Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

211쪽

2ln TRACTATUS DE CULTU SANCTORUM

loysi imperavit ut saceret serpentem aeneum, Poneretque eum pro signo , qui percussur aspexerit eum, vivet. Iam vero aeneum serpentem typum ac imaginem fuisse Christi in erucem elevandi, declaravit Christus ipse Io. 3, I l. his verbis : Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita eaealtari

oportet Filium hominis. Quod si licitus ac pius usus suit typiae imaginis Christi ante ejus adventum, cur illicitus ac impius usus imaginis Christi passi erit existimaudus

9 i. Ast non solum imaginum usum, Verum etiam e rumdem venerationem licitam ae piam esse Sacrae Litterae ostendunt. Nemo ignorat arcam in V. T. s3mbolum suisse praesentiae Dei. Porro Hebraeos arcam Veneratos esse constat ex Ios. 7, 5. ubi de Iosue legitur: Scidit vestimenta sua et pronus cecidit in terram coram Area Domini usque ad Cesperam, tam ipse, quam omnes Senes Israel. Id ipSum constat ex Ps. 98, 5. in quo dicitur: Gallate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum

est. Mabelli autem pedum Domini nomine arcam designari patet ex l. Paral. 28, 2. ubi David de se ipso dicebat: Cogitavi, ut aediscarem domum, in qua requiesceret area foederis Domini, et scabellum pedum Dei nostri. Cum propterea arcam Domini adoraverint, cumque ex adductis Ps. 93. verbis ea adoranda fuerit, aut licitam piamque imaginum venerationem fateamur necesse est, aut superstitionis ac idololatriae reos in cultu arcae Iosue ae senes Igrael aecusemus , imo et Dei mandatum in Ps. cit. expressum pro Objecto superstitionem et idololatriam habuisse dicamus. Quod postremum blasphemum cum sit, nonnisi impie iconomachi protestantes superstitionis atque idololatriae ream ineusant catholicam Ecclesiam ob impensam imaginibus venerationem. DIFFICULTATES

92. O . t ' Deus Exod. 20, 4. seqq. tum usum tum cultum imaginum prohibuit illis verbis : Ron faries tibis κlptile, neque omnem similitudinem . . . . Non adorabis , Diqii tred by Gorale

212쪽

ea, seque coles. 2' Hoc sensu haec primi Decalogi verba esse intelligenda testes sunt vetus synagoga doctoresque Iegis, qui non modo nullam unquam imaginum venerationem admiserunt, sed nec earum usum passi sunt. 3' Ne aliter mandatum hoc veteros Eeclesiae patres Clemens Λlex. Strom. l. 5., Tertullianus lib. De Spectuc. c. l3. et lib.

de Idolol. e. 3. Iustinus in malosto eum Tryphone, Origenes Cont. Celsum lih. 4. interpretati sunt. 4' ΕΟ vel magis quod imaginibus christianorum illa omnia apprime aptari possint quae veteres prophetae de idolis gentium scribebant, quod eadem materia ac vascula immunda constarent; quod insensibilia ac irrationabilia essent; quod denique super illis mures, hirundines, araneae nidificarent ac jocarentur. Ergo. 93. Resp. i' Generatim has difficultates aeque premeret conomachos protestantes ac iconomachos vetustiores. Quin proinde sibi adversentur, nequeunt eas in catholicos limiorquere ut Solent.

si. Besp. 2' Ad l , D. Prohibuit Deus omnem Rimilitudinem et sculptile salsorum deorum, vel rerum earum quae uti dii haberi possent, C. omnem similitudinem acetagiem absolute N. Nam i' id ostcndit contextus: Ego

um Dominus Deus tuus . . . Non habebis deos alienos eorum me. Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quaerat in melo desuper, et quae in terra deorsum, neque eorum quae sunt in myuis sub terra. Non adorabis ea , neque mi ἰquibus Aegyptiorum, ac Zabienorum praesertim idolol triam proscribit, qui ea objecta ut deos habebant, eolebantque illorum simulacra cultu absoIuto. 2' Id praeterea ostendit mandatum hoc de Dei unitate ad exclusionem deorum gentium, eorumque simulacrorum, alioquin undecim Decalogi praecepta essent. 3' Id denique ostendit factum ipsum de arca ejusque veneratione ex Dei ipsius jussu,

nec non do Cherubim ac serpente aeneo ex Dei praecepto constitutis. 95. Ad 2'', D. Testre sunt uctus synagoga legiSque Disiti Cooste

213쪽

doctores post captivitatem Bab) lonicam ad severiorem Iegis custodiam, C. ante captivitatem N. Ut enim legitur 3. Beg. eapp. 6, et P. Salomon in templo a se aedificato Cherubim extruxit, boves ac leones, palmas aliaque ejusmodi ornamenta, Deo ipso probante. Quod si de veneratione sermo Sit , satis est recolere quae Scripsimus circa agendi rationem Iosue seniorum Israel, et I avid eum unive O populo quoad arcam foederis. Quod si seniores Hebraei ad legis sepimentum, uti rabbini loquuntur, rigidiore ratione se se gesserunt quoad imagines, id non tam ex vi legis , quam ex firmiore legis observatione factum est,

ut populus ab omni labendi in idololatriam, ut antea, perieulo amOVeretur.

90. Ad 3 , D. In ordine ad ethnicorum idola deorumque Simulacra , C. absolute , ad catholicorum mentem N. Cum enim agerent allegati patres adversus idololatriam, hoc ipso patet eos non perstrinxisse nisi idola gentium, salsorumque deorum simulacra. Quod si Τertullianus et Clemens Alex. alicubi visi sunt asserere Deum primo D calogi praecepto omnem imaginum usum interdixisse, alibi contrarium statuunt, latenturque intelligi id debere de ea similitudine, quae pro Deo coleretur, aut etiam id am runt de similitudine seu imagine quae Deum ipsum reserret, uti censet Nat. Alexander. 97. Ad 4 , D. Aptari possunt, sed diversa ratione , C. eadem ratione N. Cum enim gentes simulacra seu idola ut deos haberent, aut saltem illis divinam inesse virtutem existimarent, merito prophetae, ac post eos EccIesiae patres quae huic recensentur exprobrabant ipsorum idolis; cum Vero catholici imagines et simulacra non colant nisi cultu relativo, nullamque in ipsis virtutem agnoscant, ideo nonnisi stulte illa objicerentur sacris imaginibus; alioquin exprobrari haec ipsa possent et arcae, Cherubim etc., cum et super his potuerint et aves nidificare, jocari mures et

Ruas araneae telas conscere. Diuitigod by Corale

214쪽

risus et umeratio sucrarum: imriginum se tradition vincitur

98. Usum sacrarum imaginum tribus prioribus Ecclesiae seculiis obtinuisse nunc res testatissima est, ut constat i ' ex priscorum fidelium consuetudine exprimendi religionis mysteria imaginum ope. Nam annulorum referentium imaginem pisciis vel columbae, quibus christiani utebantur , meminit Clemens Alex. Poedagogi lib. 3. c. s. Plura ejusmodi monumenta exhibent 4ringilius Rome subterr. l. 3. ac Bonarrotius in op. De vitreis frumentis. 99. 2' Haec eadem symbola in lapidibus , lucernis , gemmis, picturis ae sarcophagis saepissimo occurrunt in quibus praecipua Veteris ac Novi Τestamenti facta reserui tur. Symbola praeterea Christi ejusque imago in monto consistentis, virgam aut crucem gestantis, aut sub figura boni pastoris pascentis aut succollantis ovem, passim in caemeteriis conspiciuntur; quae quidem monumenta magno numero collegerunt archaeologi sacri. Satis hic sit verba asserre quibus Tertullianus antiquum imaginum usum confirmat; in lib. De pudieitia c. 7. Procedant, sic montanista interpellat catholicos, ipsae pieturae calicum vestrorum, si vel in illis perlucebit interpretatio pecudis illius; et c. 10.m sorte, inquit, patrocinabitur pastor quem in calice depinuis.100. Nec solum usum sed et venerationem sacrarum

imaginum priscis illis seculis viguisse ex certis documentis pariter constat. Ethnici enim passim ebristianos incusabant quod cruces adorarent. Sane Caecilius ethnicus apud Minucium Felicem in Oetavio do christianis ait: Eι qui hominem summo supplicio pro facinore punitum, et erutas ligna feralia

eorum ceremonias fabulantur, construentia perditis seeleratisque tribuit altaria, ut id eolant, quod merentur; et iterum Ecce vobis miniae, supplicia, tormenta, etiam non adorandiae, sed subeundae eruees. Sic etiam Iulianus apostata apprime Disitirco by Corale

215쪽

versatus in christianorum ritibus apud Cyrillum lib. si contra eundem, christianos alloquitur : crueis lignum adoratis, ejusque signa in fronte formatis, et postibus aedium inseul tis. Eandem accusationem Celsus apud Origenem l. 2. n. 47. christianis infert. Argumento igitur evidentissimo est antiquos christianos crucem Veneratos esse, quod cum in ethnicorum notitiam pervenisset, autumarunt fideles cruces uti deos habuisse. l0l. Nec solum cruces, verum etiam alias imagines coluisse christianos veteres, atque in cubiculis ac coemeteriis posuisse venerationis ergo, certissime constat. In coe- meterio enim Praetextati vetus adhuc cubiculum visitur, ubi mysteria celebrabantur, depictum et in cujus fornice imago eminet Salvatoris, quae pariter occurrit in coem

teriis Callixti, s. Agnetis , Priscillae , sanctorumque Petri et Marcellini in via Lauicana, quas proseri Boldetti Op .cit. lib. l. c. 4. Id ipsum evincunt vitra in quibus jam a Sec. ΙΙΙ.exhibetur Virgo cum puero Iesu nimbis seu aureolis et coronis redimita , uti symbola venerationis quam christiani erga B. Virginem profitebantur. l02. Hoc ipsum rei ipsius ostendit natura; fieri enim

nequit ut non veneremur imagiues eorum, quos cultu Pr

sequimur ; relativa siquidem haec sunt, ut patet ex iis quae in civili seu politica societate peragere solemus. Consueverunt scilicet homines amorem vel odium in aliquem pate-saeere pro diversa ratione qua ejus imagines aut simulacra prosequuntur. Interdum enim ob meritum litterarium, bellicum aut civile, quo aliqui excelluerunt, illorum memoriae peraennandae gratia statuae eriguntur, ac imagines, quae summo in pretio habentur, publice conspiciuntur. Contra vero si odium in se concitarunt, eorum solent imagines deleri ac dejici simulacra, prout nos ipsi conspeximus. Nec alianos gerimus ratione erga illos qui virtutibus christianis exemplo ceteris fuerunt; cum prototypa veneramur, imagines eorum Veneremur necesSe est. Ex earum conspectu ad

illorum virtutes ac gesta aemulanda provocamur piique in

216쪽

C P. v. DE SACRARUM IMAGINUM ETC. Ilo

nobis excitantur sensus, prout e eontra evenire solet ad turpium imaginum praesentiam. Sic enim animo comparati sumus.

est i ' imagines ad religionis essentiam non pertinere, adeoque illarum usum admittere aut non admittere rem disciplinae esse, quae Ecclesiae moderationi ac prudentiae subest. Hinc prout locorum, temporum ac personarum adjuncta exposcunt, potest Eeclesia imagines vel adsciscere vel ablegare, ut interdum reipsa factum est. Animadvertendum 2' est quoad venerationem earumdein in Ecelesiae potestate esse externas significationes moderari, prout melius

cxpedire judicaverit.

104. I. O . i' Cum teteres patres ethnicis exprobrarent simulacrorum cultum, hoc ipso Ostenderunt christianos haec minimc coluisse. Υ Λddo ethnicos crimini vertisse christianis, quod nulla haberent nota simulacra, ut legitur apud Minucium Felicem in Deianio; 3' quod quidem

apologetae lassi sunt, 4' profitentes praeterea se neque crucem, neque aliud quodvis Simulacrum colere; 5' adeoque in veterum ecclesiarum instrumentis, et sacrae suppellectilis recensionibus, quae quatuor prioribus seculis saetae sunt, nullae prorsus imagines occurrunt. Ergo. 105. Besp. Ad i , D. Ostenderunt christianos simulacra non coluisse eo cultu supremo et absoluto , quo ethnici colebant simulacra sua, C. nullo modo coluisse N. Christiani cum imagines venerarentur in ordine ad prototypa Seu cultu relativo, nullus illarum cultus videri poterat, s quidem conferebatur cum cultu illo supremo quo simulacra sua ethnici prosequebantur. Insuper nonnisi parce et absque ullo exteriori apparatu hanc significabant venerationem , ratione habita temporum ceterorumque adjunctorum. Adeoque jure poterant vetores patres ethnicis ex-

217쪽

probrare simulacrorum cultum, quin inde argumenti intorsionem Vererentur ; praesertim cum prisca illa aetate imagines potius quam simulacra haberent christiani. 106. Ad 2 , D. Christiani non habebant nota simulacra, C. nulla prorsus habebant N. I tenim cum in eryptis, in memeteriis, in aediculis clunstiani imagines suas haberent, cavebant summopere, ne in ethuicorum illae n titiam venirent. Caecilius propterea quaerit ab Octavio euripsi oeculiare et abscondere quidquid illud colunt , mos

pere nituntur ; cum honesta semper publim gaudeant, Melera secreta sint pl07. Ad 3 , D. Apologetae non insciati sunt se imagines seu simulacra non habere prout non inficiabantur se non habere templa et altaria , C. secus N. Nam et hoc pariter objiciebant gentiles christianis, uti Caecilius inter ceteros, qui sic loquitur in Octavio : Cur nielias aras habent' Templa nulla Z Nulla nota simulacra' Nec tamen Ap Iogetae horum quidpiam insciabantur , cum nihilominus certiissimum sit primos fideles et sacras aedes et altaria habuisse; ratio porro est, quia ad mentem ethnicorum respondebant , nec res christianas illis prodere volebant. Eadem sese ratione gesserunt quoad imagiues, quas ce tum quoque est ex allatis documentis apud christianos in ipsis locis sacris extitisse. 108. Ad 4 , D. Profitentes se crucem aut aliud quidvis non colere ad ethnicorum mentem , C. absolute N. Ut enim ex contextu liquet, apologetae professi sunt se crucem aut simulacra uti deos haud colere; siquidem ita

Octavius Caecilio respondet: Cruces nec colimus nec optamus. Vos plane qui lioneos deos consecratis, cruces ityneas ut

deorum Nestrorum partes forsitan adoratis; id quod Τertullianus Apologet. c. 16. respondet, irridens ethnicos, quod rudem palum sub Palladis Λtticae aut Farreae Cereris ii mine adorarent, dicens: Nos si forte, integrum et totum Deum colimus; quasi diceret: fit crucem, ut Vos asseritis, velut deam coleremus, quod salsum est, non Palum ru-Disiligod by Gorale

218쪽

dem, qui pars crucis sit, sed integram crucem, atque adeo integrum Deum adoraremus.109. Ad 5 , D. In illis peculiaribus ecclesiis in quihus recensiones suppellectilium lactae sunt, D. in ceteris R. Fieri enim potuit, ut peculiari ex causa imagines in illis non haberentur. Contra lacta positiva, quae attulimus , nullam vim habent recensi olim negativae . Ut plurimum insuper Christi et sanctorum imaginem in parietibus depictae erant,

ut patet ex coemeteriis romanis.110. II. Ohj. 1' Patres gnosticos et carpocratianos ac-eusarunt , quod imagines Venerarentur, inter quos s. Irenaeus lih. i. c. 25. n. 6. S. Epiphanius meres. 27. S. Augustinus De haeres. c. 7. Quapropter 2' conc. Illiberi- unum can. 3G. ita constituit: Placet pieturas in ecclesiis esse non debere, ne quod colitur et adoratur, in parietibus

depingatur. 3' S. Epiphanius in Anablatensi ecclesia seidit

velum pendens e foribus ecclesiae, et habena imaginem qu si Christi vel sancti cujusdam . . . contra auctoritatem Scripturarum , ut ipsemet refert in Epist. ad Ioannem epist. Hi

rosolym. 4' 8. vero Gregorius M. licet in epistolis ad Serenum datis eum reprehenderit, quod imagines fregerit , laudavit tamen ejus Zelum ne quid manufactum adorari possit. Ergo. ili. Besp. Ad i , D. Patres haereticos illos accusarunt quod superstitiose imagines Venerarentur , C. obvenerationem per se N. Etenim s. Epiphanius mereri cit. n. s. reseri gnosticos et carpocratianos imagines sacris-ciis coluisse, quod idololatricum est; cum imaginibus praeterea Christi et apostolorum imagines Homeri, Pythagorae , ceterorumque prosanorum eo unxisse, simulque ad rasse. Num ita catholici sese umquam gesserunt

112. Ad 2 , D. Quoad imagines quae Deum reserrent , Tr. quoad imagines sanctorum, Subd. Ita poscentibus illius temporis adjunctiis , T r. quoad imagines in se iv.

Itaque animadverto i' incertum penes eruditos esse, quanam proprio de re agatur in objecto eanone; plerique il- Duiliam by Cooste

219쪽

Ium exponunt de imaginibus Dei, quae certo haberi non possunt, idque colligunt ex motivo adducto a patribus: ne quod colitur ele. 2' Quod si sermo sit de imaginibus Sa

ctorum, invictum exinde haberi documentum de sancto rum cultu, ut patet ex adductis verbis , secus ac protestantes contendant. 3' Verisimile esse canonem hunc oeconomiae cujusdam gratia constitutum esse, vigente adhuc persecutione; 4' impetere ipsum imaginum usum, quein protestantes admittunt.113. Ad 3 , D. Ut rudi prospiceret Λ blatensium indoli , Tr. quasi imaginum usum Scripturis contrarium a i-ceret N. Etenim ignorare non poterat s. Epiphanius imaginum usum in Ecclesiis Ponti, Cappadociae, Antioehiae et Coi tantinopolis viguisse, uti testantur Gregorius Nys- senus, I;asilius, et Chrysostomus cum quibus ipse in communione erat. Dici propterea debet aut in Cypro eundem usum nondum obtinuisse aetate s. Epiphanii , aut peculiaria adjuncta iacti illius nobis ignota, s. Epiphanium ad

velum illud scindendum permoViMe. ll4. Ad 4 , D. Ne quid manufactum a rari possit cultu superstitioso, C. culto relativo ad mentem eatholicae Ecclesiae N. Mens Pontificis innotescit ex ejus epistola ad Secundinum, ubi scribit: Et nos quidem , non quasi anta divinitatem, ante illam l Christi imaginem l prosternimur; sed

illum adoramus , quem per imastinem aut nolum, aut passum, sed et in throno sedentem recordamur.

lib. III. Obj. l' Synodo Nicaenae II. decernenti imaginum cultum refragati sunt auctor librorum Carolino rum, conventus Parisiensis, ac sJ nodus Francosordiensis ex universo ferme occidente collecta. 2' Idque merito : catholici enim imagines adorantes prosternunt Se coram ligno , lapide ac tela. 3' Nec aliter se se gesserunt ethnici , qui et ipsi nonnisi cultu relativo imagines ac simulacra veneratione prosequebantur , quod tum ex eorundem testimoniis patefit apud s. Augustinum in Ps. il8. tum ex facto ipso. Cum enim multiplicarent idola , non ideo deos

220쪽

multiplicari arbitrabantur, nee adeo stolidi erant, ut lignum et lapides esse deos existimarent; neque idcirco idololatriae ac superstitionis ex parte M. Patrum effugerunt accusationem. 4' Ejusdem proinde criminis rei censendi catholici sunt, qui etsi imagines ac simulacra minime ut deos habeant, agnoscunt tamen quandam in imaginibus excellentiam, quo sit, ut unam prae alia colant, longas ad eas peregrinationes suscipiant, miracula singant, aliaquo ejusmodi praestent , quae allaeciam redolent superstitionem. Ergo.

ll6. Resp. Ad i , D. Decreto Nicaeno illi refragati sunt errore lacti decepti, C. debitum cultum imaginibus denegantes N. Auctor librorum Carolinorum ac utraque allegata synodus duplici errore facti decepti sunt ; aci' in eo quod salso putaverint Nicaenam Synodum particularem suisse, neque a Rom. Pontifice Hadriano probatam ; T in eo quod perperam autumarint eandem AJ- nodum decrevisse eam adorationem tribuendam imaginibus eme quae rit secundum latriam, quaeque m. Τrinitati defertur , uti barbara versio illius concilii praeseserebat. Utrο-que errore deposito , Galli et Germani Nicaenam sidem amplexi sunt. Ad auctorem librorum Carolinorum ci conventum Parisiensem speciatim quod attinet, nonnulli censent eos icOnomacliorum errore quoquomodo adspersos;

alii vero ab ejusmodi imputatione illos purgare satagunt. li T. Ad 2 , D. Quatenus tela, lapis ac lignum imagines referunt prototypi, C. in se spectatis, N. Alioquin

incusandi pariter essent Iosue ac seniores Israel qui eorum arca prostraverunt se ; cum adversarii gestiunt ad conspectum essgiei matris vel sponsae suae , gestirent coram tela ; cum Autiocheni ac Thessalonicenses statuas

dejecerunt Theodosii imperatoris , non nisi Iapides dejecissent.1l8. Ad 3 , D. Nonnulli, quique nec idololatria immunes erant, C. ethnici generatim seu multitudo IV. Hoc non fuit nisi paucorum effugium dum a christianis pre-Diuitiam by Go le

SEARCH

MENU NAVIGATION