장음표시 사용
161쪽
quia ipse misit, ac tortoribus uti instrumentis usus est ad se immolandum ; major siquidem infinite suit charitas Christi morientis quam crucifigentium iniquitas. 483. Ad 3 , i est. paritatem; Nec enim martyres instituti erant sacerdotes ad offerendos se ipsoq in veri nominis sacrificium, prout fuisse Christum testatur Apostolus Hebr. 10, 5.
Christus Iesus veri nominis Mediator fuit 484. Et haec propositio ad sidem spectat, quam constantor Ecclesia catholica professa est. Cum Christus dicitur Mediator veri nominis, significatur eum talem esse natura et officio; natura, quatenus ipse Deus-homo est, seu naturae participat utriusque, quorum mediator est Dei scilicet et hominis ;- ossicio quatenus uti sponsor ac redemptor, soluto pretio, pro Peccatis nostris satisfecit. Sociniani qui negant Christum Deum esse, et se ipsum in pretium dedisse, coguntur inserre, Christum non fuisse mediatorem nisi improprie, uti est sequester, arbiter et ad
485. Iam vero Λpostolus l. Τim. 2, 5. 6. Unus Deus, scribit, unus et mediator Dei et hominum homo Christus I sua qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus. Quibus verbis declarat Christum utraque de causa a nobis assignata Mediatorem extitisse, natura scilicet et munere seu officio. Hinc s. Augustinus Confess. lib. l0, c. 42. Mediator, inquit, inter Deum et homines oportebat, ut haberet aliquid simile Deo, aliquid simile hominibus, ne in utroque h
minibus similis longe esset a Deo, aut in utroque Deo similis longe esset ab hominibus, atque ita Mediator non esset.
Sic ceteri patres Graeci ac Latini loquuntur apud Petavium lib. 10, c. 42.486. In mediatione distingui debet persona mediatoris
162쪽
n mediationis opere; ad mediatorem proprie dictum cou-stituendum, in re de qua agimus, requiritur concursus, ut praemisimus, utriusque naturae. Opus autem mcdia tiouis posuit sola humana natura in Verbo AuhAistens, haec cnim sola poluit pati ac mori seu pretium solvere; natura vero Seu persona di ina non contulit nisi dignit
tem et halorem ejusdom DPPri . .
487. Ex his patet Christum nec praecise fuisse mediatorem ut Deum, prout contendebaut ariani, nec ut hominem solum ut cum Franc. Staucharo contendunt Sociniani, sed ut Deum-hominem, ut perpetuo docuit Ecclesia catholi- ea. Iuxta hanc doctrinam ex anescit dini cultas illa quas ut charus permotus cst ad asserendum ideo Christum fui Momediatorem ut hominem, ne, si diceretur etiam ut DPus, rei mediator sui ipsius: siquidem fuit uti secunda divina persona mediator prout haec in concrcto regit naturam humanam, quae pretium contulit, quaeque Obedivit, passa et mortua est; persona aut 'in divina fuit conditio tantum
sine qua natura humana nec potuisset subsiStere, nec Praestare quae ad mediationis opus neccmaria sunt, nec habere
dignitatem ac valorem qui ad tale opus requiritur. 488. Quando proinde ab antiquioribus patribus Ver-hum ante incarnationem mediator dicitur, intelligi id debet de mediatione improprie dicta.
489. Cum praecipuae dissicultates adversus assertam the-Sim peti soleant ex satisfactione, idco eas solvendas distulimus in caput ii Sequens.
I3E CHRISTI SATISFACTIONE ET MERITO
490. Satisfactio, si vim nominis spectes, idem valet ac iacere quod satis est erga alterum: Sive est rei debitae integra solutis juxta Catechismum Bom. P. 2. c. 5. S. 92. Besautein debita aut realis aut personalis est; debilum reale
illud est quod exurgit ex re aliqua, ex. gr. Peeunia, quu
163쪽
erga aliquem obstringimur; persontile est illud quod oritur ex injuria alteri illata. Nos de salissactione loquimur personali, qua scilicet lantum alteri praestatur, quantum animo irato ad ulciscendam injuriam satis esse potest. Quo sensu satissaelio est injuriae alteri illatae compensatio. 49 i. Satisfactio haec personalis potest esse aut prPSse, aut large sumpta. Press seu proprie sumitur, cum qui satisfacit, illatam injuriam ad justitiae rigorem per eon pensationem reparat; large Seu improprie aeeipitur, eum ex benignitate potius partis laesae, quam ex vi praestitae reparationis, injuriae venia datur.
492. Quacstio agitatur inter socinianos eorumque SVrculos, quakeros, methodisias ac rationali staR, atque catholicos, num Christus vere Pt proprie salisse erit, an Xero large ac improprie. Sociniani cum reliquis enum ratis haerelicis ex proprio principio, quod Christus non sit nisi denominative DeuA, non natura, inserunt nonnisi improprie eum pro nobis Deo satisfecisse, quatenus i ' partibus sibi a Deo impositis ad salutem hominum procurandam expletis, ab ipso gratuitam peccatorum nostrorum relaxationem obtinuerit; 2' deinde partos Salvatoris praeconio et consilio egerit annunciando hominibus salutis viam, atque exemplo praeeundo; 3' domum doctrinam suam morte confirmaverit consulens sic utilitati nostrae. Calliolici e con-Verso ex principio, quod Christus verus ac naturalis si liuqDei sit colligunt eum salis laetionem veri nominis seu proprie dictam Deo exhibuisse, quatenus ipse i ' salutis nostrae pretium ex justitiae legi lius Deo persolverit; 2' ut
erus ac proprie Salvator noster reipsa nos opere ac merito redemerit; 3' suffectus denique in nostrum locum su- erit ad poenam peccatis nostris debilas sustinendas. 493. Peccatum enim , cui expiando Christus venit, triplicem habet respectum. Nam l' est debitum quo divinae justitiae obligamur; 2. est injuria , quae inimicitiam inducit inter Deum et homines: 3' est erimen quo rei evadimuμ mortis ac aeternae damnationis. Peccatores proinde Disiliam by Gorale
164쪽
in Scripturis passim debitores Vocantur, inimici atque rei Deus propterea l' est creditor cui debetur; 2' t pars offensa quac est placanda; 3' est judeae qui poenam repetit. Λd satisfactionem idcirco proprie dictam licta roquirehantur: i' dobili solutio; 2' irae divinae placatio; 3' reatus expiatio. Jam vero ad dehiti solutionem exigehatur Sponsor, qui pro nobis impotentibus debitum solveret; reparator, qui nos eum Deo reconciliaret; sacerdos et victima, qui
se pro nobi A substitueret, ac Peccata nOStra edi piaret. 494. Haec autem praestari a Christo non poterant quin aetiones ejus fuerint meritoriae. Meritum autem est nexus
operationis liberae ad retribulionem. Retributionis nomine venit tum poena, tum Praemium, tum merces; operis enim liberi connexio esse potest apud alium vel ad poenam, vel ad praemium, veI ad mercedem. Reaeus liberae operationis ad retributionem exurgere Potest vel ex decentia, vel ex pacto vel ex manifesto impleti operis jure apud retributorem, ita ut si retrihutio non daretur, laederetur jus aut justitia in Oh- servatione juris posita. Si nexus ex dueentia tantum oriatur , cum haec desumatur potius ex liberalitate retributoris quam ex vi operis, meritum inde Proveniens dicitur de congruo; quod si oriatur vel ex pacto, et ex vi liberi operis positi, vel ex justitia, tunc meritum dicitur de condigno, ac
proprie meritum vocatur. 495. Rursum meritum aut naturale est, aut supernaturale. Illud habetur eum opus naturae virilius positum est; istud autem eum auxilii supernaturalis viribus opus Iiberum est patratum, multo vero magis si ab ipso auxilii Supernaturalis auctore prodierit. 496. Exinde inserimus Christi actiones ad galutem n stram positas vere suisse meritorias de condigno, cum nullae ex recensitis conditionibus defuerint, quae ad tale meritum requiruntur. Siquidem in operaute suit libertas, in opere suit sanctitas , ae promissio in retribuente. De sanctitate nemo dubitat, de libertate suo Ioeo diximus, depromissione Patet cx Is. 13, l0. Si reuerit pro peccato
165쪽
Mnima ιι suum videbit semen Mnyaerum. Ex quibus Isaiae verbis constat Christum passione sua non solum sibi, sed nobis etiam meruisse. Hinc a cone. Tridentino sem. 6 ,eap 7. Christus dicitur nostrae justis alionis causa meritoria. 497. His constitutis, jam accedimus ad hane Christi satisfactionem adversus Sorinianos vindicandam, praetermissis minus necessariis Scholasticis quaretionibus circa du
dem satisfactionis proprietates et conditiones, de quibus illi theologi subtiliter disputant.
Christus vere et proprie pro nobis divinae justitiae satisfecit
498. Ad catholicam fidem haec propositio pertinet in omnibus fidei symbolis tradita, estque totius spei christianae fundamentum.
499. Ita porro ejus veritatem evincimus: Ille vere et proprie pro nobis satisfecisse dicendus est, qui I ' semetipsum hostiam expiationis ut sacerdos immolavit ; 2' qui peccata nostra in se uti sponsor suscepit ac luit; 3' quinos Sanguine suo redemit; 4' qui denique nos uti Mediator cum Deo reconciliavit eumque placavit. Atqui haec praestitit Christus. Ergo. 500. Quod Christus ut fictimam piacularem se imm laverit, evincunt quae de ejus sacerdotio, ejusque in eruco sacrificio disseruimus. 501. Peccata vero nostra Christum uti sponsorem in se luenda suscepisse, ut secundo loco diximus, ex utri u que foederis simul collatis testimoniis aperte adstruitur. Etenim Isaias cap. 53. Christum Nessiam perhibet d lores ac peccata nostra portantem, Ob haec Vulneratum, attritum, ac morti traditum, ut nos sani seu liberi ab iis esseeremur; Christus igitur non ob iniquitates aut peccata sua doloribus ac morti objectus est, cum nulla habuerit , sed propter peccata nostra tot PerpeSSUS int, quae Disiti su by Coosli
166쪽
in se luenda suscepit. Talem esse praeclari hujus vaticinii sensum praeter orationis seriem et traditionalem Judaeorum expositionem, declarat apostolus Petrus, qui I p. l. 2, 24., loquens de Christo, sic prophetae sententiam exponit: Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore svo super lignum, ut peccatis mortui justitiae vivamus, cujus livore san ti estis. Hoc ipsum confirmat Paulus 2. Cor. 5, 2 l. Scri- hem : Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos effleeremur justitia Dei in ipso; et Gal. 3, 13. Christus, inquit, nos redemit de muledicto legis, factus pro nobis maledictum; quia scriptum est: maledictus homo, qui pendet in ligno. Porro non alio sensu Christus peccatum aut maledictum lactus pro nobis dici potest, nisi quatenus suffectus est nobis, quilius ob peccata ac legis transgre Sionem poenae ac maledictio debebantur, quas ipse in Soluendas Suscepit. 502. Christum praeterea suo uos Sanguine redemime , uti tertio loco constituimus, non minus aperte Scripturae testantur. Nam Apostolus l. Τλ. 2 , 6. scribit :Qui dedit semetipsum redemptionem igraeco pretium red ptionis j pro omnibus; et ad Tit. 2, l4. Dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, ac luculentius adhuc Petrins Ep. l. c. l, l8. id ipsum docet seribens: Seientes, quod non eorruptibilibus auro vel arstento redempti estis de vana vestra conversatione palernae traditionis, sed pretioso Sanguine quasi agni immaeulati, Christi. Unde sic: ille vore nos redemisse a peccatis nostris dicendus est, qui semetipsum ac sanguinem Suum in pretium dedit redemptionis sicut aurum et argentum in pretium dantur rei temporalis ac venalis; atqui ex adductis testimoniis Christus se ac Sanguinem suum dedit. Ergo. 503. Deum denique Christum uti mediatorem placasse, eumque nobis reconciliasse ex constitutis ac vindicatis sequitur. Ideo enim Deus iratus nobiis erat poenasque a nobis exposcebat, quia peccatis eramus ohstrieti; cum igitur Christus ad haec expianda se ipsum victimum in sacrisi Disiti Cooste
167쪽
cium obtulerit, cumque ad ea luenda se in locum nostrum suffecerit, atque ea Sanguine eluerit et plene sustulerit, placari Deus nobiscuui debuit atque reconciliari. Hinc talem passionis Christi fructum ubique Scripturae commemorant. Cum inimici essemus, scribit Apostolus Rom. 5, l0., reconciliati sumus Deo per mortem siti ejus; et Coloss. 1, 19. In ipso Christo , inquit, complaeuit omnem plenitudinem
inhabitare: et per eum reconciliare omnia in ipsum, paesenns per Sanguinem crueis ejus , sive quae in terris, si ' quae in ea lis sunt; ut alia omittam.
504. Et haec quidem ex Scripturis; ad patres vero quod attinet, in catholica eos fuisse de satisfactione sententia nec ipsi adversarii abnuunt. Sane, quin singillatim illorum proferamus testimonia, satis id evincunt prinei pia quae patres professi sunt. Statuunt enim illi l ' nullam creatam rem parem ac idoneam ad satisfaciendum Deo suisse pro originali ceterisque peccatis, ideoque non alium quam qui Deus esset, intervenire debuisse; 2' Christum Iesum mediatorem nostrum, non solum plene sed cumulate
Patri satisfecisse pro omnibus deliciis, ae proinde non modo infinitam , sed quodammodo infinita ii hortorem fuisse meritorum Christi amplitudinem; a' infinitam ejusmodi moritorum Christi aestimationem ex eo provenisse, quod OPerationes ejus propriae essent personae Verbi incarnati; i 'Secundam potius decuisse Ss. Τrinitatis personam carnemamumere, ut ille nos redimeret, qui creavit, ut loquitur s. Ambrosius De Me lib. a. c. 2. n. 8. Concludunt 5' non minorem ad hominem redimendum potentiam requiri quam adcreandum , infinitam scilicet. Singulorum testimonia qua huc reseruntur collegit sollerter Petavius lib. i 2. c. s. 505. Id ipsum demum adstruimus saltem indire te ox absurdis, quae in h)pothesi sociniana sequerentur. Nam si Christus ad suam tantum doctrinam confirmandam, exemplumque praebendum mortuus esset, l' non magis quondrei substantiam profuisset quam martyres, qui mortem Ohiorunt ad doetrinam divinitus datam confirmandum, et ad Diuitiaco by Corale
168쪽
constantiac exemplum exhibendum ; 2' non magis Christi morti, quam ejus miraculis , resurrectioni aut ascensioni redemptio tribui posset; a' adeoque nos Scriptores sacros decepisse dum redemptionem nostram APu expiationem po eatorum poenaruitique Peccata consequentium constanter Christi morti tribuunt, ut reipsa contendunt rationalistae, qui pro impietate sua docent Scriptores sacros vim expiatoriam praedicasse mortis Christi, ut sic magistri sui h nori consulerent, ae supplicii infamiam ah eo removerent, quasi Isaias idipsuin longe antea non Praenunciaverit. Quae
quidem absurda sunt adeo , ut nonnisi a perditis hominibus admitti possint. 506. Cum igitur ex Scripturis ac truditionc universa Christus quatuor illa praestiterit, quac ad Veri nominis
satisfactionem requiruntur ac sufficiunt; cumque ejusmodi satisfactio rejici nequeat quin tota Iahosactetur Incarnatio nis oeconomia , doctrinaque christiana universa, merito concludimus illam vero et proprio Christum Deo exhibuisso, prout ostendendum assumpsimus.
507. I. Obj. 1' Colligi nequit Christum vere et proprie
Deo pro nobis satisfecisse, ex eo quod legatur cum portasse peccata nostra; id enim improprio dicitur ut constat ex Exod. 3i, T. Num. li, l3, ubi legitur Deum portasso peccata populi Israelitici, nempe patienter cum eo agendo, aut ei condonando , prout declarat Matthaeus 8, 16. et l7. qui cum retulisset satiationes a Christo factas, subdit id saetum eme, ut adimpleretur quod dictum est per mirem dicentem: ipse infirmitates nostras accepit et Myrolationes nostras portavit,
non eas suscipiendo, sed alios sanando , cujus rei typus suit hircus emissarius qui dicebatur portare peccata P0-puli. 2' Νeque id melius conficitur ex eo quod Christus dicatur nos redemisse; nam passim in Scripturis redemptio improprie sumitur, hoc vero sensu Christi redemptionem intelligendam csse, suadent tum redemptiones typicae a ca-
169쪽
pli vitate aeguptiaea et habylonica quae jamdiu praecesserant ; tum ratio qua diabolo venditi sumus, nempe gratis; gratis igitur redimendi eramus cum Venditio ac redemptio relativae sint. Alioquin pretium persolutum esset diabolo, qui Apostolo teste 2. Tim. 2, 26., homines captivos delinebat, quo nihil nhsurdius. a' Nec juvat pa ticula pro, qua interdum utuntur Scriptores sacri loquentes de Christi redemptione, nec enim ea substitutionem importat sed meram utilitatem ; si deles jubentur l. Io. 3, lG. animam suam pro fratribus ponere; Apostolus Coloss. 1, 24. profitetur se adimplere quae desunt passionum Christi pro Ecclesia; nec alia vis est graecae particulae latine pro 4' Prout nec juvat quod dicatur Christum nos Deo reconciliasse, siquidem 2. Cor. 5, 19. Scribit idem Apostolus:
Posuit in nobis verbum reconciliationis, per satisfactionem 3
Absit, sed per praeeonium. Ergo. 508. II p. Ad l , D. Si catholici id colligerent ex
sola vi verbi portandi, C. si ex contextu et omnibus adjunctis F. Iam vero catholici veram significationem hujus vocis colligunt ex modo quo dicitur de Christo; nam Seripturae eo sensu reserunt Christum tulisse seu peccata nostra portasse, ut Propterea fuerit vulneratus et attritus, quae profecto de Deo non di euntur. Nec obstat quod ex Matthaeo et hi reo emissario dicuntur; Matthaeus enim vati ei-nium Isaiae ideo ad Christum sanantem infirmitates applicavit, eo quod Christus peceata quae infirmitatum nostrarum causa sunt, ut exponit s. JO. Chrysostomus, in se luenda susceperit, adeoque hac ratione tulit etiam poenas nostras seu pereatis debitas. Petrus vero in allegato loco Isaiae vaticinium de Christo portante super lignum peccata nostra interpretatur. Hircus vero emissarius dicebatur portare peccata populi symbolice. utpote typum reserens Christi ea vere portantis, adeoque improprie id dicebatur de si-gura , proprie dicitur de stigurato. 509. Ad 2' P. Ac proinde de sensu proprio vel im
170쪽
dum est, C. ex materiali vocis sono IV. Cum porro in redemptione Christi omnia concurrant , quae ad veram redemptionem constituendam requiruntur, merito in sensu rigoroso eam intelligimus. Etenim ad proprie dictam redemptionem opus est captivo et captivum detinente; item redemptione et redemptionis pretio; jam vero revelatio docet universum genus humanum captivum fuisse aeternisque poenis addictum; homines autem captivos detinebant Dem tanquam supremus judex, et diabolus tanquam Dei minister et apparitor, peccata tanquam laqueii et insernus tanquam carcer; redemptor autem extitit Christus; redemptionis denique prelium suit Sanguis ejusdem, ut testatur Petrus ΕΡ. l. c. l, 19. Quae omnia cum nullo modo reperiantur in redemptionibus typicis quae objiciuntur, exinde patet disparitas. Idem dic de ratione qua venditi sumus, nam etsi nos possimus gratis excidere, et in potestatem diaboli nos tradere, in potestate tamen uostra non est nos
liberare, ut patet exemplo ejus qui in puteum incidit ,
qui per se non potest exinde emergere. Pretium autem redemptionis illi solvitur qui jure suo captivum detinet, non autem illi qui jure alieno, cujusmodi est diabolus, qui non est, ut vidimus, nisi supremi judicis, Dei scilicet, minister et apparitor, seu carceris custos. 510. 1d 3 , D. Particula uarie Seu pro non Remper importat substitutionem, C. in casu nostro N. Fatentibus ad- ersariis , haec particula tum utilitatem tum substitutionem importat, dispiciendum igitur est ex subjeeta materia et ex adjunctis, quando vim habeat substitutionem significandi. Iam vero in re de qua agimus necessario substitutionem signiscat, siquidem Christus ita dicitur mortuum pro nobis ut se ipsum tradiderit in pretium redemptionis; nos
liaud redemisse auro et argento, sed pretioso Sanguine Silo; oblatus sit ut victima propitiationig, quae omnia I eram substitutionem postulant. Quod confirmatur ex xi graecae ocis πι ἰλυτρον quae vicariam substitutionem in vendendo exPrimit, et qua usus est Paulus l. I in . 2, G. loquens de Duilir Cooste
