Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

191쪽

tamen ipsi vera excellentia fulgeant ob cooperationem gratiae Dei, ideo hujus excellentiae intuitu illos honore debito non defraudamus, quos Deus tot muneribus cumulavit. 32. Ad 7 , D. Ignota veteribus fuit distinctio quoad voces, D. quoad rem illis significatam N. Etenim praeterquamquod A. Augustinus illam distinctionem iisdem ver

bis expressit, certum est ex una parte patre8 fuisse sanctos Veneratos , ut omnia recensita documenta luculenter ostendunt; ex altera pariter certum est Patres supremo cultu Sanctos minime prosecutos esse; ut haec igitur componamus, inferre necesse est duplicem eos cultus speciem agnovisse, etsi non eisdem ac nos vocibus uterentur ad utrumque cultum distinguendum. Hoc aperte insinuat Origenes, qui Ioc. cit. Celso objicienti christianis Angelorum cultum, respondet posse quidem Angelos coli, repurgatis, ut ipse ait, cum signiscatisne illius vocis colere , tum ejus, qui coliι, offlesia.

DE SAN OBUN INVOCATIONE 33. Invocationem Sanctorum per se ad salutem nece8sariam non esse, catholici omnes fatentur. Τοta igitur controversia, quae inter nos et protestantes viget, est utrum

lieita atque utilis sit ejusmodi invocatio , prout eant declaravit Tridentinum adversus haereticos, qui eant uti in nem , superstitiosam, Deo et Christo injuriosam, imo et idololatricam rejiciunt. Contra hos igitur sit:

PROPOSITIO I.

Licita ae utilis est Sanctorum im alio; prout primo sacrae litterae evincunt

34. Ad sidem catholicam enuntiata veritas spectat , quam synodus Tridentina sess. 25. his verbis declarat, quibus episcopis praecipit, ui fideles doceant, Sanctos una

192쪽

rum Christo regnantes, orationes suas pro hominibus Deo offerre; bonum atque utile esse suppliciter eos in meare, et ob beneficia impetranda a Deo per Filium ejus Iesum Christum Dominum nostrum, qui solus noster Redemptor et Sa nator est, ad eorum Orationes, opem auriliumque eonfugere.

Ex liis hahemus i ' honam licitamque esse Sanctorum invocationem; 2' opem ac beneficia non a Sanctis, sed a Deo ad eorum intercessionem expectanda esse : 3' orationes Sanetorum inniti meritis Christi, qui solus sedemptor ac Salvator noster est , adeoque solus proprie dictus mediator natura et Officio; Sanctos vero nonnisi improprie dictos ac secundarios mediatores esse, innixosque Christi meritis nobis comparare atque obtinere aliquid a Deo posse; 4' Sanctorum invocationem ad instar cujusdam adminiculi esse ad id quod a Deo per Christi

merita efflagitamus, facilius impetrandum. 35. Quo sensu licitam ac utilem esse Sanctorum i vocationem primo ex sacris Litteris sic evincimus: ex Scriptura discimus licitam ac utilem esse invocationem vi- Ventium ; ergo, inserimus, licita ac utilis est Sanctorum invocatio cum Christo regnantium. Antecedens ultro admittunt protestantes; siquidem saepe Apostolus se commendat orationibus fidelium, e . g. Bom. 15, 30. ubi scribit:

Obsecro fratres, . . . . ut adjuvetis me in Orationibus vestris

pro me ad Deum; eadem inculcat Ephesiis 6 , t 8.; aci. Them. 5, 28. et alibi passim. Consequentia vero patet; nulla enim ratio assignari potest quare licitum ae utile sit in Oeare viventes, superstitiosum vero, injuriosum Deo et Christo , imo idololatricum invocare Sanctos cum Deo et Christo regnantes. Hoc argumentum hactenus insolubile fuit protestantibus; numquam enim se ab eo expedire P

tuerunt.

36. Alterum argumentum pro hae invocatione non mi- σnus firmum suppeditat Scriptura in intercessione Sanctorum . Etenim passim Scriptura nobis exhibet Angelos et Sanctos pro viventibus intercedentes apud Deum , beneficia

193쪽

poscentes ac obtinentes; Sic Zachar. 1, 12. Λngelus Deum pro Iudaeis deprecatur : Domine Gercituum, usqueq- non misereberis Imriualem et urbium Iuda, quibus iratus es' Ol linuisse vero Angelum quod emagitabat, patet ex verbis insequentibus : M respondit Dominus Angelo, qui loquebatur in

me verba bona, verba comolatoris . . . Propterea haec dicit Dominus: revertar ad Ierusalem in misericordiis; stomus mea

aedis abitur in ea. Idem legimus Dan. 10. Nec solum At gelos sed et Sanctos vita sunctos intercedere pro viventibus exhil,et Auctor II. Machab. l5, l2. seqq. qui Oniam et Ieremiam reseri curasse Iudaeorum res, eos adjuvime, datoque Iudae aureo gladio a deremia, certiorem secisse de victoria ; utrumque praeterea pro Iudaeorum populo orasse scri hit, ac deremiam idcirco ab Onia , fratrum amatorem appellatum esse. I xitus autem ostendit fide dignum somnium, ut ibidem legitur. Sic etiam Petrus in N. T. non obscure pollicetur in Ep. 2. c. l, 15. Se intercessurum post obitum pro fidelibus dicens: Dabo autem operam et freque

ter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam facia tis. Ioannes autem Λpoc. 5, 8. idit viginti quatuor seniores , qui procidebant eoram Agno , habentes sinstuli . . . phialas aureω plenas Odoramentorum, quae sunt orationes Samelorum, quae de Sanctorum intercessione esse intelligendatum res ipsa , tum interpretes communi consensione declarant. Jam vero intercessio ex parte Sanctorum et iuvocatio ex parte viventium relativae sunt; nec intelligitur quomodo illi intercedere possint, isti vero nequeant se illorum intercessioni commendare.

DIFFICULTAT

37. I. Obj. i' Ex Λpostolo l. Tim. 2, 5. Unus est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus; ergo e mediatorum censu Sancti omnes excluduntur. 2' Ille solus invocari potest, in quem creditur, juxta illud Rom. l0, 14.

Quomodo invocabunt, in quem non crediderant Z uic autem Disitigoo by Corale

194쪽

solus est Deus ac Christus. 3' Rursum l. Par. lG , 8. et Ps. l04. legitur : Constemini Domino et invocate nomen ejus, nempe ille solus invocari debet, cujus confitemur omnipotentiam ac bonitatem ; nemo autem Sanctorum his praeditus est. Ergo. 38. Resp. Ad i , D. Unus mediator rei primarius, scilicet natura et ossicio, C. secundarius et intercessionis N. Alioquin excluderentur ab intercessione et mediatione secundaria etiam viventes, ad quorum tamen preces consu-git ApostoluS. 39. Ad 2 , D. Invocatione, quae sidei professionem in-

eludat in supremum creatorem et Dominum, C. invocatione, quae in mera intercosione consistat A. Duplex enim

distinguitur invocationis genus, alterum apud eum qui a ctor bonorum est, quo sensu Solus Deus invocari potest; alterum quo interponimus alicujus intercessionem ad facilius obtinendum, quod a bonorum Iargitore emagitamus, quo sensu Sancti invocari possunt ut intercessores apud Deum. Sic aliter poscimus quidpiam a rogo, aliter ab aulico cujus apud regem ossicium interponimus; prout optime declarat s. Th. 2, 2. q. 83. M. 4. ac protestantes ipsi quotidie facere consueVerunt. 40. Λd 3 , Eadem esto responsio; eadem siquidem ru-tio 1alet.

41. II. Ooj. Seripturae jugiter nos docent fiduciam omnem in Deo ejusque Christo collocandam, ad Deum confugiendum in necessitatibus nostris; sane i ' Christus sic nos Matth. 6, 9. jubet orare: Pater noster, et . ac Io. is, 23. ita Apostolos alloquitur: Si quid petieritis P trem in nomine meo, dabit vobis, et alibi saepe. Λdeoque Paulus Heb. 4, 16. Adeamus, inquit, eum siluria ad thronum stratiae ut misericordiam e sequamur. 2' Nec obstat

inhocatio viventium, nam ipsi possunt cognoscere preces ac nec Sitates nostras, quod nequeunt Sancti vita iuncti. 3' Hinc nullum in sacris Litteris exemplum suppetit, multo vero minus extat mandatum aliquod de invocatione

195쪽

194 TRACTATUS DE CULTU SANCTORUM

Sauctorum; 4' quin potius Ierem. 17, 5. Maledictus dicitur homo qui eo dit in homine. Ergo. 42. Resp. D. A. Scripturae nos docent omnem fiduciam in Deo collocare ut omnium honorum sonte ac largitore, C. ad exclusionem intercessionis Sanetorum, quos Devis ipse honorare intendit, N. Nemo unqnam dubitavit Deum esse in quo eonfidere et a quo bona omnia expectare

debemus; pater enim est nostrum omnium amantissimus.

Illud ipsum quod per Sanctorum intercessionem Poscimus , a Deo poscimus per Christi merita, uti Ecclesia constanter consuevit Orare ac nos orare docet; proinde u stra fiducia quam in Deo habemus non minuitur cum recurrimus ad Sanctos, ut nos adjuvent orationibus suis , prout non minuitur eum recurrimus ad viventium orati nes ac preces, Sed timemus de nobis eo quod saepe i

dignos reddamus beneficiorum Dei. Eo vel magis quod non pauca in Scripturis exempla suppetant de beneficiis a Deo

ad intercessionem Sanctorum concessis; e. g. nonnisi ad

preces Iobi placari voluit Deus amicis ejus Iob. ult. 7.seqq.); ad preces Abrahae domui Abimelech valetudinem restituit Genes. 20, 17.ὶ; ad preces Moysi victoriam Ιωraelitis super Λmalec concessit Exod. l7, l0. seqq. Si

Deo sic placet honorare amicos suos, patet firmari potius sduciam nostram in Deo, dum opem etiam Sanctorum apud

eum imploramus.

43. Ad i , prob. D. Ita ut quilibet possit immediate ad Deum confugere, c. ita ut non possit mediate etiam per Sanctos aliquid a Deo poscere N. Ilaec proinde aliaque ejusmodi quae ex Bibliis licterodori congerere solent, quaestionem quam vereamus minime attingunt. Nam qua Stio in eo sita est, utrum possint fideles ad sacilius aliquid a Deo impetrandum opem etiam intercessorum adhibere, an vero hoc illicitum sit. Porro nihil ejusmodi occurrit in adductis textibus; alioquin illicita soret invocatio vi- entium , quam tamen adversarii uti licitam probant. Oratio autem Dominiea, uti animadverterat jamdiu Bellarinia

196쪽

mis , docet quidem nos quid petere debeamus, minime vero quem orare tantum possimus. Sane apostoli apud L eam it, i. dixerunt Christo: doce nos orare. 44. Ad 2 , D. Non Possunt Sancti vita suncti aut Angeli necessitates nostras cognoscere ex se, Tr. in Deo aut mavisestante Deo IV. Scimus enim ex Christo Luc. i5 gaudere angelos super peccatore paenitentiam agente; ac rursum novimus ex ΤOh. 12, 12. et Apoc. 8, 3. eosdem viventium preces et cordis vota Deo osserre, quodeerte essicere non possent, nisi ea cognoscerent. 45. Ad 3 , D. Nullum in Scripturis existit mandatum de invocatione Sanctorum eo quod agatur de re libera, C. nullum existit exemplum R. uti patet ex probationibus. 46. Ad 4 , D. Had ictus dicitur homo qui e sint in homine et a Domino recedit mr ejus , C. ut majori cum fiducia Deum adeat, ut in casu nostro, N. Arguit propheta Hebraeos qui, Deo relicto, gpem suam in auxilio Aegyptiorum coli averant.

PROPOSITIO II.

Eadem veritas eae Traditione et Melesiae praxi evincitur 47. Ne videamur ex recentioribus seculis Ecclesiae pra-xim ac traditionem circa Angelorum Sanctorumque inv cationem ostendere , missa lacimus quae ex Oecumenteis

conciliis constantinopolitano III. Nicaenoque II. argumenta promere possemus, nec non quae Ruppeditant Sacramentaria Leonianum ac Gelasianum, Missalia Gothicum et Francicum quoad secula V. et VI , ut ad prisca aurea illa Ecelesiae secula iussurgamus, quae non ita pridem se adeo magni facere profitebantur , seu potius singebant, protestantes. 48. Nobis igitur primus sese offert ex sec. III. Origenes, qui coni. Celsum lib. 8. n. 84. de Angelis disserens et animabus eum Deo regnantibus scribit: Adjuvantem, qui 3ummum Deum eolere volunt, illum eis conciliant, Duiliam by Cooste

197쪽

1 16 TRA TATUS DE CULTU SANCTORUM

sum illorum precibus alungunt preces, simul cum eis postulant. Similia habet in lib. De oratione n. 15. Demum Hom. l. in Mech. n. 7. his verbis suum Angelum in

oeat: Veni, Anyele, suscipe Sem e conversum ab errore

pristino. Qui locus adeo torsit Keilii ingevium, ut cum Dallaeo ad rhetoricam apostropheu confugerit ut ejus vim extenuaret. Sed non minus aperte eodem seculo S. Cyprianus Ep. 57. ad Cornelium catholicam doctrinam adstruit

scribens: Memores nostri invicem simua . . . Ombique pro nobis Semper Ormus ... et, si quis istine no3trum prior divinae dignationis eeleritate praecesserit, perseveret apud Dominum nostra dilectio , pro fratribus nostris apud misericomiliam Patris non eraset Oratio ; quorum sensum verborum

perperam Fellus editor Oxoniensis perVertere adnisus est, Praesertim cum f. Martyr in lib. De habitu Virginum doctrinam suam et ipse in praxim deduxerit martyres virgines invocando; sic enim concludit librum suum: Tu tum mementote tune nostri, cum incipiet in vobis virginitas

honorari.

40. His adjungimus ex IV. sec. Eusebium, qui De Pra paria. Evangelica lib. 13. c. 2. loquens de Sanctorum s pulcris haec habet: Nam eorum sepulcra celebrare, et preces ibi votague nuncupare, et beatas illorum animas venerarimnsuevimus; idque a nobis merito seri statuimus. Alludit pomro his postremis verbis ad receptam ubique in Ecclesia et quavis aetate doctrinam et praxim de intercessione et invocatione Sanctorum. Sane in vetustissimis s. Ignatii M. Actis legitur, quod ipse nuper mari Frio lanctus apparu rit per quietem super orans nobis. Iu Actis pariter martyrum Scillitanorum, qui an. 200. passi sunt legitur: Consummati sunt Christi martyres mense Iulio, die septimo δε- cimo, et INTERCEDUNT PRO NOBIS ad Dominum I. C. Eadem Occurrunt in Actis s. Maximi, A. Theodoti, nec non ingestis s. Potamienae apud Eusebium lib. 6. cap. 5. Gregorio autem NMianZeno teste Orat. i8. n. I9. S. Iu8tina Virgo , quae passa est Sec. III, ut se a Cypriani adhuc pa-Diuitiam by Go le

198쪽

gani magicis artihus liberaret; Viminem Mariam supplex obsecravit, ut periclitanti vimini suppetias ferret. Patet igitur II. III. et IV. seculo jamdiu in Ecclesia catholica

de intercessione et invocatione Sanctorum doctrinam Obtinuitae. 50. Nec aliud testantur antiquissimae liturgiae, quanquamvis sec. IV. scriptis consignatae fuerint, exhibent i men traditionem seculorum anteactorum. Inter haes eminet quae a s. Iacoho nuncupatur ἔ jam Vero in ea legitur :Praeeipue vero sanctae et gloriosae semper Viminis beatae genitricis Dei memoriam astimus. Memento illius Domine Deus et per ejus orationes puras et Sanctas, pares et miserere nobis. Eadem invocatio invenitur in liturgiis reliquis tum orientalibus tum occidentalilius. 5 l. S. vero Cyrillus Hierosolymit. Calechesi Mysta-yomea V. sic Illurgiam explanat S. 12. Postea recordamur eorum , qui obdormierunt , sanctorum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, uι Deus eorum preeibus et leoationibus orationem nostram suscipiat.

52. Cum vero documenta haec pul,lica sint, Spectautia ad sec. IV. aut ad initium se . V. patet quaenam tune temporis Ecclesiae lacrit praexis universalis. Exinde porro exurgit ineluctahile praescriptionis argumentum. Fieri enim omnino non potest, ut Ecclesiae omnes, longe inter sodissitae in ejusmodi innovationem, adeo in hypothesi adversariorum perniciosam , ae idololatricam conspiraverint, nemine reclamanto; latendum igitur est Ecclesias seculi IV. doctrinam et praxim de invocatioue Sanctorum juro veluti haereditario accepisse ab Ecclesiis Aee. III. et ita porro, donec perveniamus ad aetatem apostolicam a qua suam caepit originem Ecclesia; eo vel magis , quod aperta documenta ejusdem suppetant sec. II. et Ill. Hinc adversarii ipsi debuerunt manus victas dare dum eo adducti sunt, ut scriberent superstitionem hanc jamdiu primis inolevisse seculis, uti Magdeburgenses Centuriatores , et Wegschei der : Alii autem cordatiores protestantes ut Lethnitatus ,

199쪽

Stare ius, Planx, BroWn, Augusti etc. pro Ecclesia e tholica hac in parte suffragium tulerint. 53. Huic demum doctrinae suffragatur vel ipsa ratio et analogia ex iis ducta quae apud nos geruntur. Nemo Ranus laesae majestatis reum tradueeret illum , qui mediationem et ossicium alicujus aulici penes regem efflagitaret ad aliquid ab eo facilius impetrandum. Quomodo igitur reus erit laesae majestatis divinae aestimandus , qui intercessorem apud Deum quaerit 3 Imo hac ratione Sanctorum communis servatur inter eos qui in terris adhue mi- Iitant et eos qui jam in eaelo triumphant; quae quidem Penes protestantes inveniri nequit.

DIFFICULTATEs54. I. Ohj. i' Patres qui a catholicis pro Sanctorum

invocatione asseruntur, si unum vel alterum excipias, spectant ad IV. vel V. seculum, cum jam omnes superatitio illa pervaserit. 2' Patres praeterea illos erroribus oh- noxios fuisse constat. 3' Ιgnatius in . . ad Philad. c. 4. Clemens Alex. Stromat. lib. T. c. 7. , Irenaeus Cont. haero. lib. 2. e. 32. uni Deo invocationem vindicant. 4' Quinetiam Origenes Cont. Celsum lib. 8. n. 26., Tertullianus Aps-lvet. c. 30. et Athanasius coni. grian. alios quoslibet ahea excludunt. 5' Quamvis enim Sancti pro nobis intercedant , invocari tamen a nobis nequeunt, cum invocatio ad supremum illud eultus latreutici genus pertineat, quod soli Deo debetur. 6' Saneti demum vita iuncti, ut dicitur Ecclesiastae 9, 5. Nihil nor runt amplius, aut etiam ut legitur apud Is. 63, 16. Abraham nescirit nos et Israelignorarit nos. Ergo. 55. Besp. Ad l , D. Ita tamen ut exhibeant invocationem Sanctorum jamdiu in Ecclesia universim receptam, C. uti recens inductam N. Patres enim sive tertii sive quarti seculi praxim de Sanctorum invocalione exhibent jamdiu ante se ubique ae publice in Ecclesia receptam; do-Disiligoo by Coral

200쪽

C P. III. DE SAXCTOBLM INVOCATIO X p. 199

cumenta praeterea indubia spectantia ad secundum et tertium seculum eandem mirifico confirmant, adeoque res extra omnem dubitationis aleam constituta est. Quod vero patres IV. et V . seculi , nempe florentissimae Ecclesiae aetatis, tenerentur ad unum omnes abjecta ac idololatrica superstitione, assertio est haereticorum digna, qui potiusquam se deceptos lateantur, Ecclesiam universam accusant

erroris.

56. Ad 2 , D. Patres obnoxii erroribus fuerunt uti privati doctores ac seorsum singuli, C. prout testes publicae Ecclesiae doctrinae sunt simulque spectati N. Eo vel magis quod pro se suffragium Ecclesiae tulerint; denegare autem auctoritatem patribus omnibus uti testibus de re quae illorum aetato obtinebat , perinde est ac omnem historicam certitudinem rejicere. 57. Ad 3 , D. In subjecta materia de qua dimer bant , c. ad exclusionem invocationis Sanctorum N. Pra termisso siquidem Ignatio, cujus locus objectus a Molinaeo spurius est, scilicet: Fimines solum Christum in or tionibus ante oculos habete, Clemens Alex. iii VII. Stromatum libro gentiles arguit, quod deos suos inVocarent; et Irenaeus confutat valentinianos, qui aeonius Ruos una eum

falsis Angeliis invocabant , dabantque operam incantationibus.

58. Ad 4 , D. Alios quoslihet excludunt ab illa invocatione quae fiat supremo bonorum omnium sonti ac largitori , C. quae fiat ad modum intercessionis apud Deum N. Etenim Origenes I. c. excludit ab invocatione daemones, quos invocandos contendebat Celsus. Tertullianus excludit gentilium deos quos negat a christianis invocari posse pro salute imperatorum. Λthanasius arguit artanos quod tibi minime constantes, dum Christum negarent Deum e Se , Deum tamen appellabant, eumque, veluti creatura alia qualibet praestantiorem, adorandum censebant. 59. Ad 5 , My. Fieri non potest, ut aliquis pro no

SEARCH

MENU NAVIGATION