gradus ad capiendum de Ordinandis experimentum destinati credebantur , opinio invaluit, minoribus initiatds quasi ius habere , ut ad Diaconatum , et ad Sacerdotium admitterentur. Atque haec opinio multis Ordinationibus facilem aperire viam debebat: etenim ut quis Clericus ordinaretur, parum aut 'nihil exquirebatur; qui vero iam ordinartis erat, quodam veluti iure donatus iudicabatur , ue ad superiores Ordines promoveretur. X. Sed nihil magis Ecclesiam , et Statum inu tili Sacerdotum otiosorum malorumque pondere oneravit, quam male intellectum Synodi Lateranensis sub Alexandro III. decretum. Constitutum in eo fuit , Ut si quando ordinatus Sacerdos, unde honeste viveret ex proprio non haberet, ordinator Episcopus ipsi , quod opus esset , suppeditare cogeretur. Hinc novos ordinationis titulus, nempe Patrimonii titin Ias natus est, qui a sacculo XIII. usque ad aetatem

240쪽

a 34 SESSIO R

nostram ferme ubique est receptus. Τunc non Ecclesiae ministerium , . Presbyterum ordinandi titulus aestimari coepit, sed potius ecclesiastici aut patrimoniales proUentus , unde ipse viveret . Hinc nata inter ordinem et Beneficium distinctio. Hinc illa Clericorum persuasio , non teneri se Ecclesiae inservire, nisi aut animarum curae addicti essent, aut i, nis ipsius unde viverent uterentur . Hinc singularis

primorum Pastorum Clericis potius, quam Ecclesiis providendi sollicitudo ; et hinc denique illa infinita inutilium Ecclesiasticorum copia , quae fidelibus scandalo est, et dolore afficit Ecclesiam Christi . XI. Sub huius opinionis praetextu, posthabita Ecclesiae utilitate pro Clericorum potius Commodo Beneficia adaucta sunt . Multiplicata sunt Beneficia simplicia , Capellaniae , iura Patronatus, quae Pro

Ordinationum titulo recepta fuerunt , et una Cum Beneficiorum multiplicitate supra modum multiplicatus est Presbyterorum numerus; et dum propter

utilium Operariorum inopiam Ecclesia gemit,. ire quens Cleri copia in otio , in dissipatione , in ignorantia, in Vitae commodis, et voluptatibus iacet. Ex hoc systemate huius generis mala omnino fluerci oportebat, Beneficiorum copia Sacerdotum copiam exigebat ; necessariae sacris Ministris virtutes Paucorum Sunt ; rarum enisu est omne quod ma-Dum est , sicuti de ordinandis disserens Zogimus Papa dicebat. Aliunde vero urgebat sollicitudo, ne Beneficia vacarent , et Clericis provideretur. Dum omnis adversus Ecclesiam iniustitia committebatur , timor inerat, ne iniuria Clericis fieret, praesertim si essent, ut dicebatur, Arctati. His ergo de causis omni indulgentia et facilitate opus erat, ut ad Sacras Ordinationes admitterentur. XII.

SEARCH

MENU NAVIGATION