Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

251쪽

PART. I. CAP. II. DE GRATIAE NECEMITATE. 25

nerale est; omnia bona nostra Deo esse adseribenda , his verbis seribens se. 130. ad Demetriadem: Ipsumque quod

nostrum est, sine Dei misericordia nostrum non est.

78. Dum igitur semipelagiani vetustate laeti autumabant pugnare , decepti sunt nonnullis liberioribus sormis qui hus

interdum usi patres sunt, nondum technologia constituta, eum nemo catholicum hoc dogma impugnaverit. Beete propterea g. Augustinus propositam sibi a g. Prospero semipelagianorum expostulationem diluit in lib. De praedest. Sanetor. c. 14.n. 27. his Verbis: Ouid igitur opus est, ut eomum scrutemur Opus la , qui priuaquam ista haeresis orirerer, non habuerunt neeessitatem in hae di scili ad solvendum quaestione Demsari p Ouod praeut dubio farerent, si resprendere talibus cogerentur. Reipsa Objecti patres cum universa Ecclesia orabant pro infidelium conversione , quo patefaciebant tum fidem tum fidei initium donum Dei esse.

79. Inst. Saltem negari nequit A. Joannem Chrysost mum Iabe semipelagiana fuisse adspersum , quod non soli haeretici , verum etiam nonnulli catholici latentur. Nam ipse Hom. 42. in Genes. n. l. inter cetera scribit de Abraham : Nisi primus et ipse quod suum ervi , fecisset, non tanta

a Domino obtinuisset . . . Vidistis , quomodo ab initio, guae a re ipso erint, attulerit, et propterea divina quotidie ubem rem susceperit8 . . Cum viderit Deus in sanam mentem nostram, et nos conari et eniti ad virtutis certamina, statim nutu et rubsidio suo nos adjuvat. Deinde Homit. 12. in Epist. ad Hebr. n. 3. Nostram quidem eu, inquit. praeeligere et velle, Dei autem est perscere . . . Quando nos elegerimus tum mu tum nobis afferi aurilium. Ergo.

80. Besp. R. A. Nam non sine ingenti s. Doctoris i juria semipelagianismus ei adscribitur. Ipse siquidem aperte pluribus in locis agnovit primas salutis partes Dei gratiae esse tribuendas ; en ejus verba ex Rom. 12. in 1. D. ad Corinth. n. i. et 2. Nihil eae te habes, sed a Deo accepi. Mi . . . . Ergo cum acreperis habes e non Me vel illud sed simia quae habes ; non enim haec tua recte facta sunt, sed Diqiligod by Gorale

252쪽

T ACTATΠs DE GRATI

IMeae Dei stralia proveniunt. Si sdem diaeris, eae voeatione illa venit. Eadem scribit Hom. 4. in cap. 2. Epist. ad Ephra. et alibi saepe, cujus testimonia proseri Isaacus Haberi epilac.

abrensis in op. Theologiae Graecorum Patrum vindicaraa circa universam materiam gratiae lib. l. c. 2. Reqq. Objecta

proinde loca intelligi debent de gratia plena et perfecta,

non inchoata ac rudi, uti loquitur PetaVius , quae prima nominatur , cujus plerumque Veteres mentionem non habent. Non enim primum Voluntatis motum et rationis ingratia numerant, veluti pia desideria, quibus ad pleniorem quaerendam iidem ac Dei notitiam et amorem excitamur.

8 l. IV. Obj. i' Quamviis per peccatum originale inclinatum ac debilitatum liberum suerit arbitrium, non est tamen extinctum , poterit igitur saltem sanitatem Optare , velle , medicum emagilare 2' Medici proinde quidem est sanare , ast aegri estivelle sanari. 3' Certe Scriptura Deum exhibet aliquid prius a nobis exigentem quod in nostra sit potestate , ut sua conserat: Si credideris , salvus eris. 4' Si enim ex eo quod petimus , recte insertur illud non esse in nostra potestate , pariter inferri debet ex incitamentis et adhortationibus , quibus ad petendum prOVOeamur,

ad volendum , ad nos convertendos in nostra potestate esse Velle , petere, con emionemque nostram inchoare , alioquin supervacanea forent. 5' In limothesi catholica nequeunt plura absurda vitari , quod nempe lides ei usquo

initium donum Dei sit, nec tamen omnibus concedatur , cum Deus velit omnes homines salvos fieri; quod inexcusabiles non sint, qui in infidelitate permanent; quod denique Deus censeri non debeat Pergonarum acceptor, dum aliis tribuit quod aliis denegat. Ergo. 82. Resp. Ad i , Nest. cons. Liberum enim arbitrium quamvis integrum nequit Super ordinem naturae esserri, cujusmodi sunt actus supernaturales, multo igitur minus poterit debilitatum et inclinatum. Valet propterea libera Voluntas ad assentiendum Dei gratiae praevenienti, non autem ad praeveniendam gratiam.

253쪽

83. Λd 2 , D. In infirmitate naturali, D. vel c. Uirituali N. ut patet ex dictis in resp. ad i. Λecedit quod gratiae munus sit hominem se aegrotum cognoscere et sentire , adeoque sanitatem velle et Optare, ac medicum qua rere a quo sanetur.

84. Ad 3 , D. Scriptura Deum exhiliet aliquid a nobis exigentem quos prius ipse gratia sua praevenit, c. ad hujus

exclusionem IV. Primus appulsuR semper ex Deo est, cum

proinde aliquid a nobis exigit , hoc non est nisi coop ratio ad interiorem ejus primam pracdispositionem. Hinc illud si eredideris perinde valet atque si obtemperaveris iis, quae tibi indidi, fidei primordiis, plenamque assecutus fidem fueris , eaque praestiteris quae sides postulat, sal

vus eris.

85. Ad 4 , Nest. paritatem p incitamenta enim et exhortationes ad petendum . volendum et . supponunt interiorem gratiam praevenientem , cum ex Scriptura nos nec velle nec optare , nec orare possimus sine gratiae auxilio. Hinc Primae gratiae prorsus gratuitae sunt, insequentes pendenta cooperatione , oratione , fidelitate scilicet, qua nos exhibemus erga gratias acceptas. Quod neque insciabantur ipsi semipelagiani , dum exhortationes supervacaneas non censebant post fidem adeptam , etiamsi gratiao necessitatem admitterent ad proficiendum . . 86. Ad 5 , Rey. Ohjecta absurda promanare ex cath lica doctrina. Nam non sequitur primum, cum Deus h ipso quod velit sincera voluntate omnes salvos fieri, omni hu8 . ut postea Ostendemus, gratiam consori . cul si velint homines eooperari ulteriora auxilia percipient , donee perveniant ad salutem. 87. Non sequitur securulum; semel ac enim constitutum

est , Deum nemini gratias suas denegare, hoc ipso patet Semper ex hominum civipa provenire quod fidem non habeant ; de infidelibus positivis quibus revelatio innotuit et ipsi eam respuerunt, nullum dubium subesse potest; quoad infideles negatims, ipsi in culpa sunt, quatenus Primis gra-

254쪽

254 TRACTATUs DE GRATIA

tiis obstiterunt, quibus si obtemperassent ulteriores redi perent ; ut suo loco enucleatius exponem . 88. Non sequitur tertium, quia acceptio personarum suinponit jus in eo qui negligitur , dum sit donorum distributio , aut saltem supponit respectum personalem in distribuente ; neutrum porro accidit in casu nostro , cum nihil Deus cuipiam debeat, nec quispiam ex se habeat aliquid , cujus intuitu Deus gratiam et Iargiatur. Adde Deum omnibus suo modo gratiam conferre , homini proinde adscribi debet , si ulteriores non recipiat. 89. V. O . adversus alteram partem. i' semipelagiani eam gratiam in homine lapso admiserunt, quam admittebant in homine integro ; jam vero in homine integro agnoverunt gratiam interiorem ad initium fidei , et ad perseverandum. 2' Τeste s. Prospero in D. ad Austuatinum , se pelagiani admiserunt gratuitam vocationem ad fidem , 3' idem ibid.

affirmat , Massilienses gratiam Dei quam comitem, non pra Miam humariorum volunt esse meritorum, etiam illis voluntatibus subdere , quaa ab ea , se undum suam phantariam, nonnestania esse praeventas. 4' Sane g. Augustinus , qui latetur se ante episcopatum semipelagianorum erroribus adhaesi

se , passim d ut in libris ante eundem episcopatum eo scriptis , ad initium fidei interiorem gratiam esse necem riam ut in lib. 83. quaestionum q. 68. De quantitate animae c.28. et alibi. 5' Hinc videmius Faustum Begiensem semipei manum, teste Gennadio in catalogo viror. illustr. , admisi se et ipsum gratiae interioris neeessitatem ad initium fidei, eandem necessitatem irati sunt idem Gennadius, Vitalis Cartha n. qui omnes fuerunt semipeIagiani. 6' Ergo illorum error unice consistebat in eo , quod gratiam indisserentem, seu versatilem admiserint, adeoque aceusabant Augustinum, quod per gratiam a se propugnatam ineluctabilis necessitas

induceretur. Ergo.

90. B p. Ad i , D. Λdmittebant in homine integro gratiam interiorem illustrationis seu intellectus , D. inspirationis seu voluntatis N. Adeoque et hanc tribuebant ho-

255쪽

PART. I. CAP. II. DE GRATIAE NEeESSITATE. 235

mini lapso etiam ad initium fidei, quamvis nec necessariam, nec siue praeviis meritis. 9l. Ad 2 , D. Gratuitam admiserunt Vocationem ex ternam, quae in Evangelii praedicatione consistit, c. internam quae in gratiae collatione sita sit in gensu exposito, N. 92. Ad 3 , D. Testatur R. Prosper Maessilienses seu g

mi pelagianos non negasso Voluntates esse praeventas secum cum suam phantasiam, seu respectu meritorum quae nu

quam futura erant , C. in sensu catholico R. Alioquin non docuissent gratiam tantum comitem, non autem praeviam meritorum , seu concomitantem non Praevenientem. 93. Ad 4 , D. Quatenus s. Augustinus neque constanter neque in omnibus semipelagianorum placita secutus est etiam ante episcopatum suum, C. quatenus nuspiam in suis

illis Operibus errorem etiam hunc non docuerit N. Hoc enim posterius constat ex testimonio ejusdem s. Doctoris paulo ante allegato , cum fassus est se convietum ex illo Pauli ad Corinth. Quid habes etc. Idem esse donum Dei. 94. Ad 5 , D. Allegati auctores admiserunt necessitatem gratiae exterioris , aut solius illustrationis, 1 . gratiae interioris et inspirationis F. Ut constat ex s. Prospero , et ex s. Augustino , qui assirmant non aliam illos gratiam admisisse , quam quae est in lege et in doctrina. Gennadius porro a semipelagianorum postea erroribus se recepit. 95. Ad G , Ν. Nnmquam enim ipsi disputarunt de gratia sussicienti aut vicaci, sed de gratia in genere cujus necessitatem impugnabant , ne si necessaria diceretur libertati detraheretur. Sanes. Augustinus lib. De Spiritu et liti. c. 34. refellens pelagiano8 , quorum errorem sub hoc respectu adoptaverant semipelagiani, scribebat: In omnibus miseria

cordia ejus praevenit nos, consentire autem voeationi Dei, vel ab ea dissentire, propriae voluntatis est. Diuitiam by Go le

256쪽

ARTICULUS III.

DE ERRORIBUS NOVATORUM SEC. XVI. ET IANSE ISTARUM CIRCA GRATIAE NECESSITATEM

96. Novatores sec. XVI. contrarias omnino a pelagianis semipelagianisque semitas iniverunt. Juxta illos enim ita per primigenium peccatum peremptum est liberum arbitrium, ut non inserviat nisi ad peccandum , ad quod a dominante concupiscentia necessario impellitur, ex quo inserunt omnia prorsus infidelium, imo et peceatorum opera totidem Se Peccata, eaque gravia. Jansentani illorum vestigiis iu-

sistentes eosdem errores docuerunt.

97. Catholica doctrina est, per peccatum Originale non prorsus deletam in homine esse naturalem imastinem Dei , sed detritam ; non extinctum arbitrium , sed attenuatum , adeoque l' posse hominem lapsum sine gratia aliquas O dinis naturalis cognoscere eritates, et opera laciliora exequi, nec non leVes superare tentationes , nec Proinde Omnia insidelium opera totidem esse peccata ; 2' ante sidet forma- Iis: collationem tribui a Deo gratias necessarias , quibus possit homo lapsus dissiciliora moralis ordinis opera em-cere , gravesque Superare tentationes; 3' fidem sine charitate posse subsistere, atque idcirco non Omnia peccatorum opera Peceata eme , imo per ea se ad justificationem recu- Perandam peccatores POSse disponere ; 4' opera insidelium ante fidem seu vocationem ad fidem esse quidem ordinis naturalis seu moralis , licet non sine,gratiae medicinalis subsidio patrata , non autem peccata ; prout 5' multo minus peccatis sunt aceemenda sidelium peccatorum opera , licet non sint meritoria aeternae vitae. IIanc Porro doctrianam insequentibus propositionibus adstruimus.

257쪽

PANL. I. CAP. II. DE GRATIAE NECESSITATE. 2.37

Potest homo lapsus sine speciali gratiae auxilio nonnullas Ordinis naturalis verities cognoscere, tum faciliora su dem ordinis naturalis opera perficere , tum leves superare sentationes

98. Ad doctrinam catholicam propositionem hanc speetaro constat ex damnata propos. 27. Iidi: Liberum arbi- trium sine oratiaε Dei adjutoris nonnisi M peecundum valet; quo etiam reseruntur propositiones 38, 39, 40. etc. Quesnelli aciemente XI. proscriptae, in quibus idem error diversis verbis exprimitur. Valet igitur hominis lapsi arbitrium sine gratia ad aliquod opus moraliter honestum peragendum ἔ opus autem moraliter honestum illud dicitur , quod tale est ex o eis et sine saltem proaimυ. 99. Ac primo quidem , posse hominem lapsum per so ipsum aliquas veritates Ordinis naturalis cognoscere , docet Auetor lib. Sapientiae c. 13, 5. illis verbis: A magnitudine enim speciei et creaturae poterit Creator horum videri ; et Apostolus Rom. 1, 20. Invisibilia ipsius I Dei , scribit, a ere tura mundi, per ea , quaa facta 3unt, intellecta conspicium tur , se iterna quoque ejuε virtus et divinitas , ita ut sivi in eusabiles. Et haec quidem de cognitione Dei per erea turas ; de Icgo autem haec rursum scribit Apostolus ih. 2,i4. Gusmodi legem lscriptamὶ non habentes, ipsi sibi sunt

leae, qui ostendunt opus luis seriptum in cordibus suis. Hinc s. Augustinus Enarr. in Ps. 57. n. l. Manu, inquit, forma toris nostri in ipsis eordibus nostris veritas scripsit o Quod tibi non vis seri, ne feceris alteri. me et intequam leae G-retur , nemo Vnorare permissus esι.

100. Seeundo , posse item hominem Iapsum perscereopcra faciliora propriis viribus , declarat idem Apostolus qui l. c. arguit philosophos , quod cum Deum naturaliter cognovissent , non sicut Deum stlori caverunt, aut gratias verunt, quibus, ut adnotat Estius , docet illos potuisse

Vol. II l. 17

258쪽

sine gratia Deum glorificare , seu aliquali et imperfecta di- Iectione prosequi, cum haec glorificatio ordinem non haberet ad beatitudinem supernaturalem , nec ad Vitam aeternam , utpote ex sola naturae consideratione exhibenda. Bursum disserens Apostolus de lege naturae iusculpta in cordibus nostris ait: Gentes, quae legem I Mosaicam non

habent . . . naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt. Quamvis autem vox naturaliter quatenus ad universam legem exte

ditur non excludat gratiam , tamen ubi non agitur de dis- scilioribus praeceptis , nihil vetat quominus de naturae viribus intelligatur; multo vero magis in adversariorum hypotest, qui constituunt gentes ante fidem nullam gratiam habuisse. Quapropter s. Augustinus in lib. De Spirit et liti. e. 28. n. 48. explanans haec Apostoli verba scribit:

Seriptum opus legis habent in cordibus suis, id est, non Omnimodo deletum est, quod ibi per imaginem Dei cum erearentur, imprenum est . . . Nam et ipsi homines erant, et vis illa naturae inerat eis , qua legitimum aliquid anima rationalis

eι sentit et Deil. lol. Tertio demum , posse hominem lapsum leves etiam per se tentationes superare , ut corollarium ex dietis colligitur ; nam si potest homo lapsus propriis viribus aliquas

naturalis ordinis veritates cognoscere , si potest eadem ratione faciliora opera peragere moraliter honesta, cur non poterit et leves superare tentationes, quae illis adversantur Hinc a suminis Pontificibus censura notatae sunt propp. 29 et 3 l. Brii: Non soli furesti sunt et latrimes, qui Christum, viam

et ostium veritatis et vitae negant, sed etiam qui umque aliun- quam per ipsum in viam justitiae eonscendi posse docent, ALT TENTATIONI ULLI Sine gratiaevsius adjutorio, resistere homi em posse , sic ut in eam non inducatur, aut ab ea non

superetur.

102. Cum vero errores quos impugnamus salso inni- tantur fundamento de essentiali naturae per peccatum immutatione , quatenus amissa est originalis justitia adeoque et integritas quae ad essentialem hominis spectabat con-

259쪽

PA T. I. CAP. II. DE GRATIAE NECESsi TATE. 259

stitutionem , patet, quod hoc sublato fundamento , errores illi evanescant necesse sit. Non omnino deletam Dei in homine lapso imaginem ex Augustino didicimus ; eidem nunc libet adjicere auctoritatem s. Tliomae , qui 1. 2. q. 109.

ar. i. haec in rem nostram habet : Quia tamen natura humanu per peccatum non est totaliter corrupta, ut sciliret tofo hono naturae privetur, Potest quidem etiam in statu naturari eorruptavi per virtutem suae naturae aliquod bonum parti lare vere . . . non tamen totum bonum sibi connaturale, im quod in nullo deficiat; sicut homo infirmus potest per se ipsum aliquem motum habere, non tamen perfecte potest moveri motu hominis sani, nisi sanetur asellis medicinae. DIFFICULTATES

l03. I. Obj. i' Scripturae , patres et concilia adver-Sus pelagianos ac semipelagianos commemorata opera bona isomnia divinae gratiae tribuunt. 2' Sanc opus moraliter honestum , teste Paulo Bom. 4, 15. per legem fieri nequit: Leae enim , ut ipse loquitur , iram operatur, et ib. 5 , 20. Da subintravit, ut abundaret delictum , ergo pee gratiam unice ficiri potest. 3' Hinc s. Augustinus Ep. 217. - ualem e. 4 , v. 12. A9noscamus , inquit, gratiam , quae facit prodesse doctrinam , quae striam si desit, videmus etiam obesse doctrinam; et alibi passi tu idem inculcat, alioquin frustra disputa et ad ersus pelagianos , cum haec fuerit thesis diis. 4' Concilium proinde Arausicanum cap. 20. Multa , ait, Deus facit in homine bona , quae non facit homo; nulla vero facit homo bona, quae non Deus praestat, ut faciat homo; et cap. 22. Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem hiabet homo verittitis asuo justitiae , ab illo fonte est, quem debemus sitire in Mo eremo ; ut eae eo quasi guttis quibusdam irrorati non dejiciamus in via. Ergo. 104. Besp. Ad l , D. Bona nostra supernaturalia gratiae tribuunt, C. naturalia, Subd. Ardua ac dissicilia aut gravi urgente tautatione , C. omula Prorsus N. sic innu- Diqiliaco by Gorale

260쪽

moris prope ejusmodi testimoniis quae colligi solent responsio patet.

105. Ad 2 , N. ad prob. Vero D. Leae iram operatur, aut subintravit leae ut abundaret delictum per accidens et Ex causis extrinsecis, C. per se N. Sensus enim Apostoli in objectis locis est, legem a Deo datam Esse ad coercendum delictum, sed exinde homines occasionem nactos esse gravius delinquendi, legem sive ex infirmitate sive ex malitia transgrediendo, idque sive cum gratia, sive sine illa, vimque nostram non ex Iege sed ex gratia provenire.

106. Ad A , D. In ordine ad legem universam , c. inordine ad leviora ac faciliora Ν. mesis s. Augustini in hoc erat, neminem posse ex propriis viribus universam legem implere , gravesque omnes Vincere tentationes, ut pelagiam contendebant, alioquin evaeuata laret crux Christi, ut ipse loquitur , cum homo non amplius indigeret gratia medicinali, qua infirma natura sanaretur. i07. Λd 4 , D. In ordine supernaturali, C. in ordine moralis honestatis quod ea quae faciliora sunt N. Illud enim solum exigebat concilii seopus, qui fuit semipelagianorum errores proscribere, qui primas sibi in negotio salutis a rogabant. l08. II. Obj. i' fideo homo lapsus sine gratia insimmus est, ut nulli possit tentationi resistere, nullumquovitare peccatum nisi per aliud peccatum. 2' Sane homo sino gratia non agit nisi timore poenae , non ex amore justitiae; ex cupiditate , non ex charitate ; qui porro sic agit, peccat ex doctrina s. Λngustini , qui in Enchiridio c. li 7. ita scribit: Reynae earnalis crepiditas , ubi non est Dei charitas pqui praeterea 3' nullam aliam in homine bonam voluntatem agnoscit praeter charitatem ; Ouasi vero, inquit lib.

De Grat. Christi c. ll. , aliud sit bona voluntas quam Maritas , quam Scriptura nobis esse clamat eae Deo et a Patre δε- tum , ut siti ejus essemus. Ergo.

109. Besp. Ad l , D. Si gravis sit tentatio , vehemensque concupiscentia, C. si levior ac remissior N. Sic Diuitiaco by Goral

SEARCH

MENU NAVIGATION