Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

111쪽

lio TRACTATUs DE INCARNATIONE

tem conserant necesse est, imitantes gentiles qui Cybelem

deorum matrem fabulati sunt. 4' Scriptura propterea numquam hac voce usa est. 5' Patres vero Nicaeni desinierunt quidem Christum ex Virgine matre conceptum et u tum, non autem Deum, nec uariam uspiam theolocon ainpellarunt. Ergo.

312. Besp. Ad l , D. Adeoque catholici B. Virginem

ratione h3postaticae unionis cum humana Christi natura Dei param Vocaudam esse docent, C. ratione generatiouis

divinitatis N. Recolantur quae paeso ante diximus de duplici titulo ob quem parens aut filius dici potest, et dis-scultas quam tantopere faciunt adversarii, evanescit. 3la. Ad 2 , D. Hominem Virgo genuit, seu potius

humanam naturam hypostatice cum persona Verbi conjunctam, C. hominem geonum sumptum N. Exinde etiam Observatio Nestorii concidit, juxta quam Deus nonni,si per Mariam transiisset, siquidem Deus seu persona Verbi sibi assumpsit et hypostatice copulavit humanam naturam , quae de Virgine essormata est. Quo sit, ut cum ille quinatus de Virgine Deus sit, merito Dei para Virgo est appellanda. Non abnuimus posse etiam eam vocari Christiparam cum reipsa talis sit, scd cum hac voce abusus Nestorius fuerit ad suam haeresim obtrudendam, ideo adversusnestorianos Deiparae potius quam Christiparae penes catholicos nomen invaluit. 314. Ad 3 , A eo. ut patet ex respous. ad i. Ethnici porro vere Cybelem aliasve deas divinitatem seu deos quoad naturam genuisse sabulati sunt, a quo errore tam absunt catholici, quam veritas divina ab absurdissimo distat com

mento.

315. Ad 4 , vel N. eum inveniamus Luc. l , 43. Elisabeth exclamantem: Et unde hoe mihi, ut veniat Mater DOMINI mei ad mep duo sensu ibidem v. 46. B. Virgo dixit: Magni at anima mea DOΜ1ΝυM; vel D. Non habet Scria Diura hanc vocem, '. non habet rem per vocem signisi ratam X. Nam cum Scriptura exhibeat Christum natum

112쪽

ex Maria Virgine Deum et filium Dei, hoc ipso exhibet

Mariam Dei matrem ae genitricem. 316. Ad 5 , D. Expresse non dixerunt Nieaeni patres B. Virginem theolocon, cum nemo id inficiaretur, C. nou dixerant aequivalenter N. Nam cum Iesum Christum demnierint esse Deum de Deo, consubstantialem Patri, conceptum et natum ex Maria Virgine, apertissime doeuerant B. Virginem Dei matrem eme. 3l7. II. Obj. l' Quamvis anima intimo nexu cum eo pore conjuncta sit, inepte quaevis mater animae diceretur,

sed rite mater hominis vocari debet; sic etiamsi hypostatica unione persona Verbi fuerit cum humanitate eo umcta, inepte Virgo Dei mater dicitur, sed Christi est mater Vocanda, seu totius suppositi, quod est Christus. 2' Mi quin eadem ratione Deipater Spiritus S., de quo Christus

conceptus est, esset potiori jure vocandus. 3' Sane numquam Angeli mater ea vocaretur in qua humanum corpus

Angelus sibi copulasset hypostatica unione; adeoque hyp statica unio non est ratio quare B. Virgo Dei mater appellari jure possit. 4' Admissa praeterea Deiparae appellatione , admitti deberent Dei etiam avus et avia, fratres ac sorores, quod absonum esse declaravit proscriptio quae Romae facta est libri Thomae a S. Cyrillo De laudibus B. Annae, in quo auctor docuerat Annam Verbi incarnati aviam esse. 5' Non expedit saltem Virginem compellare Dei param, eum hie titulus rudibus et imperitis erroris occasio emo possit, dum sibi facile persuadent eam di initati originem dedimo. 6' Ex quo reipsa titulus hic assertus est, idol latrica superstitio catholicam Ecclesiam invasit. 7' Melius proinde meritus de Ecclesia Nestorius suisset, si admissarius esset doctrina , quam Cyrillus, qui machinationibus

omnigenis ac vi adversarium suum oppressit. Ergo. 318. Resp. Λd l , D. Et hac ipsa de causa B. Virginem Dei param vocandam esse contendimus, C. secus N. Ideo enim quae hominem genuit, hominis mater nuncupatur, quia denominatio non ad hanc vel illam geniti par-

113쪽

lem refertur sed ad integrum Suppositum, quod homo est. Sic etiam Il. Virgo mater Dei est appellanda quia integrum suppositum quod genuit, Deus est, aut si placet, Vc hum carue indutum, Seu Verbum caro factum; quo sensu si Nestorius aut quilibet alius vocet B. Virginem Christi matrem, nihil est quod repugnet, ut supra animadvertimus; ast cum ille Christi nomine purum hominem significaret, et hoc sensu contenderet Virginem voeandam e e Christiparam, ideo ad haereticum hunc sensum excludendum B. Virgo Dei mater nuncupata rat.

3l9. Ad 2 , Neg. Neque enim Spiritus S. quidpiam contulit de sua substantia ad conceptionem Christi; imo per solam oppropriationem, ut vocant, Christi conceptio tribuitur Spiritui S., cum omnes tres divinae personae ad

incarnationem Verbi concurrerint.

320. Ad 3 , Neg. Nam jure hac in hypothesi mulier

illa mater Angeli vocaretur.32l. Ad 4 , D. Adjecta sormula secundum carnem, C. absolute N. Nullum porro inconveniens est, ea ela via

adjecta, dicere Deum et avum et aviam habere, siquidem in Scripturis legimus commemoratos fratres Domini, prout in antiquis patribus invenimus David vocatum Dei tremfuisse; reseruntur haec enim ad iussumptam humanitatem. Quod si Romae proscriptus est liber De Laudibus B. Annae, non praecise ob ejusmodi denominationes id contigit, sed ob doctrinas erroneas quibus liber adspersus est. 322. Ad 5 , D. Si reipsa ejusmodi error mentes rudium incessere posset, D. si id fieri nequeat, adhibita instructione opportuna, N. Nemo prosecto inter fideles invenietur adeo stolidus, ut sibi persuadeat B. Virginem divinitati originem dedisse conceptu suo ac partu. 323. Ad si , My. Tum quia haec denominatio longe ante concilium Ephesinum in Ecclesia obtinuit, quin idololatricae superstitioni locum dederit; 2' tum quia, fatente ipso Jle, eaedem consecutiones ex titulo Christiparae deduetae suissent; tum quia denique negamus salsum aduere

114쪽

PART. II. CAP. III. DE UTRIUSQUE CHRlSTI ETC.

riorum suppositum de idololatrica superstitione in Ecclesia catholica vigente, cum non vigeat ni Si in adversario

rum mente.

324. Ad T , D. Si bene quispiam mereri de Ecclesia posset, qui incarnationis ac redemptiouis doctrinam labe- Iactat et evertit, C. si secus N. Τalis porro suisset exitus, si Nestorius vicisset; ast cum portae inseri praevalere adversus Ecclesiam nequeaut, ideo causa Nestori i ut celerorum haereticorum omnium necessario perire debuit. Quae de Cyrillo adjiciunt adversarii, calumniosa ab historicis do-eumentis declarantur.

ARTICULUS II.

325. Adoptimismus ortum habuit in Hispania sub sinem sec. IX. Opera Felicis Urgellitani episcopi, et Eli- pandi archiepiscopi raletani. Considerari autem poteStadoptianismus uti nestorianismi propago. Adoptimi enim distinguebant in Christo duos filios pro ratione duplicis

naturae, alterum quidem Dei 1ilium natura, alterum vero adoptione et gratia. Cum vero terminus filiationis sit per-Soua, consequens erat in istorum systemate duplicem distingui debere personaes in Christo. 326. Dogma catholicum nos docet unicum situm seu unicum Christum subsistentem in duplici natura et agnoscere et lateri, quatenus in concreto existit, Seu quatenus his homo est. Utrum vero natura humana, prout in Christo per mentis operationem distincta a persona Verbi in qua subsistit, speetatur, seu in se, possit dici ad piata, quaestio est agitata inter scholasticos, nec dogma attingit. Nos arbitramur quaestionem hane otiosam esse et aleae plenam. Hac igitur dimissa, sic pergimus ad catho-heum dogma adstruendum

115쪽

Iesus Christus est silius Dei naturalis

non autem adoptivus

327. De fide propositio est, definita a concilio Frane fordiensi in epistola synodica probata a Bom. Pontilicibus, nominatim vero ab Hadriano, atque ab uni ersa Ecclesia: in ea Christus in utraque natura subsistens declaratur Filius Dei proprius et naturalis, nequaquam adoptivus.

328. Mus veritatem adstruimus V ex sacris Litteris; in his enim Christus tanquam filius Dei proprius et naturalis perhibetur quem Pater dedit pro mundi Salute, atque pro nobis omnibus tradidit do. 3, l6. Bom. 8, 32. et in quo idem Pater sibi complacuit Luc. 3, 22. Atqui eum dedit a tradidit pro salute nostra crucifigendum ut hominem, in eo ut homine Pater sibi complacuit; ergo Christus ut homo est filius Dei proprius et naturalis adeoque non gratia et adoptione. Rursum, quem Petrus Dei filium conse sus est Matth. l6, l6., quem uti Dei filium caecus natus adoravit Jο. 9, 38. , quem tanquam assectatae divinitalis reum Caiphus morti adjudicavit est Christus homo; ergo Christus homo est vere et proprie filius Dei naturalis. 329. Adstruimus 2' ex patribus, qui uno ore docent l' Christum Deum eme, ut constat ex eorum testimoniis paulo ante allegatis; 2' unam in Christo esse personam, unum silium, unum Christum Deum-hominem, quorum pariter testimonia adduximus adversus nestorianos, quibus adjicimus verba concilii Chalcedonensis ex Act. V. profitentis:

Sequentes silur sanctos Patres, unum et eundem consteri Filium et Dominum Nostrum I. C. communi omnes consemudoremus. 3' Huc pariter referuntur 1idei nostrae s3mbola, in quibus Christus perhibetur Filius Dei qui natus est ex Maria Virgine. Quapropter sic jure synoduA Francosordiensis in epist. synodica auctorem haeresis adoptiauae com Pellabat: Tu raro, quisquis es, qui Christum praediecta ad Diuitiam by Cooste

116쪽

PABT. I . CAP. III. DE UTRIUSQUE CII RISTI LI c. 115

stivum; unde tibi iste sensus venisset, voluissem scire: ubi Me nomen didicisses, Ostende. Patriarchae nescierunt, Prophetae non diserunt, Apostoli non praedicaCerunt, Sancti tructatores hoc nomen tacuerunt, doctores Iulei rinstrue non δε-

erunt.

330. Adstruimus 3' ratione theologica desumpta ex adoptionis natura. Λdoptio enim est assumptio personae extraneae in propriam haereditateIn: jam vero Christus qua hic homo est, dici nequit persona Deo extranea, quin duae in ipso admittantur personae; ergo cum Christi Dei hominis nonnisi una persona sit, filius Dei proprius et naturalis, nequit esse adoptatus; unum siquidem eundemque Pome respectu ejusdem patris osse natura et adoptione silium, proprium et extraneum repugnat.

DIFFICULTATES

33l. I. Obj. V Loquens Apostolus de Christo BOIn. l, 4. ait: Oui praedestinatus est situs Dei in virtute, secundum Spiritum sancti attonis. Iam vero praedestinatio non minisi adoptio in filium; non est autem adoptatus Christus in natura divina, ergo in natura humana, qua sola filius Dei adoptivus est; 2' Ilinc ibid. c. 8, l7. sub hoc spectu comparatur Christus cum hominibus justis qui sunt stii Dei; si autem siti, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi; et v. l9. dicitur idem Christus Primogenitus in multis fratribus. Si igitur justi qui sunt silii Dei adoptivi per gratiam sunt cohaeredes Christi, si Christus primogenitus eorum est, patet ejusdem esse Christum cum hiis conditionis, nempe per gratiam seeundum humanitatem adoptatum. 3' His consonant patres, qui passim docent Christum secundum humanitatem adoptatum esse in stium Dei; luculenta sunt Ilitarii verba, qui Ith. l. De Trinit. scribit: Ita potestatis dignitas non amittitur, dum carnis humilitas adoptatur. Ergo. 332. Resp. Λd i , D. Christus praedestinatus est ad gratiam unionis, c. adoptionis F. Ut enim post s. augu-

117쪽

stinum animadvertit A. Thomas P. 3, q. 34. art. I. aeternam praedestinationem desu Christi in silium Dei habere pro objecto gratiam unionis duarum naturarum, quae fieri debebat in tempore, et per quam Deus lactus est homo , et homo Deus. Nam unio duarum naturarum in persona Christi cadit sub aeterna praedestinatione, et ratione hujus Christus dicitur praedestinatus filius Dei. 333. Ad 2 , D. Comparatur Christus cum hominibus justis sub aliquo respectu, C. sub omni respectu N. Comparatur scilicet quoad haereditatem, non autem quoad jus

ad haereditatem; ipsi siquidem haereditas competit ut filio naturali Dei, nobis autem, sive justis, ut filiis adoptivis; sic

etiam comparatur quoad communem naturam quam SuSeepit, Pro Semia frater noster est, primogenitus in multis fratribus, qui elevati per gratiam sunt ad Dei filiationem, cujus gratiae incapax est natura a Verbo assumpta; hinc vocatur filius Dei proprius ab eodem Apostolo, et Unigenitus a IO. I, l4.334. Ad 3 , D. Edocent patres Christum feeundum humanitatem adoptatum esse in filium Dei in sensu improprio , C. in sensu verae adoptionis de qua disserimus N. Etenim patres vocem adoptati usurpant in sensu adsciti, c-juncti, assumpti, ut hujus vocis vis seri ; aut etiam quatenus gignificant illam numero humanitatem per gratiam electam et praedestinatam eine ad hypostaticam cum Verbo unionem, Sed tunc eam considerant in abstracto, ut patet. Utroque porro sensu potuit Hilarius in objeeto loco scribere: dum camis humilitas adoptatur, seu adsciscitur, eligitur, evehitur.

335. II. O . P Christus ut Deus genitus a Patre est ejusdemque cum eo substantiae, ut homo neutrum ei competit. 2' Exinde factum est ut in catechismis dicatur, Christum uti Deum patrem habere sine matre, uti hominem matrem habere sine patre. Adeoque ut homo filius Dei naturalis esse nequit. 3' Sane ut homo Christus fuit gratia

habituali instruetus, quae efficit filium Dei adoptivum, quo

118쪽

sensu Christus est caput nostrum, cum riusdem conditionis esse debeant caput et membra ; 4' alioquin grave il- Iud incommodum vitari non posset, quod idem silius duos patres habeat naturales, Deum nempe , et David. 5' Hinc si de Christo recte dicimus esse hominem natum , Pa sum et mortuum, quare eum dicere eliam cum Scripturis non poterimus servum ac proinde filium adoptivum, cum aeque relativa sint nomina servi et silip Εrgo.

336. Resp. Ad i , D. Et proinde ut homo Christus dicitur naturalis filius Dei ratione unionis hypostati me, C. ratione generatiosis ejusdemque cum Patre substantiae N. Recolantur quae paulo ante scripsimus de duplici titulo ob quem Christus ut Deus potest dici filius naturalis Mariae, et ut homo dici filius naturalis Patris. 337. Ad 2 , D. Id est docent eatechismi Christum uti

Deum non habere matrem divinam, et uti hominem non habere patrem humanum, C. non esse silium naturalem respective Patris et Mariae in utraque natura ratione uniOnis hypostaticae juxta dicta N. 338. Ad 3 , D. Praeditus fuit gratia habituali proveniente ex unione hypostatica, C. qua fieret filius adoptivus N. Cum enim Christus homo ipso existentiae instanti esse coeperit filius Dei naturalis vi hypostaticae unionis, gratia habitualiis supervenit, ac propterea non amplius potuit ipsi communicare adoptionem in filium, cum filium

naturalem repererit. Ex quo patet ejusdem nobiscum comilitionis esse non potulisse Christum, qui ut est eaput nostrum excellentiori ratione , atque ut riunt eminenter, eo

tinet in se quod est in noliis in inferiori gradu et ordine. 339. Ad 4 , D. Sub eodem respectu, eademque ratione, C. Sub diverso respectu, diversaque ratione N. Etenim Christus habet ut Deus patrem naturalem vi aeternae generationis, atque ut homo eundem patrem habet vi hypostaticae unionis ; et e converso , ut homo David patrems mediatumὶ habet naturalem vi generationis , et eundem patrem naturalem hahet ut Deus vi hypostaticae unionis.

119쪽

340. Ad 5 , D. Secundum humanam naturam Seu Secundum carnem, C. Secundum totum suppositum quod est Deus-homo A. Naturae siquidem est nasci, pati ac mori, neque haec directe de persona praedicantur; contra verosilium esse, terminus personae usi subsistentis. Idem dic do servi notione, quo fit ut rigoroso sensu Christus non possit servus appellari, cum sit Dominus. Improprie autem apud Imiam servus vocatur aut ratione voluntariae Christi subjectionis, aut ratione naturae humanae , quae , remote

et tu abstracto spectata , debitum habuit servitutis ut cre tura respectu Dei; sed in concreto postquam scilicet juris Verbi ejusque propria essecta est, non amplius Seon dici potest, nec proinde Christus ser rus ratione etiam G- sumptae naturae. Atque ex his disparitas patet quae intem cedit inter appellationem servi, et filii adoptivi. Nullo enim sensu Christus filius Dei adopti us dici potest, cum sit terminus personalis; duplici autem ratione allata, latiori sensu potest dici serVUR.

ARTICULUS III.

34 l. Eutyches archimandrita monasterii Constantinopolitani ex odio nestorianae haereseos in haeresim oppositam dila-PSus est, unam post incarnationem praedicans in Christo naturam. Qua de causa accusatus apud Flavianum episcopum Constantinopolitanum ab Eusebio Dorylei episcopo , ipse in

publica synodo in hanc vocem erupit: Consteor eae duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante unitionem, post unitionem vero unam naturam consteor. Cumque ab hoc errore

revocari non potuerit, damnatus a Synodo est, a qua Eutyches ad Leonem Pontificem appellavit, at is certior factus per acta synodalia ad ipsum a Flaviano transmissa de rei veritate, sententiam confirmavit. Agente nihilominuADioscoro episcopo Alexandrino, an . 449. in latrociuio Ephs-Disitigod by Cooste

120쪽

PART. II. CAP. III. DE UTRIUSQUE CIIBISTI ETC. Ila

gino Eutyches fuit absolutus et damnatus Flavianus, qui cum Romam ab iniqua hac sententia appellasset, graviter adeo a Dioscoro percussus est, ut post triduum Deli e vita migraverit. Interim convocata oecumenica Synodo Chalced nensi an 45 l. rescissa fuerunt acta latrocinii Ephesini, Eutyches et Dioscorus depositi sunt, et asserta catholica veritas. 342. Praecipue Eutychianae haeresis natura consisti hin eo, quod unica, peracta incarnatione, sit in Christo gnoscenda natura , reliqui autem errores hunc vel supponunt vel sequuntur. Utrum vero ea duabus ante unitionem naturis, ut riebat Eutyches, in Christo post unitionem uni ca essecta fuerit, per utriusque eommixtionem, an Vero per alterius in alteram mutationem seu conversionem, Rn denique per eo ositionem, nec ipSe neque rius assectae unquam determinare potuerunt. Sic pariter inter Re non potuerunt convenire circa tempus quo haec unitas natura laeta sit an in incarnationis instanti, an post resurrectionem, an Vero post aeseensionem ; ac propterea in varias partiales sectas , ut solemne est apud haereticos , coaluerunt.

343. Verum quacumque hypothesi admissa, illud certum est, quod semel admisso eutychiano principio, universa labefactetur incarnationis ac redemptioni A Oeconomia, prout vidimus eandem labefactari in systemate nestori no. Inter utramque haeresim catholi ea veritas consistit, ut selli het admittantur duae naturae distinctae et impe mixtae ac inconfusae in unitate personae. Ad hanc veritatem vindicandam, sit:

PROPOSITIO

Duae sunt in Christo naturae distinctae, inconfusae atque impermistass344. De fide est propositio ex definitione cone. Chalcedonensis decernentis Act. 5. Christum , Filium , Domi-

SEARCH

MENU NAVIGATION