Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

241쪽

PART. I. CAP II. DE GRATIAE NECESSITATE. 24i

quis me liberabit de corpore mortis hujus p subdit: Gratia Dei

per Iesum Christum Dominum nostrum.

40. Gratia igitur sola Salvatoris nostri ea est quae mederi possit ignorantiae nostrae, vires addere ad legem adimplendam, et ad graves tentationes Superandas.

DIFFICULTATES

4 l. I. O . i' Humana mens dummodo rite fuerit exculta sibi sussicit ad omnes ordinis sui veritates com scendas. 2' Nec enim inferioris conditioniis homines sunt censendi quam animantia bruta, quae a Deo iis omnibus instructa sunt, quibus finem suum assequi valeant. 3' Satis proinde erit, si evolvi possit, mediante institutione et experientia, ut ulteriorem persectionem jugiter alti gat. Ergo. 42. Besp. Ad l , D. Physice et absolute, C. moraliter N. Porro de hac morali impotentia nos loquimur; latemur euim physice hominem Iapsum illis pollere Praesidiis, quibus absolute queat dissicultates omnes superare, alioquin impune Iaberetur. Ast fieri moraliter nequit ob allatas rationes, ut homo em omnes vincat, uti quotidiana experientia edoeemur. Nec enim disserimus de homine in abstracto, Sed in concreto. 43. Ad 2 , Nest. paritatem. Bruta si quidem animantia instinctu necessario aguntur, homines vero utpote libertate praediti ratione si hi concessa abuti possunt, ac rei-Pm saepe abutuntur. Cum Vero prava voluntas haud parum influat in rationem, exinde fit ut homo deterioris co ditionis evadat, nisi ei gratia subsidio sit. 44. Ad 3 , D. Etiam, C. solum R. Tum solere institutio, tum experientia adminicula sunt, quibus humana mens proficere possit: habita nihilominus ratione infirmitatis homini insitae post originalem lapsum, certum est, eum Sine

praesenti gratiae adjutorio haud posse illam omnimodamae jugem persectionem, quam adversarii fingunt, adipisci. 45. II. Obj. Testis Scriptura est pluribus in locis, posse Vol. III. is

242쪽

TRACTATUA DE GRATIA

hominem viribus propriis legem universam implere. Etenimi' Deut. 30, i l. Moyses ait: Manciatum De , quod esto pra et o tibi hodie non supra te eat, neque procul positum; et Ecclesiastici 15, 16. dicitur: Si volueris mandata servare, conservabunt te. 2' Apostolus Rom. 2, 14. uniVersim pronunciat: Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae testis sunt, faciunt. Si naturaliter, ergo viribus naturae lex naturalis seriari potest. 3' Hinc de se adhuc sublege constituto idem Apostolus testatur Philipp. 3, 6.

Secundum justitiam, quae in lege est, conversatus sine in rela. 4' Adeoque s. Jo. Chrysostomus Hom. 5. in Epist. ad Rom. n. 5. Reribit: Admiratione dignos esse igentiles , quod nee lege ipsis opus fuerit, et tamen omnia, quae lestis erant, praestiterint. 5' Cui consonans3s. Hilarius in Ps. 68. n. 24. Milamat: Eos in viventium libro esse, qui antea sine ulla Christi cognitione pie in lege versati omnis praescripta legis impleverint, de quibus secundum testem Ap

stolus Paulus ita si vite Rom. l0. in Ovia qui fecerit ea vivet in illis. 6' Sanc ideo naturalis lex vocatur quod intra naturae limites contineatur; γ' cavendum demum est, ne nimium facultatem humanam deprimendo, excusentur, qui propria vitiositate ducti legem violant ac peccant. Ergo. 46. Resp. N. A. Λd i , prob. D. Una cum Dei auxilio, C. ad hujus exclusionem A. Quamvis, ubi de legis

observatione agitur, nulla gratiae expressa mentio occurrat, ea Semper Subintelligitur; quod patet ex eodem Moyse qui ante objecta verba ibid. v. 6. jam dixerat: circum-

ridet Dominus Deus tuus cor tuum et seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua.

Quo pariter spectant illae fraequentes David ceterorumque prophetarum preces, quibus a Deo poscunt ut sibi aut populo cor docile tribuat ad legis mandata custodienda. 47. Λd 2 , D. Raturaliter, id est, ipsa natura duce, gentes ea quae Iudaei praestabant docente lege Seripta, Se vabant , C. solis naturae viribus N. Scopus Apostoli in Objecto loco est ostendero gentes a lege non esse seriatos,

243쪽

cum eam gererent veluti insculptam in cordibus suis, quamvis legem scriptam non acceperint uti Iudaei. Ast nuspiam docet Apostolus sive Iudaeos sive gentiles solis naturae viribus legem Ser ame.

hominibus, C. quoad legem moralem coram Deo A. Hoc enim non ferebat ejus seopus, ct in Ep. ad Titum 3, 3. Seqq. eontrarium scribit. 49. Ad 4 , D. Ad mentem Apostoli expositam in resp. ad 2 , c. in sensu adversariorum; seu ad exclusionem gratiae , N. Docet enim s. Ioannes Chrys. Hom. 13. in eandem ad Bom. epistolam, legem sine gratia non sufficere ad salutem, nec sine speciali Dei auxilio spem η lutis ac tentationum victoriam haberi posse.

50. Ad 5 , D. Gratia adjuti, C. sine gratia medicinali Salvatoris N. Nec enim dicit Hilarius, eos de quibus loquitur, omnia perfecisse quae legis sunt sine gratia. 5 l. Ad 6 , D. Quia intra naturae ordinem continetur, C. quia potest tota sine gratia adimpleri, Subd. physico, C. moraliter N. 52. Ad T , Besp. hunc timorem vanum eme, quia juxta catholicam doctrinam , quoties grave ac difficile umget praeeeptum , toties Deus gratia gua praesto est. Nomo quippe nisi volens peceat; adeoque nulla remanet excusatio.

53. III. O . i' Graviores tentationes censentur mortis timor, atque concupiscentia; jam vero mortem solis naturae viribus innumeri prope superarunt, quod patet ex Bomanorum exemplo, qui amore patriae eam Sustinuerunt, a que ex tot haereticis et schismaticis , qui mortem obierunt potius quam errores suos durare, quibus profecto gratia opitulata non est: 2' Quod vero attinet ad concupiscentiam, Genes. 4, T. dicitur: Sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius ; ergo soliffs arbitrii est eatu vincere eique dominari. Ergo. 54. Resp. Ad i , D. min. Per vehementiorem cupidita- Diqitigod by Corale

244쪽

2M TRACTATUS DE GELTI A

tein, c. per motivum moraliter honestum , Subd. accedentegratia, c. sine ipsa N. Experientia utique edocemur interdum homines sive vehementissima cupiditate, sive animi ferocia, aliisve de causis mortem contempsisse, quo reseruntur allata Romanorum, schismaticorum, haereticorumve exempla. Asthaec nec virtus nec sortitudo est Si qui vero virtutis amore, e. gr. amore patriae aut Veritatis mortem obierunt, non sine gratiae auxilio eos ita se gessisse censendum est , ut docet s. Augustinus lib. De Patientis e. 18. qui hoc gratiae donum proprium esse affirmat eahaeredatomum, eo quod illis concedatur non ut ad regnum caelorum promo stantur , quod solum Iliorum et haeredum est, sed ut mitius propter alia peccata puniantur.55. Ad 2 , D. Physice. c. moraliter, subd. Deo adjuvante , qui non permittit nos tentari supra id quod po

sumus , C. Sine rius auxilio N. In priori Rensu verba G nemos accipi debent.

ARTICULUS II.

DE EIIlio RIBUS SEMI PEL GIANORUM CIRCA EANDEM GRATIAE NECESSITATEM

56. Semipelagiani, a partitis cum pelagianis erroribus nuncupati , insiciati sunt necessitatem gratiae quae dicitur inspirationis seu voluntatis tum ad initium fidei , tum ad

perseverantiam in fide. Dixi necessitatem stratiae inspirationis seu voluntatis, quia necessitatem gratiae illustrationis seu

intellectus ultro cum pelagianis admittebant; dixi pariter

aes initium silet, siquidem eandem gratiae necessitatem ad Mem formalem etiam agnoverunt , uti ostendit cl. Τrie ginns in Op. De indisserenti lapsi hominis arbitrio. 57. Haec non solum fatetur Iangenius , sed ulterius progressus autumavit semipelagianos praeterea admisisso necessitatem gratiae in pirationis etiam ad initium fidei sit ad singulos actus salutarem, ut deinde inferret, totam qua stionem inter s. Augustiuum ac se pelagianos agitatam,

245쪽

PAm. I. CAP. II. DE GRATIAR NE EssITATE. 245

pro objecto tantum habuisse vim et efficaciam gratiae, quatenus semipelagiani voluerint integram sub gratia permanere voluntatis libertatem , qua eidem posset Voluntas resistere vel obtemperare, Recus ae contenderit Augustinus. Quare haec ejusdem Iansenti propositio quae est n.IV. Semipelagiani

admittebarit praevenientis gratiae interioris necessitatem ad si gulos actus, etiam aci initium Mei; et in De erant Meretici, quod vellent eam gratiam talem esse, cui posset humana volu tas resistere, vel obtemperare ab Innocentio X. ut Ialsa et

haeretica damnata est; falsa quoad partem historicam; ha retiea quoad partem theoreticam. Mirum proinde ost noudefuisse ex eatholicis neotericos quosdam, qui nulla ratione habita censurae Pontificis, cum Iangenio docuerint semipelagianos reipsa gratiae necessitatem admisisse tum ad initium fidei , tum ad singulos actus salutares, ita ut in eo tantum erraverint quod gratiam , ut ipsi vocant versatilem propugnaverint. Hoc Vere est catholicam Veritatem prodere ob domesticas concertationes. Ut catholicam igitur veritatem tueamur sit:

PROPOSITIO

Sine Saneli Spiritus illustratione, inspiraitione et adjutorio non potest homo habere salutare initium Mei, et in s

perseverantiam usque in Mem, secus ae semipelagiani contenderint

58. De fide est haec propositio, ut constat ex Τridentino

Can. 3. Sess. 6. Si quia diaerit, sine praeveniente Spiritus Saneti inspiratione atque ejus alutorio hominem credere . . posse si ι

oportet, ut ei justi attonis gratia coriferatur; amuh. sit. Τridentino praeiverat synodus Amusicana II. cap. 5. Si quis sicut augmentum ita etiam initium silet ipsumque eredulitatis

a ectum . . . nori per gratiae donum, id est , per impirationem Spiritus Samii . . . sed naturaliter nobis inesse dicit, apostolicis dogmatibus adversarius approbatur ; et cap. 7. Si Diuitiam by Go le

246쪽

246 TRAO TUA DE GRATIA

quis per naturae vigorem . . . Evangelicae praedieationi comsentire posse confirmat, absque illum natione et inspiratione

Spiritus Sancti . . . haeretim fallitur spiritu. Ex illis porro verbis hujus capituli, per naturae vigorem , liquet causam erroris in quem semipelagiani lapsi sunt ex eo repeti, quod donum integritatis naturae nostrae tu Adam superadditum, confuderint cum ejusdem elevatione , hinc nimis naturae tribuerint. 59. Cum duas partes habeat propositio, sic ejus veriatatem ostendimus quoad primam partem theoreticam: ex

Scripturis non soli praedicationi aut illustrationi sed interiori Spiritus Sancti operationi illustranti atque inspiranti tribui debet fides duisque initium , ac in eadem fide perseverantia , si docent, neminem nisi trahente Patre ad Christum pervenire posse , fidem Dei donum esse , quod nomnisi ex misericordia et gratia conceditur , ut nemo gloriari possit ; rem porro ita se habere vulgatissima Scripturarum eloquia testantur; nam Christus Io. 6, 14. Nemo, inquit, potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, tra-aeerit eum: et Λpostolus i. Cor. 7, 26. de se scribit: Misericordiam consecutus a Domino ut sim fldelis; Philipp. 1, 29. Vobis, inquit, donatum est , pro Christo non solum ut in eum credatis , sed etiam ut pro illo pariamini ; et Ephes. 2, 8. : Gratia salvati estis per sdem , et Me non ea vobis ,

Dei enim donum est, non eae Operi a , ne quis stlorietur.

i. proinde Cor. 4, T. interrogat : Quis te discernu p Ouid habes quod non accepisti p Si autem accepisti, quid stloriaria

quasi non Geceperis ' Quo praecipus testimonio, scribit 8. Augustinus lib. De praedest. Sanet. c. a. n. 7.; Etiam ipse comvictus sum , cum similiter errarem , putam suem , qua in Deum credimus, non esse donum Dei, sed a nobis esse in

nobis. Demum lacto id ipsum constat, siquidem Λct. l6, 14. de Lydia purpuraria legitur : Dominus apemuit mr ejus intendere his, quae dicebantur a Paulo; et ibid. la , 48. generatim dicitur : Crediderunt quotquot praeordinali erant

ad uuam aeternam.

247쪽

PART. I. CAP. II. DE GRATIAE NECESSITATE. MI

G. Quibus patres edocti candem veritatem tradiderunt;

nam s. Cyprianus ex Latinis in lib. Testimon. ad Ouirinum lib. 3. c. 4. In nulla, inquit, gloriandum, quando nostrum nihil sit; et s. Ambrosius De fusta secuti c. i. n. i. Non in

potestate nostra est eor nostram et nostras cogitationes. Ex

Graecis s. Gregorius NM. Orat. 24. in Pentec. n 11. Qui dedit, ait, quod primum est; dabit et quod secundum est, plenam scilieet et integram fidem; et haec speciminiis gratia. Nec alius unquam fuit Ecclesiae gensus, quae consue itorare pro conversione infidelium, et perseverantia sd lium; porro ut scribit s. Augustinus Epist. 177. uum. 4.

Oratio elarissima est oratiae testi alio.

61. Demum id ipsum adstruitur ex consectariis gratiae eversivis, quae ex semipelagianorum hypotheti sequerentur,1' gratiam non amplius gratuitam esse; 2' homines primas sibi partes in negotio salutis posse vindicare; δ' posse hominem viribus naturae actum Rupernaturalem elicere , quae omnia absona prorsus Bunt.

62. Quoad partem vero historicam qua adversus Iansenium statuimus, semipelagianos gratiae necessitatem denegasse ad initium fidei, et in fide perseverantiam , ea abunde liquet ex innumeris prope s. Augustini ceterorumque autiquorum testimoniis; nos brevitatis gratia unum aut alterum proferimus. S. Augustinus in lib. De sim pem

V r. n. 42. Sine ambage de semipelagianis scribit: In tium Mei et usque in Mem perseverantiam sic in nostra em-stituunt potestate, ut Dei dona esse non putent; et in lib. De praedest. Ss. n. 7. cum fassus esset, se olim in semi-

Pelagianorum errore versatum , dum putaret fidem donum Dei non esse sed in nobis ex nobis , adjicit: Neque enim Idem putabam Dei gratia praeveniri. Quapropter concilium Arct icanum cap. 5. semipelagianos haeretico spiritu falli affirmat, non quod gratiam indisserentem vellent , sed quod initium Mei non per stratiam , id est per inspirationem Spiritus Saneti, sed naturaliter nobis inesse dicerent. Semi- pelagianorum itaque haeresis in eo sita erat, quod prae-

248쪽

TRACTATUS DE GRATIA

248 venientem gratiam ad initium fidei et piarum cogitationum requiri negarent.

DIFFICULTATES

63. 1. O . Scriptura primas salutis partes adeoque fidei initium humanae adscribit voluntati. Etenim I rov. 18, l. dicitur : Hominus est praeparare animam , et Domini gubernare linguam; Zacchar. 1, 3. convertimini ad me, ait Dominus, et convertar ad vos. Hinc Christus Matth. 25 , 15. distributa refert talenta unicuique secundum propriam virtutem ; ac Luc. it,9. Petite, ait Christus , eι dabitur vobis , quaerite et invenietis , pulaate et aperietur vobis ; deinum Matth. 10, i l. sic instruit Apostolos: In quamcumque civit tem intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete. Ergo.

64. Resp. F. A. Ad probb. D. Divina gratia praeventi et aluti homines animam prae arant, convertuntur etc., C. ad hujus exclusionem N. Haec enim aliaque ejusmodi Scripturarum effata exigi debent ad generaliora principia quibus praeparationes , dispositiones , conversiones Deo tria buuntur. Nam ex Scripturis Deus est qui operatur in nobis velle , non possumus aliquid boni salutaris cogitare a nobis quasi ex nobis , eum vero cogitatione ac voluntate nihil anterius in homine fingi possit, patet objecta loca de comperatione nostra intelligi debere. Hine optimo concilium

Trid. Sess. 6, c. 5. sic ea exponit: cum dicitur e convertimini ad me, et mo convertar ad vos; libertatis nostrae admonemur. Cum revomdemus: converte nos, Domine , ad te, et est vertemur ; Dei nos stragia praeveniri eo temur.

65. Quo generali principio constituto , se pelagianorum difficultates lacile disjiciuntur. Virtus enim de qua Matth. 25. vel de gratiis gratis datis intelligi potest, volde virtute gratia comparata juxta illud Ephes. 4, 7. Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.

66. Sic etiam petimus et oramus, sed Spiritu Sancto

249쪽

PA T. I. CAP. II. DE GRATIAR NE EssITATE. 24s

aluti, dicente Apostolo Bom. 8, 26. Quid Oremus risui oportet , nescimus , 3ω Ῥιe Spiritus postulat pro nobis gemitibus

inenarrabilibus.

67. Cum vero Matth. 7. Christus apostolos docuit apud dignos manere, qui Dci munere tales sunt, designantur. 68. Π. Obj. Non desunt in Scripturis exempla illorum, qui bonis operibus fidei gratiam promeruime perhibentur. Sic i' Zachaeus, honus Latro , Centurio Cornelius desiderio , oratione, eleemosynis viam sibi ad fidem praepararunt. Idem die de altero centurione , cujus meminit Matthaeus 8 , 10. de quo Christus : Non inveni, inquit, tantam Mem in Israel, qua de re insuper miratus est; nulla autem fuisset admirationis ratio , si ex gratia fides illa fuisset. 2' Aliud praeterea exemplum suppetit 3. Reg. 8, 17. in David , qui voluit domum Deo aedificare , Deus porro

ejus bonam commendavit voluntatem , nec tamen probavit dicens : Verumtamen tu non aedi abis mihi domum. Non autem impedivisset, si ipse ejusmodi bonae voluutatis suisset auctor. Ergo. 69. Resp. N. A. Ad i , prob. D. Ope gratiae , C. Sine illa re. Nam, ut loquitur eoue. Arausimnum cap. 25. v nifestissime credendum est, quod et illius latronis, guem Dominias ad paradisi patriam revocavit, et Cornelii Centurionis, ad quem Angelus Domini missus est, et Zaehaei, qui ipsum Dominum accipere meruit, illa tam α umbilis siles non fuit de natura, sed divinae gresina largitate donata. Centurionis

fides quam admiratus est Christus, ex gratiae cooperatione dubio procul est repetenda. 70. Ad 2 , My. min. Siquidem potuit Deus bonam voluntatem illam David inspirare , quin tamen voluerit ejus executionem , prout se gessit cum Abraham circa Isaac saerificium. Ti. III. O . Patres Graeci ac Latini pene omnes antes. Augustinum eandem quam postea semipelagiani doctrianam professi sunt; ut constat de Herma Pastor. lib. 3. Simil. 7. n. 6., de s. Iustino Apolost. i. n. 46., de Clemente Distiirco by Gorale

250쪽

TRA ATUR DE GRATIA

Alex. qui Strom. lib. i. n. 20. censet Veteres philosophos a philosophia justificatos suisse. Id ipsum constat de s. Amahrosio in holog. 2. DaVid cap. s. n. 47., de Optato Hist. Donatist. lib. 2. , de g. Hieronymo Dial. conis. Pelag. lib. 3. n. l. Vere igitur Aeribere potuit A. Prosper ad s. Augustinum , quod semipelagiani, Obstinationem suam defendunt, et ea, guae de epistola Apostoli Pauli , Romanis seribentis,

ad manifestationem divinae stravitae praevenientis electorum merita proferantur , a nullo unquum ecclesiastisorum ita esse i tellecta, ut nunc sentiuntur, abrinant. Ergo. 72. Resp. N. A. Nam Hermas numquam asseruit bonam

diispositionem illorum , quibus Deus tribuit poenitentiam agola natura eMe.

73. S. Iustinus solum contendit novam non esse religionem christianam ut ethnici obiiciebant, cum quotquot recta ratione usi sunt participaverint de ipso Verbo, adeoque nomen taristiani improprie sumit. 74. Clemens Alex. significat veterem philosophiam prae- ambulum quodammodo sanctioris religionis fuisse, quatenus negative disposuit homines ad christianam amplectendam religionem , agrestes eorum mores emolliendo. 75. S. Ambrosi , seu potius incertus auetor allegatas Apologiae, dum docet Ecclesiam promeruisse Christum , nonnisi improprie loquitur, ut patet ex substrata materia, nec sine gratiae subsidio; scribit enim ibid. n. 46. Obi viscitur per gratiam, quod hauservi per naturam. 76. S. Optatus extra praesentem causam profertur; ejus enim seopus unice fuit comprobare omnimodam persectionem , quam sibi perperam tribuebant donatistae, propriam esse solius Christi. Cum igitur affirmat christiani hominis esse Velle et currere, Dei autem perficere, non excludit gratiae praevenientis auxilium. 77. S. Hieronymius asseruit quidem liberum arbitrium, sed praeventum et adjutum divina gratia in facilioribus , ut deinceps per Orationem uberiorem gratiam ad dissiciliora persequenda impetremus. Hus enim principium ge-

SEARCH

MENU NAVIGATION