Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

351쪽

PART. II. CAP. II. DE JUSTIFICATIONE IMPII. Sal

illo donans tUbis omnia delista ; vivi ando igitur Deus donat seu remittit delicta. Seriem porro actuum, qui in impii justificatione Iocum habent , saepe omittit Scriptura, ut sistat in ultimo essectu seu in peccatorum remissione. Novatorum deceptio provenit ex ordine quem concipiunt injustificatione, ita ut prius sit remissio peccatorum , quam deinde subsequatur sanctificatio ac justificatio ; dum juxta doctrinam catholicam e converso prius sancti seatio et justificatio , postea vero peccatorum remissio ordine et natura concipi debeant. 421. Ad 2 , My. Imo longe magis meritorum Christivis ae essicacia elucent in doctrina catholica, juxta quam

Christus vere dissolvit opera diaboli, purgationem peccatorum faciens, delensque quod adlersus nos erat chirographum αε- creti , sanctos ae immaculatos nos efficiens , quam in abjecto

protestantium systemate. Nam juxta hoc Christus nos r liquisset in sordibus, quas meritis suis tantum tegeret ne appareant, et puniantur. Quam indigna haec Deo sunt leuomodo vero per catholicam doctrinam laVetur superbia , dum quidquid habemus , Deo in acceptis reserre debeamus 3 Sed protestantes magistri ac doctores humilitatiseMe nequeunt, cum eam ignorent.

ARTICULUS II.

DE DISPOSITIONIBUS AD IUSTIFICATIONEM

422. Cum novat res praemiserint, hominem per originariam labem omnem amisisse activitatem , intulerunt nullas praerequiri in peccatore dispositiones ad justificationem assequendam ; contra vero catholici ex adverso prin-eipio , quod liberum arbitrium per peccatum minime fuerit extinctum , inserunt , peceatorem divina gratia actuali praeventum disponere se debere ad justificationem assequendam. Insuper juxta novatores fides sola ea est, quae

formaliter hominem justisseat, cum per eam apprehendat merita seu justitiam Christi; ast juxta catholicos praeter

352쪽

352 TRACTATUS DE GII ATI A

fidem aliae dispositiones praerequiruntur , Spes scilicet , contritio, poenitentia etc. Fides demum , quae ex uoV

torum systemate justificat, non est nisi saucia illa, qua quis pro certo habet sibi imputari justitiam Christi, dimitti

peccatorum poenam, ac se in Christo uti innocentem ac sanctum specturi a Deo , quamvis intus culpae omnes perseverent ac vivant; in doctrina vero catholica, fides quae est initium, fundamentum ac radix omnis justificatiouis, infrino assenin consistit, qui praebetur omnibus veritatibus a Deo revelatis. En verha quihus Tridentinum Sem. G. c. G. doctrinam catholicam exponit: Disponuntur autem mi ipsam jussiliam , dum eaecitati divina stratia et aluti, suem eae

auditu concipientes libere moventur in Deum , credentes vera esse , quae disinitus revelata et promissa sunt, atque illud inprimis , a Deri justi ari impium per gratiam Uua , per redempsionem , quae est in Christo Iesu; et dum .peccatores Aserae intellistentes , a divinae justitiae timore, quo utiliter eo cutiuntur, ad considerandiam Dei misericordiam se convertendo , in spem eriguntur , Menos, Deum sibi propter Christum propitium fore , illumque tanquam omnem justitiae fontem diligere incipiunt; ae Propterea morentur adversus peccata per odium aliquod et detesta tionem. Est ibid. c. 7. ne dispositionem seu praeparationem justiscatio ipsa consequitur , quae non est sola peccatorum remissio, sed et sancti alio, et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem stratiae et

donorum.

423. Ut igitur tres antitheses , quae in doctrina catholica tribus novatorum recensitis erroribus Opponuntur , adstruamus , insequentes statuimus propoSitiones.

In adultis ad justi alionem congequendam aliquae praeter sdem dispositiones praerequiruntur ; seu Sola siles non justiscat 424. De fido est propositio his verbis a Τridentinos S. s. can. 9. sancita : Si quis dixerit, Sola sile impium Diuit Corale

353쪽

PART. II. CAP. II. DE JUSTIFICATIONE INPli. abs

justi ari , ita ut intelligat, nihil aliud requiri, quod ad j

stiscationis gratiam consequendam cooperetrur , et nulla eae parte necesse esse eum suae voluntatis motu praeparari, atque

disponi; anathema sit. Ex Hidentino igitur ad justificationem l ' dispositiones praerequiruntur; 2' hae dispositiones ad solam fidem non coarctantur. 425. Hae porro dispositiones non habent rationem meriti proprie dicti, cum gratia sanctificans a Deo gratis intuitu meritorum Christi tribuatur, sed requiruntur tantum ad tollendum impedimentum seu obstaculum ad illius coli tionem , tanquam conditio sine qua non; vel ad Summum, si placet, rationem habent meriti de congruo et impetrarerii. Insuper dispositiones, quae praeter fidem ad justificationem necessariae censentur , sunt timor , spes , charitas saltem inchoata , poenitentia , propositumque servandi in posterum divina mandata , uti loc. cit. exponit Τridentinum. 426. Prior autem propositionis pars sic facile ex Scriptum evincitur : ipsae ad justificationem in adultis constanter conVersionem ac poenitentiam exigunt; aliquae igitur dispositiones ad illam praerequiruntur. Zach. 1, 3. Convertimini

ad me , ait Dominus eaeercituum, et conpertar ad vos. Christus ero Luc. l3, 3. Risi, inquit, poenitentiam Miseritis, omnes similiter peribitis. Compunctis proinde Iudaeis Act. 2, 38. dixit Petrus : Poenitentiam agite et baptizetur unusquisque Ne- strum in nomine Iesu Christi, in remissionem peccatorum. Adeo haec aperta sunt, ut eludi nulla ratione valeant.

427. Nil mirum si post haec patres unanimes in haedoctrina inveniamus. Satis hie sit vulgatum s. Augustini es-

satum adducere ex Sem. i5. De verb. Apost. e. ll. n. 13. Oui fecit te sine te, non te justiscat sine te . . . fecit nescientem , justiseat volentem. Quibus verbis etiam significat s. Doctor, peccatorem qui voluntario a Deo recessit, debere per Voluntariam conversionem ad Deum accedere , ut cum eo roeoncilietur.

428. Posterior propositionis pars , in qua asSeritur so- Iam sidem non justificare, iisdem argumentis adstruitur.

354쪽

Nam saerac Litterae aperto testantur, practor fidem hona opera rcquiri ad justificationem. Jacobus enim in epist. sua c. 2, 24. Eae operibus , inquit, justis eatur homo, et non ea e tantum; cujus rei rationem reddens alieit v. 26. Messine operibus mortua est. Neque a Iacolio dissentit Paulus , qui Rom. 2, l3. scribit: Non enim auditores Dyis justi sunt apud Deum , sed factores legis justi abuntur. Exponit porro idem Apostolus Gal. 5, 6. cujusmodi sit fides, quae

justificat, dicens: In Christo Iesu neque eircumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed siles, quae per Charitatem op ratur. Ergo non sola fides ex Λpostolo . quae sterilis sit,ca est qua justificatur homo , sed una cum operibus quae eam comitantur, imo ex ea producuntur. 429. Ecclesiae patres nihil magis inculcant quam ho norum operum necessitatem una cum fide. ut quis Deo placeat. S. Jo. Chrysostomus Hom. 6 l. in Matth. inter cetera ait: Nisi vitam sue nostra ilignam ducamus , eaetremas clabimus pomuu. S. Augustinus integrum librum scripsit De μου et operibus ad refellendos nox atorum praedecessorre haereticos, qui codem errore detinebantur; et Serm. 16. De verb. apost. c. 6. A si , inquit, incipit homo ; sed et memones credunt et contremiscunt . . . Adde emo Mei spem ... ipsique

spei adde charitatem; ac Sem. 27. c. l. Domus Dei, scribit, credendo fundatur , sperando erigitur , diligendo perscitur. 430. Domum ratio theologica catholicae veritati suffragatur : etenim nequit novatorum admitti systema, nisi gratis aessumas l' sidem Adueiam tantum esse. 2' Fidem rursum solitariam permanere, non autem foecundam virtutum colo- rarum parentem esse , praesertim vero charitati8 , quae ex

ea profluit. 3' Ante justificationem hominem ad instar trunci passive ita sub concupiscentiae dominatu se habere , ut nihil omnino ad operandum valeat; quae tamen salsa sunt Omnia imo et absurda. Accedit 4' quod udversariorum

systema virtuti exitiale sit, cum Omnes ejusdem vervos Drao

cidat , hominique ad vitia omnia laxet habenam.

355쪽

PART. II. CAP. II. DE JUSTIFICATIONE IMPII.

DIFFICULTATES

43l. Ι. O . Scriptura soli fidei constanter justificationem tribuit; Bom. enim 3, 28. scribit Apostolus : Arbitramur justiseari hominem per sdem sine operibus legis ; et ibid. c. 4, 2. Si Abraham eae operibus justiscatus rat, habet yloriam , sed non apua Deum; et V. 5. Ei vero qui non operatur , eredenti autem in eum, qui ju3iscat impium , reputatur Mes ad justitiam secundum propositum stratiae Dei; etc. 5, l. justiscati ergo eae Me. Huic doctrinae insistens idem Apostolus Ephcs. 2, 8. repetit: Gratia estis salvati per sdem. Adeo ut vero hanc thesim dixeris apostoli Pauli. Ergo. 432. Ilesp. D. A. Fidei vivae, quaequo per charitatem operatur justifieationem tribuit Scriptura, C. fidei mortuaeae sine operibus N. aut etiam: Scriptura fidei soli tribuit justificationem ad eorum exclusionem operum , quae fidem seu vocationem ad fidem praeeedunt, C. quae fidem sequuntur et in ea fundantur , imo ex ea Oriuntur N. Scopus Apostoli est excludere merita , quae ex operibus naturaliter honestis

sibi tribuebant ethnici, aut quae ex operibus legis sine gratia et fide in Christum sibi adscrihebant judaei, adeoque alii

supra alios se esserebant, et illis operibus a se aut in judes mo , aut in ethnicismo patratis causam assignabant propriae vocationis ad fidem. Ad utrorumque compescendum tumorem Apostolus de larat gratis omnes suisse Vocatos , cum nulla opera ante fidem facta eam promereri potuerint, utpote nullius valoris coram Deo, qui gratis eos vocavit et justificavit per solam fidem gratuito eis concessam. Porro opera, quae fidem sequuntur et ex Pa dimanant, numquam Apostolum exclusisse a justificatione , testes sunt omnes ejusdem epistolae , quibus fideles ad omnimodam sanctitatem informat.

433. II. Obj. Solius fidei Scriptura meminit, quoties de justificatione agitur; e. gr. Matth. 9, 22. Fides tua te salvam ferit; Luc. 8, 50. Crede tantum, et salva erit; JO. l,l2. Dedit eis potestatem sitos Dei seri, his qui eredunt in no-

356쪽

T BACTATUA DE GRATIA

mine ejus; et ibid. 3, 36. Oui credit in Ilium, habet in sinaeternam. Hinc Philippus Eunucho Aet. 8, 37. baptismum poscenti respondit: Si eredis eae toto eorde , liret. Ergo. 434. Resp. D. A. Quatenus ceteras dispositiones supponit, C. ad illarum exclusionem N. Cum plures causae ad eumdem essectum producendum concurrunt, potest compendii musa modo uni modo alteri essectus adscribi. Hae autem ratione se gerunt scriptores sacri, qui justificationem interdum fidei tribuunt, ut patet ex objectis testimoniis, interdum vero spei, ut Rom. 8, 24. Spe sali, facti sumus; interdum charitati , ut Luc. 7 , 47. Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit inultum; interdum timori, ut Ecclesiastiet i, 27. Timor Domini expellit pereatum; interdum eleemosynae ut Tob. 12, 9. Eleemosyna a morte liberat, et ita porro , quin ceterae dispositiones excludantur. Ideo autem freque tior fidei mentio sit , quia sides ceterarum omnium origo et fundamentum est, imo radix quae in reliquas jugiter insuit. 435. Inst. Atqui Scripturae fidem exhibent uti causam adaequatam justificationis ad ceterarum exclusionem. Nam l ' Apostolus Rom. I, lG. scribit: Evangelium virtus Dei est

in salutem omni credenti; justitia enim Dei in eo revelatur

eae sue in Mem; non igitur ex fide in opera. 2' Quo sensu

Habacuc 2, 4. dicitur : I tus ea Me vixit, ergo fides vitam , quam inchoavit , continuat. 3' Sane Abraham iam provectus erat in sanctitate, cum de eo dictum est Genes. 15, G. Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi αι justitiam. 4' Opora vero , quae sidei superveniunt, a justi- sicatione exclusisse Λpostolum patet ex iis , quae scripsit Bom. 4, 2. Si enim Abraham eae veribus Dat casus est ,hubet stloriam, sed non apud Deum. 5' Si fidei praeterea ceterisque virtutibus veluti dispositionibus trihuenda justificatio esset, illis adscribi ea posset; attamen cone. Amusicanum cap. 4. desinivit: Ut a peccato pumemur, Deus v luntatem nostram non expectat. 6' Reipsa plures quotidie sine ulla voluntatis coopcrationc justificantur, uti amentes, auu Diuii tred by Cooste

357쪽

qui lethali morbo correpti rationis usu destituti sunt, quibus sacramenta administrantur. Ergo.

436. Resp. N. γι. ad i , prob. D. Iustitia Dei revelatur ex sde inchoata et impersecta in fidem perfectam, et charitate inlarmatam , C. in 1idem sine charitate ac bonis operihus N. Hoc nunquam docuit Apostolus. 437. Ad 2', D. Iustus vivit ex fide viva, quae per ch ritatem operatur, C. ex fide mortua N. Quod enim mortuum est, nequit alteri Vitam communicare ; porro fides sine oporibus mortua est, ut docet Iacobus apostolus. 438. Ad 3 , D. Adeoque novum ejus justificatio incrementum accepit, quia ex fide in fidem progressus est, C. secus N. Cum enim fides per opera justiscet, ideo per eadem bona opera justificationem auget magis semper ac perficit. Eodem testimonio proinde usus est Iacobus apostolus, ut evinceret fidom sine operihus non justificare.

439. Ad 4 , D. Exclusit Apostolus a justificatione Opera sine fide patrata, C. Opera quae pepererit fideR X. Placuit itaque Abraham Deo primum ob fidem, magis deinceps ac magis placuit per opera si dei intexta. 440. Ad N', D. Conc. Arausicanum definivit, Deum

non expectare Voluntatem nostram , ut a peccatis purgemur in sensu semipelagianorum, C. ad excludendam rationem dispositionis seu conditionis, quam Deus exigit ad nos justificandos N. Error semipelagianorum, ut suo loco vidimus, in eo erat, quod Vellent merita nostra pracvenire Dei gratiam.

44 l. Λd si , D. Insantes, aut qui infantibus aequiparantur, uti perpetuo amentes , C. reliqui subd. justificantur vi praecedentis dispositionis, quae Virtualiter perseVeret, C. sine illa IV. Illa semper suppossitur in iis, qui lethali morbo

correpti sacramentis muniuntur.

442. ΙΙΙ. Obj. Patres conspirant Omnes in justificatione uni fidei tribuenda. S. HilariuA in uatili. e. s. n. 6. Fides, inquit, sola justi at; Ambrosiaster in Epist. ad Rom. c. 3. scribit : Sola Me justi uti sunt dono Dei; s. Io. Chrysostonius Hom. de Me n. l. Fidelem , ait, sine γε ribus possum

358쪽

358 Tn cTATUA DE GRATIA ostendere et visisse, et in regnum caelorum inisse . . . mirotantum credidit, et vitam habuit; A Λugustinus lib. i. Cont. duas hist. Pelastian. c. 2 l. n. 3 3. Quantaelibet, inquit, fuisse virtutis antiquos praedices bustos, non eos sulcos fecit, nisi scies mediatoris; s. Leo Ep. 124 , cap. 4. Fides vera justiscans impios et creans justos. Demum f. Bernardus in Trari. ad Umon. de s. Victore , de Baptismo c. 2. assirmat, ideo Christum tantum dixisse : Oui non crediderit, conci mnabitur, ut innueret, solum interdum fidem morere ad salutem. Ergo.

443. Resp. D. A. I'rout fidem contradistinguebant ab operibus legis , aut naturaliter honestis, C. prout ex vi fidei eliciuntur N. Hac ratione tum A. Hilarius, tum fimbrosiaster dixerunt solam fidem justificare. Objecta s. Io. Chrysostomi homilia spuria est, nec Objectis verbis significatur, nisi interdum opera externa non requiri ad justificationem, ut palet ex latronis exemplo, qui non solum credidit, sed speravit insuper ac dilexit. 444. S. Λugustinus adstruit adversus pelagianos, non fuisse veteres justificatos solis legis operibus, sed fide in Christum venturum , uti et nos justificamur per fidem in Christum PaSSum. 445. S. Leo loquitur de side catholica per oppositionem ad commenta haereticorum , quae non Salvant, Sed

446. S. Bernardus unice intendit significare, quandoque actualem baptismi susceptionem non requiri ad salutem. Ceterum ipso Sem. 24. in cant. docet: Nee fides sine operibus , nec opera sine sile sussciunt ad animi rectitudinem.

Fides quae ad justi cationem requiritur, non est fiducia in divinis promissionibus , sed srmus an nos ad ea omnia, quae Deus revelavit

447. De fide propositio est ex desinitione Tridentinis s. s. caii. l2. Si quis diserit, Iidem justimantem nihil

359쪽

aliud esse , quam siluriam divinae missericordiae peccata remittontis propter Christum p vel eam siduciam solam esse , qua justificamur ; anata. 3it.

448. Cujusmodi porro sit fiducia , quam unice necessariam protestantes depraedicabant ad justificationem , patet ex toto illorum systemate Triplex enim ab illis fides distinguitur ; historica, scilicet, quae pro Objecto habet veritates omnes divinitus revelatas I miracularum, Seu Potestas miraculorum edendorum promissionum , qua quis credit promissionibus divinis de remissione peccatorum ob Christi merita ; haec autem postrema sola est, quae justi fiteat, dum quispiam sibi in particulari credit remitti, seu potius re missa esse peccata per Christum. 440. Fiducia, ut firmior sit, concipitur ab ipsis uti objectia , quia si subjectiva esset et intrinseca , debilis ac imperfecta laret; extrinseca proinde semper manet, quam isa subjecto recipiatur ; quod explicat Calvinus exempla ollae stetitis, quas in se recondit thesauram; nulla siquidem intercedit intrinseca necessitudo inter vas fictile ac vile , et thesaurum pretiosum. Ex quo discrimen apparet, quod interponitur inter fiduciam protestantium et fiduciam seu spem , quam etiam ad justificationem necessariam tenent catholici. 450. Iam vero Scripturis divinis inniti catholicam citu n-riatam veritatem ita ostendimus : olivia sunt divinorum eloquiorum oracula , quibus fides ad justificationem nece saria exhibetur in a mensu veritatibus a Deo revelatis ; Ma

ei ult. l 5. ait Christus: Praedicate oroevelium omni creaturae ; qui crediderit . . . salvus erit ; IO. 20, 3 l. Haec scripta sunt ut credriis, quia Iesus est Christus situs Dei, et ut eredentes vitam habeatis in nomine ejus; Bom. I 0, 9. Si cons-tearis in Ore tuo Dominum Iesum, et in corde tuo credideris, quod Deus illum suscitavit a mortuis , salvus eris ; Aes. 8, 37.

Philippus nil aliud ab Eunucho ut bapti Zaretur exegit, quam fidem in Christum , dicens : Si credis eae toto corde, licet; respondit porro Eunuchus: Credo , Filium Dei esse Iesum

360쪽

TRACTATUS DE GRATI

Christum. Quidnam vero in liis aliisque textibus de haer licorum fiducia 345l. Praxis , quae ab aetate apostolim in universa obtinuit Ecclesia , nil aliud suadet. Siquidem ad tingendoqcatechumenos non exigebatur nisi professio fidei praecipuorum articulorum, qui in Symbolo continentur. 452. Post liaec supervacaneum est patres singillatim appellare ad eandem veritalem ndstruendam , quDrum unanimis consensus est , necessariam ad justificationem resosidem dogmaticam , seu historicam , ut eam Vocant adve

sarii. Horum testimonia per secula digesta profert Bellar- minus De justise. lih. l. c. 9. Huic principio innixi dcclararunt haereticis nullam patere Viam ad salutem , eo quod non acquiescerent fidei ah Ecclesia traditae. De haereticorum fiducia nullum pones ipsos vestigium occurrit. Omnes illam fidei notionem tonuerunt , quam praehet Apostolus Heb. li, l. Fides est sperandarum substantia rerum, ataumentum risu apparentium , seu persuasio et convictio intellectus eorum quae non aPParent.

453. Batio ipsa novatorum commentum excludit; fides enim seu fiducia de dimissila sibi peecatis ipsam justificationem necessario supponit ac subsequitur , eam igitur non

esset t. Praeterea in hac hvpothesi inutilis foret oratio , qua petitur dimissio peccatorum, cum quisque fide tenere debeat jam sibi illa suisse dimissa. Demum qui seri pο-issi, ut ante justificationem quispiam credat sibi dimissa peccata esse , si ante illam ex protestantium systemate nulla homo libertate fruitur 3

DIFFICULTATES

454. Obj. Christus ad remissionem Deccatorum nonnisi fidem postulat; Matth. 9, 2. Videns Mem illorum, dixit paralytico p coiisse sit, remittuntur tibi peccata tua , et ibid. V. 22. ad hemorrhoissam : Con e stia, siles tua te salvam fecit. Hinc IIarc. it, 24. eandem fiduciam inculcat discipulis

SEARCH

MENU NAVIGATION