Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

301쪽

PABT. I. CAP. Iv. DE NAT. AC DIVIS. GRATIAE ETC. aut

delectatione celebre hoc essatum s. Doctorem intellexisse , ipsemet declarat lib. 2. De peccat. merit. et re nos. c. 18. ubi scribit: Nolunt homines facere quod justum est, sive quia latet an justum sit, sive quia non deleetat Tanto enim quidque

vehementius volumus, quario certius quod bonum sit novimus,

atque iselectamur ardentius. 3' Idque ipsum patefacit in gratiae quam praebet definitione, dum eam passim vocat in

spirationem dilectionis, amoris , charitatis etc. aut etiam vi-etrieem delectationem; ut in lib 4 . ad Bonis. c. 5. n. ll. De peccat. merit. lib. 2. c. 19. n. 32. 33. etc. 4' Quid vero

aliud ipsa deleetationis vox denotat nisi amorem indeliberatum et antecedentem 2 5' Sane amor deliberatus fructus est praeviae delectationis. 6' Demum ipsemet sic mentem suam aperte declarat lib. De spirit. et liti. c. 29. n. 5 l. dicens :Per sdem confugiat ad misericordiam Dei, ut det quod jubet, atque inspirata gratiae suavitate per Spiritum Sanctum, faciat plus deleetare quod praecipit, quam selectat quod impedit. γ' Concludamus proinde necesse est systema de delectatione superiori victrici, systema Augustini esse, quod ubique insinuat ac docet. Ergo.

263. Besp. Ad l , D. Quod amplius nos delectat delectatione deliberata et consequenti, C. indeliberata et antecedenti , secundum id operemur necesse est N. Duplicem distinguit s. Doctor delectationem objectivam et subjectivam; objectiva quae inhaeret objecto antecedens est , indeliberata , necessaria, eamque tribuit gratiae et concupiscentiae, quatenus ex se vim habent ad nos alliciendos quin subsint imperio voluntatis nostrae quae passiva est. Subjectiva ea est quae pendet a consideratione motivorum, quibus nos determinamur ad alterutri consentiendum , estque deliberata , consequens ac libera, seu subest electioni nostrae. Cum proinde agitur de gratia Ohjective spectata, ei adscri-hit s. AuguMinus vim illam nos indeliberate et antecedenter alliciendi ae trahendi, idem dic de concupiscentia ; eum vero agitur de electione et operatione, hanc adscribit d lectationi subjectivae ortae ex motivorum consideratione ,

302쪽

TRACTATUS DE GRATIA

302qua sit ut nos determinemus ad id quod cligimus ac magis diligimus, quae proinde delectatio consequens ac libera est. In objecto porro essato, quo tantopere adversarii abutuntur , agit s. Augustinus de operatione , adeoque de delectatione deliberata et consequente, ut patet etiam ex integro contextu , qui ita se habet: Quod amplius nos delectat , secundum id operemur necesse est: ut verbi stralia, o currit forma Deminae , et movet ad delectationem fornicationis seia delectationem objectivam j; sed si plus delectat pulchritudo illa inlima et sincera species castitatis per stratiam quae est in side Christi en delectationem subjectivam

Secundum hanc vivimus, et secundum hanc operamur.

264. Ad 2 , N. ad prob. D. Loquitur s. Doctor in Oh-jecto loco de delectatione subjectiva et consequenti comparate ad delectationem objectivain et antecedentem, C. loquitur de sola delectatione antecedenti N. Responsio patet ex dictis , et ex ipso textu. 265. Λd 3 , 4 , 5 , et si , D. Λgens de delectatione objectiva in ordine ad subjectivam , C. de sola objectiva N. Uti constat ex exposita mente s. AuguStini. 266. Λd 7 , D. S3stema de duplici delectatione relative necessario victrici, systema est Augustini Urensis C. Hypponensis N. Nam Verus Augustinus ab ejusmodi s3st male , ut Vidimus , quo tolleretur libertas , constanter abhorruit.

ARTICULUS II.

THEOLOGORUM SYSTEMATA CIRCA GRATIAE EPPI CIAM

267. Τheologi catholici omnes liberum sub gratia pommanere arbitrium pro certo assumentes, adnituntur liberi tem cum infallibili gratiae efficacia conciliare. Τria Praecipua sJstemata recensentur ; sy8tema Τhomistarum, syStEma Augustinianensi uin ac systema Congruistarum. Uni cujusque fundamenta una cum propriis , quibus urgentur, dissicultatibus exponemus, ut libere quisque in re nondum

ab Ecclesia desinita, possit quod magis sibi arriscrit amplecti.

303쪽

S. I. Systema Thomistarum 268. Censent Thomistae gratiae efficaciam repetendam esse a physica praedeterminatione, seu ab intrinseca vi essentiali gratiae, quae conserat ipsum oluntatis actum , efficiatque ipsum voluntatis flexum, ita ut fieri nequeat, praesente gratia emeaci , quin ponatur actus, quem datessicitque gratia ipsa. Quod si quis objiciat hae ratione

perimi libertatem, ipsi oecurrunt distinctione sensus composui et sensus divisi, dicentes fieri utique non posse , ut in sensu composito gratiae non ponatur aelus , ad quem gratia praedeterminat, prout repugnat non sedere qui actu sedet; minime vero in sensu diviso et absolute, nam qui actu sedet potuit non sedere. 269. Scripturis deinde , patrihus . ac ratione connituntur Thoinistae hoc suum systema evincere. Scripturae enim, aiunt, mire gratiae essicaciam ac intrinsecam Vim extollunt,

ut Mech. 36. Dabo vobis cor earneum etc. Pro erb. 2l, l. Cor regis in manu Domini; quocumque voluerit , inelina-bιt illud p Philip p. 2. Deus est , qui Operatur in nobis et velle eis. Ex patribus s. Augustinus totus est in magni scanda voluntatis et omnipotentiae Dei vi ad nectendas

humanas Voluntates , uti superius Vidimus. S. Vero Τhomas p. l. q. li 2. v. 2. expresse scribit: Solus Deus es ariter potest movere voluntatem, Anyelus ei homo per modum sua

dentis. Demum Ecclesia ipsa hanc suam persuasionem de intrinseca virtute gratiae exprimit in Orat. secreta DOm. IV. post Pentecost. dum Deum rogat , ut nostras ad se rebelles eo euia voluntates. His adjiciunt rationes philosophicas Petitas ex necessitate causae primae applicantis potentiam

ad actum, ut hic elici possit; ex dominio supremo Cre toris in creaturas suas ; exinde dum Deus extollitur hominis lavetur humilitas, cum nihil ipsi supersit in quo glorietur juxta illud Apostoli: Quid habes quod non cepisti Z Siquiadem in hoc systemate et bona voluntas , et potentia , et

304쪽

actus, ct consensus et operatio soli Deo in acceptis rese

renda sunt.

270. Adversae tamen partis theologi insurgunt adversus ejusmodi Systema , quo non solum non attingitur scopuSconciliationis optatae inter libertatem et gratiam , sed potius difficultas augetur. Siquidem nimis accedit systema istud novatorum placitis, quibus humana penitus perimitur libertas, ac jamenistae eo se contegunt. Sane, inquiunt, qui fieri potest, ut sarta tectaque sub satali ejusmodi physica praedeterminatione servetur libertas , cum repugnet non poni actum sub illa , quae actum ipsum producit 3

Vanum porro est effugium De sensu composito et sensu diviso; nam ambagibus omnibus remotis, nihil aliud eo significatur , quam hominem liberum esse absente gratia , minime ero ea praesente, cum tamen concilium Tridentinum Sem. 6.

cap. 5. doceat, hominem posse gratiam respuere: Quippe qui, sunt verba concilii, illam et abjisere potest.27 l. Perperam vero Thomistae Scripturas ac patres in subsidium advocant. Etenim Scripturae et patres unice in- fallibilem gratiae efficaciam adstruunt, quin eam a prae- determinatione physica adsciscant. Imo potius iis omnibus in locis eam eliminant, in quibus peccatores arguunt, quod

Dei gratiae restiterint, se convertere noluerint, quae innumera prorsus sunt. S. Augustinus vero eandem insallibitatem constanter arcessit ex Dei omnipotentia atque praeficientia. S. Thomas non solum nullum systema hac in re

excogitavit, sed ea constituit principia, quibus Thomistarum placita evertuntur , siquidem in p. 2. dist. 28. q. l.

ar. i. haec scribit angelicus Doctor : Non esset homo liberi arbitrii , nisi ad eum determinatio sui operis pertineret; modum autem exponens quo Deus cum causis liberis concumrit , haec habet ibid. dist. 25 q. l. ar. i. ad 3. In libero autem arbitris hoc modo agit , ut virtutem agendi sibi ministret , et ipso operante liberum arbitrium astat; sed tamen determinatio aetionis et sinis in potestate liberi arbitrii constituitur. Quod et argumentis etiam extrinsecis confirmant ,

305쪽

PARI . I. CLP. IV. DE NAT. AC DIVIS. GRATIAE ETC. 305

cum nemo ex antiquioribus s. Thomae interpretibus, usque ad Bannerium praedeterminationis physicae repertorem , hoc systema invexerit. Dum vero Ecclesia postulat , ut Deus nostras ad se rebelles eompellat voluntates, nil aliud petit , quam ut Deus ita vocet, quomodo Scit nobis congrue re , ut vocantom non respuamus , ut loquitur Λugustinus. Alioquin nimis probaretur, Si preme aeciperentur illa verba , ut patet ex abusu quem calviniani et jansenistac illorum secerunt.

272. Quod demum spectat ad rationes philosophicas, non minus lacile ab illis se expediunt adversae partis theologi ; nam ad antiquatam jaindiu philosophiam rejiciunt, quod dicitur de necessitate applicationis potentiae ad actum, ut hic elici possit. Quod vero adjicitur de Dei dominio in

creaturas , de humilitate quam fovet istiusmodi systemae, reponunt nimis probare ; nam multo melius haec elucent in systemate Calvini ac dansenii, in quo vel ipsum eliminatur libertatis indisserentiae vocabulum, ac Deus est qui totum operatur. Λnimadvertunt denique , nos non minus Sollicitos esse dehoro de Dei dominio , quam de libertate sub gratia salvanda, cum praesertim salsa humilitas ca censenda sit, quae in veritato non sundatur; Λpostoli autem effatum in quovis systemate catholico verificatur, eum primas semper Dei gratia sibi vindicet, et sine qua nullum vel minimum salutaro opus elici potest.273. Post haec urgent absurdum , quod juxta ipsos exurgeret in thomistico systemate de gratia sussicienti , quae non susscit; siquidem ad nihil valet illud posse quod

in ejusmodi doctrina tribueret gratia sufficiens, quae cum adnexam non habeat physicam praedeterminationum, numquam in actum erumpere potest , imo repugnat posse in

actum exire. S. II. Systema Austustinianensium

stemate duplicis delectationis relative per gradus victri-

306쪽

306 TR CTATUS DE GRATIA

eis ita ut si alterutra praevaleat, habeatur assensus aut di sensus. In eo vero se a jansentanis distinguunt, quod isti velint essectum necessarium , augustiniani vero ab hoc abhorreant errore. Ipsi praeterea disserunt a Thomistis quoad statum naturae innocentis et integrae , quod velint pro illo statu delectationem caelestem seu gratiam nonnisi moraliter in humanam voluntatem egisse ; conveniunt autem cum Thomistis pro status praesentis conditione , seu naturae lapsae , quoad necessitatem physicae praedeterminati nis. Quo fit, ut conveniant cum Congruistis pro statu naturae innocentis, ab iis vero dissentiant pro statu naturae

eorruptae. Ilinc causam suam Propugnant argumentis utriu que scholae thomisticae ac molinianae respective ad alter

trum statum , ac proinde vicissim ab utraque schola im-pstgnantur. Gratia sufficiens in istorum h3pothesi ea est , quae physicam non praesesert praedeterminationem , qua que remissior est. Cum porro Augustinianenses pugnent argumentis, quae tum Τhomistae tum Congruistae respective , ut diximus, urgent, pro diverso hominis integri aut lapsi statu , ideo ab illis asserendis huic supersedemus. S. III. Systema Congruistarum 275. Congruistae , qui quoad substantiam cum molinistis conveniunt, nullam admittunt physicam praedeterminationem , nec proinde gratiam a se es acem, aut ullum erilitatis discrimen inter gratiam esseaeem et sussistentem. Quaevis enim gratia in horum sententia veram et expeditam ad agendum potestatem praebet; si ei homo consentiat et obtemperet , gratia sit efficax; si eidem reluctetur eamque

respuat remanet sufficiens.

276. Quamvis autem, quoad essentiam, altera ab altera gratia in horum doctrina haud discriminetur, admittunt i men aliam alia vividiorem et validiorem efficacia virtutis , quo sit, ut cum Deus aliquem absolute convertere Vult, illi eam gratiam conserat, cui praevidet infallibiliter aessen-

307쪽

PART. I. CAP. IV. DE NAT. AC DIVIS. GRAT AB ETC. 307

surum. Erande autem riunt apprimo infallibilem gratias essectum cum libera voluntate conciliari. 277. His constitutis, Scripturarum auctoritates ac patrum congerunt, ad ejus veritatem evincendam. Ex Scripturis

quidem illa asserunt loca , in quibus illae liberam hominis

cooperationem gratiae praedicant ac supponunt: e. g. Num demus nos, ut geribit Λpostolus 2. Cor. T. i. , ab omni inquinamento ramis et spiritus , perscientes sancti alionem intimore Dei; aut ut legitur Is. 45, 22. Ier. 35, 15. Zach. i, 3. Convertimini ad me, dicit Dominus, aliaque ejusmodi ; nec non illa omnia in quibus inefficacia divinae gratiae non ex hujus desectu sed ex sola hominum malitia repetitur, uti cum Deus Is. 5, 4. Quid est, inquit, quod debui ultra D

eere vineae meae, et non feci ei p An quod e retavi ut D ceret uvas , et fecit labruscas Z Et Matth. 22, 37. Quoties , ait Christus , volui eonyrestare sitos tuos , quemadmodum gallina eonyrestat pullos suos sub alias, et noluisti p278. Quod vero spectat ad patres et doctores, urgent in primis auctoritatem s. Augustini, qui non modo omnem praedeteriminationem physicam repulit, Sed , ut vidimus , gratiae essicaciam unice et constanter Omnipotentiae Dei tria huit cum praescientia conjunctae , ex quo frequens adeo ejus loquendi ratio provenit De vocatione conssma. Sane lib. l. ad Simplic. q. 2. n. 10. ex solo voluntatis desectu , aut consensu repetit eadem gratia alium conversum, alium

vero non, Aeribens : Aoluit Esau et non cucurrite sed et si voluisset, et cucurrisset, Dei adjutorio pervenisset, qui ei etiam velle et currere vocando praestaret, nisi vocatione contempta

reprobus seret; et lib. De Ono peram. e. 14. n. 34. de Tyriis et Sidoniis , qui eredidissent , scribit, si qualia viderunt isti Iudaeiὶ signa vidissent. S. Augustino adjiciunt s. Τh

mam in cujus operibus uuspiam Vox praedeterminationis o currit, et P. 3. q. 69. ar.8. ad 2. ex Sola hominum cooperatione fieri docet, ut eadem gratia praeventi alii magis alii

minus proficiant , dicens : Quia etiamsi aequalem straliam duοὶ percipiant, non aequaliter ea uitiauur ; 3ed unus stu-

308쪽

308 TRACTATUS DE GRATIA

cliosius in ea proscit, alius per Myligentiam stratiae Dei deest; quod alibi etiam passim inculcat. 279. Duplicem deinde calumniam sibi impactam praesertim a jansentanis hi theologi a se repellunt, tum quod gratia foret versatilis , tum quod vix damnata a Rom. POntiscibus non fuerit in congreg. De a illis haec sententia. Nam primana repellunt tum ex eo , quod licet gratia quae ab ipsis adstruitur eadem ratione doni sit cum gratia sufficienti , non sit tamen eadem ratione ben scii, cum detur ut praevisa efficax ; lum ex eo , quod si versatilis vocanda esset gratia, cui homo posset resistere Vel obtemperare, versatilis diei deberet gratia qualis a conc. Tridentino adstructa est his verbis : quippe qui homo ὶ illam et abjicere potest; versatilis item gratia cui restiterunt Iudaei , quos objurgat s. Stephanus in actis apostolicis Alteram vero calumniam propulsant verbis decreti innocentii X. dati 23. Apr. I 654. quibus declarat ac decernit, praediolis assertisuetis i Congr. de Auxiliis toni pro sententia FF. ordinis s. D

minici, quam Ludoviet Molinae oliorumque me. Iesu relisti Sorum et aulostropho sive exmplari praedictae assertae constitutionis Pauli V. NULLAM OMNI Xo silem adhibendam.

280. Et haec quidem pro se Congruislae. Ceterum plura adversus eam sententiam Objiciunt adversae partis theologi,

ac illud praecipue , quod in tali hypothesi vere versatilis gratia dici deberet ; quod nulla foret gratia cui homo

absolute resistere non posset, adeoque nulla cujus Plane insallibilis esset essectus; quod componi nequeat cum Scripturarum et patrum dictis circa miram gratiae vim et essi caciam ; quod eadem oriantur incommoda in hac sententia, quae Congruistae urgent adversus contrariam doctrinam , quia si gratia quae consertur illi , quem Deus absolute con-xertere vult, major sit ratione beneseii altera minus xl- ida , nulla esSet causa , quare objurgari posset qui non

convertitur.

28 l. Ex his deprehendimus nullum systema esse, quod suis dissicultatibus non careat , quodque latus Suum , ut

309쪽

ita loquar , infirmum non habeat. Salius proinde erit prosteri catholicum dogma de gratias efficacia ae hominis libertate , in ceteris unamquamque scholam dimittere , ut sectetur quod ei magis arriserit Placitum , nequc nos invicem proscindere ob quaestiones domesticas , quas Ecclesia dirimere noluit. Ad hoc quippe satagere debemuS , ut juv-gamus vires adversus catholicae veritatis hostes , idquo haud exiguo charitatis ac temporis emolumento.

ARTICULUS III.

282. Gratia mere et vere sufficiens ex unanimi cathoiaticorum sententia ea est , quae Vires praebet plenas ae persecte completas ad bene operandum relative ad praese tes hominis circumstantias. Dividitur in proaeime et remote sufficientem. Proxime sufficiens ea dicitur, quae praedictas vires immediate suppeditat ; remoto Sufficiens ea , quao nonnisi mediante oratione , eleemosyna etc. eius confert. Sic enim loquitur Tridentinum sess. 6. c. I l. 8. Augustini. verba usurpans : Deus impossibilia non jubet; sed jubendo monet, et facere quod possis , et petere quod non possis. Mere autem sufficiens dicitur quatenus ex hominis malitia sinem ad quem datur non sortitur. Iam monuimus novatores sec. XVI. nullam ejusmodi gratiam agnoscere , quae careat esse tu; jansenistius vero nonnisi nomine tenus eam ad tolere , dum gratiam parvum commendant , quae absolute

quidem juxta ipsos sufficiens est, minimo vero relative ad praesentes subjecti circumstantias. Gratia proinde sufficiens non est in istorum ore nisi velum ad se tegendum. Λd hoe porro velum eis detrahendum sit :

310쪽

PROPOSITIO

Datur in praesenti statu gratia mere et vere sufflciens , quae homini completam et relative ad praesentes ejus circumstantias expeditam ad actus bonos eliciendos facultatem tribuit, quae inutilis redditur eae humanae voluntatis resistentia

283. De fide haec propositio est , ut constat ex duabus propositionibus contradictoriis Iansenti ut haeretieis damnalis , quarum prima est: Aliqua Dei praecepta hominibus justis volentibus et conantibus, secundum praesentes quas

habent vires, sunt impossibilia; deest quoque illis stratia, qua possibilia sant. Gratia vero qua Dei praecepta justis possibilia fiunt , nec tamen observantur, est gratia sussciens :altera propositio ita se habet: Interiori gratiae in statu naturae lapsae numquam resistitur. De fide igitur est dari in praesenti statu gratiam cui resistitur ; haec autem est gratiavere ut mere sufficiens 284. Cum vero dicimus gratiam sussicientem in praesenti stare, scilicet naturae lapsae , dari juxta praesentessu reti cireumstantias , complectimur tum proxime tum remoto sufficientem. 285. Veritatem autem propositionis nostrae illa omnia sacra eloquia evincunt , in quibus Deus objurgat peccatores quod voluntati ac sollicitudini, seu gratiae suae restit rint, quae innumera pene fiunt. Sic Is. 5. Deus loquitur: Iudicate inter me et vineam meam e Ovid est quod debui ultra facere vineae meae , et non feci et 8 An quia e eetaui ut f eeret uvas, eι fecit labruscas p Christus Mati. 23 , 37. his

verbis Ierusalem increpat : Ierusalem , Iermalem . . . . Quoties volui congregare stios tuos , quemadmodum gallinamvregat pullos suos sub alaa , et noluisti. Stephanus demum Aet. 7, 5 l. Sic alloquitur Iudaeos: semper Spiritui Sanem resistitis , ut alia plura omittam. 286. S. Augustinus lib. De spiritu et lili. cap. 32. n. 58. Disiti so by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION