Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

, fuit, et..Va. Espen Stabilix erunt, Ecclesiam nempe ius ponendi Matrimonio impedimenta dirimentia a tacito Principum consevsu agnoscere. Hi nai, nobis persuasum quidem penitus est, Ecclesiam is habere ius impedimenta huiusmodi dirimentia com,, stituendi, sed quod tamen ipsi ex Principum ., Consensu accesSerit . Hoc ex ipsa praefatione pa ., tet praemissa canonibus contra Lutherum sancitis, ri qui asserebat, nullam humanam Potestatem Conis stituere posse impedimenta dirimentia , aut ab ,, ipsis dispensaret Hinc Concilium declarans nolle,, se in definitione complecti , nisi quod haereti- ,, Cosum error eXposceret , eam iis limitibus cir- ,, cumscripsit , quin determinaret , unde talem ipsa se obtineret auctoritatem. Quare affirmamus, Ecclesiam , quae hoc iure gaudebat, non aliunde il-- lud accipere potuisse , nisi a tacito consensu Principum , in quibus dumtaXat originaria Po- is testas in omnibus civilibus contractibus residet . ,, Praesertim vero in contractu Matrimonii , cui ,, tota Reipublicae stabilitas , et felicitas innixa

Ut adeo aequam Canonum Concilii Tridenistini interpretationem unus ex oppositoribus elu .deret , eo confugit, ut asserereti quod si ita res,, se haberet Verba ipsius sunt tunc purum s A ctum a Concilio definitum fuisset ; fieri nitiem ne ., quit sequitur ipse ut tale factum definitionisse subiectum sit , quia mutabile est , quoniam Con cessionem hanc retractare Principes possent. Ve- ., rum hic Adversarius ti allucinatur, tun a Principiis bus Ecclesiae Concessum Cum, facto eX eodem lu- ,, Pro Veniente Confundens. Cum igitur Concilium is desinit , Ecclesiam habere potestatem stat Verauli

impedimenta dirimentia, factum definit. Sed tuna

272쪽

,, pariter definit iuv, quod verum ac reale est , imis cet a Principibus ipsi concessum . Quamvis vero hoc possit revocari, nihilo tamen minus, donec Prin-- cipes idem illud sibi iterum vindicent, est, fuitque iusis verum ac reale, quod Ecclesia exercere potuit, et is quo interea potest, ac poterit impedimenta dirimentia statuere. Merito igitur Tridentina Synodus defi- ,, niVit, Ecclesiam potuisse et posse constituere im- ., Pedimenta, praeter ea , quae in Levitico conti- nentUr contra Lutheri doctrinam, qui ea velutiis tyrannica et iniusta traducebat , unicuique sicis eripiens facultatem ea ponendi atque tollendi . Non est opus, ut in re adeo clara atque Perspi is Cua amplius immoremur, aut quibusdam levibusis Adversarii animadversionibus respondeamus , utri pote quae falsitatis re ipsa convincuntur, et, firmissimis ecclesiasticae historiae monumentis is adVersantur , ad quam , ut magis illuminetur , et ,, erudiatur, ipsum libentius remittimus. Post haec consueta methodo lecta fuere decreta de Oratione, de vita et honestate Clericorum , et

de Collationibus moralibus; tum libelli memoriales una cum supplici libello R. Principi exhibendo ci

Ca sponsalium abolitionem , et imminutionem impedimentorum dirimentium matrimonium; tum pro iuramentis reformandis , pro festis reducendis , pro finibus atque ambitu Ρaroeciarum ordinando; pinstremo ut aliquod reformationis Regularium systema probetur, et Nationale Concilium convocetur. Cum Decreta et memoriales Iibelli perlecti et unanimi Patrum consensu approbati fuissent , ad subscribendum, sicuti in aliis Conventibus, Ventum

Hinc iuxta morem a primo secretario Sessi septima indicta fuit die a8. Septembris hora oci

273쪽

va matutina, ut Constitutionum Synodalito auctoaxitas, sanctique Concilii conclusio determinaretur. Episcopi benedictio hanc Sessionem absoruit, eique interfuerunt Parochi - . Capellani Curati - - - - is MCanonici is Ia

274쪽

DE ORATIONE.

g. I. Cum ereatura rationalis a Creatore suo , Supremo Domino , unico priucipio, et ultimo fine, semperet necessario dependeat, hinc opus est, ut quocum que in Statu homo consideretur, se se ante Dei sui maiestatem demittat, eiusque magnitudinem, et mirabilia sapientiae et potentiae ipsius opera profunde Veneretur, et meditetur, illi benedicat, illum invocet, eique gratias agat, ac demum frequentibus amoris motibus in ipsum feratur, seque illi coniungat. Haec animae ad Deum elevatio, hic motus nostri spiritus erga supremum Ens , hoc Creatoris sui maiestati Praestitum obsequium, generali quodam sensu oratio potest appellari. II. At si insuper consideremus,. Deum CSSe rerum omnium auctorem, a quo omne datum optimum , et omne donum persectum est, descendens a Patre luminum, ab ipso , quaecumque bona , san Cta. Perfecta sunt in natura, gratia, et gloria, dependere, et de ipsius bonitate participare, facile intelligitur, continua hominem urgeri necessitate , Ut ad Deum confugiat, fervidas humilesque supplicationes ad ipsum dirigat, ut ab ipsius misericordia ea bona obtineat , quae ex fide firmiter credit . Spe eXpectat, et desiderat, et diligit charitate. Haec humilis

275쪽

Suprdicatio, quaei ab amoris adorationis, laudis, et gratiarum actibus, nunquam divelli potest, proprio et stricto Vocabulo oratio, dicitur. III. Quamvis hoc 'ensu, hacque ratione Sumpta oratio etiam in statu innocentiae homini fuerit neces- Saria , tamen post ipsius lapsum multo . magis atque omnino i necessaria . fuit . Superbus enim

Pauper, indigus; piger per peccatum homo factus est. Nihil boni ex se ipso habet, et nullo ad quid iam gaudet iure. Solus Deus, qui nihil homini de-

et, hanc animi vacuitatem atque vastitatem liberalitate sua replere potest. Accedit, Christum pluribus Evangelii locis orandi praeceptum nobis inculcasse, et transactis in oratione noctibus, et in agone Suo precibus ad Deum iteratis clarissima orationis exempla nobis praebuisse. Hinc pro omnibus hominibus, et omni tempore orandi necessitas eXistit. Salvator ipse, qui nobis et orandi praeceptum inculcavit, et emplum praebuit, formam etiam praescripsit in ea oratione, quae ideo dominicalis dicitur, quia a Iesa Christo Domino nostro tradita est. In ea deSideriorum nostrorum, nostrorumque Osticiorum scopus compendio exhibetur. Ipsa orati tam omnium, quae ad Deum dirigi possunt, perfectissimum eXemplar est. IV. Ceterum ille spiritus orationis, quae ab ipso in odore suavitatis accipitur, a nobis nec est, ne esse potest. Si vertam est , quod nω sumus socientes cogitare aliquid a nobis , quasi ex nobis , qui fieri Poterit, ut cor nostrum ad Deum per sancta desideria sublevemus 3 Solus .igitur Dei spiritus ille est, qui nostram adiuvat infirmitatem. Et sane nisi ille nobis nostrarum. miseriarum abyssum detegat, et manum, quae nos SubleUare potest, parataque a divina misericordia, et oblata nobis bona ostendat, nisi

eorum desiderium, et fiduciam eadem a caelesti P

276쪽

ire postulandi nobis inspiret; denique nisi 1melum ineffabilem cordis gemitum cui benignas aures

praebet Deus, in nobis eviciat, aut nullatenus , augnon Sicut oportet, orabimus, immo nec quid postulandum erit, noverimus. Iste orationis spiritus , haeo gratia, quae non est in nostra potestate isecus enim gratia non esset in profundae humilitatis sensu constanter detinere nos debet, sine qua humilitate oratio nostra non esset, nisi superba praesumptio , novumque peccatum.

V. Spiritus Dei, qui in nobis gemit , et desiderat , ea quae beneplacita Deo sunt, ut docet S. Paulus , unice postulat. Ac perfectio consiliorum Dei super electos una cum peccati destructione , et perseverantia in charitate praecipuum verae orationis finem constituit . Iam vero perfectio consiliorum Dei super electos suos in regni Caelestis possessione consistit: iustitia sive charitas adminiculum , quod ad illam ducit, est. Ideo Iesus Christus ait : quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius . Cetera nisi in ordine ad Deum, et ad regnum eius postulari nequeunt, id est, nisi quatenus adminicula esse possunt , quibus beata ipsius possessio

obtineatur.

VI. Ex his principiis consequitur pririam ad

Drandum , sicut oportet, necessariam dispositionem, esse perfectam a creatis rebus separationem , et CU-iuslibet terrenae consolationis quasi fastidium , quoad veram Iaetitiam in regione pacis a Deo nobis PromisSam ardenter anhelemus , et ab ipsa nos eXules Considerantes gemamus et suspiremus. Ideo decla-Tamus : I. Orationem impiorum , amatorum mundi , et Ceterorum in peccato voluntarie vi Ventilam , quit ad Deum reverti cogitent, non esse veram orationem , sed mendacium potius , et hypocrisim eXe-

277쪽

erabilem : a. orationem non solum vere iustorum , sed etiam Uere poenitentium et Conversorum Deo gratam esse, utpote sociatam gemitibus magis minu vo ardentibus pro magis minusve perfecta charitate

in iustis, et in aliis pro fervore poenitentiae: 3. Pe catores ipsos , qui licet nondum conversi sint, peccatorum tamen suorum pondus experiri, et iustitiam licet debili et imperfecto modo desiderare incipiunt, vere et utiliter preces ad Deum landere. VII. Haec prima, quae paucis laic delineata est, animi affectio plures alias includit, et secum trahit:

Sinceritatem, qua eX animo oramus, exaudiri desiderantes : humilitatem et compunctionem, qua Corde contrito, propriae miseriae, et infirmitatis conscio, et sub malorum nostrorum pondere humiliato Deum deprecamur: fiduciam, quae nos ad Deum orandum impellat, credentes et confidentes, Deum posse et velle nos exaudire, nobisque exhibere misericordiam : perseverantiam nunquam permittentem ab Or tione cessare, ratione habita necessitatis nostrae, Dei

misericordiae , et praecepti Iesu Christi: denique

attentionem, qua cogitemus, et quem rogamus, et quid petimus, caventes maxime, ne mens talo modo in alia distrahatur. VIII. Uerum inter ceteras conditiones Or tionis necessarias , illa est praeci 'ua, ut in nomine 'Iesu Christi fiat. Post interpositam Deum inter et hominem peccati culpa separationem , ad divinae Maiestatis thronum lex nobis ipsis ac cessus non patet, nihil in nobis et per nos ipsos habemus, quod Deum ad exaudiendum nos possit movere, immo potius ab ipso reiici promere mur et quidquid enim ex nobis ipsis Deo offerimus, quia cupiditate infectum, ipso indignum est.

Ut igitur accedamus ad Deum, nil aliud nobis restau

278쪽

a a SESSIO VI.

quam Unigenitus eius filius, qui propitiatio , Fontk

ex , et Mediator noster factus est. Sicuti Deus nox non diligit nisi in eo , in quo unice sibi complacuit. ata non nisi per ipsum nos evaudit . Itaque prbγsus necessarium nobis esse declaramus , orare in Domine Ιe,u Christi , adeo ut quaelibet non Per Christum effusa deprecatio , non solum peccatorum veniam non obtineat, immo eadem vertatur in pec-

Catum . et

. IX. Iam vero non aliter proprie loquendo in nomine Iesu Christi oramus, quam si ipsius charita ti et meritis innitamur , ab ipso procedentem Spir,

tum in nobis gementem , et postulantem agnoscamus . Omnia iuxta ipsius voluntatem , et in ordine ad promerita Dobis bona poscamus, tandem huius inici mediatoris nostri orationi, et sacrificio uniamur X. Ceterum non solum Iesus Christus pro nobis ut Sacerdos, in nobis ut Caput orat, sed etiam oti Deus a nobis exoratur . Cum enim ipse Una cum Patre et Spiritu Sancto verus Deus sit, et omnis gratiae auctor, Sic una icum Patre , et Spiritu Sancto unicum nostrariam . precationum obiectum esse debet , sicuti est nostrarum adorationum . Et sicuti

adorare in Iesu Christo humanitatem , carnem , aut partem ipsius a Divinitate seiunctam , aut sophisti- ea distinctione praecisam , error esset iam ab Ecclesia confixus anathemate , ita pariter idem esset, ad ipsam humanitatem preces nostras dirigere facta etid m divisione aut abstractione. Hinc Epistolae pa torali Episcopi nostri circa novam devotionem Com

dis Iesu diei 3. Iunii i781. iit ex animo subscri-

ε 'Vide Append. n. XXXII.

279쪽

bentes, hanc aliasque similes pietatis formas uti novas et erroneas , aut saltem uti periculosas reiicimus ;ideoque cum eas in Ecclesiis nostris abolitas penitus esse velimus , Pastorum erit Officium fideles ex hortari , ut sicuti semper consuevit Ecelesia , Iesum Christum praecipue in mysteriis suis sine divisione adorent , invocent, deprecentur .

XI. Sane in meditando Passionis Iesu Christi

Mysterio 'peculiari quodam modo Pietas nostra cora. tinue debet exerceri. Optandum tamen esset, quod et tota cordis nostri e sione inculcamus , ut hae eipsa pietas , et meditatio omnium eXpers esset inuistilium , et periculosarum bquarumdam formularum , quibus superstitiosi nostronam temporum devoti eam subiicere voluerunt, et a quibus eam plene eXPUD gare nimis esset difficile . Compunctionis et amoris spiritus alligari certe nequit determinato mi illam station tam , ut aiunt , et refleXionum numero , quae saepe falsae sunt , saepius arbitrariae , Semper vero ostendiculis refertae lil. XII. Cum veram ac solidam erga Iesum Christum devotionem commendamus; cum declaramus mediationis ipsius necessitatem , Sanctorum in VOC tionem excludere non intelligimus. Omnia Ecclesiae membra generatim inter se charitatis vinculis colli-

Santur, quae Sanctum inter eos commercium constituit , cuius finis ast gloria Dei , et electorum Salu S. Huius coniunctionis vi Sancti , qui nunc cum Iesu Christo regnant, de propria immortalitate securi dentistra sunt salute solliciti . Hinc ad implorandam Sanctorum intercessionem excitamur , Ut per medim tionem Iesu Christi nostri et eorum Salvatoris nobis ad eas obtinendas a Deo gratias auxilientur, quibus

S ad

i) Vide Append. n. XXXIII.

280쪽

et 4 SESSIO VI.

ad aeternam , qua ipsi iam perfruuntur , gloriain

consequendam indigemus .

XIII. Quamvis igitur pro certo habeamUS , Solam Iesu Chrisi mediationem simpliciter et absolute necessariam esse, Sanctorum autem invocationem

ii ordine redemptionis. , et salutis hominum essentialiter non contineri, attamen cum Sancto Concilio Tridentino confitemur , huiusmodi invocationem bonam et utilem esse. Peculiarem pariter devotionem Beatae Virgini commendamus . Ipsa ut Mater Iesu Christi esset, a Deo fuit electa, et haec amo-TIS electio eam Supra ceteros Sanctos gratia replevit. Ipsa quoque communis est christianorum Mater , quia, ut ait S. Augustinus, cooperata est charitate, ut

Meles in Ecclesia nascerentur, qui illius capitis membrasrint . Iste tamen specialis erga Beatam Virginem cultus, s uti et qui ceteris Sanctis exhibetur, iuxta Ecclesiae spiritum dirigendus est , quae quantum creaturae di tent a Deo unico vitae et salutis fonte, apprime novit. Qui hos tras greditur limites, et creaturis licet sanctissimis cultum soli Deo debitum OL feri , Non Solum eas in auxilium sibi non promeretur , sed gravissimi quoque criminis reus emcitur. Vellet etiam Sancta Synodus, ut honor, quem Sanctis impendimus, nos ad illos potius maiori studio imitandos, quam steriliter et inaniter admirandoSimpelleret. XIV. Quod vero ad exteriores devotionis actus erga Beatam Virginem aliosque Sanctos Pertinet ,

omnem superstitionis umbram sublatam esse volumus , qualis esset, in quodam determinato precum et Salutationum numero , quarum sensuS plerumque aut non attenditur, aut non intelligitur , et genera

tim in quolibet actu , aut obiecto externo materiaIi Certam statuere emcaciam . Erit itaque Parochorum

SEARCH

MENU NAVIGATION