장음표시 사용
261쪽
PART. I. C P. II. DE ORATIAE NECESSIT TE. 261
etiam: vitare nequit homo lapsus peccatum nisi per aliud peccatum D. Identidem , Tr. vel C. semper N. Alioquin non attenuatum sed plane extinctum liberum esset arbitrium ; non detrita , sed omnino deleta esset in homino Dei imago, secus ac doceat Λugustinus, si nec levi tentationi homo propriis viribus obsistere posset. Absurdum autem est, non posse vitari peccatum nisi per aliud peccatum ; praesertim cum saepe ad' deelinandum peccatum positivo actu opus non Sit. 110. Ad 2 , Neo. Cum sacpo ex naturali honi honestique amore se homo determinet ad agendum , e. g. ad honorandos parentes , ad tribuendam eleemoUnam ex naturali commiseratione , ad nudum operiendum , aliaque ejusmodi sexcenta patranda, in quibus nec timor nec cupiditas in stuunt. lli. Λd Augustini autem auctoritatem D. Libi non regnat charitas habitualis, ibi regnat cupiditas, quas tamen non semper insuat in actus singulos , C. quae jugiter in singulos influat actus N. Saepe enim non agit homo excarnali cupiditate , quamvis gratia habituali non sit instructus; imo contraria amertio in Baio et Quesnello proscripta est. li 2. Ad 3 , D. Praeter charitatem , sive naturalem ae improprie dictam, sive theologicam et presse sumptam, C. praeter charitatem theologicam tantum R. Nam s. Augustinus duplicem agnovit admisitque charitatem , divinam et humanam, theologicam scilicet ac naturalem ; posteriorem vero hanc aliquando licitam , aliquando vero illicitam e clarat. In objecto porro textu bonam voluntatem vocat charitatem nempe theologicam et stricte sumptam, ut ejusserebat scopus adversus pelagianos, nequa alteram excludit. li 3. III. O . V Atqui s. Augustinus Omncm creaturae amorem, nisi Dei amori subordinatus suerit , vitiosum declarat. 2' Iam vero cum omnes hominum actiones vel ex amore Dei prodeant, vel ex amore mundi , sequitur omnes actiones quae sine amore Dei, adeoque siue gratia Diuitiam by Cooste
262쪽
eliciuntur, malas esse ac Vitiosas. 3' Docet praeterea idem s. Doctor sine gratia Veram homini lapso necessitatem ema peccandi; Multum erras , Scribit adv. Iulian. in Op. Imperflib. l. c. l05 , qui vel necessita tem nullam putas esse pereandi , vel eam non intelligis illitia pereati esse poenam , quod nulla necessitate commissum est: et alibi saepe. 4' Docet , nullam sine gratia esse in homine lapso libertatem ad bonum, scribens lib. l. ad Bonifac. e. 3. Nee potest homo boni aliquid velle , nisi adjuvetur ab eo qui malum non potest velle, hoe est, gratia per I. c. D. N. 5' Docet adversus Iulianum
nullum opus bonum sterile esse , sed quodlibet promereri vitam aeternam , adeoque sine gratia fieri non posse. Ergo. 14. Resp. Ad i , D. Nisi subordinetur Dei amori naturali vel supernaturali, C. soli supereaturali N. Si enim actio bona sit ex ossicio et sine proximo , hoc ipso amori saltem naturali Dei subordinatur. lib. Ad 2 , D. Si ex amore inordinato mundi seu
creaturae actus eliciuntur, C. si ex amore ordinato et honesto R. Nam solus amor inordinatus mundi seu creaturae vitiosus est , de quo loquitur s. Λugustinus , uti cum aliquis in creatura constituit ultimum snem suum , creaturam Praeferendo Creatori. 116. Ad 3 , D. Necessitatem vagam et moralem respectu totius legis, C. physicam respectu cujuslibet praecepti N. Talem esse mentem s. Augustini constat ex controversia cum pelagianis , qui cum doeerent hominem infirmum non esse ob originale peccatum , inserebant eum posse propriis viribus universam legem adimplere, omniaque collective peccata itare. it T. Ad 4 , D. Docet sine gratia nullam in homine lapso esse libertatem ad honum supernaturale , C. ad honum naturale , Subd. arduum ac difficile , C. facile N. Responsio patet ex dictis.118. Ad b , D. In hypothesi Iuliani pelagiani qui nullum inter ordinem naturalem ac superuaturalem agnoscebat discrimen , C. absolute N. Adeoque hic argumentabatur Diqitigoo by Corale
263쪽
PABT. I. C P. II. DE GE T E NECESSITATE. 263
S. Doctor ad hominem, cum absurdum et contradictorium sit non admittere elevationem ad ordinem Su maturalem, et contendero opus naturaliter honestum sterile esse quoad
iis. IV. O . Inter opera moraliter honesta praecipuum locum obtineret Dei amor ; jam vero nullus Dei amor absque gratia juxta Scripturam et doctores haberi potest.
Nam i ' Scriptura nonnisi amorem supernaturalem agnoScit quem S. Io. Ep. i. c. 4, T. ea Deo rege affirmat, et Paulus Rom. 5, 5. de charitate dicit eam di usam erae in eordibus nostris per Spiritum S., et Gal. 5, 22. eam recenset inter fructus Spiritus. 2' S. Augustinus D. 117. ad Uital. e. 4. n. l0. naturalem Dei amorem prorsus excludit illis verbis : Liberum arbitrium ad diligendum Deum primi peceati granditiae perdidimus p ct conc. Λrausicanum cap. 25. statuit: Prorsus donum Dei est dilistere Deum. 3' Si enim
ejusmodi amor naturalis daretur, reperiri etiam posset in infideli et peccatore, quod repugnat, Dei enim amici essent. 4' Hinc vel ipse Bellarininus nullum agnoscit sine gratia amorem Dei sive persectum, sive imperfectum. Ergo. 120. Besp. Neg. min. Ad i , prob. D. In allatis textibus , C. in aliis N. Vidimus siquidem Apostolum ad Bom. i. ejusmodi amorem naturalcm supponere in illis , qui cum
cognovissent Deum, non sicut De um gloris auerunt.
I 21. Ad 2', D. Λd diligendum Deum amore supernaturali, C. amore naturali Subd. persecto ac Super omnia , c. imperfecto et inchoato N. Eadem ratione intelligi debet concilium Arausicanum , quod unice loquitur de amore Dei salutari adversus semipelagianos.l22. Ad 3 , Neg. sequelam, tum quia nemo amicus Dei eo titui potest nisi per amorem Supernaturalem , tum
quia illi amici Dei essent respectu operis, quod Deo non displicet, non ratione Sui. l23. Λd 4 , D. Qui tamen nonnisi verbis a ceteris dissentiat , C. reipsa N. Etenim Bassarminus naturalem in hominibus ad Deum diligendum propensionem admittit , nec
264쪽
est. Ceterum, uti animadvertit SuareZ, omnia ejus argumenta non afficiunt nisi amorem Rupernaturalem.
l24. V. O . i' Omnis tentationum victoria a Scriptura , patribus et conciliis gratiae adscribitur. P Christus nos docet petere a Deo et ne nos in eas in tentationem, nulIointer gravem aut levem discrimine sacto. 3' Alioquin nobis illarum victoria adscribi posset, quod admitti nequit. Ergo. 125. Resp. Ad i , D. Victoria salutaris, C. naturalis Subd. si gravior sit, C. si levior N. ut patet ex dictis.l26. Ad 2 , D. Ad habendam victoriam salutarem, C. sterilem in ordine ad vitam aeternam in levioribus N.
127. Ad 3 , Neg. Siquidem omne bonum nostrum Semper ex Deo est Sive ut auctore naturae , sive ut aueto gratiae.
Potest vir in elis aliqva opera moraliter bona esseere, adeoque non omnia in fidelium opera vitia sunt aut peccatal 28. Spectat haec propositio pariter ad doctrinam ea-lholicam , ut patet ex contradictoria propositione 25. Brii
proscripta: Omnia in elium opera peccata sunt, et philosophorum virtutes sunt vitia.
l29. Hic porro agitur l' de operibus, quae ante fidei gratiam infideles patrare possunt sive cum sive sine gratiae auxilio , quaeque intra fines moralis honestatis continentur , cum ante fidem nulluin opus supernaturale seri possit , adeoque sine ulla relatione ad vitam aeternam. 2' Agitur de peccato ac vitio presse sumpto ad mentem adversariorum , juxta quos nulla infidelium actio culpa vacat, Ob quam ipsi non mereantur aeternum puniri. 130. Inhumanam porro ejusmodi doctrinam Seriptura , patres , ipsaque ratio e ertunt. Etenim Scriptura saὐ- pius ethuicorum opera non commendat modo , erum et Disitiam by Cooste
265쪽
digna exhibet , quae praemio donentur , et ad imitanda
proponantur. Obstetrices Aegyptiae , quae timuerunt Deum salvantes infantulos Hebraeorum , non solum laudautur , sed ut legitur Exod. 1, 22. Benefecit Deus obstetricibus, et quia timuerunt Deum aeditarit eis domos. Ita Dech. 29, 20. Deus de Nahuehodonosor ob expugnationem Tyri , Dedi ei, inquit, terram Aegypti, pro eo quod laboraverit mihi. Denique Daniel eidem regi eleemosynas consulit dicens reap. 4 , 24. Pereata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperem, et lib. I. Macti. c. 8. Virtutes celebrantur Romanorum ; aut igitur latendum est ab infidelibus opera moraliter honesta fieri posse, aut dicendum Scripturam peccata ac vitia commendasse , ad ea adhort tam esse, praemioque digna exhibuisse , quod absonum
13 l. tandem Iutheranam ac jansentanam doctrinam evertunt patres dum et infidelium opera laudant et praemiis temporalibus a Deo propterea donari affirmant. S. Hieronymus lib. s. in Dech. Eae eo , inquit, quod F
buchodonosor mercedem aecepit b&ni operis, intelligimus, etiam ethnicos , si quid boni fecerint, non absque mercede Dei ju-disio praeteriri. S. Augustinus Sem. 349. De temp. cap. l.
et 2. duplicem distinguens charitatem divinam et humanam, licitam et illicitam , sic plebem sibi commissam adhortatur : Leeat vobis humana charitare diligere cremves, diligere suos, diligere amicos vestros. Omnia ista nomina necessitudinis habent vinculum et gluten quoddam charitatis. Sed ludetis, illam charitalem esse posse et impiorum. id est, pastanorum , judaeorum et haereticorum. Censuit igitur Augustinus , infideles posse licitam habere charitatem. In op. autem De civit. Dei lib. 5. c. I 5. docet, Deum Romanis terrenam excellentissimi imperii gloriam tribuisse , ut re
deretur merces, ait, bonis artibus eorum, id est virtutibus , quibus ad lammm gloriam pervenire nitebantur, quas deinceps virtutes singillatim recenset. Hinc A. Thomas 2 , 2. q. l0. stri. l.- quaerens : Utrum omnis setis in elis sit peccatum 9iuitia oste
266쪽
resp. Manifestum est, quod insdeles . . . Opera bona, ad quaesus it donum naturae, aliqualiter operari possunt. Unde non oportet, quod in omni εuo vere peccent.132. Hoc ipsum denique paradoxum Sana ratio evertit. Etenim si infideles in omni opere suo peccarent e. g. iu obsequio erga parentes , in stipe pauperibus elargienda , in homine a morte eripiendo , in subveniendo proximo , aliisque ejusmodi, satius esset eos dehortari ab his operibus, ne se novo polluerent peccato. Quod quam absurdum sit societatique perniciosum, nemo est qui non videat. Deinde quid vetat, quominus homo recta utens ratione actionem ex se honam eliciat et ex fine proximo bono, e. gr. tribuat eleemosynam ad alienam sublevandam inopiam 7 Porro finis qui proxime bonus est, pondere, ut ita dicam , suo sertur in finem bonum ultimum, seu in Deum uti auctorem omnis moralis honestatis, eumque virtualiter saltem includit. Quod
optime expressit s. Thomas dum in 2. Sent. dist. 4 l. q. 2.. ar. 2. Scribit: Ratio naturalis vel prudentia potest dirigere in aliquem snem proaeimum p el quia ille sata proximus est ordinabilis in sirem ultimum, etiam3i actu non ordinetur, ideo in insdelibus , quorum actus per rationis vim diriguntur, possunt aliqui actus esse boni, sed descientes a perfecta charitate. Sicque etiam eversum est praecipuum adversariorum sundamentum , quo ex defeetu sinis autumant infidelium opera totidem esse peccata.
133. I. O . Nullo modo infidelis opus moraliter honum emeere potest juxta Scripturam ; Nam l ' Apostolus Bom. 14, 23. Ouod non est ea sile , inquit, peccatum est; et Hebr. 11, 6. Sine sde impossibile est placere Deo. 2' Proinde docet idem Apostolus ad Tit. i , i5. quod coinquinalis
et in elibus nihil est mundum; sed inquinatas Sunt eorum mens et conscientia. 3' I idem consentit Ioannes t. Ep. 2, i G.
de mundo , seu de infidelibus per oppositionem ad sideles
scribens: Omne , quod est in mundo, concupiscentia carnis Disitirco by Coral
267쪽
PART. I. CAP. II. DE GRATIAE NECΕssIT TE. 267
est, et cyncupiscentis oculorum et superbia vitae. 4' Immo
vero et Christus ipse Matth. 6, 23. non aliud docuit, dicens : Si oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Ex his igitur aliisque ejusmodi pene innumeris patet absque fide in Christum nihil esse quod malum . pollutum, inquinatumque non sit, sive ob principium ex quo opus profluit, sive Ob finem in quem tendit. 134. Resp. N. g. Ad i , proh . D. Ovod non est eae Ide, id est juxta practicum conscientiae dictamen, peccatum est, C. ex fide theologica N. Loquitur enim hic Apostolus de ei-
horum delectu. Hunc Rensum patres omnes ante Augustinum , pluresque post ipsum , imo et ipsum concilium occumenicum Lateranense IV. c. 41. verhis Apostoli tribuerunt. Sie etiam : Sine με impossibile est plaeere Deo, D. in Ordine ad salutem , C. ad moralem honestatem subd. ratione operantis , C. ratione operis N.
t 35. Ad 2 , D. Infideli , seu judaizanti nullus cibus
mundus est ob erroneam, qua laborat , conscientiam, C.
infideli proprie dicto nulla actio munda est et honesta N. 136. Ad 3 , D. Omne quod est in mundo , seu mundi amatoribus ac operantibus juxta prava mundi dictamina, C. non operantibus juxta illa , ut saepe sit, N. 137. Ad 4 , D. Si operetur juxta perversam intentio
nem significatam per oculum nequam , C. si juxta eam non operetur F. 38. ΙΙ. Obj. Thesis Augustiui adversus Iulianum est, nulla infidelium opera bona esse. Nam i ' docet nullum opus Vere bonum esse, nisi tale sit ratione si ii et ratione is. 2' Sine fide ossicia quidem posse interdum bona esse, numquam vero finem , quia quod non est m Me pereatum est; et sine Me impossibile est plarere Deo. 3' Nullum opus ex omni parte bonum sterile censeri posse in ordine ad vitam aeternam, quo evertit Iuliani distinctionem inter opus sterile , et meritorium. 4' Urget Iulianum ex eo eapite , quod si infideles possent vel unum actum ex omni parte bonum , ex objecto et ex fine , elicere, Christus gratis mor-Diuitiam by Go le
268쪽
tuus esset. 5' concludit infideles ob opera bona ratione oss-cii , sed mala ratione sinis , quem bonum habere insideles
nequeunt, fore mitiua puniendos, gravius vero si tum ob objectum tum ob sinem mala essent ἔ Sic enim loquitur Iib. 4. Const. Iulian. cap. 3. Nullo modo istitur lumines sunt steriliter boni; sed qui boni non sunt, ponunt esse alii minus, alii magis mali. Ex hac porro distinctione inter o seium et Mem , conciliantur quae sibi contraria in s. Doctore Occurrere videntur, cum scilicet commendat virtutes sive Romanorum, sive Philosophorum , quae bona dicit rationcos ii, mala vero ratione snis Reu operantis. Hanc esse s. Augustini germanam doctrinam declarat s. Prosper, qui ex ejus mente in lib. Sententiarum s. Λugustini n. 106. ita scribit:
ΟΜΝ Is in elium vita peccatum est, et NIHIL est bonam sine summo bono; ubi enim deest agnitio aeternae et ineommutabilis veritalis, falsa virtus est etiam in optimis moribus. Et alibi
saepe. Ergo vel abjicienda Augustini doctrina , vel fatendum est nullum opus moraliter honestum ac bonum in insi- delibus esse posse. 139. Besp. N. A. Vera Λugustini mens melius cognosci non potest, quam ex erroribus quos s. Doctor impugnabat. Iulianus utpote pelagianus neque primi hominis elevationem , neque ejusdem Iapsum admittebat; contendebat propterea Adae posteros non modo univcrsam Iegem
propriis viribus Observare posse, Verum etiam Opera naturaliter honesta meritoria esse aeternae itae ; opera vero ex se bona esse , sinem autem SiVe bonum sive pravum extrinsecus operibus accedere, nec ulla ratione influero in
eorum honestatem, aut pravitatem. Quod si opera efficiant ex sine obtinendi vitam aeternam , esse meritoris , si vero ob finem temporalem, esse steriliter bona. Ut igitur Augustinus hisce erroribus se se opponeret, constituit per primi parentis lapsum amissam esse justitiam originalem cum donis adnexis; necessitatem gratiae medicinalis et elevationis exinde fluere tum ad opera dissiciliora ordinis naturalis peragenda , tum ad quaevis opera supernaturalia ac merito-
269쪽
ria; finem in opera intrinsecus influere , ita ut intrinsece hona aut mala evadant etiam ex sine ; nulla opera dari steriliter hona ad mentem Iuliani ; ethnicos denique ut
plurimum ex pravo sine peceare in operihus suis. Haec the ria catholica est, quam s. Augustinus adversus Iulianum adstruxit. His positis, sic ad singulas probationes accedimus.140. Ad l , D. In sensu exposito , quatenus sinis i trinsecus afficit opus, sive proximus sive remotus finis sit, c. remotus Subd. Nisi virtualiter saltem includatur, C. secus N. Vidimus enim opus bonum ex ossicio et ex sine proximo in Deum tanquam omnis honestatis auctorem virtualiter
14 l. Ad 2 , D. In infidelibus, quoad finem ultimum ae
supernaturalem , C. quoad finem proximum N. Sine fide impossibile est placere Deo in ordine ad vitam aeternam. 42. Ad 3 , D. In livpothesi Iuliani, C. absolute N. Iuliani systema nuper exposuimus , ex quo certo inferebat Augustinus , vanam esse distinctionem, quam ille induxerat inter opus sterile et meritorium. Ceterum s. Doctorem ejusmodi distinctionem in sensu catholico admisisse , Iuculenter patet tum ex ejus testimoniis paulo ante recitatis , tum ex iis, quae scribit in lib. De Spiritu et liti.
c. 28. n. 48. Navi et ipsi, inquit, homines erant, et Dis illa naturae ineravi eis , qua legitimum aliquid anima rationalis eι sentit et Deit , sed pietas , quae in aliam vitam transfert be
tam et aeternam, legem habet immaculatam , convertentem animas, ut eae illo lumine renoventur etc.
143. 4d 4 , D. Nempe supernaturale ac meritorium, C. naturaliter honestum Subd. Arduum ac difficile , C. sacile et ex fine proximo bonum N. Responsio constat ex paulo
44. Ad 5 , D. Ut plurimum, C. semper N. Siquidem s. Augustinus ex prineipio quod sinis intrinsecus innuat in opera , inserebat vix aliqua opera esse infidelium, quae essent omni ex parte bona, quia ut plurimum vitiabantur ex sine, ob quem bona etiam opera ex officio insideles pa-
270쪽
trahant ; nam vel ex inani gloria , vel ex avaritia aliave cupiditate movebantur ad ea ponenda. Adeoque vel erant Opera vitiata in ordine ad vitam aeternam, improprieque dicta peccata , vel peecata proprie dicta ex perversitate sinis ob intentionem operantis. Ceterum s. Doctorem haud solute contendisse totidem peccata esse insidelium opera, aperte constat ex superius assatis , atque ex eo quod ad-Struat, haud posse opera ardua etiam in ordine morali ah homine lapso patrari, absque divinae gratiae medicinalis munere; Deum illa rata habere, quatenus praemiis temporalibus ea remuneratur; absurdum porro est asserere, Deum gratia sua adjuvare hominem ad peceatum Patrandum, ac peccata praemiis afficere, et probare. Sicque responsio patet ad commentitiam compositionem a jansentanis excogitatam circa eslata ejusdem Sancti contradictoria. Nec alio sensu intelligenda sunt, quae ex R. Prospero Objiciuntur, qui ad mentem s. Doctoris locutus est. 145. Inst. Atqui insdelium opera totidem vera peccata sunt ob violatum mandatum de referendis actibus omnibus in Deum. Nam 1' mandatum naturale est illud : Dilistes D
minum Deum tuum eae toto eorde tuo , quod exponens Apostolus i. Cor. 10, 3 l. et Coloss. 3, 17. praecipit : Omnia in stloriam Dei facite . . . . Omnia in nomine Iesu Christi , stratias agentes Deo et Patri per ipsum. 2' Iam vero insideles sive expresso sive interpretati e Omnia opera sua in obsequium salsorum deorum patrabant. 3' Sane infideles illa mala arbor sunt, quae, ex Christo , non potest bonos fructus Dinere; 4' quorum opera a Deo esse non Possunt, alioquin nou inutilia, sed hona prorsus essent. ENO. 146. Resp. Dist. min. subsumptam. Si mandatum de referendis actibus omnibus in Deum non adimpleretur per Opus bonum ex ossicio et sine proximo , Tr. vel C. si hac ratione adimpleri possit N. Nam tunc ejusmodi opera , ut exposuimus post s. Thomam , natura sua in Deum tanquam nuctorem omnis moralis honestatis reseruntur; necesse quiΡ- De non est ut actiones singulae actu et explicite in Deum
