장음표시 사용
291쪽
re , ut dominiccn , et alios festos dies , quorum concessio Opportuna videbitur , Vero christianae pietatis spiritu santificet . XXVIII. Tunc etiam commemorare Parochi non praetermittent , sanctificari melius dies festos non Posse, quam si ad templum parothiale accedat, ibique peragendis sacris ossiciis, ut oportet, assistat. Qua in re vetustos Canones renovantes declaramus hoc pro singulis fidelibus expressum munus esse , a quo neminem nisi vera necessitas aut charitatis ratiodi Spensare potest. Omnia honeste et secundum omdinem fiant , ait Apostolus. Iam vero rectus ordo in omnibus praesertim vero Religionis ossiciis obserUandus exigit ; ut cum unaquaeque Paroecia veluti familiam sub suo capite et patre , qui ParOchus est, Viventem constituat , parochiani omnes sub ip so veluti fratres simul adunentur , ut orent , Sacrificium offerant , et ab hoc Communi ipsorum Ρarente spiritualem cibum ex eadem mensa percipiant. Hi sensus sunt , qvos Episcopus noster in 'sua Pastorali UI lanuarii I 784. expressit Cum novavPratenses paroecias erexit lil ; quos sensus Vehati antiquae praxi, et spiritui Ecclesiae apprime com
XXIX. Νon est negandum uniformi tam in instructionibus, quam in precibus , quae in singulis
Paroeciis fiunt, methodo emcacissimam contineri rationem , ut quidquid hactenus inculcatum est, executi ni mandetur. Ideo praeter propositum iam et adoptatum Gourlinii catechismum , et praeter Par Um
ti) Vide Append. n. IX. zὶ Vide Append. n.' XXVIII.
292쪽
timum existimamus Parochis proponere Re ex smorales in novum Testamentum lil, et Compendium Historiae et Moralis Testamenti veteris a pio et docto Viro Mensengulo sapienter admodum atque utiliter
animadversionibus locupletatum , quod ab Episcopo nostro Parochis omnibus distributum fuit data simul die l5. Februarii 1 8s. epistola pastorali lat. Hi libri post Ecclesiastica officia legi poterunt. sicuti in aliquibus Paroeciis fieri cum summa populi aedifica. tione conspicitur. Solidae Religionis veritates , Charitatis:effusio, qua isti aurei libri reserti sunt, risto res satis persuadebunt non ita facito horum lectionem esse deserendam, ut ipsis alii minus utiles et
XXX. Cum insuper in Ecclesia Dei semper
fuerit commendata unitas fidelium sacro foedere coniunctorum ad preces Deo fundendas , et ad mintuo se se incitandos ad christianae pietatis erga prOXimum opera cum illo sancti amoris spiritu, quisliorum novi foederis proprius est, id ad con Seqllem dum perutiliter institutum in Dioecesi nostra chari tati s Sodalitium Synodus Sancta cognoscit, et comstitutiones omnes sy) et praecipue octavum et nonum Capitulum , quae ad pauperum eleemosynas Pertinent , religiose observandas iubet. Qua in re inculeamus, ut REGIAE CELsITuDINIs Encyclica ab Episcopo nostro ad Parochos missa una cum epistola
o Vide Append. n. XXXIX. a) Vide Append. n. XL. 3 Vide Append. n. XLI. XLII. XLIII. XLIV. G Vide Append. n. XLV. XLI XLVI,
293쪽
XXXI. Ne autem populus a publicis Ecclesiae parochialis officiis abstrahatur , piam Religiosissimi I rincipis nostri mentem secuta Sancta Synodus sta-ttiit , ut omnia Civitatis Oratoria publica auferantur; Dam de iis , quae in pass sunt, in Decreto de Eucharistia iam dictum est. Quod vero pertinet oratoria domestica et privata in Civitate licere vetat in iis celebrare Missam Dominicis, aliisque festis diebus de ceteris autem , quod opportunum Videbitur; aequo Episcopi arbitrio determinandum remittit.
XXXII. Quamdiu pro Regularibus aliud determinatum non sit, approbat Sancta Synodus, quae NOSter amantissimus Pastor in suis epistolis Vicario
suo Generali datis die XVI. Martii 1785. , et VIII. Aprilis eiusdem anni iij sapienter disposuit; in quibus Praescribitur , ut Regulares Dominicis , aliisque festis de praecepto diebus, sicuti et in Hebdomada
Maiori suas Ecclesias non aperiant, sed ad proprias Paroecias se.conferant, ut divinis ossiciis ibi perfungantur , et tanquam veri , ac digni Parochorum Coadiutores populo inserviant.
XXXIII. volens denique Sancta Synodus populi
Commodo consulere , quem publicae Orationi Ecclesiae parochialis interesse oportet, et plurimarum Paroeciarum incommodam distributionem limitesque considerans humiliter Principi supplicandum existimat, Ut novos ipsarum circuitus disponere, et si bilire dignetur, spectatis etiam temporalibus utilitatibus , quas in una potius , quam in alia Paroecia populus eXperitur. DE-
si) Vide Append. XLVU. XLVIII.
294쪽
DE VITA ET HONESTATE . CLERICORUM.
f. I. Quamquam post ilia quae a sancta synodo Sapienter decreta fuerunt, ut de sacrorum Ministrorum dotibus, et vocatione certo constet, sperandiam in Domino sit, ambulaturos Omnes digne pro characteris sui sanctitate, abstinere non possumus, quin de vita et honestate Clericorum nonnulla subiiciamus, divinae Sententiae' memores, qualis erit Sacerdos, talem futurum et populum ipsius Curae commissum.
II. Quare antiquis sanctorum Conciliorum Laodicaeni, Carthaginiensis, et Tridentini decretis hac in re adhaerentes, omnibus, qui per clericalem tonsuram in haereditatem et sortem Domini adsciti Sunt, multo magis vero omnibus Sacerdotibus Dioecesis Cooperatoritas et Plebanis prohibemiis, ne quacumque de causa publicis omne genus spectacum iis , choreis , ludis , et privatis ludorum con Venti Culis assistant, ubi cum magno innocentiae detrimento mali mores , crapula, intemperantia triumphant , et Evangelii veritas ausu temerario con CUlcatUr . Quae enim societas esse potest inter lucem et tenebras , quae communicatio inter Belial et Deum 'Iam vero Sanctuarii Ministri meminerint , se mundi lucem esse , ut ab ipso erroris tenebras dissipent .
295쪽
esse imaginem Dei viventis ad eam super filios
III. Omnes insuper et singulos Μinistros exhortamur , ut quantum cum proprii ministerii munexibus componi potest , omnem cum foeminis familiarem Consuetudinem, et inutile colloquium devia tent', quaecumque illae sint, sive propriae, Sive alterius Paroeciae , sive eas in propriis domibus invusant, sive cum ipsis in Ecclesia colloquantur, ne Vi-
delicet illas tr bunali Poenitentiae nimium deti-
neant e cum probe noverint, Dei Μinistro non solum ab omni peccati macula , sed etiam ab omniumbra et suspicione mali abstinendum esse . IU Uerum super omnia opus est, Ut animarum
Pastor Iesu Christi spiritu repletiis sit, ut illum in
suorum fidelium corda transfundat atque enormet , et in ipsis omne virtutum christianarum genu S aedificet exemplo suo, humilitatem , castitatem , mansuetudinem , charitatem. liberalitatem, rerum terrenarum Contemptum una cum Ceteris virtutibus, quas in epistolis suis ad Titum, et Timotheum Apostolus commemorat. Hinc Sancta Synodus exigit, ut unusquis que praeter Dioecesis catechismum sacrarum Script
Tarum volumen vetus novumque Testamentum Conintinens apud se habeat et retineat, ut Uerbum Dei sacraeque litterae castae eius deliciae sint, et prae Cipuum quotidianae meditationis argumentum . Hic liber vitae omnes perfecit Sanctos, qui nos in scientistet pietate praecesserunt: Si autem liber iste, Deo miserante, omnibus hominibus datus est, Ut eorum gre sus dirigeret et firmaret, Sacerdotum custodiae Pecu- Iiari modo traditus est, ut eo repleti populos eius Pa ticipes faciant sancta et salutifera mysteria ipsis expli- Cantes . ouo dulcior et suavior ipsorum palato cibus iste eriti hoc certius argumentum erit caelestium beni
296쪽
dictionum , quae ab aeterno Patre super Pastorem et populum effundendae praeparantur. Contra Veromusea et fastidium cor indicabunt adhuc terrenis affectibus mancipatum , graviterque de Pastore et populo timendi causam Suppeditabunt. , U. In exercendis tamen muneribus, quae ad ecclesiasticum ministerium pertinent, e Phirochi memoria numquam excidet, se civem quoque esse , et
civilis societatis partem , cui scilicet ipsius bonum eo magis cordi esse debet , quo magis officii eius maiorem sibi 'populi aestimationem et fiduciam comciliat . Quare ipsius sollicitudo non tantum ad ver hi divini praedicationem , et meram Sacrament Tum administrationem restringenda erit, sed populi necessitatibus sublevandis paratum se exhibebit . iuvabit consiliis, afflictis compatietur, in familiarum
discordiis componendis sequester intercedet, viduarum et pupillorum curam suscipiet; uno Verbo in omnibus , et per omnia spiritualiter et temporaliter Populum consoletur , dirigat, adiuvet, necesse est. Frustra tenero Patris nomine decoraretur, nisi simul eius nominis dotes in semetipso repraesentaret, et
VI. Haec arma sunt, quorum ope de gentium feritate olim Patres nostri triumpharunt, et Iesu Christi Evangelio viam aperuerunt. Atque hoc P Titer consilio, ut optimi Sacerdotes, et simul optimi Cives Ecclesiae donarentur, Sapientissimi Principi&nostri pietas, et munificentia praeter Clericorum minorum Seminarium , Academiam quoque ecclesiasti-Cam pro aetate provectioribus instituit, ut ne prius animarum regimini addicerentur, quam in socialibus
et christianis virtutibus diu multumque essent eXeseeitati.
VII. Hinc sacra synodus sancte exultans Sui
297쪽
muneris esse eredit adeo laudabile institutum commendare, et Concilii Tridentini votis inhaerens per viscera Iesu Christi omnes Dioecesis huius Clericos exhor tur, ut ecclesiasticum eurriculum non ingrediantur , nisi ' antea in illo Seminario vocationem suam probavsrint, et inde ad Regiam S. Leopoldi Academiam ' transeuntes in ea doctrinae et hietatis exercitiis perficiantur, quorum exercitiorum tam uberes fructus iam nunc existere gratuIamur. VIII. Immo obsecundandum iure esse credimus REGIAE CELsITUDINIS votis Epist. Enc. ari. XVIII. ipsamque deprecamur , ut auctis censibus locorum gratuitorum numerus in eadem Academia ecclesiastia Ta multiplicetur . in tantae capiendae utilitati iis per egestatem via non praecludatur , qui cum vera Vincatione ingenium et morum probitatem coniungant. unde Ecclesiae utiles eXistant.
298쪽
DE COLLATIONI BU S. ECCLE SI A STICIS. .
ossatlyrium ecclesiastiearum istitutio lipsit regimunis Ecclesiastici naturae, quod regimen unitatis ' et Comsilii est, veluti fundamento innititur. In his olim Dio Cetis negotia expendebantur, dirigebatur disciplina, re-Ιormabantur abusiones , populi necessitatibus consul, tum erat, rei criminum iudicabantur . Fidelium multiplicatio Dioeceseon in Paroecias divisionem induxit, et sic nimis incommoda facta est huius consuetudinis continuatio. Igitur Decanatus institui coeptum est, et Sancitum, ut singulorum Decanatuum Presbyteri certis temporibus simul adunarentur, ut Paroeciarum Statum expenderent, et de recto ipsarum regimine deliberarent. Istorum conventuum scopus erat regi minis unitatem in Clem conservare , et integrum se dei depositum, et disciplinae rigorem in Paroeciis custodire. Haec methodus in Ecclasia usque ad ea Faecula perseUeravit , in quibus propter studiorum Prolapsionem ignorantia , et eiusdem comes morum corruptio Clerum occupavit . Posterioribus temporibus magis invaluit rerum omnium perturbatio, novis doctrinis inductis. Quippe vel de fidei summa variis opinionum commentis iisque inter se discordantibus inveniendis Scholastica viam
299쪽
eruit; denique ad probabilismum , et ad lareismum
eonvertit; immutata autem regiminis ecclesiastici forma, obliti ministri Ecclesiae suorum iurium , quae simul ipsorum ossicia sunt, eo devenerunt. ut veram ministerii ecclesiastici, et sollicitudinis pastoralis notionem Perderent . Hinc factum est, ut conventus Pastorum externam quamdam ad speciem redacti nut vacuis arbdisque sermonibus caecuparentur, quaestionibusque abstractis et scholasticis distinctionibus, aut versarentur in Vocabulis meris, atque in solvendis ligandisque quaestionum vinculis; denique post altercationes, quas audinanis subtilitas, aut Casui starum auctoritas, aut ad Summum alicuius pontificiae circa aliquam propositionem Sententiae vis excitare solebat, totius rei definitio, eaque interdum problematica proferebatur. Dum igitur Dominus promissionum, quas Ecclesiae fecit, non immemor hanc Vineam suam invisit, a culpa non eXCUSaremur, si tanti momenti rem silentio praeteriremuS. Itaque hoc institutum reformemus oportet , illud ad finem suum pristinum revocantes : hinc eXptaire iudicamus decernere quae sequuntur . II. Episcopus aut per se , aut per Theologum a se electum cuiuslibet anni principio res eiusdem anni decursu tractandas proponet , easque ea Proponet methodo, ut paulatim universa Theologia exhauriatur ; quod quidem octo anitorum Spatio conficietur. Primum christianae religionis fundamenta ex- Pendentur , et isthaec, velut unici et securi fideinΟStrae aeque ac morum regulae fontes , constituentur. De Scriptura, Traditione, et Ecclesiae auctoritate in proponenda doctrina , cuius ipsa cuStos est,
et ipdex infallibilis, disserendum.erit, et ratio indicabitur , qua Adignoscatur Ecclesiae vox in obscinratis aut oppugnatis veritatibus ; hinc de duabus
300쪽
Diestatibus Dei vicariis in hominum directione serimo fiet; earum iura exponentur, simulque obligatio ;qua iis obedire subditi tenentur; haec autem omnia tractatus de humanis legibus concludet. x His principiis constitutis fidei natura exponetur, quae a christianis praestanda est divinis veritatibus.
et quomodo cum recta morum regula vitae ratio
componenda sit ; et hoe loco de humanis actibus , et de ipsorum honitate et pravitate disseretur . De Deo postea agendum erit, et de ipsius at tributis, de Trinitate, de hominis creatione et lapsu, de Reparatoris necessitate , de mysterio Redemptionis , et de gratia eiusdem Redemptoris, atque
haec omnia absolventur, exposita virtutis spei natinta, quae a Christianis in Deo collocanda est per merita ipsius Christi Reparatoris . De propria deinde natura foederis 'inter Deum et hominem initi per Iesum Christum, et de Iegis
ab ipso datae indole sermo instituetur. Indoles etiam exponetur charitatis , quae huius legis plenitu do est; officia ab hac charitate praescripta erga De um et erga proximum explicabuntur , et ab his principiis praeceptorum Decalogi spiritus totaque ra tio derivabitur. Tandem de Sacramentis agetur et
de Oratione . III. Hic est rerum tractandarum ordo. Interim expendenda his de rebus capita, et quaestiones Theologus proponet, easque ita propositas esse Curabit , ut ipsam rerum substantiam attingant, et to tum id quo se eritendunt, complectantur. Ita vero illas proponet, ut cum doctrinae theoreticae declara. tione praxeos, quae illi respondeat, dirigendae expositio semper coniungatur; insuper, ut si quae in eam praxim invectae fuerint abusiones, notentur, et Prin de*tior ac tutior eas reformandi modus indicetur.