Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

171쪽

redemptione Christi. Quare vel ipsi rationalistae satentur lianc mentem Scriptoribus sacris fuisse, ut Christi mortem e latoriam per substitutionem esserrent. Ex his patet nihil habere cum eo de quo agimus commune exempla ab adversariis congesta, ut inserant voci t me inesse vim exprimendi utilitatem, cum in illis non coneurrant quae reperimus in Christi morte. 5il. Ad 4 , D. Si catholici inniterentur soli reconciliationis Voci, C. si celeris quae ejus vim determinerit F. Porro dum catholici per veram satisfactionem a Christo exhibitam inserunt eum nos Deo reconciliasse, innituntur in eo quod dicatur Christum pro nobis redemptionis pretium solvisse, scilicet Sanguinem suum, Deum placame, SuStulisse in se peccata nostra, delevisse quod adverius nos erat chirographum decreti illudque Cruci affixisse. Adeoque Christus reconciliavit nos Deo ut causa meritoria, per Veram satisfactionem ς apostoli vero ut causa ministerialis per Verbi praedicationem, et mysteriorum Dei seu Sacramentorum ad ininistrationem , adeoque improprie nos Deo r conciliarunt.bl 2. II. Oiij. Satissaetio vera repugnat ex Parte Dei, ex parte Christi, et ex parte hominis . Ac primo ex parte Dei. Nam l ' Deuς gratis in Seripturis exhibetur condο-uans peccata, uti Matth. 18, 27. Rom. 3, 2 i. et alibi. Atqui gratuita condonatio et vera satisfactio ad invicem Pugnant, cum illa ex misericordia, haec ex justitia proveniat. 2' Perinde autem est , sive satisfactio exigatur a debitore , homine , sive a sponsore , Christo; nam debitum semper et exigitur et solvitur, adeoque non enn donatur. 3' Eo vel magis quod Christum nobis dederit Pater sive creditor . Nam ubi creditor dat debitori unde solvat, remissionem potius dare censetur, quam exigere satisfactionem. 4' Nec dici potest aut Deum uoluisse gratis condonare peccata, aut non potuisse , primum enim opponitur divinae misericordiae, alterum divinae omnipotentiae. Ergo. 5l3. I p. F. A. Λd l' prob. D. Exhibetur Deus

172쪽

gratis dimittens peceata respectu hominis, C. respectu Christi ; qui ea in se uti sponsor Iuenda suscepit N. Duo haec luculenter conjunxit Apostolus dum Rom. 3 , 2 i. scripsit :Iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem guae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiationem per s/dem in Sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae suae. Gratuita igitur est condonatio, mediante redemptione et Sanguine Christi. Secum autem pugnant gratuita condonatio et vera satisfactio in una eademque persona; ast vero in casu nostro alia est persona quae satisfacit. nempe Christus, alia cui condonantur gratis peccata, nempe homo. 5l4. Ad 2 D. In debito reali, C. in debito personali N. In debito enim personali potest persona laesa quamcumque ah alio quam a laedente respuere satisfactionem. Porro eum nos dehito solvendo impares omnino essemus, divinae bonitati in acceptis reserendum est, quod ejusmodi debitum in Chri-Stum sponsorem tranqtulerit, ac vi ipsius meritorum nosa solutione liberaverit, gratuito nobis condonando debita quibus cramus personaliter obstricti. Aliter res se habet

in delicto reali, quod perinde solvi potest sive a debitore

sive a sponsore.

5l5. Ad 3 , D. Creditor ubi dat debitori unde solvat remissionem dare congetur respectu debitoris, C. respectu ejus qui solvit ae satisfacit F. Ut patet ex dictis de debito personali. 5lsi. Ad 4 , N. Placuit enim Deo non sola miseri cordia uti sed etiam justitia. Potuisset absolute gratis omnia omnino peccata condonare, potuisset exigere satisfactionem ab ipso laod 'ille. Conjunxit misericordiam et justitiam: misericordiam quoad nos, justitiam quoad Christum, ut sic duo haec divina attribula in opere redemptionis maxime elucerent.

5l7. I. Inst. Repugnat satisfactio ex parte Christi. 1' quia injustum est innocentem plectere pro reo ; 2' quia

recta ratio velat quominus reo in pnona serenda subistituatur innocens, quod non solum humanae leges prolii Distiirco by Gorale

173쪽

bent, verum etiam divina; Deus enim Deut. 24, 16. . statuit: Aon oecidentur patres pro sitis, aut siti pro patribua , Sed unusquispue pro peccato suo morietur ; imo et sibi hanc eandem legem Deus indixit per Dreh. 18, 20. Anima

quae peccaverit, ipsa morietur .... justitia juati super eum erit, et impietas impii erit super eum; praesertim cum nemo

vitae suae dominus sit, et juxta justitiae leges poena peccatum sequatur ut umbra corpus. 3' Praeterea Christus sibi ipsi satisfecisset, quo nihil absurdius fingi posset; nam esset simul iratus nobis et propitius, iratus ob peceata, propitius exhibendo satisfactionem. Plus deberemus Filioqui dedit satisfactionem quam Patri qui eam expetiit. 4' Christus igitur eum tantum in finem mortuus est, quem declarat Apostolus Petrus Ep. l. e. 2, 2 l. Scribens: Chriatus passus est pro nobis, vobis relinquens Gemplum, ut 3equamini vestigia ejus, non autem loco aut Vice nostrum. ENO.

518. Resp. R. Λ. Ad i prob. D. Qui non sit spon-Sor , C. qui hanc sponsionem in se ultro ac libere susceperit F. 519. Ad 2 , D. Per se, ac nulla interveniente legitima causa ac potestate, c. intervenientibus libera electione, legitima potestate, bonis ingentibus, ac damni lati cum so nore reparatione N. Casus de quo agimus unicus est ac singularis et eui nullus comparari potest ex iis qui sunt objectum sive divinarum sive humanarum legum. Etenimi' Christus libere se in mortem vicariam pro nobis obtulit , oblatus enim est quia ipse voluit. 2' Legitima potestate id fecit, tum ex parte Patris, qui ejusmodi subrogationem non solum probavit, sed eam contulit, juxta illud Apostoli Bom. 8, 32. Pro nobis omnibus tradidit illum; tum ex parte sua cum reset vitae suae dominus ut ipse Io. l0, 18. declarat dicens: Potestatem habeo ponendi eam lanimam scilicet seu vitam meam . 3' Innumera exinde bona consecuta sunt , siquidem ut dicitur Heb. 10, I 4., Una oblatione consummvivit in sempiternum sancisculos. 4' Dami per mortem perpessi Christus eum foenore reparationem acce-Disiti so by Cooste

174쪽

PART. II. CAP. VI. DE CHRISTI SATISFACTIONE ETc. 173

pit per resurrectionem a mortuis, ac nominis sui gloriam et exaltationem, ut legitur Philipp. 2, 9. Ceterum Deus I eui. 24. de politica loquitur justitia; Dech. autem i8. de poenis aut praemiis rependendis in altera vita, quae prosecto personalia sunt. 520. Ad 3 , D. Sibi ipsi Christus satisfecisset uti Deo

in assumpta natura, C. in eadem natura divina N. Christus igitur in ea natura satisfactionem exhibuit per quam obedixit, passus est, ac meruit, haec autem est natura humana. Exhibuit autem sibi ut uni de Trinitate personae piae laesa suit, et haee ipsa persona in assumpta natura

Trinitati satisfactionem praebuit, in quo nihil est quod repugnet. Sic intelligitur quomodo simvi potuerit esse et iratus

et propitius, Milicet sub diverso respectu. Nec sequiturnos magis Filio quam Patri obstrictos esse; siquidem tota Trinitas aeque convenit ad Incarnationem Filii Dei ut litoperficeret Opus redemptionis. Filius uti est persona Verbi in se nihil pertulit, prout ceterae personae nihil pertulerunt, remanet itaque humanitas subsistens in Verbo cui peculiariter obstricti sumus, quae tot amore nostri in sosustinuit; et quamvis haec humanitas, ut praefati sumus, copiosam compensationem habuerit tum in ipsa unione hypostatim ad quam in hunc finem, ut praeberet opus --tisfactionis, evecta est, tum in excitatione, ac nominis e lebratione, haee tamen nos a grati animi obligatione non liberant erga illam quae in bonum nostrum satisfaetionem praebuit. 52l. 4d 4 , D. Si Petrus finem adaequatum mortis Christi declarasset, C. si inadaequatum tantum ac partialem F. Multiplex finis fuit mortis Christi; primarius, ut pro nobis satisfaceret, ut alibi idem Apostolus exponit, nempe in eadem Epist. i, l8. et ceteri Sacri scriptores cum eo; secundarius , ut nobis exemplo esset , quem hic Petrus

ad scopum suum tantum commemorat, primarium Sup

ponendo.

522. H. Inst. Saltem satisfactio repugnat ex parte ho-

175쪽

mutum ; nam l' Christus tot mortes perpeti debuisset quot homines sunt; et praeterea non solum Poenis temporalibus sed etiam aeternis debuisset subjici, cum utrisque =sent poenis homines addicti. 2' Homines liberi omnino essent ab omni satisfactione praestanda, quod catholici tamen inficiantur. 3' Liberi pariter essent ab omnibus hujus vitae aerumnis, atque a morte ipsa. 4' Omnes denique salvi fierent, quod nemo tamen admittit. Ergo. 523. Resp. My. A. 4d i prob. D. Si una Christi mors aequivalens non esset morti tum temporali tum aeternae peccatis nostris debitae, C. Si spectata dignitate iu- sinita divinae personae, non solum illi aequivalens suit, Sed longe eam superavit, N. Cum enim pretium a Christo

pro nobis oblatum infiniti suerit valoris, hoc ipso debitum omne quo erga divinam justitiam tenebatur univer- Sum gentas humanum sive temporale Rive aeternum extinctum prorsus est, quin alio opus suerit. Et hoc est quod Saepe adeo inculcat Apostolus dum scribit Christum semel Oblatum esse ad missiorum exhaurienda peccata; una Oblatione consummasse in sempiternum sanctificatos, pro omnibus mortuum esse, atque id genus plurima.

524. Ad 2 , D. Quae in soIutione debiti seu pretii co Sistat, C. quae consistat in applicatione meritorum Christi N. Satisfactio ab ejusdem applicatione secerni dehet ; illam Praeter Christum nemo alius praestitit aut praestare potuit, haec a singulis fieri debet, quia Christus non salvavit genus humanum nisi per remedium generale, quod deinceps sibi quisque in particulari applicare debet, ut illud nobis prosit. Quamvis proinde plenissima suerit satisfactio Christi,

nisi eam nobis per bonum gratiarum usum, Per sacramenta , per observationem mandatorum divinorum , seu per bona opera applicemius, numquam in gratiam offensi Dei redire poterimus. Has conditiones apposuit Christum ipse Sponsor noster. Hae autem sunt quae improprie satisfactio vocantur.

525. Ad 3 , D. In altera vita , C. in vita praesenti N.

176쪽

Nam Christus quamdiu in hac vita sumus, noluit nos alinerumnis liberos esse tum ut daretur fidei locus , tum eius imitationi, ac meritis comparandis. In altera ab illis penitus liberi erimus. 526. Ad i , D. Qui condition s commemoratas servaverint , C. qui eas neglexerint A. Si eompatimur con-ytoris bimur, ait Apostolus; nec enim Christus salvos fecit homines in actu seeundo, uti scholae loquuntur, sed in actu primo, quatenus possumus, Si Volumus, divina gratia opitulante , salvari. 527. III. Inst. Saltem inutilis est satisfactio , si 1' Deus non est iratus hominibus propter peccata ; si 2' Deus non

indigebat placatione , neque exigere ex justitia debebat

Personalem poenam ab homine adeoque nequc a Christo ;si 3' Christus non vicaria substitutione pro nobiis mortuus est nec nos sanguine suo redemit, sed solum ut patefac rei quid Deus exigere potuisset ab homino Si placari voluisset , et iratus esset , ut inde homo cognosceret magnitudinem divinae ossensae , et salutarem peccati horrorem conciperet. Atqui res ita se habet , siquidem quamvis Deo utpote Sancto displiceant peccata , uti Deus tamen homines etiam diligit peccatores , nec ipsis irascitur , nec proinde ex justitia satisfactionem exigere potuit, neque

Christus hoc sensu vere cam praestitit, aut nos vere redemit. Ergo.

528. Neg. min. Equidem fatendum cst , quod si Hermesii, quem hic refellimus , admitteretur theoria de Christi satisfactione , lineo penitus labefactaretur , causa victa daretur socinianis , et Christi redempti O magna evaderet e mica repraesentatio. Ad quid enim Christus mortuus esset, nisi ut ostenderet tu hac hypothesi quid Deus posset exigere ah homine peccatore , si iratus placari voluisset , quum tamen nihil horum in veritate fuerit 7 Nam nee Deus irasci potest, nec homini peccatori esse insensus, nec proinde ex justitia ullam exigere satisfactionem. Quae tamen omnia

abhorrent a catholica doctrina. Distiirco by Gorale

177쪽

5 29. 1d l ', itaque Aest. Deum ii atum non eme hominibus propter peccata. Ecquid aliud clamant sacrae Litterae Veteris ac Novi Testamenti in singulis fere paginis nisi Dei iram et Odium in precatores Sane Sapient. 14 , s. diacitur: Similiter odio sunt Deo impius et impietas ejus; PS. 5, T. Odisti omnes qui operantur iniquitatem; Prov. 1, 20. Abominabile Domino eor pravum ς ab Apostolo Ilom. l , 30. peccatores Deo odibiles dicuntur, qui ibid. cap. 2, 5. Rubdit:

Meundum autem duritiam tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei. . . iis qui sunt eae eontentione, et qui non aequiescunt veritati, credunt

autem iniquitati, ira et indignatio. Et haec speciminis gratia. Videat igitur Hermesius num Deus peccatori non ir scatur. Quod si Deus nihil odit quae fecit, intelligi id debet de bono naturae , nou autem de qualitate peccatoris, alioquin Deus uti creaturas, vel ipsos daemones amat, quos tamen aeternum punit. 530. Ad 2 , D. Deus non indiget placatione nec ex justitia exigere debet personalem poenam ab homine, quatenus aut absolute posset peccata ac poenas eis debitas diamittere , aut homines absque Venia punire , C. si velit justitiam cum misericordia temperare N. Hoc patet ex iis quae paulo ante socinianis haec ipsa Ohjicientibus respondimus. At Deus neutrum voluit, id est, aut omnino gratis dimittere aut Omnem negare remissionem , sed justitiam ac misericordiam temperavit miro prorsus modo per Christi satisfactionem, ut Sic utraque divina proprietas eluceret. Hinc Ecclesia in officio de Pretiosissimo Sanguine, sic Deum orat: Deus, qui pretioso Filii tui Sanguine placari Doluisti; et in alia oratione : Deus qui culpa offenderis et poenitentia

placaris.

53l. Ad 3 , My. Ut rursum patet ex iis quae cliximus adversus socinianos negantes vicariam ejusmodi Christi mortem ac substitutionem. Mirum est vel ipsos rationalistas admittere apostolos seu Scriptores saeros mortem Christi uti propitiatoriam ac vicariam pro uobis docui me , et

178쪽

Hermesium eo progressum esse ut id insiciaretur, cum tamen clamet Apostolus I. Tim. 2, 6. qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus. Hoc vere est causam catholicam Prodere. Adeo res aleae plena est a communi doctrina discedere ad vana systemata consectanda. Et de magno pietatis mysterio adversus Iudaeos, haereticos, incredulos, ac rationalistas hactenus.

180쪽

DE CULTU SANCTORUM

P R O OE M I U Mi. Quandoquidem ad perspicuam de Sanctorum cultu

tractatiouem valde conserat germana cultus diisque specierum notio, ad ambiguitatem omnem amovendam qua tegu tur illius impugnatores , ab ea auspicabimur; deinde vero ad cultum ipsum Sanctorum proprium adStruendulti Progrediemur , ad invocationem, reliquiarum imaginumque venerationem denique vindicandam. In totidem propterea capita tractationem hanc distribuimus.

DE VARIA CULTUS ACCEPTIONE AC DIVISIONE

2. Generico cultus nomine honor ille significatur, qui Deo , aut creaturis Dei intuitu ac respectu trihuitur. Variis porro vocabulis honor iste designari consuevit, Morationis, respectus, venerationis, reverentiae, servitutis, quae vim Suam sive diversam significationem mutuantur ab objecto quod colitur seu honoratur ; etsi interdum promiscue usurpentur.3. Etenim cum honor ex A. Thoma l. 2. q. 2. ar. 2. sit signum et testimonium guoddam illius Meellentiae quae est in honorato , pro excellentiae diversitate diversus exurgit honor aut cultus qui alicui impenditur. Deo itaque utpote supremo rerum omnium conditori , atque in infinitum cre turas excedenti, cultius 8upremus , absolutus ac proprie dictus desertur ; creaturis vero nonnisi propter Deum, Seu in Ordi ad Deum , relativus idcirco , atque improprie Diqitigoo by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION