Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

131쪽

neutrum porio dici potest: si enim esset simplex , haec esset vel divina vel humana; si esset divina, Christus non esset homo ; si humana, non esset Deus. Quod si composita dieatur consuta ex utraque natura , esset simul divina et humana , creata et increata , sinita et insinita , seu potius nec divina nec humana soret. Quae omnia ahsurda sunt.

esse in Christo ex eo liquet, quod libertas sive contradicti ovis sive specificationis spectet ad persectionem naturae rationalis et intelligentis; cum igitur Christus persectam h

beat humanam naturam , libertate destituta esse non Po est. Alioquin nec mereri potuisset nec satisfacere pro peccatis nostris. Quaquaversus igitur res spretetur , patet duas necessario in Christo esse agnoscendas et admittendas naturales voluntates et operationes , easque etiam liberas et deliberatas.

372. I. Obj. l' Duabus in Christo admissis voluntatibus , pugna pariter inter utramque admitti deberet, ut patet ex allatis Scripturae textibus litteraliter acceptis, metaphorice proinde sunt isti intelligendi, nec duplex volui tas ex illis in Christo consteitur. 2' Quapropter patres docent , vel Christum natum absque eam libus voluntatibus et evitationibus humanis , ut s. Athanasius; vel 3' Christi velle totum fuisse desecatum, ut A. Greg. Nati Z. Orat. 36. Vel 4' Camis quidem fuisse passionem , Dei autem Operationem , ut Greg. Nymenus; vel 5' Christum unam cognatam operationem per ambas naturas demonstrasse, ut Cyrillus Alex. vel si' denique Christum unam quandam theandricam Delv rilem y Operationem nobiscum conversarido eaehibuisse , ut Di

nysius Areopagita in D. 4. ad castum. Erm. 373. Besp. Ad i , Nest. Neque enim hanc pugnam exhibent 1' Christi verba Matth. 26. Siseri potest etc. hae siquidem non exprimunt nisi naturalem affectionem natu-

132쪽

rae mortem refugientis, hane porro vicit voluntas humana presse sumpta in Christo dicente: Aon sieul ego volo, sed sicut tu; seu non mea voluntaa sed tua sat, in quibus tantum vis argumenti catholicorum consistit dum duplicem adstruunt in Christo voluntatem. 2' Neque hanc pugnam exhibent, quae

leguntur Io. 6. Descendi de caelo non ut faeiam noluntatem meam, sed volunt em ejus qui misit me ; nam exprimunt quiadem duas voluntates, ast plene inter Se conforme8, cum numquam humana voluntas a divina dissormis suerit. 374. Ad 2 , D. Idest sine eorruptione ah Adam inducta , C. sine humana voluntate simpliciter N. 375. Ad 3 , D. Uelle dei ritum, adeoque velle hum num a divino distinctum, C. absorptum aut confusum N. Quod enim divinum est, non potest dei uri, ut jamdiu animadverterat s. Agatho; itaque eo sensu nonnuui patres humanum Christi velle dixere deificatum , quatenus intime eonjunctum erat cum velle divino ; uti ipsa humana natura cum divina. 376. Λd 4 , D. Dixere Dei operationem esse, earnis Vero passionem , quatenus Dei operatio principalis est et

humanam voluntatem movet et excitat, quin ipsa moveatur , C. quatenus excludat activam voluntatis humanae motionem N. Humana enim voluntas in Christo semper movebatur ad nutum Verbi a quo regebatur natura , quo sensu improprio haec motio passio vocata est ad discrimen divinae, quae a nullo accipit impulsum. 377. Ad 5 , D. Oh indivisum utriusque naturae et operationis concureum , C. Ob unicum naturale operationis principium N. Utraque enim operatio per modum unius con- eurrebat in Christo ob intimum utriusque naturae nexum. 378. Ad 6 , D. Unam , Reu potius novam theandricam operationem Christus ostendit ob mirabilem utriusque naturae unionem et concursum ad operandum , C. Ob unitatem principii N. Attamen hoc pseud Diousii essatum erat Achilles monothelitarum.

37s. II. Obj i' Unica est in Christo persona; ergo in

133쪽

122 TR CTATUS DE INCARNATIONE

ipso uni ea est operatio ; 2' Actiones enim sunt suppositorum. 3' Sane in Christo unus est volem et operans , adeoque

una voluntas et operatio. 4' Quod quidem anal si aceurata Incarnationis mysterii melius patefit; 'in natura enim humana in Christo nihil ex se operari potest, sed solum quatenus mola est a Verbi persona , quo sit ut duo quidem ομ- rata exurgant, non autem duae Operationes ; ρὶ esse ad hypostasin subsistentem pertinet, adeoque et operari; 'ὶ si operatio tribuatur naturae , cum eadem sit natura Verbi , ac Patris et Spiritus S. , sequeretur operationes divinas Christi tribus divinis personis esse tribuendas; 'in persona Verbi adhibet naturam humanam ut instrumentum , ut patres loquuntur ; porro una est artificis et instrumenti op ratio ; hinc merito Honorius Pontifex unam asseruit in Christo voluntatem in duabus epistolis ad Sergium datis , in quibus ejusdem Sergii prudentem probavit oeconomiam.

380. Besp. 4d i , D. Conseq. Unica est Operatio per sonalis, C. naturalis et elicitii a N. Operatio, ut diximus, est naturae personalitas non est nisi conditio necessaria ut natura subsistat , existat et operetur; cum igitur personaea sit quae habet naturam, ideo prout actiones personales sunt tribuuntur pereonne.

381. Ad 2 , D. Actiones sunt suppositi, ut prinei pilquod, uti loquuntur scholae , C. ut principii quo , ju tadieta IV. ' 382. Ad 3 , D. Christus est unus volens et operans, ut persona , C. ut naturae in ipso spectantur K. 383. Ad 4 , My. Itaque ad confirmat. 'ὶ D. Non operatur humana natura in Christo nisi mota et excitata a persona Verbi, salva naturali ejus actis itale , c. hac perempta N. Λliud est regi humanam naturam et moveri quoad actiones suas elicitivas ad nutum personae Verbi ,

aliud privari seu destitui propria activitate ; prius Verum est, posterius est salsum. Ut si quis ad secandum utatur ferro ignito, hoc urit et secat per virtutem propriam ignis

134쪽

et serri; motio Verbi est consentanea liberae naturae quam excitat. 384. Ad cons. D. Ast diversa ratione , C. eadem ratione N. Esse pertinet ad personam tanquam terminum individuantem naturam ; operari Vero pertinet ad personam ut conditionem sine qua natura sicut neque existere , sic nec operari potest; posita semel personalitate, natura exerit

vires et Operationes SuaS.

385. Ad cons. D. Si tribuantur naturae in se spectatae , C. si tribuantur naturae subsistenti sua personalitate N. Iam vero cum Verbum ressumpserit naturam humanam prout est persona realiter a reliquis distincta , seu cum sua personali nota et cliaraeteristica, eadem ratione prout est cum humauitate conjuncta Vult , agit et operatur , nempe ut persona distincta. 386. Ad cons. 'ὶ D. Λdhibet naturam humanam ut i Etrumentum vivum et activum , C. iners et passivum A . Persona Verbi non aliud tribuit humanae naturae quam subsistentiam; jam vero natura humana perfecta vivens ac activa est, etsi in Verbo subsistat, adeoque motu suo v

Iebat , patiebatur Dic. 387. Λd cons 'ὶ D. Unam asseruit nonorius in Christo

voluntatem humanam ad excludendam pugnam carnis et spiritus, C. ad excludendam voluntatem divinam F. Etenim Praeter apertum testimonium do sincera Honorii mente Joannis IV. ejus successoris, A. Maximi martyris , Joannis

abbatis qui suit Honorio a Secretis , id aperte patet ex ejusdem Honorii verbis, quae in Epist. l. ad Sergium ita

se habent: Unde et unam voluntatem fatemur D. N. I. C. , quia profecto a dicinitate assumpta est nostra natura , non culpa ; illa profecis quae ante pereatum creata est, non qualpost praevaricalionem veαata . . . Nam leae alia in membris , aut voluntas diversa non fuit, vel contraria Salvatori , quia supra legem natus est humanae conditionis. Sic porro dilucide Honorius in altera Epist. data ad eundem Sergium, e tholicum dogma de duplici voluntate profitetur : Utraque

135쪽

ad TRACTATUS DE INCARNATIONE naturas in uno Christo unitate na turali copulatas cum auerius communi e operantes atque operatrices consiteri debemus , et divinam quidem, quae Dei runt operantem; et humanam, guae cannis sunt exequentem , non divise, neque confuse aut conmertibiliter . . . sed naturarum differentias integras constentes

oeconomicum silentium, deceptus istius vaserrimi viri fraude, ita se gessit, sperans lare ut Ecclesiae tranquillitati et paci post tot in Oriente exortas dissensiones ac jurgia, hac ratione tandein consuleret. Sed de Honorio recolantur quae scripsimus in Tractatu De Loris ubi de insallibilitate Rom. Ρο liseis.

CAPUT IV.

DE COMMUNIONE IDIONATUM ET ADORATIONE IEAU CHRISTO DEBITA

389. Ex vindicata hactenus Incarnationis Dominicae doctrina corollaria consectemur oportet, qune ex ea proVeniunt. Duo vero praecipua haec sunt , nempe idiomatum fleu proprietatum communio seu communicatio , et adoratio Iesu Christo debita. Id autem prosequemur distinctis articulis , ne simul proposita confusionem ingerant.

ARTICULUS I.

DE IDI ΜATUM COMMUNIOXE390. Communio idiomatum a graecis αν ίδοσις seu mutua

communicatio aut permutatio nuncupata, id dicitur quo uir que natura et utriusque naturae Proprietates sic enunciantur de Christo, ut quae con eniunt homini tribuantur Deo, et quae conveniunt Deo de homine praedicentur. Hujus enunciationis iundamentum est hFpostatica duarum natu

rarum unio.

391. Plures solenta patribus ac theologis regulae tradi Diuitiam by Cooste

136쪽

ad reetum hujus idiomatum communionis usum , ne qui Ahis neglectis, in nestorianorum aut eutychianorum errores incurrat. Princeps ac fundamentalis regula ad quam ceterae saeile revocantur, haec est, ut quaecumque de naturis mutuo praedicantur, aut de Christo montraria enunciantur, ea ad SuppoSitum seu personam reserantur , non autem ad naturas seorsum sumptaes; seu quod idem est, enuncientur in concreto , non vero in abstracto. Nestorius priorem hujus regulae partem impugnavit , Eutyches posteriorem. Nos utriusque veritatem adstruere aggredimur.

utenda stat in Christo idiomatum communi cito

in concreto

392. Ad fidem propositio haec pertinet, quam semper professa Ecclesia est. Fundatur autem in Scripturis , quae de uno eodemque Christo disserentes, modo eum Deum a filium Dei voeant, modo hominem et filium hominis; modo

eundem exhibent ab aeterno genitum, existentem ante omnia secuta , modo vero in tempore natum ac novissimis diebus hominem, aliaque ejusmodi enunciant quae contraria invicem sunt. Innititur praeterea symbolis sdei nostrae, quae de uno eodemque Christo dicunt eum Deum de Deo esse, et simul natum ex Maria Virgine, Passum , mortuum ac Sepultum.

393. PatreA non solum uno animo hanc communionem idiomatum in concreto probant, verum etiam exinde argumenta promunt ad refellendum Nestorium abhorrentem a voce Deiparae quae huic regulae innititur. Hinc s. Gregorius Nymenus adhuc ante Nestorium sic Apollinarem perstringebat: Propter emetam assumptae camis assumentissu divinitatis unitatem , mutuo nomina permutantur , ut quod hominum est diuino , quod divinum est humano nuncupetur

Adv. A u. Opp. tom. 2. . 394. Ratio vero theologica est personae unitas, quae Disiligod by Gorale

137쪽

ambas naturas in se complectitur et proprias habet ; hine quemadmodum de homine spiritu et eorpore constante , dicimus eum esse immortalem, rationalem etc. et corrupti bilem , corporeum etc., sic de Christo juxta diversas has naturas Deus dicitur et homo , passibilis et impassibilis , aliaque ejusmodi de ipso enunciantur quae ad idem reseruntur suppositum. DIFFICULTAT

395. Obj. l' Licet omnes homines eadem lauantur natura , nemo tamen de uno annunciat quod proprium est alterius hominis; multo igitur minus potest in Christo enuu-ciari quod proprium est unius naturae de altera. 2' Multo magis inter se conveniunt divinae personae , quam duae naturae in Christo, attamen nonnisi absurde quispiam diceret Patrem esse Filium et vicissim , neque idcireo quod spectat ad unam Christi naturam praedicari de altera potest. 3' Sic neque de homine dici debet eorpus esse animam aut e contrario, etsi idem homo utrumque possideat. 4' A

cedit quod quae enunciantur de Deo absolute toti Trinitati conveniant; si proinde aliquid de Deo in Incarnatione pra dicetur , praedicatur de tota Trinitate ; adeoque haec propositio : Homo est Deus , huic aequivalens esset : homo est Deus; sed Deus est Pater , Filius et Spiritus S. eryo homo essPater, Filius et Spiritus S. prout ratiocinabatur ScotuA. Ergo. 396. Besp. Ad l', My. paritalem , siquidem homines in eadem personalitate non subsistunt, uti duae naturae in christo. 397. Ad 2 , D. In ratione naturae, C. personae N. Tres enim in Deo personae realiter inter se distinguuntur, eadem porro est persona quae ambas in Christo regit naturas. 398. Ad 3 , D. In abstracto, C. in concreto, ita ut dicatur : homo constat anima et corpore N. 399. Ad 4 , D. Si Dei nomen Pro natura iussumatur, C.

si pro persona A . Et haec de his subtilitatibus scholasticis

satis sint. Diuitiaco by Corale

138쪽

Admitti nequit communicatio idiomalum in abstracto , nec tribui proinde possunt Christi humanitati omnipotentia, ubia quitas, seu Omnipraesentia

400. Et haec propositio ad fidem spectat quam eonstanter raclesia catholica prosessa est. Lutherani ad asstruendam realem Christi praesentiam adversus sacramen tarios excogitarunt divinas proprietates per incarnationem communieatas esse humanae naturae, adeoque ubiquitatem, seu ut ipsi loqui adamant, omnipraesentiam, sicque in euti-ctianismum lapsi sunt. 401. Musmodi lutheranum dogmatismum evertunt l' sacrae Litterae, quae Christum exhibent in loco ita ut non sit in alio, ambulantem de loco in locum; sic Io. ii, i 5. Christus loquens de Lararo ait: Gaudeo propter vos, ut eredatis , quia non eram ibi, sed eamus ad eum. Marci l6, 6. Angelus ad mulieres, quae parentandi causa venerant ad Christi sepulchrum dixit: Surrexit, non est hic: eere locvs ubi posuerunι eum. Rursum Petrus Act. 2, 2 l. de Christo ait: Quem oportet quidem caelum suscipere usque in tempora restitutionis omnium; Atqui haec aliaque ejusmodi pene i numera salsa essent in adversariorum hypothesi. Ergo. 402. Εvertunt ae Fidei symbola, quae Unigenitum Dei filium perhibent in Virginis utero conceptum, indeque in lucem editum, descendisso ad inseros, in sepulchrum i Iatum , ac indidem resurgentem in caelum conscendisse, illinc venturum ad judicium; quae pariter ostendunt Christum ut hominem definito in loco consistere et aliquo spatio eomprehen8um. 403. Evertunt 3' Oecumentea concilia Chalcedonense, Constantinopolitana II. et III. quae constituunt duas hi Christo convenisse naturas inconfregius , impermixtas, eum De laetione et disserentia uni cujusque propria; item cono. Generale VII. seu Nicaenum II. quod damnavit leonoesa-Diuitiam by Go le

139쪽

stas asserentes Christum in humana natura incircumseriptum. His consonant omnes Ecclesiae patres, qui adve sus apollinaristas et eutychianos distinctionem naturarum post unitionem in Christo propugnavere. 404. I vertit denique lutheranorum commentum ipsa theologica ratio , juxta quam divinae proprietates seu attributa unum formaliter sunt, ita ut nequeat una sine alia communicari , adeoque non potuit ubiquitas aut omnipraesentia sine aeternitate, infinitate, imo sine ipsa divinitate cum qua identiscantur, humanae Christi naturae tribui, seu sine hujus absorptione et destructione, quod et absurdum et

contra fidem omnino esset. DIFFICULTATEA

405. I. O . Scripturae tum indirecte tum directe Christo competere ubiquitatem adstruunt; indirecte quidemi ' iis omnibus in locis, in quibus omnia a Patre Filio

communicata aggerunt, ex. gr. Luc. l0, 22. ubi Christus de se ait: Omnia mihi tradita sunt a Prire meo, Seu elarius adhuc Io. 16, 15. Omnia quaecumque habet Pater, mearunt; quibus signiscatur divinas proprietates humanae naturae communicatas esse, prout colligitur ex Apostolo, qui Coloss. 2, 9. scribit in Christo omnem plenitudinem dis nitatis corporaliter inhabitare; 2' iis omnibus in locis in quiabus peculiaria attributa omni scientiae et omnipotentiae Chri-Sto competere testantur, ex gr. Coloss. 2, 3. In quo Christo

sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconclui. Io. 2, 25.

seribit Evangelista de Christo: Opus ei non erat, ut guis testimonium perhiberet de homin8; ipse enim sciebat quid esset in homine; et Apoc. 5, i 2. de Christo dicitur: Dionus est

accipere virtutem, et DIVINITATEM, et sapientiam, et fortit dinem , et gloriam et benedictionem, seu omnia divina attributa. 3' Directe vero patefacit Scriptura omni praesentiam

Christo homini competere, dicente ipso Christo Matth. i8, 20.

Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum; et Q. 28, 20. Ecce ego vobiscum sum omni-Disilired by Gorale

140쪽

PA T. II. c P. IV. DE COMMUNIONE IDIONATUM ET . Ias

bus diebus usque ad e summationem seculi. Paulus Vero

Ephes. 4, l0. Oui descendit, scribit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. Sane Christus s

det ad dexteram Dei, porro Dei dextera est ub ique; ergo et Christus. 406. Resp. F. A. Ad i , et 2 prob. D. Et haec omnia dicuntur de Christo seu de toto supposito, C. de

humanitate ejus sormaliter sumpta re. Sicque omnia eo cidunt quae magno molimine adversarii congesserunt ad suum absurdum commentum persuadendum ex Scripturis

privato sensu intellectis. 407. Ad 3 , D. Protectione et adsistentia sua, C. Praesentia corporesi N. ut duo priores loci; vel de potentia dominationis suae, ut Ephra. 4, l0. c. de omni praesentia humanitatis. N. 408. Ad confirm. deductam ex sessione ad dexteram Dei; D. ratione suppositi, C. ratione humanitatis F. Alioquin etiam animae justorum quae in manu Dei esse dicuntur , ubique pariter essent. 409. II. O . l' S. Cyrillus Alex. lib. 12. in Ioari. c. 32. doeet christum ubique esse. 2' Sane Christus est Verbum divinum, sed Verbum divinum ubique est; ergo et Christus. 3 Deus est ubique praesens, sed homo in Christo factus est Deus, ergo homo in Christo ubique praesens est. 4' Christi humanitas est hypostatice unita naturae divinae; ergo ubicumque est natura divina debet esse natura humana ; alioquin dici non posset unita toti naturae divinae, sed alicui ejus parti; vel saltem alicubi esset divinitas quae

conjuncta non emet cum humana natura, quod dicere nefas est. Ergo.

410. Resp. Ad i , D. Quoad totum suppositum, aut ratione assistentiae et dominatiouis, uti diximus, C. ratione formesis uhiquitatis respectu humanitatis R. Cum s. Cyrillus prae ceteris hypostaticam humanae naturae cum Verbo divino unionem propugnaverit adversus Nestorium, de toto supposito, quod est Christus, affirmavit ubique esse,

SEARCH

MENU NAVIGATION