Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

321쪽

nullatenus oremus , et sie eo non doleramus. Quod enim altinet

ad potentiam seu facultatem orandi , urgente praesertim praecepto , eam propugnat adVersuS Pelagium, ut vidimus. Hinc ejus effatum in lib. De perferi. justitiae c. l05. de anima, quae gravia seu difficilia experitur mandata Dei: Or i, inquit , gemitu voluntatis , ut impetret donum facultatis. 318. III. Obj. i' Si justis omnibus gratia sufficiens daretur , Omnes Perse Verare Pomoni ; atqui s. Augustinus contrarium docet; in lib. enim Dc dono peraeverant. c. 22. prolatam a monachis Adrumetinis sententiam: Si qui obeditis, si praedestinati estis rejiciendi , subtrahentur vires ut obedire eessetis, uti veram agnoscit, ac solum duriorem loquendi modum corrigit, Seribens : Aon dicatur e si qui obeditis, et praedestinati eatis rejiciendi ; sed si qui obediunt, et cetera per verbi personam tertium dicantur , non per secundam. 2' Sane in lib. De strat. t lib. arbitr. cap. 17. s. Doctor expresse astirmat , justos Volentes et conantes interdum juxta praesentes quas habent Vires, non Posse praecepta fer are. Qui emo, inquit, vult facere Dei mundatum et non potest, jam quidem habet voluntatem bonam, sed adhuc parvam et invalidam; poterit autem cum maynum habuerit et

robustum. 3' Deus gratiam nemini debui, nil mirum igitur, si eam justis denegare possit. 3l9. Ilesp. Rey. min. Imo s. Λugustinus sententiam illam Adrumetinorum abominabilem edicit ; quod porro abominabile est, prohari non potuit neque in secunda neque in tertia persona prolatum. Sic eam proinde emendavit :Ovid sententiae deperit, si dicatur : si qui autem ob diunt, et in regnum ejus et glorium praedestinati non sunt, temporales sunt; nec usque in sinem in eadem obedientia permanebunt. In qua emendatione , ut patet, omisit penitus verba illa : subtrahentur vires, ita ut sensus evadat : si qui obediunt , nec praedestinati sunt, propria culpa non Perse- crabunt. Hunc vero sensum aperte tradit s. Prosper in resp. ad XII. objectionem Gallorum dicens : Vires itaque ob dientiae non ideo cuique subtraait Dcus , quia eum nou

322쪽

praesi linuvii, sed ideo eum non praedestinaria, quia recessurum ab ipsa obedientia esse praevidit.

320. Ad 2', D. Ex desectu gratiae proxime sufficientis , Tr. vel C. gratiae saltem remote sufficientis A . Qua ratione cetera ejusmodi testimonia intelligi debent. 32 l. Ad 3 , D. Deus nemini debet ex justitia gratiam Suam, C. ex fidelitate in promissis servandis, et in hypothesi quod velit omnes homines salvos fieri, prout reipsa vult, N.

PROPOSITIO II.

mus omnibus siletibus peccatoribus , etiam obduratis et obcaecatis, strutias sus ientes tribuit, quibus possint

tum ulteriora peccata praecavere , tum a patralis resipiscere.

322. Prior propositionis pars spectat ad doctrinam catholicam asseriam in conc. Arausicano II. my. 25. superius recitato ; altera vero pars certa est et communis inter theologos. Diximus autem Deum gratim tribuere sufficientes ,

quibus possint ulteriora peccata praecarere , ne sub hoc respectu intelligi ita debet propositio , ut toties gratia adsit , quoties urget aliquod praeceptum implendum ; diximus

praeterea, quibus possint a patrutis resipiscere, sub hoc autem respectu non ita presse intelligenda propositio est, quod Deus per momenta singula grati aes conserat, sed pro loco,

tempore, ceterisque adjunctis ac urgente praesertim con- ersionis necessitate, ut in articulo mortis. Ut vero determinemus quinam veniant sub nomine peccatorum obduratorum et obcaecatorum , praestat eos designare Verbis, quibus s. Bernardus lib. l. De consider. c. 2. n. 3. cor durum describit dicens : Ipsum est, quod nec compunctione scinditur , nec pietato mollitur , nee movetur precibus ς minis non redit, sauellis duratur; ingratum ad benescia est, ad consilia insitum , ad judicia saevum , inverecundum ad turpia , in avidum ad pericula, inhumanum ad humana, temerarium Diuiti by Cooste

323쪽

in di ina, praeteritorum obliviscens , praesentia neglistens , sutura non providens.

323. Quibus praemissis , sic in genere de peccatoribus ex Scripturis thesim evincimus: EZech. 33, ll. dicitur :

iis ego dicit Dominus Deus et nolo mortem impii, sed ut convertatur . . . et vivat. Et Christus Matth. ll, 28. Omnes prorsus ad se invitat dicens : Venite O me omnes , qui laboratis et onerati estis , et ego resciam vos; ast quomodo

possunt impii a viis suis Se cou ertere ad Deum , quomodo venire possunt ad Christum sine gratia 3 Haec igitur omnibus praesto est, ut haec efficere possint. 324. Quod vero ad obduratos speciatim attinet, eos numquam penitus a Dei gratia deseri Scriptura luculentissime ac saepius testatur ; nam obdurati et obcaecati erant Iudaei, quos Stephanus Act. 7, 5 i. Seqq. alloquebatur, attamen eos objurgat quod Spiritui Sancto , seu Dei gratiae resisterent , dicens: Dura cervice et incircumcisi eordibus et auribus, vos semper Spiritui S. resistitis; et Apostolus Rom. 2, 4. ad ejusmodi peccatores scribit: An divitias bonitatis ejus et patientiae et longanimitatis contemnis p An ignoras quoniam bensnitas Dei ad poenitentiam te a veit 8 Secundum autem DURITIAM TUAM et immenitens cor thesaurizas

tibi iram in die irae , et revelationis justi judieii Dei. Su-PerVacaneae autem prorsus essent ejusmodi objurgationes, si ipsis gratiae denegareutur , quibus reSipiscere POMent. Auctor libri Sapientiao e. ll , 20. de Chananaeis scelestissimis et obduratis hominibus ita scribit: Si inimicos semvorum tuorum et debitos morti cum tanta crueiasti altentione , dum tempus et locum, per quae possent mutari a malitia sua,

cum quanta diligentia judicasti filios tuos p Demum Petrus Ep. 2. c. I, 9. affirmat, quod Deus patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reuerti. Nemo igitur excluditur a beneficio misericordiae divinae , adeoque neque obdurati excluduntur.325. Nec aliud unquam praedicarunt Ecclesiae patres. S. Leo M. de gratia ad praeeepta servanda neceMaria ge- Diqitigod by Corale

324쪽

neratim pronunciat in Serm. 67. c. s. Iuste enim nobis i stat praecepto , qui praecurrit auxilio; et s. Prosper s. Λugustini discipulus in Resp. ad XU. objeci. Vincentian. , A mini, inquit, Deus correctionis adimit viam, nec quemquam

boni possibilitate dispoliat. 326. Sed praestat ipsum audire Augustinum, qui mare.

in Ps. s. n. 8. explanans verba Apostoli : Tradidit illos Deus in reprobum sensum, haec habet: Ea est caecitas mentis. In eum quis is datus fuerit, ab interiori Dei luce secluditur ,

sed nondum penitus , cum in hirc vita est . . . Ponitus cnim esse Mira Deum quid est, nisi esse in summa caeritale' Nemo

igitur ex s. Doctore quamdiu in hac vita degit in summam caecitatem incurrit, seu a gratia Penitus deseritur ; quod et inculcat in Truet. l2. in do. n. 12. dicens : Venit Satrator ad mundum; quare Sol alor dictus est mundi Z Nisi ut sali et mundum , non ut judicet mundum Z Mirari non vis ab ipso, eae te judicaberis. Sed praecipue mens s. Doctoris elucet, ubi Deum exhibet avarum non quidem gratiae suae, sed animarum nostrarum : pluribus enim idus aliis textibus

omissis, Serm. 125. n. 8. Parum est, inquit, Domino meo, avarus est: sed avaritia Dei salus nostra est. Avarus est , nummos suos quaerit shona opera nostra in , imastinem suam eollistit sanimas nostras . Dures, inquit, pecuniam nummulariis, et esto veniens cum usuris existerem p et Sem. 359. n. 2. Consolatur te non avarus frater tuus Christus ... Diaei eum non ararum, et forte invenio avarum. Ararus est; sed nos

vult acquirere. Pro nobis tantum pretium dedit seipsum. Aihil ad hoc pretium addi potest. Demum Enarr. in Ps. 99. n. luscribit: Avarus est Deus salutis nostrae. Porro quaenam du modi avaritia esset, quae tot animabus gratias Suas subtraheret , ne possent salvari 33 27. Hinc praeter cone. Λrausicanum , cujus verba d dimus , conc. Valentinum III. Pan. 2. declarat : Iulos non ideo perire, quia boni esse non potuerunt, sed quia boni esse noluerunt; et conc. Lateran . IV. cap. Firmiter Sine oeuptione assirmat: Si post susceptionem buptismi quiquum prolapsus

325쪽

PART. I. CkP. V. DE GRATIAE DISTRIBUTIo E. 32A

fuerit in peccatum , per verum poenitentiam SEMPER potest reparari. Quod pariter adstruit Tridentinum sess. I. cap. l4. doeens: Qui aerepta justiscationis stratia per peccatum eoAcerunt, nursus justificari poterunt, cum, excitanis Deo, per

poenitentiae sacramentum merito Christi amissam stratium recuperare procuraverint. Generales Vero hae propositiones

salmo essent, Si aliqui ilarent Peceatores , qui omni penitus gratia destituerentur. 328. Sane, ut suo loco ostendimus , Deus, etiam supposito originali peccato , sincere vult omnes homines salvos seri, et ex eadem voluntate Christus pro omnibus mortuus est; jam vero quaenam haec esset Sincera voluntas , si aliqui peccatores omni destituerentur gratia necessaria ad salutem 3 Deinde omnes , nemine Proreus excepto , tenentur praesertim in articulo mortis ad eliciendum actum spei christianae, et ad conversionem et quidem sub gravi praecepto ; pono impossibilis est ejusmodi actus sine gratia. Demum Ecclesia sollicitam semper se ostendit in gravi mortis periculo , ne aliquis pereat; nulla in mortis articulo est reservatio peccatorum , eur Vero 7 Nisi quia pro certo habet, Deum numini quamdiu vivit prorsus suam gratiam denegare , aut quempiam deserere 3 Merito igitur concludit Angelicus Doctor p. 3. q. 86. v. l. Dicere quod aliquoil

peccatum est in hac vim , de guo quis poenitere non possit , erroneum est; primo quidem, quia per imo tolleretur libertas arbitrii. Secundo, quia per hoc derostaretur virtusi straliae, per quum moveri potest cor cujuscumque peccatoris ad poenitendum . nivriCULTATES

329. I. Obj. i' Deus exhilietur in Scripturis indurans cor et excaecans ; jam vero Deus nec indurat neque excaecat impertiendo malitiam , sed subtrahendo gratiam, ut loquitur Augustinus. 2' Totalem autem ejusmodi excaec tionem aliquando esse colligitur ex Io. 12 , 39. qui de Iudaeis scribit: Propterea non poterant credere , quia Isaias Diuitiam by Go le

326쪽

siastae proinde 7, l4. dicitur: Considera opera Dei, quoan mo possit corrigere, quem ille despererit. 3' Quare Isaiae 5. Deus de populo suo sub Vineae sigura vv. 5. et 6. sic loquitur:

Et nune ostendam vobis quid esto saeiam vineae meae: auferam sepem ejus , et erit in direptionem; diruam maceriem ejus , et erit in conculcationem ς et mnam eam desertam ; non putabitur , et non fodietur, et ascendent vepres et spinae e et nubibus mandabo ne pluant Nuper eam imbrem. Quae de spirituali derelictione exposuerunt s. Hieronrmus , s. Cyril- Ius Alex. et s. Τliomas in hunc loc. 4' Quod et saetis confirmant Scripturae, Riquidem 2. Maeliab. 9, t 3. de Antio- eho dicitur : orabat autem hic scelestus Dominum , a quo non

esset misericordiam consecuturus. Ergo.

330. Resp. Λd l , D. Deus negative excaecat et indurat per uberiorum gratiarum subtractionem , seu caecitate et induratione imperiecta , C. Per subtractionem Omnimodam et absolutam , Seu caecitate et induratione perfecta F. Ut patet ex recitatis Augustini verbis , juxta quae

Deus neminem penitus deserit , alioquin non amplius vi tores essent ad terminum , sed essent prorsus extra Deum, quod solum damnatorum est. 331. Ad 2 , My. ad l prob. autem D. Non poterant judaei credere impossibilitate consoquenti et voluntaria, C antecedenti ac necessaria Ν. Λpposite s. Augustinus Uact. 13. in IO. n. 6. Non poteran , inquit, eredere, quia hoe Baias propheta praedixit: hoc αutem propheta praedixit, quia Deus

hoc futurum esse praescivit; quare autem non poterant, si a me quaeratur , cito respondeo, quia nolebant οῦ malam quippe eomum voluntatem praevidit Deus , et per prophetam praenunciavit.

332. Λd 2' prob. D. Despectione persecta et abso Iuta, eademque despectione manente, C. impersecta, Subd. dissicilius prae coteris corrigi potest, C. nullo modo F. Nempe eodem sensu loquitur hic Ecclesiastes ae superius 1, 15. jam dixerat : Per erat difficile cori istuntur. Disitigod by Coral

327쪽

333. Ad 3 , prob. D. Et Isaias ibi loquitur de punitione icmporali judaicae reipublicae , C. de spiritianti derelictione N. Praedicitur enim Judae vastati a ct futura captivitas. Quod si patres mystico etiam sensu verba Isaiae intellexeruut, exponi debent de impersecta derelictionc ; loquuntur enim de gratia efficaci muVersionis, aut de gratia proxime sufficienti , quam omnibus non Seinper dari

fatemur, non autem de gratia Orationis , qua ceteras obtinere valeant peccatores. 334. Ad 4 , D. uuatenus non debita ratione Orahat, C. secus N. Sollicitus enim tantum erat Λntiochus de recuperanda corporis valetudine , non autem de Salute animae. 335. II Obj. S. Augustinus pro certo habet non omnisebus gratiam a Deo conferri , l' enim in D. 2l7. ad , talem c. 5. scribit: Scimus, gratiam non omnibus hominibus dari. Scimus eis, quibus datur, misericordia stratuita dari. Scimus eis, quibus non datur, justo Dei judicio non dari. T Loqui autem s. Doctorem de gratia sufficienti patet ex ejus libro De corrept. et Grat. ubi c. ll. n. 30. agens de gratia Adamo collata, quae erat sussciens, ait: δε une quibus deest

tale adjutorium , jam poena peccati est, originalis scilicet aut actualis , cohaerenter ad illud quod 3' scribit in lib. De

pers justitia e. 6. n. lo. Peccatum est, cum vel non est charitas, quae esse debet , .vel minor est quam debet; sive hoe voluntate vitari possit, si e non possit: quia, si mirat, yra sens voluntas Me facit, si autem non potest, praeterila --

luntas hoc fecit. Ergo. 336. Resp. F. A. Ad i ' proh . D. In sensu Semipelagianorum, quos illic s. Augustinus impugnat, C. in gemucatholicorum Subd. Non omnibus semper dari gratias efficaces aut proxime sussicientes , c. gratias saltem remoto sufficientes N. Semipelagiani enim contendebant Semper conatibus naturalibus gratiam conferri, sive pro meritis. 337. Ad 2 , D. Quibus tale deest gratiae proxime suia ficientis auxilium, C. remoto sufficientis R. Poena vero , illius gratiae subtractio esse potest tum originalis peccati Diqitigod by Corale

328쪽

tum actualis in tuli delibus ; in renutis vero, quibus per baptisma quidquid peecati ac damnationis erat juxta Tridenti-

Iuli a Rhialum est, non potest esse nisi poena peccati actualis. 338. Ad 3 , D. Percatum est, cum non est charitas, aut minor est etc. nc dominante actuali eonsequenti cupiditate , seu Voluntaria , c. quae Oratione saltem vinci nequeat , et charitas major haberi N. 339. III. Obj. Saltem oliduratis peccatoribus nullam gratiam concedi sappe Augustinus inculeat; nam lib. 5. confr. Iulian. c. a. n. 8. Caecitas coralis, inquit, quam solum removet illuminator Deus , et peccatum est, quo in Deum non creditur et poena peccati, qua cor superbum di u anima versione punitur; et causa peccati , cum mali aliquid mericordis errore committitur. 2' Et sepos. in Ps. l4 I. Ecce Deus

deserit pereatorem, ecce non vocat, eme non aperit Semum , ecce

non infundit stratiam; a ' Demum lib. De Fat. et Grai. c. 22. Nec myttat praevaricatorem lestis quam distrie tuae deserat veritatis; qua desertus , utique sit caecus; et plus necesse est Offendus, et cudendo rexetvr . rexutusque non sui stat. 4' Nihil etiam frequentius in Augustino illo effato , quo utitur in lib. De

per stet. justit. c. l9. D. 4 2. Desertum omni lumine veritatis relle non posse. Ergo.

340. Resp. 4d l , D. Si loqueretur absolute , C. si hypothetice X. Scopus s. Doctoris disputantis adversus Iulianum in Objecto loco est, gratiae necessitatem adstruere; ut hoc porro obtineat, patefacit quid esset de homine non illustrato Dei gratia el adjuto , non autem quod reipsa aliquis inveniatur tali caecitate pereulsus. Exinde mala lides patet adversariorum , qui talia obtrudunt. 34l. Ad 2 , D. Exponens offectus indurationis, si daretur, C. quae reipsa detur et quidem absolute N. Subjicit enim ib. s. Doctor : Quis se ipsum liberabit, si ille deseruerit ' Et quis liberus' Gratia Dei per I. C. D. N. Commendanς deinde gratiae essectus eliam orga durissimos

Peccatores subdit . quod etsi constelaverint et ut crystallum facti fuerint, non erunt duri misericordiae Dei; emittet ver-Disiti od by Cooste

329쪽

bum suum et liques sciet ea. Tantum ahest, ut A. Augustinus senserit deseri peccatores a Deo l342. Ad 3 , D. Qui superbia tumens gratiam respuit, seu ei resistit, C. qui eidem obsequitur N. Nam ibid. s. Ρater subdit: Deserti luee justitiae et per hoc contenebrati, quia

pariant aliud, quam haec omnia , quae commemorari Opera tenebrarum , donec dicatur eis , si dicto obaudiant e Surge qui dormis etc.

343. Ad 4 , D. Qui reipsa seu de facto desertus est, C. de laeto datur ex Augustino sic plene desertus N. Eademonim semper recurrit responsio , quia eadem semper in

adversariis recurrit fallacia , ut quod dixit A. Augustinus hypothetice , ipsi assumant voluti dictum absolute. 344. IV. Obj. l' Si obduratis gratia adhuc praeberetur,

jam non disserrent a peccatori hus communi hus. 2' Non esset determinatus peccatorum numerus remittendorum , secus ac dieatur Λ Inos i , 3. seqq. Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non conpertam eum ; aut ut dicitur Prov. l, 26. Ego quoque in interitu vestro ridebo. 3' Sane haud pauci repentina morte abripiuntur , aut subitam amentiam post peceatum incurrunt. 4' Nimia haec liberalitaς officit moralitati, ut vocant, timor enim per eam ahjicitur. Ergo. 345. Resp. Ad i , N. . Nam reliqui uberiores et Dequentiores gratias accipiunt. 346. Ad 2 , D. Determinatus est numerus Peccatorum in praescientia Dei, C. in ordine ad gratias erogandas dum adhuc vivunt quibus converti possint N Deus uti induratorum , ita et peccatorum communium Praenovit numerum culparum dimittendarum usque ad Vitae terminum; ast non est determinatus numerus, ultra quem Deus deer verit nullam amplius gratiam concedere, qua converti Possint. Objectus fimos locus de poenis temporalibus est , nec proinde huc trahi potest. Idem dic de textu Proverbiorum , uti ex serie orationis patet. 347. Λd 3 , D. Qui tamen usque ad hunc terminum gratias sunt consecuti, C. secus I Iusto Dei judicio pu- Distiirco by Gorale

330쪽

3aoniuntur ob tot gratiarum abusum; ipsi etiam peceator communes interdum eadem ratione plectuntur.348. Ad 4 , D. Si desperatio meliores effectus produceret , c. si longe deteriores R. Cavendum a duobus extremis est praesumptionis ac desperationis. Ad deterrendos peccatores, quamdiu bene valent, ingerenda ipsis est cogitatio de imperviis judiciis Dei , de periculo evidenticui se insane committunt , de incerta futurorum Sorte , aliisque ejusmodi, ne praesumant. Sed cum ad extrema perventum est, ad Vitae exitum jucunditas spei christianae ipsis eripienda non est. Qui enim semel animum suum imbuerit , nullam superesse spem , sit omnium hominum deterrimus , ac vix a damnato dissert. Ecquis porro crudelem adeo doctrinam tradat innixus sententiae privatae , quae theoretice salsa est , Scripturae et patribus contraria , contraria ipsius etiam Ecclesiae praxi, luctuosis praesertim his temporibus, quibus religio tot impetitur incredulorum ac rationalistarum calumniis 3 Hoc mihi videtur intolerabile.

IUdelibus omnibus , etiam negativis, datur pro loco ac tempore gratia sussciens ad salutem 349. Propositio certa est, ac jansenistas potissime impetit , quorum contradictoriae propositiones proscriptae sunt, nempe ab Alexandro VIII. haec quae n. 4. est: Pa-yani , judaei, haeretici, aliique hujus generis nullum Imnino

accipiunt a Iesu Christo insuaeum , adeoque hinc recte inferes , in illis esse voluntatem nudam et inermem sine omnistratia sufflcienti; et a Clemente XΙ. hae quesnelli propositiones pariter damnatae sunt in Const. Gymatica UMGENITUS , 26. Nullae dantur gratiae nisi per sdem ; 27. Fides

est prima stralia et fons omnium aliarum; 20. eaetra Ecclesiam nulla conceditur gratia.

350. Infideles negati i illi dicuntur, qui nullam unquam habuerunt de fide notitiam ; positisi, qui ei aut obstite-

SEARCH

MENU NAVIGATION