Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

331쪽

PART. I. C P. V. DE GRATIAR DIsTRIBUTIOIE. Ial

runt, aut eam respuerunt. De infidelibus positivis vix quaestio moveri potest; nam hoc ipso quod notitiam fidei habuerint, eique restiterint aut ab ea recesserint , duhitari nequit eos gratias sufficientes habuisse ad credendum ac perseverandum. Itaque de negativis infidelibus praeeipue quaestio instituitur. 35 l. Ad majorem dicendorum perspicuitatem juverit praemittere , quod, dum de collatione gratiae sive proxime sive remote susscientis infidelibus negativis agimus, nos i quimur de gratia medicinali, quae per Christum datur, quaeque supernaturalis quidem quoad substantiam est, non autem ratione modi, cum non elevet infidelium opera ad Ordinem supernaturalem ; prima enim gratia tum ratione sui, tum ratione modi, seu simpliciter supernaturalis, est vocatio ad fidem , seu fidei notitia una cum interiori illustratione et inspiratione. Cum igitur infideles negativi eam nondum habuerint, sit ut gratiae quae ipsis coneeduntur ex Christi meritis medicinales tantum sint, ordinatae ad Ranandam nativam infirmitatem , ad vires suppeditandas, quae necessariae sunt ad servandam legem naturalem. Per hanc observationem legis naturalis ipsi negative se disponunt adulteriores gratias accipiendas , quatenus removent obstaculum , seu non ponunt impedimentum Dei gratus ulterioribus , praesertim vocationi ad fidem, quam Deus aut per homines a se missos , aut per Angelum, aut per interioremissustrationem, aut alia quavis ratione sibi nota, tribuit. 352. Sic sensu propositionis explanato, ejus veritatem adstruimus primo ex sac. Litteris. Apostolus in l. ad Τimoth. 2, t. seqq. vult fieri Orationes pro omnibus hominibus, quia ut addit , hoc bonum est et areeptum coram Salvatore

nostro Deo , qui omnes homines vult salvos steri, et AD AGNITIONEM VERITATIS venire. Unus enim Deus, et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus , qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus. Quod si Deus infideles vult salvos fieri, si Christus dedit seipsum pro illis redemptionem, procul dubio gratias ad hanc salutem sibi comparandam largitur, nec

332쪽

enim sterilis ejusmodi in Deo voluntas est Huc etiam spectant quae de Verbo Io. l. dicuntur: Erat luae vera, quasilluminat omnem hominem veniensem in hune mundum. Quae Verba expendens s. Λmbrosius in Psam. il8. Serm. 8. n. 57. seribit: Myclicus sol ille justitiae, omnibus Ortus est, Omnibus venit, omnibus passus est , et omnibus resurrexit . . . Si quis autem NOX CREDIT in Christum , stenerali beneficio ipse se fraudat. Eidem consonat A. Augustinus Enarr. l. in Ps. l8. n. 7. dicens in ea Verba : Et non est qui se abscondat a calore ejus : Cum autem Verbum etiam caro factum est et habitavit in nobis .... non permisit ULLUM MORTALIUM eaecusare se de umbra mortis; et ipsam enim penetravit Uerbs calor. Λntiquus demum auctor librorum De vocatione gentium lib. 2. c. 3I. inter cetera scribit: Elaboratum est, uuantum Dominus adjuvit, ut non solum in novissimis diebus, sed etiam in cunctis retro seculis probaretur, strariam Dei omnibus hominibus ad uisse, providentia quidem pari et bonitate generali, sed multimodo opere diversaque mensura, quoniam sive Oeculle sive manifeste , ipse est ut Apostolus ait ὶ Salvator Omnium hominum , ni me fidelium.

353. Et liaec quidem ex Seriptura, et patribus Latinis;

de patrihus enim Graecis nec adversarii ipsi dissitentur, eos in hac suisse sententia. His coronidis gratia adjicimus, quae in rem nostram habet Angelicias Doctor , qui ou st. l .

De verit. art. ll. ad l. scribit: Hoc ad divinam providentiam pertinet, ut cuilibet provideat de necessariis ad salutem, dummodo eae parte ejus non impediatur. Si enim aliquis, taliter in sylxisj nutritus, ductum naturalis rationis sequeretur in appetitu boni et fusta mali, certissime est tenendum , quod ei Deus vel per internam inspirationem revelaret ea , quae Sunt ad credendum necessaria, vel aliquem sidei praedicatorem nil eum dirigeret, sicut misit Petrum ad Cornelium.

DIFFICULTAT

35 i. I. Obj. t ' Deus, inquit Apostolus Ael. la , t 5. in

praeteritis stenerationibus dimisit omnes stentes instredi vias Avas.

333쪽

2' Qui deinde ad Ephes. 2, l2. declarat quaenam fuerit il-

Iarum conditio , scribens: Et alis illo in tempore sine Chri-

Sm . . . prominionis spem non habentes , et sine Deo in hoo

Mumlo. 3' Cumque Paulus et Barnabas Act. 16, 6. vellent Evangelium annunciare Λsianis, vetiti sunt a Spiritu Sancto loqui Qerbum Dei in Asia. Ergo.

355. Resp. Ad l D. Quatenus gentibus immediate gratiam fidei non tribuit, uti tribuerat Iudaeis, C. omnem gratiam, qua ad sidem ac salutem pervenire potuissent, denegando N. Nam ut ibidem dicit Apostolus , Deus non sine testimonio reliquit semetipsum , adeoque nisi illi obstitissent , potuissent ad eum pervenire. 356. Ad D, D. Comparate ad Iudaeos, C. absolute F. prout postulat contextus, dum dicit gentiles alienatos sui

se a conVersatione Israel, et hospites testamentorum 357. Ad a , D. Nempe ad tempus dilata est , C. negata omnino N. 358. II. O . l' Fides ex Tridentino Sem. q. c. 8. me initium et radiae omnis justiseationis, adeoque est prima gratia. 2' Quare s. Augustinus Trael. 3. in Io. num. 8. sci Scitntur : Quam gratiam primo aerepimus ' Fidem, respondet.

359. Resp. Ad l , D. Est prima gratia proxime disponens ad justificationem, C. est prima gratia absolute N. Plures enim aliae praecedunt ante fidem theologicam formalum, quae infidelibus tribuuntur ex ejusdem Concilii doctrina. 60. Ad 2 , Eadem esto distinctio ; disserit enim A. 1 octor de operibus salutaribus , ad quae requiritur gratia supernaturalis et proprie meta.

36l. III. 0hj. Ex adversariorum doctrina sequereturi' opera naturaliter honesta homines disponere ad fidem ;2' vocationem ad fidem nou amplius esse gratuitam sed dari juxta merita naturalia ; 3' gratiam esRe omnitius communem ; 4' qui totidem errores pelagianorum ac semipelagianorum sunt, quibus convellendis adlaboravit g. Augustinus , qui in D. 227. ad , Mi. n. lG. expreMe pronunciat Diuitia le

334쪽

de gratia: Scimus non omnibus dari. Unde R. Prosper, Caran. De ingratis c. I l. v. 273. sic provocat semipelagianos :. . . Dic, unde probes quod gratia Christi Nullum omnino hominem de cunctis , qui senerantur, Praetereat, cui non restuum vitamque beatum Impertire velit 'o' Εt s. Τhomas q. 24. De verit. ar. i5. Si gratia , scribit, omnibus datur, non videtur aliud esse quam aliquod naturaledonum ; nam in nullo inveniuntur Omnes homines converrare nisi in aliquo uriturali. ENO.

362. Besp. Ad l , D. Homines disponere ad fidem negati e juxta dicta per remotionem obstaculi, C. positive N. Quod si sermo sit de iis, qui in Deum creatorem et remunerator in credunt, dici potest eos non omni penitus sile supernaturali destitui, quamvis impersecta et inchoata , cujusmodi suit in Cornelio de quo s. Λugustinus De pra

arat. sanet. c. 7. scribit: Non sine aliqua fide donabat et ora bat. Nam, ut idem Sanctus in lib. l. Ad Simplis. q. 2. n. 2. adnotat: Fiunt inchoationes quaedam conceptionibus similes; rum tamen solum concipi, sed etiam nasci Opus est , ut aiaritam pervenimur aeternam. Quanam autem ratione ejusmodi conceptiones sant, exponit ibid. dicens: Incipit homo percipere stratiam , eae quo incipit Deo credere , vel interna, vel eaeterna admonitione motus ad Mem.

363. Λd 2 , D. In sensu exposito , C. alia ratione N. 364. Ad 3 , D. Qualem adStruimuS, C. supernaturalem , seu Proprie dictam tum ratione sui , tum ratione modi seu finis , scilicet fidei, N. Non enim omnium est Mes, scribit Λpostolus 2. ΤheSs. 3, 2.365. Λd 4 , N. Utrorumque Siquidem error Versabatur circa gratuitatem gratiae, quam, ut Vidimus, autumabant dari naturalibus hominum meritis; ala hoc Porro errore longe abest catholica doctrina, juxta quam Deus ex sola sua mi- fiericordia eam largitur , nec ulla merita ante fidem dantur. Dum vero si e s. Augustinus , Sive S. I'rosper negant

gratiam omnibus dari, loquutitur de gratia immediata sidei

335쪽

PART. I. CAP. V. DE GRATIAE DISTRlBUTIO XE. 335

actualis et persectae , refellentes Minipelagianos , qui eam saltein concedi nostris conatibus ac desideriis naturalibus contendebant ; ut patet ex eodem s. Prospero , qui Carm.

it. e. l. v. 30. sic eorundem errorem declarat: Nullum autem eae cunctis eaeortem muneris hujus Iudicio stenitum esse Dei; sed ut EMQUE MEREn ILIBERTATE SILA , ut eviat promissa vocantis, Quae sunt acersis indebita, DEBITA RECTIS.

366. Ad 5 , D. Agens de gratia sanctificante in praesenti statu , C. de gratia actuali in sensu exposito A. Nam de hac ita scribit lib. 3. coni. Gent. c. I 59. Deus quantum

in se est, paratus est omnibus gratiam dare; vult enim omnes homines salvos fieri, et ad astnitionem veritatis Uenire . . . .

Sed illi soli gratia privantur , qui in 1e ipsis gratiae impedimentum praestant.

367. IV. Obj. l' Si gratiae sumetentes insideli hus darentur , possent ipsi totam legem naturalem Servare, adeoque Deum diligere super omnia , ac justificari et salvari sine side. 2' Nulla in iis daretur ignorantia sidet invincibilis , quae tamen propositio in Baio damnata est; siquidem

esset voluntaria in causa illorum ignorantia. 3' Dehuisset dari gratia fidei Tyriis et Sidoniis. 4' Demum gratia eoi cessa insidelibus laret ipsis noxia; imputarentur enim ad culpam legis transgressiones , quae Sine illa , utpote n cessariae , in hypothesi catholicorum non imputarentur. 368. Resp. Λd i , Neg. Sequelam. tiusmodi enim Iegis observatio ac Dei dilectio ordinis naturalis tantum esset, s ne si de autem supernaturali nullus aditus patet ad salutem. 369. Ad 2 , Nest. Duo porro requiruntur ut aliquid voluntarium in causa dici deheat i ' ut essectus ex ea n cessario profluat; 2' ut saltem in confuso, ut ajunt, idem essectus Secuturus praevideatur. Ambo porro desunt in insidelibus , quibus nulla subest fidei notitia. 370. Ad 3 , D. Si pro meritis naturalibus gratia daretur , aut ex praeviso fidei consensu, C. secus N. 37l. Λd , My. ex dictis. Falsum enim est noxias ejus-

336쪽

TRACTATUS DE G TIA

modi gratias inrc tuli delibus, eum ipsi ex propria culpa oi dem obsisterent; delude quia etiamsi nullam gratiam obtinererit ad legem adimplendam naturalem , illius transgressiones imputarentur ad culpam, cum necessitas, quae exinde oriretur, umet moralis , non Plijsica , quae Sola excusat.

Dcus quantum eae se est, media suffcientia etiam infantibus decedentibus eae huc vim sine baptismale praeparaxit quibus ad salutem pervenire possent

372. Duplici cx causa seri potest, ut insanies sine ha-Ρtismo moriantur, aut physica aut morali; prior provenit ex naturae cursu ; Posterior ex parentum Voluntate. Si ex parentum oscitantia aut malitia sacro latice insantes minimo tingantur, jam patet hunc defectum in Deum haud refundi posse; si ex naturae autem cursu id accidat, neque hoc ex Deo repeti potest, si in hunc finem illuni naturae cursum Deus non ordinaverit, ut insantes haptismo , adeoque salutis via destituantur.373. Jam vero , quominus hoc de Deo sentiamus, duo maxime obstant, tum sincera ejus voluntas saluaudi omnes homines, tum Christi mortis oblatio etiam pro his insantibus , teste Λpostolo, qui 2. Cor. 5, 14. l. . ex Christi morte pro omnibus, colligit omnes in Adam mortuos esse,

scribens : Si unus pro omnibus mortuus est, eryo Omnes mortui sunt: et pro 'omnibus mortuus est Christus; adeoque et

pro insantibus Sanguinis sui pretium dedit Christus , ae proinde media salutis ipsis applicanda compara it.

DIFFICULTATES

374. Obj. l' Augustino teste in lib. De dono perseu. c. l2. et Epist. l94., Solo Deo nolente ejusmodi parvulis non consertur baptisma ; 2' ad inscrutabilia Dei judicia confugit s. Doctor lib. cit . ut rationem reddat, cur ex duobus insuntibus alter hyptigetur, alter vero non. 3' Sane cx Dei Diqiligod by Go le

337쪽

voluntate hic naturae ordo constitutus est, atque ex praevisione impedimenti inde orituri , ne insanies ad baptismum

pervenire queant. Iam vero , imanum Omnino et contra rationem est, ut argu hal s. Prosper in Resp. ad 6. objeci. Vincentian. , dicere , voluntatem Dei eae Dei voluntate non seri. 4' Demum provisoris est , malum impendens ab eo avertere , cui providet. Ergo. 375. Resp. Λd i , D. Deo nolente, negative Seu permis- sire, C. positive N. Siquidem ex sola Dei permissione sit, ut ejusmodi parvuli ad baptismum perVenire non possint, cum ipse non teneatur constitulum naturae ordinem in illorum gratiam intervertere. Nec alius est sensuS S. Augustini , qui adversus Iulianum propugnat Christi mortem pro omnibus etiam insantibus. 376. Ad 2 , D. Comparative, C. absolute N. Etenim

s. Λugustinus D. i94. n. 32. quaereus : Cur providentia Dei non consulit omnibus parvulis stiorum Suorum , et mn- nullis eonsulit sitis impiorum, exclamat cum Apostolo: O allia

ludo Quia reipsa ex solis inserutabilibus Dei judiciis sit, ut

ex duobus parvulis in iisdem rerum adjunctis constitutis , alteri administrari lavacrum possit, alteri vero non item. 377. Ad 3 , D. Quin in ea constituenda Deus ut finem intenderit haptismi impedimentum, C. secus N. Deus enim, nostra cogitandi ratione , seu logice , priuS hunc naturae Ordinem constituit, deinde ordinem gratiae quae illi super- enit, adeoque illius vicibus iste subjicitur ; si proinde naturalis ordo . quem , ut diximus , Deus intervertere non tenetur, essiciat ut parvulus prius moriatur, quam tingi po sit , praeter Dei intentionem id contingit. S. Prosper non loquitur de duplicis ordiuis collisione, de qua nos disserimus , sed de duplici Dei voluntate , quarum altera cum altera conflictetur.378. Ad 4 , D. Provisoris particularis, C. generalis seu

universalis A . Siquidem provisor universalis , uti s. Τhomas P. t. q. 22. M. 2. ad 2. Observat, permittit aliquem desectum in aliquo particulari accidere , ne impediatur bonum totius. Vol. III. 22 Diuitigod by Cooste

338쪽

DE GRATIA

DE GRATIA SANCTIFICANTE

PRAENOTIONES

379. Quandoquidem a gratiae sanctificantis germana de

snitione pendet nexus totius catholicae doctrinae, cui e di metro adversatur invectum a novatoribus see. XVI. de justificatione systema, ab illa exordimur. Ex communi Porro theologorum Sententia gratia sanctificans, quae et habitu lis nuncupatur sic definiri solet: Est supereaturale Dei d num permanenter inhaerens animae, quo homo immediate et formaliter Sanctua es itur, justus, Deo gratus, situs Dei adoptivus , ea ae eliciendi opera meritoria Citae aeternae , ejusdemque haeres. 380. Haec porro definitio veritates omnes catholicas , quae hue reseruntur complectitur , ac l' gratiam hanc animae nostrae inhaerentem esse; 2' asserentem justitiam aesanctitatem formalem ; 3' inseparabilem esse a justificatione; 4' eam item donum Dei esse, ad quod homo se quidem disponere per gratias actuales poteSt, numquam vero illud Proprie mereri, cum gratis a Deo communicetur; 5' non ita gratiam sanctificantem inhaerere homini justo, ut amitti ea nequeat amplius ; G' numquam hominem certum esse de side , se eam possidere ; multo Vero minus credere divina fide debere, se ea instructum esse ; γ' per justificationem peccatum prorsus depelli ab anima justi, nec am-

339쪽

plius ei nocere coucupiscentiam , quae ei relinquitur ad agonem et ad meritorum segetem Sibi comparandam , si rite eidem resistat; 8' haec merita fructum esse gratiae sanctificantis , quae per opera meritoria etiam augetur; ca si in ea quis usque ad finem perseveret, haeres sit aeternae itae , cujus gloria pro ratione meritorum major aut minor erit. Quae quidem totidem dogmata a Tridentino sancita deside sunt, uti ex asserendis illius canonibus constabit. 381. Catholicae huic doctrinae adVereatur novatorum sec. XVI. systema, qui assumentes justiliam originalem humanae naturae essentialem sui me , ex illius amissione intulerunt : l ' hominem per Originariam noxam essentialiter ac substantialiter fuisse corruptum , adeoque originale peccatum uti qualitatem positivam , et substantiam quandam eidem necessario ac inseparabiliter inhaerere; 2' per originalem lapsum intelligentiam ac voluntatem, etiam prout facultates naturales sunt , omnem activitatem suam amisisse , nec inservire nisi ad peccandum; 3' peccata actualia non esse nisi totidem peccati originalis manifestationes ;nec proinde posse hominem ad justificationem se disponere, quae parit sanctificationem ; 4' justificationem a sola fide

formaliter produci absque ulla ex parte hominis cooperatione ; 5' hanc justiseationem adeoque. et sanctitatem tolam externam eme , quae in Sola non imputatione peccatorum consistit; si' sanctitatem ac justitiam non esse propriam

hominis justificati, sed esse ipsam formalem Christi mi clitatem et justitiam , per fidem apprehensam.

382. Praeter hos errores ac enumeratas catholicas veritates , plura sunt, quac lihere in scholis agitantur. Disputant enim inter se catholici theologi l ' Utrum gratia sanctificans , qualitas quaedam phosica vel moralis sit , creata vel increata , imo ipsa Spiritus Sancti persona haberi debeat, quae substantialiter animae justi communicetur , eamque vivificet, prout placuit Magistro sententiarum , Pelavio ac Thomassino. 2' Utrum gratia per modum

habitus inhaereat animae justi , an potius sit ipsa gratia

340쪽

340 TRACTATUS DE GRATI

actualis , quae jugiter influat in animam justi eamque secundam efficiat , prout juxta Morinum tenuerunt patres ac doctores reliqui usque ad soc. XII. quo doctrina de habi- tuum infusione primum obtinere cocpit. 3' Utrum gratia sanctificans a virtute cliaritatis realiter nec ne distinguatur. 4' Utrum una cum virtutibus theologicis et gratia sancti-seante habitus insundantur virtutum moralium , qui facilius reddant illarum exercitium ; sententiam affirmantem tanquam probabiliorem adoptavit cone. Viennense uti habetur in Clementina de Summa Trin. 5' Utrum dispositiones, quae in adultis praerequiruntur ad justificationem , veram meriti saltem de congruo rationem haheant nec ne. 6' Utrum adactum salutarem constituendum et eliciendum praeter gratiam Sanctificantem etiam in lacilioribus opus sit gratia actuali , ut supernaturalis haberi debeat. 383. His porro aliisque controVeniis , quae dogma non attingunt, praetermissis , nos accedimus ad veritates catholicas adstruendas ac vindicandas ; ac primum de justificatione , quae contrOVersiae caput est, agere constituimus.

CAPUT II.

DE JUSTIFICATIONE IMPII

384. Tria sunt quae de justificatione disceptari solent, de ejus nempe natura, de dispositionibus quae eana prae cedoro debent, ac de ejusdem proprietatibus. Distinetis articulis de singulis ex ordine disseremus.

ARTICULUS I.

DE JUSTIFICATIONIS NATURA

385. Quadrifariam in Seripturis vox Iustiscationis accipitur , i' pro lege ut Ps. II 8. Iustiscationes tuas custodiam; 2' pro aequisitione justitiae , ut l. Cor. 6, ll. meo quidem fuistis, sed abluti estis , sed sancti uti estis, sed justi uti estis; 3' pro incremento justitiae juxta illud Apoc. 22, 1 l.

SEARCH

MENU NAVIGATION