Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

121쪽

num , unigenitum in duabus naturis incon e , incommutabiliter, indivise, inseparabiliter mynoscendum, nusquam subi ta differentia post unitionem, magisque salva proprietate utriusque naturae , et in unam personam atque subsistentem con

currente.

345. Hanc autem veritatem evincunt illa omnia quae sive ex Scriptura sive ex patribus attulimus ad vindicandam Christo tum veram divinitatem , tum veram humanitatem. His duo peculiaria adjicimus ex Scripturis quae rem praesentem conficiunt adversus eutychianam liaere- sim; loquens Ioannes in exordio Evangelii sui de Verbo quod Deum praedicavit, concludit: Et Verbum eam saetum est et habitavit in nobis. Hujus autem Verbi incarnati genealogiam texuerunt evangelistae Matthaeus et Lucas. Verbum igitur caro factum duas in se distinctas complecti tur naturas, divinam et humanam. Rursum idem Ioannes ita c. 8, 40. Christum se hominem esse profitentem inducit: Ouaeritis me inter ere, hominem, qui veritatem -- bis locutus sum ; et de hoc ipso Christo in 1. Epist. 5, 20. seribit idem Evangelista: nie est verus Deus et vita aeterna. Apostolus Paulus nil Rom. l , 3. utramque naturam conjungens sic scribit de Christo : De Filio suo, qui faetus est et eae semine David secundum earnem. Ergo etiam post unitionem et Deus est et filius Dei, et homo est et filius hominis ex semine David procreatus. 346. Ex patribus vero tot hujus veritatis testes et assertores habemus, quot aut contra docetra aut deinde contra apollinaristas veram carnem et integritatem Christo vindicarunt humanae naturae; et quot adversus cerinthianos, Photinianos, famosatenos aliosque haereticos divinam ejusdem Christi naturam propugnaVerunt.

347. Nec aliud nos docent fidei symbola; in symbolo enim Nicaeno post verae fidei circa Christi divinam naturam

professionem adjicitur: Qui propter nos homines et propter nostram salutem strarendit de caelo et incarnatus est . . . et ho

122쪽

linopolitanum et Ephesinum professa sunt; utraque igitur natura divina et humana distincta post unitionem ex fidei regula admitti debet. 348. Ex ratione demum theologica veritas eatholici

dogmatis non minus aperte elucet; licet enim praetermittamus, concipi omnino non posse, cum in se repugnet, qui tandem duae naturae adeo inter se disparatae, eriusmodi sunt divina et humana, et ex quibus prior completa est quoad subsistentiam, in unam coalescere queant auteonversis in alterutrius, But utriusque commistione, aut demum eo ositione, quibus tertia assurgat divino-humana; hoc, inquam, praetermiSSO, eertum est, quod in quacumque hypothesi in qua ejusmodi unitio contigerit, natura

haec unica ex duabus coalescens non esset nec divina nec humana; adeoque quod consequens est, inepta ad redemptionem operandam, nisi absurde quis contenderet divinam naturam ut coalescentem cum humana , potuisse pati et mori, quod repugnat, utpote abhorrens a notione divinitatis ; haee insuper natura tertia nec esset cons stanti Iis Patri, nec consubstantialis matri, Si quidem eum ne tra plane conveniret, secus ac senserit universa antiquitas. Duae igitur necessario in Christo naturae, etiam peracta unitione, distinctae sunt agnoscendae.

349. I. O . l' Ineamationis oeconomiam complexus Ioannes est, dicens: Et Verbum eam factum est, ad eundem modum quo ib. e. 2. legitur aquam vinum factam, quod certe sine conversione sieri non potuit. 2' Id ipsum declarat Apostolus Philipp. 2, 7. scribens de Christo: Otii

cum in forma Dei esset . . . semetipsum Minanivit, formam

servi accipiens, si formam servi accipiens exinanitus est , mutavit igitur se ipsum. Ergo. 350. Besp. Ad. i , D. Verbum caro lactum est per assumptionem humanitatis in Deum, C. per conversionem divinitatis in carnem F. Hoc enim repugnat; Deus enim Diuitiam by Cooste

123쪽

natura sua immutabilis est. Itaque non alio sensu potuit diei de Verbo, quod factum fuerit earo , quam Per a sumptionem ejusdem carnis, qua gibi conjuncta, ut subdit Evangelista, hubitavit in nobis, uti etiam quovis tempore Patres exposuerunt, inter quos s. Ambrosius De d min. incam. e. 4. n. 59. Sic Ioannis verba enarrat: me est illud Verbum quod earnem suscepit, hoc habitauit in nobis, hoe est in eame habitavit humana. Sic etiam fi . Ioau. Chrysostomus Hom. li. in Dan. n. 2. Unitale, Seribit, et e junctione Deus Verbum et caro unum sunt, Sine ulla eo fusione, vel substantiarum ablatione; sed per unionem ineffabilem ine licabilemque. 351. Paritas porro inter aquam, quae in vinum rei conversa, et Verbum, quod factum est caro, nulla promus est. Nam pro diversa substrata materia diversam signifieationem verbum fieri accipiat neeesse est; alioquin concludi deberet Christum factum per convereionem PSse maledictum , aut pereatum, eo quod Apostolus Gal. 3 , t 3. et 2. Cor. 5, 21. ita scripserit de Christo, prout patres observant agentes adversus apollinaristas. 352. Ad 2 , D. Accipiens sommam servi, ut ait ipse Apostolus , Seu assumens naturam nostram , C. amittens formam Dei N. Itaque ejusmodi exinanitio tota extrinseca est, quatenus Verbi persona sibi univit humilitatem seu abjectionem naturae nostrae in qua et per quam obedivit, et cetera praestitit, quae ibidem Apostolus commemorat. 353. ΙΙ. O . Ex patribus i ' alii docent ita inter se dura in Christum convenisse naturas, ut anima et corpus nostrum ex quibus nonnisi una natura exurgit, ut 8. Leo, Cyrillus, aliique ; 2' alii comparant incarnationem cum eucharistia, in qua panis in corpus Christi convertitur , ut 8. Iustinus Apolog. l. n. 66; 3' alii aperte docent: eae

duabus naturis unionem esse factam, post unionem vero unam esse naturam Verbi incarnatam in Christo , ut s. Cyrillus D. l. ad Suecessum; 4' alii appellant mistionem, misturam, conversionem etc. unionem utriusque naturae; 5' in-Diuitiaco by Gorale

124쪽

PART. II. CAP. III. DE UTRIUSQUE CHRISTI ET . ista

ter hos eminet s. regorius Nymenus qui tum oratione IV. contra Eunomium , tum potissime contra Apollinarem , statuit 'in humanum corpus cum a Verbo assumptum est, id factum esse , quod est ipsa natura divina assumens, atque humanam naturam in id, quod divinum est, esse mutatam a ' earnem divinitati commixtam non amplius in suis terminis et proprietatibus mansisse, sed hac mixtione di-Vinitatis participasse virtutem, eo sere modo quo si aceti gutta in oceanum projiciatur , ipsa per hanc mixtionem sit mare, suamque amittit qualitatem naturalem. Ergo. 354. Resp. Ad i , D. Ad significandam unitatem personae seu suppositi in quod ambae naturae concurrunt, C. ad significandum unitatem naturae N. Hunc sensum egregie expressit auctor symboli Athanasiani illis verbis: Unus

omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae. Nam sicut anima rationalis et eam unus est homo , ita Deus et homo unus est Christus.

355. Ad 2 , D. Quoad praesentiam, C. quoad conversionem N. En integra ipsius Iustini verba; Ouem

modum per Verbum Dei, eam faetus Iesus Christus et earnem et sanguinem lis it nostrae salutis causa , sic etiam in alimouia eucharistiae in . . . inearnati illius Iesu et earnem et sunstrinem esse edocti sumus.

356. Ad 3 , Docent post unionem unam factam eme naturam ineamnatam, C. absolute N. Strenue enim A. Cyrillus formulam suam defendit ab omni apollinarismi suspicione de quo accusatus fuerat, sic scribens in D. 2. ad eundem Successum: Si direntes unam Verbi naturam , ta- issemus, ac minime adjunaeissemus, incarnatum haberent in quo reprehenderent in . . . sed quia et illa in humanitate, et essentiae nostrae declaratio illata est, dum dicimus inca natam, desinant baculo inniti amundineo . . . Nihil jam in e sistere prohibet, Christum, cum sit unus ac solus stius, eundem Deum esse et hominem, ut in deitate sis etiam in humanitate perfectum. Quo nihil luculentius, praeter totius epi- Stolae argumentum, proserri a Curillo poterat ad catholicum Disitirco by Corale

125쪽

dogma de distinctione duplicis in Christo naturae asserendum. Attamen essatum Cyrillianum fuit scopulus in quem stolidus Eutyches impegit, et quo haeresim suam excogit vit. Dum igitur videtur s. cyrillus asserere ita inter se unitas ambas in Christo naturas esse, ut nonuisi mentis cogitatione secernantur ; dum videtur realem naturarum distinctionem inficiari; haee referri debent ad hypostaticum nexum quo arctissime in una Divini Verbi persona subsistunt ambae naturae. 357. Ad 4 , D. Salvis integrisque manentibus utriusque naturae proprietatibus , C. his sublatis R. Objectae elocutiones aliaeque ejusmodi a patribus usurpatae sunt ad summam naturarum unionem in eadem persona signiscandam , divinae praesertim naturae in humanam immeationem, ut sic sese illi opponerent nestoriano errori moralem unionem adstruenti. Id enim fert patrum scopus et Subjecta materia; sola siquidem corporea inter se permisceri , componi, confundique possunt, non autem spiritualia cujusmodi est divina natura summe simplex, et anima humana , multo Vero minus potest intercedere commixtio aut compositio in sensu Eutichetis inter divinam naturam

358. Λd 5 , D. Salva humanae naturae integritate, ut ipsemet Nymenus declarat, et per mutationem improprie dictam, C. cum humanae naturae detrimento et per m lationem proprie dictam N. Totus in eo est Nymenus ut esserat humanam Christi naturam a Verbo susceptam atque DemaSam , et decora, quae ex eadem natura Verbi in humanam provenerunt exaltet, quod et praestiterunt

alii patres , qui et ipsi aptissimis similitudinibus ad id adumbrandum insi sunt. Alii enim serri igniti , alii aeris luce persusi, alii superexcedentis Iuminis, quo Iumen minus

eVanescere videtur exemplum attulerunt; s. Gregorius Vero usus est similitudine guttae aceti in pelagus immissae; attamen Omnes in eo conveniunt, ut salvent semper essentiales humanae naturae proprietates. ΙΙoc ipsum praestitit N sM-Diuitigoo by Corale

126쪽

PART. II. eAP. III. DE UTRIUSQUE CHRISTI ETC. 125

nus, qui quamvis asseruerit carnem Christi non amplius in suis terminis mansisse, statim se ipsum exponens subjicit in Objecta orat. IV. adversus Eunomium: Camis tamen et divinitatis proprietatum ine fusa permanet contemplatio , quod etiam ibid. suse prosequitur, praesertim vero contra Apollinarem ubi ea similitudine usus est; adeoque patet, ipsum locutum esse de proprietatibus accidentalibus in o Feto loco.

DE DUPLICI IN CHRISTO VOLUNTATE ET OPERATIONE

359. Uti adoptianismus ex haeresi nestoriana, si emon thetismus seu error de unica in Christo voluntate et operatione ab haeresi eutychiana ortus est. Hujus erroris semina jecerat Anastasius jaeohitarum patriarcha m. 630. et Heraclii imperii 20. Agentibus deinde Sergio episcopo Constantinopolitano, et Cyro Phasidis primo , deinde Alexandrino episeopo, incrementum ac firmitatem nactus est monotheli sinus. Utrique sortiter restitit Sophronius monachus, ac deinceps episcopus Hierosolymitanus, qui coaeta gyn do tum ad Sergium, tum ad Honorium Pontiscem Romanum epistolas dedit, quibus de haeresi monothelitica huno certiorem fecit. Ast Sergius eodem anno quo Sophronius pariter ad Honorium scripsit ad eum decipiendum , dum assertores duplicis voluntatis traduxit quasi pugnam interutramque voluntatem in Christo inducerent, eumque adhortatus est ut efficeret, ne in posterum sive una sive duplex voluntas commemoraretur, sed potius altum utrique parti silentium indicens, totam sopiret controVeniam. I tius artibus deceptus Honorius ejus consilio cessit, unam adstruens voluntatem ad conflictationem duarum voluntatum removendam a Christo.

360. Rusdem Sergii fraude deceptus Heraclius imperam tor , probavit et ipse oeconomicum silentium , publieata

127쪽

neetest a Sergio conscripta. Hoc ipsum silentium inculcavit Constans Heraclii successor , suasione Prrrhi episcopi Constantinopolitani monothelitae , proponens edictum Τν-pum nuncupatum. Sic dissum haeresis est, donec sub Constantino Ροgonato et Agathone Rom. Pontifice an. 680.eelebrata est Oecumenica Synodus VI. et Constantinopolitana III. in qua haeresis cum suis auctoribus et fautoribus damnata est , et asserta eatholica veritas de duplici in Christo voluntate et Operatione. 36l. Dogma monothesitarum praecipuum erat, ut unicam naturalem seu physicam in Christo propugnarent voluntatem , sive prout saevitas est Sive prout est melio sive

energia Seu vis, quam etiam personialem Ocabant ac eleet

xam , ne Si duae voluntates in Christo physicae et electivae admitterentur , hae inter se pugnarent. Illam unicam Oluntatem quam admittebant in sensu exposito , dieehant esse divinam , seu Verbi. Solebant praeterea hanc unicam

voluntatem cum pseudo-Dionysio Areopagita ocare meandrieam seu Deivirilem, veluti coalescentem ex divina et humana , ita tamen ut humana esset iners instrumentum passivum , uti est corpus nostrum respectu animae. 362. Ad hoc perversum dogma tegendum , vix unquam solebant nominare Voluntatem naturalem , aut naturalem aetionem aut operationem, ne unicam sic viderentur adstruore cum euivellianis naturam ; sed caute contenti erant hi haeretici voluntatem simpliciter nominare, ut innuerent se uni eam iusserere voluntatem moralem in Christo ob con-lamitatem humanae cum di ina. Dum iero ita se tegebant constabant invidiam assertoribus duarum voluntatum , quasi

isti pugnam inter duas Christi voluntates propugnarent. Λ Strito ipsis larva detracta est. 303. Nostrum igitur est adstruere in Christo duplicem

voluntatem naturalem , divinam et humanam, non solum quatenus Voluntas humana pro facultate 3olendi accipitur, sed etiam quatenus et actionem et operationem volendi d nolat 7 nec non Ostendere ejusmodi actioncm ct operatio Diuiti so by Coosl

128쪽

PAET. I l. CAP. III. DE UTEI SQUE CHRISTI ETC.

nem humanae voluntatis activam esse et ex proprio motu profluere. Sit igitur:

PROPOSITIO

Duae naturales operationes et voluntates indivisae

et ineonfusae in Christo sunt e stendae 36l. De fide propositio est his verbis desinita a concilio generali R. seu Constantinopolitano III. Et duas naturales Doluntates in eo Christo et duas naturales operationes , indivise , inconvertibiliter, inseparabiliter, inconfuse,

secundum sanetorum patrum doctrinam adaeque praedicamus.

365. Duas naturales in Christo operationes tot in locis Seripturae praedicant, quot divinas et humanas ejusdem Christi actiones et operationes exhibent, quae innumera prope sunt. Etenim Christum exhibent vaticinia edentem, miracula patrantem , quae certe solius divinae Virtutis sunt, et ad ejus manifestandam divinam naturam ordinata ; exhibent item ambulantem, loquentem , cibo Potuque se re-1ieientem , esurientem, sitientem, laessatum , gaudio exultantem , moestitia angentem , lacrymantem , patientem , Vulneratum , morientem, quae quidem omnia solius humanae naturae sunt , et ordinata ad ipsum verum hominem patefaciendum. Cum igitur absonum sit tum quae divinae naturae propriae actiones fiunt, humanae adscribere, tum quae sunt naturae humanae , naturae tribuere dix inae, cumanitiae distincte recenseantur de Christo , omnino latendum cst duplicem actionem et operationem naturalem in Christo admitti oportere. 366. Id ipsum constat de voluntvibus prout naturales facultates seu motiones et operationes naturae sunt. Tot enim ejusmodi voluntates praedicat tu Christo Seriptura quot naturius , eo ipso quod naturales facultates et oper tiones sunt; jam vero paulo ante luculentissime ostendimus duaes distinctas et inconsums in Christo naturas scripturam Praedieare , divinam et humanam ; ergo totidem Diuitiam by Go le

129쪽

28 Tn CT TUS DE INCARN ATIO E

in Christo naturales voluntates esse docet distinctas et inconfusas divinam et humanam. 367. Sic pariter ex Scripturis dum agnoscere in Christo debemus voluntates, prout hae actus elicitos dicunt, seu το-litiones. Volitionem divinam in Christo ultro admittebant adversarii ; superest igitur , ut ex Scripturla ostendamus fuisse seu esse in Christo etiam volitiones activas humanas. Jam vero id efficiunt omnia illa biblica testimonia quae tribuunt Christo voluntatem distinctum a voluntate Patris, quae plura sunt. Sane Matth. 26, 39. et Marc. I 4, 36. ita Christus orat Patrem suum : Pater mi, si possibile est ,

transeat a me ealia iste ; verumtamen non sicut ego volo, sed

sisut tu; seu ut legitur Luc. 22, 42. Non mea voluntra, sed tua flat. Ibi certe non est sermo de voluntate divina , quae una in Patre et Filio est, ergo de humana voluntate I cutus est Christus. Rursum Io. 6, 38. Descendi de caela , inquit Christus, non ut faeiam voluntatem meam , sea volu tatem ejus , qui misit me; ubi idem redit argumentum. Hinc

Apostolus Philipp. 2, 3. de Christo scribit: Humiliavit semetipsum , factus Obediens inque ad mortem ... propter quod et

Delia Gallavit illum. Christus igitur Deo ac Patri suo ob divit, promeruitque hac obedientia exaltationem suam aeredemptionem humani generis; atqui neque obedivit neque meruit voluntate divina, ergo obedivit ac meruit voluntate humana. Huc reseruntur quae de Christo homine passim laguntur , ex. gr. Marc. 6, 48. quod accedens ad apostolos, volebat praeterire eos; et ib. 7, 24. Ingressus in domum, neminem voluit scire, et non potuit latere; tum Matth. 27, 34. Et dederunt ei vinum cum felle mistum , et cum stustavet , noluit bibere ; aliaque id genus multa in Scripturis occumrunt, quae aperte evincunt Christum actus eliculisse humanae voluntatis proprios. 368. Patres ea principia constituunt, ex quibus eorum circa duplicem Christi voluntatem naturalem et operationem doctrina manifeste colligitur ; alii siquidem ex diversis operationibus Deum et hominum Christum esse inserunt,

130쪽

ut Ignatius , Justinus, Irenaeus , HippolFlus, Tertullianus iapud Petavium lib. 8. e. 8. S. i. ; alii disputantes adversus artanos constituunt actiones infirmitatis, quae de Christo in Seripturis reseruntur, non posse naturae divinae tribui, sed humanae , uti Athanasius , Eustathius , Cyrillus Hi ms., Epiphanius, Basilius, Hilarius, Ambrosius, Augustinus aliique apud eundem ; alii demum ex distinctione operationum colligunt adversus apollinaristas duas esse in Christo distinctas et inconfusas naturas, uti Basilius , uterque

Gregorius, Cyrillus Λlex. , Theodoretus, Ambrosius, Leo M., Fulgentius ibid.

369. Nee solum duas in Christo voluntates natureses , operatiouesque patres adstruunt, sed conceptis verbis duas etiam in eodem adstruunt Voluntates , prout hae in actus seu volitiones erumpunt. Etenim A. Athanasius De Incam. n. 2 l. adductis Christi verbis: Pater, si fleri potest etc. sui dit : Duas hie voluntates ostendit, unam scilicet humanam , quae est eamia propria; aueram divinam: Sic etiam s. Gregorius Nyss. apud Agathonem in Epist. ad Imper. ex eodein Evangelii textu iuseri: Ouoniam igitur alia est voluntas si mana , alia divina; et g. Jo. Chrysostomus ibid. scribit rPropriam quidem hubere voluntatem manifeste demonstrat , sed ubiqua paternam voluntatem ante mi suae. S. Ambrosius

De με lib. 2. c. 7. n. 8. Sed alia, inquit, voluntas hominis , alia Dei. . . Suscepit emo voluntatem meam , si reputristitiam meam . . . vea est voluntas quam suam disit.

370. Domum ex ratione theologica idipsum conficitur; operatio seu energia ex omnium philosophorum consensu est motio substantialis naturae ejusque nota essentialis, cum natura sine operatione , Vi, ac energia propria, neque sit,

neque intelligi possit. Tot igitur in Christo operationes

agnosci debent, quot sunt in eo naturae; duae autem distinctae et inconfusae ex demostratis sunt in Christo naturae , duae igitur sunt in eodem distinctae et inconfusae Operationes. Rursum si unica in Christo esset operatio et naturalis voluntas , haec vel reget simplex vel composita;

SEARCH

MENU NAVIGATION