Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

141쪽

140 TRAcTATUs DE INCARNATIONE

non autem ratione formalis humanitatis. Accedit quod ex patrum sententia possit Christi humanitas reduplicari, atque hoc sensu quandam communicatam habere ubiquitatem, quae permisceri non debet cum immensitate, quae est attributum divinitatis incommunicabile. 4ll. Λd 2 , D. vs. Quatenus est persona Seu su positum , C. quatenus est humana natura, ut ab adversariis sumitur, N. 412. Ad a , D. min. Homo in Christo factus est Deus denominative ratione hypostaticae unionis, C. formaliter N. 413. Ad 4 , D. M . Inadaequate , c. adaequale N. Hypostatica unio essest ut humanitas sub stat in persona Verbi, ab eaque regatur, non autem ut immutetur vel acquirat proprietates divinae uaturau quarum incapax est.

Exinde sit, ut ubicumque est humanitas Christi ibi sit di-

initas , at non e converso, ut patet ex sole iuvadente cry-Stalium , ex Vento appensum urgente velum, aliisque ejusmodi exemplis. Error adversariorum ex eo provenit quod apprehendant hanc uniouem per modum cujusdam coexistentiae et adaequationis, quod omnino absonum est.

414. Circa Christi adorationem errarunt ex antiquioribus haereticis apollinaristae, eutychiani ac nestoriani; ex recentioribus viciessitae et sociniani plerique. Apollinaristae et eutychiani unam latriae adorationem Christo tribuendam senserunt ex haeretico illorum priucipio de naturarum confusione et permixtione. Nestoriani rati sunt Christo ut homini etiam debitam esse latreuticam adorationem ; attamen duplicem distinctam adorationem introduxerunt , alteram Deo alteram homini, idque ex errore de dupli ei in Christo persona. Sic etiam Wiclessus contendit Christo homini, prout seorsum spectatur a divinitate distinctus, cultum divinum deberi, non secus ac ipsi Verbo

142쪽

clivino. Soeiniani qui Christi negant divinitatem dixisi sunt

in adorantes et in non adorantes; adorantes contenderunt Christo deberi eultum latriae ut Dei legato seu reserenti personam Dei, quod non-adorantes negant. 415. Synodus Pistoriensis ut sibi viam sterneret ad impugnandum cultum sanctissimi Cordis Iesu , Prop. 6 l. asserit: Adorare directe humanitatem Christi, magis vero aliquam ejus partom, fore semper honorem divinum datum

creaturae.

4lsi. Ad tuendam germanam Ecclesiae doctrinam duo a nobis praestanda sunt, primo adversus antiquos haeretieos ostendendum uno eodemque latriae cultu adorandam esse humanitatem Christi eum Verbo in quo subsistit; secundo adversus synodum Pistoriensem ae jangenistas reliquos vi dieiae sumendae sunt evitus, quem s. Sede8 probavit erga M. Cor Iesu.

. PROPOSITIO I.

Uno eodemque supremo latriae cultu humana Christi natura adoranda est cum Verbo divino eum quo est hypostalia conjuncta4l T. De fide est propositio, cujus contradictoria proscripta est in concilio Generali V. Can. IV. Si quis adorari

in duabus naturis dicit Christum, eae quo duas adorationes introducunt, semorem Deo Verbo et semotim homini; aut riguis ad peremptionem ramis, aut ad confusiomem deitatis et humanitatis, unam naturam sive essentiam eonvenientium pomtentose seres, sis adorat Christum, sed non una adorati smum Verbum ineamnatum eum ejus came adorat, Daeta quod Sanetae Dei Melesiae ab initio traclitum est; talis anathema sit.

4l8. Ad majorem dicendorum perspicuitatem anima vertendum est .i' aliud esse objeetum eultus nostri, in re de qua agimus, aliud motivum. Objectum est ipsa caro seu verius humanitas Christi prout subsistit in Verbo, seu in e-erem, quae adoratur directe et in se; motivum est unio h3pο-

143쪽

42 TRACTATUS DE INCARNATIONE

Statica, qua earo illa facta est propria Verbi, seu Caro Dei, ut patres loquuntur. Quamvis haec earo adoretur in se, non adoratur tamen propter se, quod est proprium solius Dei, qui est simul et objectum et motivum cultus latreu-tiei, adeoque adoratur in se, et propter se. Cum igitur motivum adorationis supremae quae Christi humanitati tribuitur sit unio hypostatica, sequitur ejusmodi adorationem non terminari seu sistere in ipsa Christi humanitate, sed in Verbo, quod ei laetum est subsistentia, ut loquitur s. Io. Damascenus De Ide Iib. a. c. 8. 419. Animadvertendum 2' est unum idemque eSSe adorare Christi humanitatem seu earnem, ae Christum, qui Deus homo est. Non igitur adorari potest Christi humanitas in abstracto , sed in concreto, prout nempe in Verbo Subsistit, adeoque totus adoratur et integer Christus, qui Prosecto in partes discerpi nequit. 420. His praemissis, propositionis enunciatae veritalem adstruimus tum ex Sae. litteriis, tum ex perpetua et constanti traditione, tum denique ex ratione theologiea. 42l. Λc primo Sac. litterae Christo deserendum atque delatum esse supremum hunc cultum aperte docent. Ap stolus Heb. 1 , 6. seribit: Et cum iterum introducit Pri--yenitum in orbem terrae dicit: et adorent eum omnes I

steli Dei: Sane caecus natus Io. 9, 38. sciscitanti Christo: Tu eredis in stium Deip respondit: Credo Domine, et pr ridens adoravit eum; quem etiam Apostoli Matth. 28. vident , adoraverunt. Agi porro in his de adoratione latriae exhihenda aut exhibita Christo homini-Deo tum ex contextu, tum ex universae Ecclesiae sensu traditionali constat.

422. Patres proinde eos qui Christo latriae cultum negabant, ut ariani plerique, aut qui Christo homini deserre eum recusabant ut apollinaristae, qui propterea eatholicos α'Θeοπολατρας vocabant, Seu hominicolas, insectati sunt. Un nimi' praeterea musensione Verbo incarnato latriae cultum asseruerunt. Sic inter ceteros scribit R. Augustinus enarrans verba Ps. 98. Adoraca scabellum pedum ejus: metuans e Disitired by Corale

144쪽

P RT. II. CAP. IV. DE COMMUNIONE ID IONAT Uu ETC. 143

verto me ad Christum, quia ipsum quaero hie; et invenio quomodo sine impietate adoretur terra . . . . Susrepit enim de terra terram, quia eam de terra est; et de eame Mariae carnem accepit. Et quia in ipsa eame his ambulavit, et ipsam earnem nobis manducandam ad salutem dedit; nemo autem illam earnem manducat , nisi prius adoraverit ; inventum estgu madmodum adoretur tale reabellum Domini , et non solum non peccemus adorando, sed peremus non adorando.

Quibus in verbiis pene exscripsit 8. Ambrosium, et pat fecit praxim universae Ecelesiae in latriae cultu Christi Carni deserendo. Huic adjicimus s. Io. Damascenum Deside lib. a. e. 8. quia rationem etiam theologicam asseri

scribens : Neque enim a randum esse eamem ejus nestamus, quippe quae adoratur in una Verbi persona, quae quidem ipsi persona et hypostasis facta est. Qua in re non creaturae serrimus, non enim illam ceu nudam carnem adoramus, sed velut divinitati unitam , et quia duae ipsius naturae ad unam Dei Verbi personam reducuntur unamque subsistentiam. Cambonem tangere ob ignem cum ligno conjunctum vereor. Ambas Christi naturas ob unitam earni divinitalem adoro.

423. Ex quibus Damaseeni verbis patet rationem the logi eam hujus adorationis peti ex hypostatica unione, qua sit ut una ambarum naturarum Persona sit; cumque te minus adorationis sit persona, exinde sit ut nos adoremus Verbum cum earne Sua.

424. Quo dogmate constituto, inquiri a scholasticis solet utrum Praeter latriae cultum, qui Christi humanitati tribuitur ut in Verbo subsistenti, tribui eidem possit cultus hype auliae prout mentis praecisione ea humanitas apprehenditura Verbo distincta. Nobis videtur ejusmodi quaestionem oti Ram esse nec ullum habere sensum ; siquidem Christi humanitas sic apprehensa non est amplius humanitas Verbi. Deinde nulla est ratio cur excogitetur diversa ejusmodi ad ratio , quasi nempe carni Christi non sinceret cultus ipso

Iatriae. Duiliam by Cooste

145쪽

TRACTATUA DE INCARNATIONE DIFFICULTATES

425. Obj. 1' Latrias cultus deserri nequit creaturae eu-jusmodi humanitas Christi est. 2' Hinc s. Augustinus Trari. 22. in Io. n. 13. Honoratur, inquit, homo Christus sed non sicut Pater Deus. Ouare' Quia secundum Me diaeve Pater major me est. 3' Et s. Cyrillus Alex. Anathematismo XII. contra Nestorium affirmat, nesaa esse hominem assumptum cum Deo Verbo adorare. 4' Unio hypostatica efficit humanitatem e tendam esse cultu relativo, jam vero cultus latriae semper absolutus est. 5' Durandus censuit Christi humanit tem adorandam esse per accidena. Ergo. 426. Resp. Ad i , D. Per Re ac ratione sui, C. r

tione Verbi Divini in qua humana Christi natura subsistit iv. Adoratur enim Verbum in camo sua cultu latriae. 427. Λd 2', D. Spectata humanitate in se ipsa, C. Rubsistente in Verbo N. In concreto enim R. Doctor constanter divinos honores Christi humanitati vindicat, ut patet ex allegatis ejus verbis. 428. Ad 3 , D. In sensu Nestorii dividentis personas, C. in sensu calliolico N. Semel enim sejuncta a persona divina humanitate Christi, nonnisi impie huic tribueretur Iatriae cultus. Iure igitur merito arguitur Nestorius a Cyrillo quod duplicem cultum vellet latreuticum invehere alterum Verbo, alterum homini deserendum juxta illud ejusdem

Nestorii essatum: Propter gestantem gratatum veneror; propter latentem adoro spectabilem. Cui anathematismum VIII. opposuit: Si quis audet disere assumptum hominem c d rari eum Deo Verbo oportere, et connuncupari Deum, tanquam

alterum cum altero . . . . ia non magis una reverentia vene

ratur Emmanuel, unamque ei gloriscationem impendit, juxta quod Verbum eam Delum est; Anathema sit. 429. Ad 4 , My. Cum euim per unionem h3postaticam lacta sit caro illa caro Dei, Deum cum carue Sua

146쪽

430. Ad 5 , D. Id est docuit Durandus Christi humanitatem non esse adorandam propter se sed propter Verbum, C. alio sensu X. Voluit enim significare Verbum cui hypostatico nexu conjuncta est humanitas, rese motivum hujtas adorationis supremae quam eidem impendimus.

Cultus Meralissimi Coralis Iesu , prout ab Apostolica Sede probatus est, atque in Ecclesia catholica frequentari consuevit, mus est, et ab omni superstitionis labe immunis

43l. Propositio est certa, ut patet ex censura lata a Pio VI. in dogmatica constit. Avetorem sdei in propos. 62.

synodi Pistoriensiis: metrina, quae devotionem ersta sacratissimum Cor Iesu reserit inter devotiones, quas notat i Syn dust velut novas, erroneas, aut saltem periculosas, inteli ela de hae devotione, qualis est ab apostolica Sede probata; falsa, temeraria, perniciosa, piamum aurium offensira, in Am- stolicam Sedem injuriosa; nec non Propos. 63 Item in eo quod cultores cordis Iesu hoc etiam nomine arguit Synodus ), quod non advertant , sanctissimam carnem Christi, aut sua partem aliquam, aut etiam humanitatem totam cum separatione aut praecisione a divinitate adorari non posse cu tu latriae. Ouasi Meles Cor Iesu adorarent eum separatione vel praecisione a divinitate, dum illud adorant ut est Cor Iesu, Cor nempe personae Verbi cui inseparabiliter unitum est ad eum modum, quo eoangue Corpus Christi in triduo momtis sine separatione aut praecisione a divinitate adorabile fuit

in sepulem; captiosa, in Adeles Cordis Christi cui ores injuriosa.

432. Ex his porro liquet i ' ol ectum cultus de quo

agimus, rege eor carneum seu phrsicum Christi Iesu seu personae Verbi incarnati; 2' cultum hunc esse latriae ;3' cultum istum prout ah apostolica Sede probatus est, ah omni prorsus superstitionis Iahe immunem esse. 433. Verum cum objecto nequit ejusdem cultus moi

147쪽

l uni confundi. IIoc vero multiplex est. l' Ipso Christuqcor suuin sacratissimum nobis exhibuit, veluti sedem omnium piarum suarum affectionum , ad quas pro virili imitandas nos agit dulcissimis his verbis : Discite a me quia mitis sum et humilis corde i Matth. li , 29. - 2' quia cor ex communi hominum sensu ac recepto loquendi usu a Scriptura ipsa consecrato, symbolum Bitioris est, ne Proinde Cor Iesu symbolum est immensae illius charitatis et amoris, quo tot tantaque pro nobis passus Christus est ad nos redimendos, ac pro nobis Eucharistiae sacramentum instituit Corporis ac Sanguinis sui ; 3' quia per hoc sanctissimi Cordis s3mbolum vehementer fideles incalescunt ad rependendum eidem Christo amorem et grati animi sensum pro tot beneficiis, quibus ab eo cumulati sunt. Et haec sunt quae substantiam, ut ita dicam, et spiritum constituunt ejusmodi devotionis et cultius, prout non semel BOm. Pontifices declararunt. 434. Ex objecti et motivi collectione seu unione exurgit materiale et formale istius eullus ; materiale enim est ipsum cor Iesu quod latriae cultu adoratur : formale est ratio ob quam speciali ratione prae reliquis corporis Christi partibus directe adoratur, prout in se Spectatur, Pra cisione saeta a reliquo corpore, non autem diviso aut avulsu, ut hujus cultus adversarii calumniantur. Simul duo haec comprehenduntur in corde quod est cultus Objectum et symbolum amoris. 435 Cor itaque reale ac physicum Christi Iesu, quod objectum hujus devotionis et cultus cst , juxta Ccusuram Proposit. Pistoriensium , supremo latriae cultu esse adorandum in se; motivum vero riusdem cultus certum

suppeditare fundamentum, quo speciali ratione dirigatur adoratio ad Cor Iesu prout symbolum amoris Christi est; specialem demum hune cultum , qui cordi Iesu desertur

tum ratione sui, tum ratione symboli pium ac immunem esse ab omni superstitionis labe , sic per partes ostendimus. 430. De fide est, ut ex demonstratis constat, integram

148쪽

humanitatem cum singulis partihus suis immediate cum persona Verbi unione hv postatica conjunctam esse, imo vi istius unionis subsistere , quae etiam ratio formalis est latriae cultus qui eidem immanitati impendi debet. Igitur uti integra humanitas , sic Cor desii cultu latriae debet adorari. Sane pars istius humanitatis, scilicet corpus quod exsangue in triduo mortis Christi, et Sanguis etiam a corpore separatus, erant Objectum adorationis ob eorum subsistentiam in persona Verhi , quid ni igitur eor Iesu in se spectatum , prout est cor personae divinae adorandum non erit latriae cultu 3 Hoc adeo apertum est, ut neque ipsi adversarii impugnare potuerint. ENO. 437. Motivum porro fundaminium praeberc speciali cultui qui dirigitur in cor Iesu non minus lacile evincitur ; etenim ejusmodi sundamentum suppeditat motivum de quo loquimur, si proprium Ait istius partis ita ut eam a ceteris distinguat et illis commune non sit; hac enim de causa Melesia jamdiu probaverat Otacium et Missam qui que plagarum; siquidem in Oratione, quae dicitur Posteοmmunio sacerdos dicit : Ut qui vulnera D. N. I. C. hodie de te colimus. Ast quare specialis cultus erga vulnera Christi probatus est, nisi quia specialia inotiva militant pro vulneribus , quae propria horum sunt nec ceteris corporis Christi partibus sunt communia 3 Atqui, uti vidimus , tria specialia inotiva pariter peculiaria militant pro M. Corde Ictu; ergo quemadmodum speciale sestum et specialis cultus decretus est pro vulneribus Christi, ita speciale sestum et specialis cultus decerni potuit erga sanctissimum Cor

438. Demum specialem hunc cultum pium esse, ac ab omni superstiti Ouis labe immunem, non est nisi dictorum consectarium. Si enim Cor Jesu per se adorabile est latriae cultu, si peculiaria motiva aperte ostendunt Cor istud praeceteris corporis illius sanctissimi Christi Iesu esse colendum , utpote illis non communia, plane consequitur speetalem hunc cultum Cordis desu et pium esse et ab omni

149쪽

superstitionis labe immunem , prout adversariis fatenti hus , ct pitas ct immunis a superstitione omni est specialis cultus qui defertur quinque vulneribus Christi. 439. Cum vero ex dictis ratio formalis adorationis Christi humanitatis aut alicujus ejus partis sit unio hv post tim , sequitur ipsam personam Verbi seu totum Chri- Atum adorari, dum aut humanitas ipsa aut peculiaris ejus pars adoratur , licet adoratio dirigatur specialius ad aliquam partem ob specialia motiva , adeoque dum ador tur Cor Iesu, adoratur Vorhum in C de suo. Et sic tollitur omnis suspicio divisionis. 440. Huc demum accedit ad dictorum confirmati nem hujus cultus usus frequentissimus in universa Ecclesia, ac plurium indulgentiarum largitio facta a Rom. Pomtificibus hujus devotionis cultoribu ; nam non sine insigni temeritatis nota I cclesiam universam et summos diis Pontifices quispiam accusabit quod laverint cultum superstitiosum et Deo indignum.

44 l. I. Obj. l' Contra sedis apostolicae mentem est cultus realis ac physici Cordis Iesu , quae non probavit nisi cultum cordis symbolici. 2' Id non semel ipsa declaravit, tum nempe in decreto quod pro hoc cultu dedit sac. Bi- tuum Congregatio , die 6. Feb. l765. quo edixit per ejusmodi cultum symbolice renovari memoriam illius dixini am ris , quo Unigenitus Dei Filius humanam suscepit naturam , tum in lect. 3. sec. nocturni liiijus sesti illis verbis: Quam

chiaritatem . . . . ut Meles sub sanctissimi Cordis symbolo δε- votius se ferventius recolant, ejusdemque fruetus uberius percipiant, Clemens XIII. Urisdem Ss. Cordis festum, quibusdam petentibus Ecclesiis, celebrare permisit. 3' Nec ab his dissentit Card. Gorditius. Ergo.

442. Resp. Λd i , My. Etenim A. Sedes probavit cullum ah opiscopis Poloniae et ab Λrchiconisaternitate in Urbe sub titulo Cordis Iesu erecta petitum; proba it cuia

150쪽

tum, quem antea probare recusaverat; probavit cultum, jam longe lateque iii Ecclesia receptum ; atqui ipsis adversariiq fatentibus, hic cultus sest Cordis veri et realis Christi Domini. Sane nisi ita esset, eum minime impugnassent anticardiani. Demum omne dubium circa verum hujus cultus objectum sustulit Pius VI. in allata censura Prop. 63. synodi Pistoriensis. 443. Λd 2 , D. Symbolire, per ipsum Cor quod simul umbolum est amoris, C. ad Cordis realis exclusionem N. Scilicet sac. Bituum Congregatio complexa est Objectum materiale et sormale hujus cultus, quod simul habetur, juxta dicta, in Corde desu ; ideo enim colitur speciatim Cor Iesu , quia gymbolum charitatis est. Idem dic de Leetione objecta quae hahetur in Ossicio hujus sesti; siquidem in ea dicitur concedi festum Cordis Iesu , quod symbolum est charitatis , jam vero symbolum distinguitur a re significata, eum nihil sit symbolum sui ipsius; praese tim eum ibid. dicatur concedi festum quibusdam petenti a Melestia; Ecclesiae porro non petierunt cultum mere SJmbolicum , ut fatetur ipse Illa sitis adversarius noster et Gr goire episcopus jansentanus. Demum hic sensus patefit tum ex lectione A. Bernardi, in qua est sermo de Corde Jesu vulnerato, et ex hymnis ejusdem ossicii in quibus exhibetur ut objectum cultus Cor vulneratum, percussum lancea et eae guo aqua manavit et sanguis; nescio porro utrum ex

symbolo ideati scaturire unquam possint sangui8 et aqua, percutique lancea possit etc. 444. Ad 3 , My. Hoc est apertum mendaeium; es. Gerditius imo impugnavit notas quas Felier opposuit censurae Pii VI. in quibus verum hujus cultus objectum impetitur. 445. U. O . Semel admisso cultu realis Cordis Iesu , sequeretur 1' exhiberi cultum materialem directum ad dete minatam partem Corporis Christi; 2' introduci nestori nismum per uniuscujusque naturae divisionem tribuendo alteram adorationem Deo, alteram homini contra Ecclesiae

SEARCH

MENU NAVIGATION