Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

Bene elis etiam sImplicibus frui neminem posse . verum hac in re Regii Principis sententiam Episco.

pis insinuatam maxime commendamus, omnia coniungendi Beneficia simplicia collationis, aut patronatus ecclesiastici , et praevio assensu regio patronatus Communitatis, aut Locorum Piorum , eaque collectis officiis et Missarum legatis augendi , ut hinc unica massa efficiatur in patrimonium ecclesiasticum re ducenda, unde pro indigentibus Ecclesiasticis con, grua subsidia extrahantur. Donec autem REGIAE CELsITUDINI placueri quidpiam de Patronatibus laicis decernere ex eo quo praeditus est Princeps iure pias Defunctorum voluntates in melius convertendi, Sacrum Concilium Domino benedicit , quod Princi Pem excitaUerit, ut animos Episcopis adderet prae sentatos sibi a Patronis Clericos reiiciendi, quando post serium eXamen eos ineptos iudicaverint, qui in cura pastorali animarum saluti utiliter inserviant : quoniam

Patronorum ius eo usque non extenditur, ut minus

aptum populo ministrum exhibeant, istique iuri illu

praeferendum certe est, quo gaudet populus , ut Per bonum ministrum iuvetur et instruatur. Ita Episcopis liberum auctoritatis suae exercitium restituitur, bonisque et charitate ardentibus ministris Ecclesia donatur. Hinc numquam satis inculcare possumus executionem Encyclicae a. Martii datae an. I 8a. et

alterius 6. Iunii eiusdem anni li). XXIII. Utilissime simul et sanctissime provisum fuit , ut Parochis , ubi opus fuerit, Capellani Co

diutores Congruo assignato stipendio adiungerentur . Ita si quidem et a nimio onere sublevatur Parochus, et Paroeciae regimini melius Consultum est, et Coadi tores, dirigente Parocho, in cura animarum erudium Q. 3 tur ,

252쪽

tur, aptique sunt, qui ad Paroecise ipsiuς

tibi vacaverit, promoveantur. Qua in re Valde convenire Synodus iudicat, ut in Paroeciarum vacatioune , ubi par meritum sit et necessariis pro animarum regimine dotibus sit instructus , priums ex Capellanis promo Ueatur . Singulos autem principales Pastores in Domini visceribus hoc sacrum Concilium exhortatur, Ut Coadiutores suos non veluti servos habeant, sed veluti fratres et in curae Pastoralist exercitio Cooperatores. Quippe dominationis, asperitatis , et superbiae spiritus in regno Christi habere locum nequit; quod regnum scilicet est dulcedinis , Charitatis, ac persuasionis . Qui primus dignita te est, ' humilitate Cordis , ultimus esse debet, sicuti docuit Christus 1 primatusque in Ecclesiae regimine

noli aliud secum fert, quam pondus, ac maiorem oneris partem ardentiorem zelum, et evicaciorem in animarum salute procuranda sollicitudinem. Hinc

Parochus principalis quantum ad populi sui aedificationem et salutem pertinet, eΚemplo, labore et pastorali sollicitudine ceteris praecedat oportet. Non Parochis adiutorio sed potius salutis conseqUendae impedimento Coadiutores essent, si aut alienis a n cro ipsorum ministerio officiis addicerentur, aut ipsorum in pastoralium munerum exercitio negligentiae fovendae inservirent. Cooperatoribus autem Parochi

debitam inculcat Synodus suboidinationem , vigilantiam , in propriis muneribus exequendis gelum , et in dividendis cum ipso pastoralibus curis amoris et charitatis spiritum, qui illos sub Parochi directione a

Populi salutem cum sancta aemulatione procurandam Coniungat, et unum cor animamque unam emciat.

- . XXIV. Una, ex praecipuis pastoralibus Curis instructio populi est . veritates enim Religionis plene cdoctus populus per Dei gratiam vitae aeternae

253쪽

huctus producet , suique Pastoris erit consolatio . Atqui amantissimus Episcopus noster in pluribus epistolis pastoralibus gravissimum fideles instruendi minus , et illius adimplendi modum suis Parochis inculcavit. Ipse meliores libros indicavit, ex quibus plena et solida populi instructio hauriri possit; nos vero praescriptum ab ipso per epistolam encyclicam diei I. Maii 178 a. pro adultis usum optimi Catechismi Neapoli typis editi , postremo autem Venetiis hoc titulo : Educatione ed distratiorie cristiana , o sia distraetione genea ale sulli verita cristiane in forma di Cateschismio; veluti pro synodali lege suscipiendum volumus. Pro parvulis pariter approbamus Epuscopi Lugdunensis catechismum, qui nunc Prati rumsus imprimitur , et a plerisque Parochis adhibetur ;novissime autem ab Episcopo nostro adoptatus est,

et ab aliis tribus Venerabilibus eius Confratribus, nempe ab Episcopo Cortonensi, ab Episcopo Colliensi, et ab Episcopo Clusiensi et Plentino, qui tres una cum ipso Catechismum quoque pro adultis adoptaverunt I . XXV. Indicatis praescriptionibus constitutis ,

quae praecipua capita respiciunt pro sacrorum ministrorum electione , Beneficiorum collatione, et Cleri decore atque honestate, quae circa res alias pro perfecta Dioecesis reformatione disponenda erunt ,

suggeret Sancta Synodus , quoties primo ipsius Pastori Confratres suos convocare Iibuerit. Interim Persuasum habens , omnia quae necessaria sibi sunt

pro bono Dioecesis sibi commissae regimine a Iesu Christo Episcopum accepisse , ab ipsius doctrina et pastorali sollicitudine sperat , non solum emcaciusquam fieri potest executioni mandatum iri , quae Q. 4 una H Vide Appead. n. XXX.

254쪽

una cum ἰpso In hoc sacro Conventu praeScripta sunt, sed ipsum praeterea signatis vestigiis semper institurum, totoque animi ardore absolutissimam ecaclesiasticae disciplinae reformationem prosecuturum fore Contra omnes Consuetudines, aut exemptiones saut reservationes , quae recto Dioecesis ordini , ma

tori Dei gloriae, et fidelium aedificationi adversantur . Habet enim pro certo Synodus , Episcopum esse immediatum Dioecesis sibi commissae Past rem , et accepta a Iesu Christo iura pro Ecclesia gubernanda eius esse naturae , ut nullo modo im mutari , aut impediri possint; et quamvis in ali quibus circumstantiis ipsorum exercitium aut Ces sione , aut abusu, aut alia qualibet causa fuerit in terruptum , posse tamen Episcopum semper, imm et debere originaria sibi iura vindicare , quotlas maius Ecclesiae suae bonum id postulet .

255쪽

DECRETUM

Si quaepiam in Sacris veteris Testamenti litteris

magna cum Perspicuitate expressa Veritas reperitur, civilia Matrimonii institutio est, quatenus officium est naturae in arctissima duorum diversi sexus societate et Coniunctione situm , ut in communibus vitae neeessitatibus Vicissim adiuventur, praecipue Ue

m prolem suscipiant , et ad virtutem instituant. II. Uerum moX a primaeva Μatrimonii institu itone carnales durique cordis homines declinaverunt; immo vel ipsi sub lege Moysis Iudaei similiter abe Tantes viserunt. Quare cum opera tum naturae tum legis perficete Christus voluerit, illud ad primam Institutionem integre restituit, et tum suis verbis ipse, tum per Apostolum Paulum declaravit, perfecti matrimonii vinculum nisi per unius ex Coniugibus mortem dissolvi non POSSe . III. Neque hoc satis fuit sapientissimo , et amantissimo Redemptori nostro, et Legislatori Chriato Iesu; voluit enim, ut matrimonium inter discipulus suos argumentum esset Coniunctionis suae cum famcta Ecclesia, in sacris Scripturis Sponsae suae dilectissimae nomine indicata; unde in maritum capitis dignitas et auctoritas profluit ; et proprio insuper sanguine illud obsignavit iuxta constantem SS. P

256쪽

ago SESSIO V.

trum Ignatii, Tertulliani, Cyrilli, AmbrosII, Au

gustini, aliorumque multorum traditionem , omnipo tentis gratiae suae benedictionem ipsi adiecit, quae contrahentium animas sanctificaret, et in promissa sibi fide firmiores faceret, aptosque redderet ad gravissima proprii status munera rite adimplenda. Quam ob rem ab iisdem Patribus , pluribusque Conciliis , clarius vero a Tridentino edocti confitemur , matrimonium esse verum et proprie dictum legis evangelicae Sacramentum, inter septem a Iesu Christo instituta adnumerandum .

cum illorum temeritatem compescere sibi proposuis set , qui subducto a Sacramentorum numero matrimonio , Ecclesiae quoque spiritualis potestatis ab eius divino Institutore concessae partem eripiebant , declarare potuit, Controversias, quae circa validit tem, efficaciam, et decoram matrimonii , quatenus Sacramentiam est , administrationem versantur, siCuti et circa necessarias , ut digne recipiatur , animi dotes ad Iudices ecclesiasticos pertinere . U. Considerantes autem, quod nominati supra P tres Matrimonii gratiam et sanctitatem benedictioni, et orationi Sacerdotum adnectant, quibus ut se sisterent Sponsi, Ecclesia seinper mandavit, nisi inter m Nimos peccatores accenseri vellent, arbitramur, hari Gipsam benedictionem aut orationem, quae licet pro diversis locorum et gentium ritibus diversa verbis sit, eamdem tamen significationem et virtutem obtinet, veluti partem qua Matrimonii Sacramentum Cominstituitur, habendam esse. Hinc affirmare non dubitamus , Parochum unius ex contrahentibus, aut Sacerdotem ab ipso vel ab Episcopo delegatum benedictionis Verba proferentem unicum esse verumque matrimonii ministrum. Nec enim alioquin possemus intelligeret ,

quin

257쪽

quom otio Apostolus a fidelibus postularet , ut Sacer Hotes veluti Iesu Christi ministros, et divinorum

a nystericrum , .nullo e Xcepto , dispenSatores agnosce, rent. Et in hac confirmamur sententia tum eX non

paucis Ecclesiarum catholicarum Ritualibus , tum ex ipsius S. Romanae Ecclesiae Rituali iussu Pauli V Pontificis edito, in quibus nimirum libris ritualibus

Parochus Matrimonii minister aperte declaratur ueque madmodum aliorum Sacramentorum , quae ad summos Sacerdotes, idest Episcopos proprie non spectant. VI. Quamvis autem inde sequatur Matrimonii contractum natura sua non includere Sacramentum . Dequit tamen inferri, Fidelium albitrio po,se unum ab altero separari. Immo cum Sacramentum institutum fuerit ad conferendam se ut explicavimus , gratiam De- Cessariam , ut pondus Coniugii sustineatur, idcirco

patet illud recipiendi praeceptum , ' gravisque Culpaei eum se faceret, qui illud negligeret . VII. Equidem Iesus Christus verus Deus iuxta aovertas homo omnia quae in caelo et quae in terra sunt. in potestate habebat: verum cum ipse in mundum ve mei it, Ut regnum prorsus spirituale constitueret, atque tit Per mortem suam ius ad Regnum caelorum homi nibus promereretur, non vero ut iura caduca et mora

talia rumperet ita eiusmodi iurium exercitium Re gnantibus liberrimum dereliquit; immo praecepit om Tutius , ut terrenis Potestatibus perfecte in omnibus subditi essent, quae'ad externam disciplinam pertinorent, sine ulla distinctione, ut Chrysostomus docet, it ter laicum , et Evangelistam , aut Prophetam, et

Apostolum , aut alium quemcumque . Quare asSerere non dubitamus, ad supremam ci lem Potestatem plenum ius pertinere eas leges in omnibus contracti-hus , Praesertim vero in contractu matrimoniali, prae

scribendi , quas familiarum tranquillitati, utilitati, et

258쪽

decori in propriis ditionibus expedIre iudIeat. Einet

inferimus, ad ipsam dumtaxat originario iure spectare Matrimonii contractui eius generis impedimenta Constituere, quae nullum illum efficiunt, et dirimen tia appellantur. Ideo in sacro ritu , qui matrimonii

sanctilicatiotu destinatus est, Sacramentum non agno-Scimus , quando Contractus ipse a supremis legibus declaratus fuerit irritus , sed eum potius facinus et sacrilegam profanationem esse testamur .

VIII. Haec sane potestas in catholicis etiam Principibus a Sanctis Patribus Ambrosio, et Augustino, multis Conciliis . et ab ipsis Romanis Pontificibus

Constanter agnita fuit, , praesertim circa impedimen tum eX variis cognationis et affinitatis speciebus ProVeniens , antequam quaedam Ialsa monumenta Pargerentur, quae infelix causa fuerunt corruptionis

ecclesiasticae disciplinae tristiumque dissimorum inter Sacerdotium et Imperium. Ipsi enim non .solum Plin res imperiales leges , quae de Μatrimonio etiamnunc leguntur in duobus codicibns Theodosiano et Iustinianaeo , accurate secuti sunt, quoties eas divinae legi naturali aut positivae repugnantes non in- Venerunt , sed etiam honori sibi duxerunt eas promulgare , Commendarunt quoque , illasque in Compositis pro ecclesiasticae disciplinae regula codicibus

inseruerunt, atque in canones retulerunt . IX. Quam ob rem cum frequenter obseri aVmbinmus, SponSalium praetextu, quae non aliud sunt, quam

pactum et praeparatio ad matrimonii contractum IuXta ac Sacramentum celebrandum, plura sibi sponso. Permissa credere , quae divinis et ecclesiasticis legibias adversantur , Principem humiliter supplicare deli Tais mus , ut omnem in foro exteriori vim ipsis spons libus auferre dignetur. Ita cautiores factae foemi

me non tam facile cedent amantium blanditiis . eu

259쪽

variora fient grandia illa stupra , quae turbulentis et scandalosis matrimoniis funestam causam praebent. X. Constanti quoque experientia edocti , in Parvis neC multum frequentibus Dioecesis huius communitatibus , praesentem impedimentorum matrimonialium multiplicitatem gravissimi esse incommodi, damnumque publicum, immo et spirituale offendi . Ium parere fidelibus nostrae curae commissis , sequi volentes vestigia tot venerabilium sacrorum Pastorum, qui sanctitate et doctrina Ecclesiam i Ilustraverunt , ipsam REGIAΜ CELSITUDINEM Supplicare proponumus , ut dignetur: t. Ab impedimentorum dirimentium numero C gnationem Spiritualem auferre, sicuti et quod dicitur Imblicae honestatis , quorum in collectione legum ustiniani originem invenimus . a. Impedimentum tam affinitatis , quam cognationis ex qualibet licita aut illicita coniunctione provenientis ad quartum gradum restringere iuxta civilem stippin tionem per lineam lateralem aut obliquam , ita tamen, ut milia obtinendae dispensationis spes s. Persit .

x Tandem ea matrimonia eXpendere, quae immultuarie ec ex improviso contrahuntur, absente magis Parocho quam praesente, qui prae timore et tuo multa viκ contrahentium vocem audit, nec testes in faciem aspicit, qui interdum immutata veste aut armati se sistunt . Quae matrimonia, Cum pro acimum civilium multo minoris momenti validitate necessarium sit, ut et Notarius, et testes rogentur,

actus Potius manifesti contemptus gratiae Iesu, Christi . et publici ordinis violationes , quam contractus legitimo celebrati videri possunt. XI. Non semper tamen Principes per se ipsos

hoci ius originarium , quod cum dispensandi iure ne,

260쪽

et 34 SESSIO U.

cessario connectitur, per se ipsos eXercuerunt: immo per plura nobis propinqua saecula eius exercitium . niaxi ina eX parte Ecclesiae dimissum esse videtur. XII. Hoc igitur posito consensu et Corini inventia confitemur , merito potuisse Ecclesiam impedimenta Matrimonii contractum dirimentia constituere, nec in iis Constituendis errasse, consideratis temporum circumstantiis, uti contra Novatores Concili iam Tridentinum rectissime definivit. XIII. Cum matrimonium et contractus solemnis sit, a quo recti ordinis vis civilisque Societatis decus praecipue pendet, et insuper, ut Apostolus loquitur , magnum sit Sacramentum , quando iuXta Christi institutionem sacerdotali benedictione quodammodo obsignatum est; nulla diligentia et sollici..tudo superflua Parochis videri potest, ut actio tam sancta, et quae Reipublicae bonum adeo respicit ,

iuxta legum et sacrorum canonum rigorem perficiatur. Hac de re eo plenius convincentur, quo Pr in dentius consideraverint, has suas pastorales sollieitudines aut adhibitas aut omissas brevi annorum Circulo producere posse aut christianam reformationem , atat universalem sui gregis depravationem .

XIV. Quare cum Parochus aliquem matringonii

tractatum noverit, si forte de futurorum Sponsorum CapaCitate aut moribus plene instructus non fuerit . Prudenter et accurate eius sibi notitiam comparabit. Ut ipsos, si opus sit, sanctissimae Religionis nostrae Scientia imbuat, moneatque, ut ne coniugali Statu Sese obligent sine maiorum suorum consenSU , quoad

feri potest , gravissimisque Matrimonii cineri bos

nondum satis cognitis, et mature expensis demiam

Ut alios per sinceram poenitentiam ad illam Sacramenti matrimonii gratiam recipiendam disponat, qtata eadem' onera levia et suavia ipsis reddere potest.

SEARCH

MENU NAVIGATION