장음표시 사용
341쪽
PART. II. CAP. II. DE IUSTIFICATIONE IMPi I. 341
Oui justus est, justifcetur adhue ς 4' demum pro declaratione externa justitiae modo sorensi , quo scilicet judex acrimine immunem quempiam pronunciat, juxta illud Prov. 17, i5. Oui justiscat impium, et qui condemnat justum , abominabilis est uterque apud Deum. 386. Jam vero protestantes, Luthero et Calvino ducibus, in postrema significatione adhi heri in Scripturis hanc vocem autumant , cum de peccatoris justificatione agitur. Quo sit, ut juxta ipsorum systema, nec Peccata V re r mittantur, sed solum tegantur ob extrinsecam justitiae Dei aut Christi imputationem , adeoque inficiantur aliquam in nobis fieri justificationis ope interiorem renovationem , qua homo intrinsece ac sormaliter ex peceatoro justus fiat. 387. Contra autem, ex catholicorum doctrina tradita a conc. Τridentino sem. s. c. 4. justificatione significatur translatio ab eo statu in quo homo nascitur filius primi Adae , in statum gratiae et adoptionis Aliorum Dei per secundum Adam Iexum Christum Salvatorem nostrum. Quapropter ex doctrina catholica justificatio consistit in interiori animae renovatione per inhaerentem ipsi gratiam ob Christi m rita. Quod magis eluceseit ex iis, quae ibidem c. 7. subdit Tridentinum , naturam justificationis enucleatius exponens: Unim formalis causa, inquit, est justitia Dei, non qua ipse justus est; sed qua nos justos facite qua videliret ab eo donati renovamur spiritu mentis nostrae.; et non modo reput mur , sed vere justi nominamur et sumus ... Id in hae impii
justi allam si, dum ejusdem Christi sanctissimae passionis merito per Spiritum S. eharitas Dei difffunditur in cordibus eorum, qui juStiscantur, atque ipsis inhaeret; unde in ipsa justi atione cum remissione peccatorum, haec Omnia simul infusa aecipit homo per Iesum Christum , cui inseritur , em,
388. Dum his verbis concilium veram justificationis notionem ac naturam exhibet, landamentale excludit novatorum principium de extrinseca solum peccatorum non
imputatione, ita ut justitia seu causa formalis justificatio-
342쪽
nis pariter tota extrinseca sit. Ut igitur catholicam doctrinam vindicemus, insequentes statuimus propositiones.
In justificatione impii peccata vere remittuntur ac prorsus delentur 389. De fide propositio est hoc can. 5. Sess. 5. a Tridentino sancita : Si quis per Iesu Christi Domini nostri yr tiam , quae in baptismate confertur , reatum Originalis peccati remuti negat; aut etiam oesserit non tolli totum id, quod veram et proprisin pereati rationem habet; sed illud dieittantum radi, aut non imputari; anata. sit. Quamvis radentia mun ad mentem novatorum non loquatur nisi de solo originali peccato, cum eadem ratio vigeat pro peccatis actualibus , ideo ad omnia prorsus extenditur concilii desinitio. 390. Vere porro peccata remitti seu auferri , deleri , ablui tum quoad reatum culpae, tum quoad reatum poenae praesertim aeternae, in impii justificatione Sacrae ii terae adeo aperte docent, ut aptiora vocabula ad id significandum inveniri nequeant. Etenim do. I, 29. de Christo dicitur : Ecce agnus Dei ecce qui tollit peccatum mundi; Aet. 3, 19. Convertimini, inquit Petrus , ut DELEANTUR
precata vestra; 2. Beg. l2, l3. Dominus TRANSTULIT pe eatum tuum. Sic Is. 44 , 22. DEI.EVI UT NUBEM iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua ; Ps. 50. Larabis me et super nivem dealbabor . . . Cor mundum crea in me Deus, et spiritum rectum innora in viseeribus meis ; et Apostolusi. Cor. 6, li. Abluti estis, sanet scati estis , justificati estis. Demum ceteris omissis, nihil luculentius asserri potest verbiis ejusdem Λpostoli Ephes. 5, 26. ubi scribit Christum sta
sum emst ut sanctiscaret, mundaret, et exhiberet ipsi sibi oloriosam Ecclesiam , non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 391. Patres toti in eo sunt, ut esserant Virtutem in
ritorum Christi tu auferendis delendisque peceatis. Ex Grae-
343쪽
PART. II. CAP. II. DE IUSTIFICATIONE IMPII. 343
eis s. Io. Chrysostomus De sacerd. lib. 3. n. i5. proprium sacerdotum novae legis esse affirmat, animae sordes non purgatas probare, sed pumare promus; et ex Latinis s. Augustinus ad Bonifae. lib. l. c. l3. haec habet : Dicimus baptisma dare omnium indulgemtiam peecatorum, et AUFERRE. CRIMINA , non radere.
392. Sanc nisi peccata in justificatione penitus delerentur ac auferrentur, salsa esset idea biblica , qua peccatores justificati exhibentur uti translati de morte ad vitam , uti. Io. 3, l4. aut excitati cum Christo, ut Bom. 6, 1. 393. Quod demum agnoverunt protestantes ipsi, qui adnisi sunt magistrorum suorum emollire sententias, quasi nempe , secus ac ipsorum Verba postulent, nihil aliud significare voluerint, cum dixerunt peccata non tolli per justificationem, quam peccata remanere materialiter, non autem formaliter quoad utrumque culpae ac Poenae reatum.
394. I. Ohj. i' Peccata in justificatione non vere remitti, sed tantum tegi ac non imputari declarat Psalm, sta 3I, 1. dicens : Beati quorum remissae rant iniquitates , et quorum tecta sunt peccata; quae verba Apostolus Rom. 4, T. adducit ac ita explanat, ut pateat perinde esse iniquitates remitti , ac tegi seu non imputari. 2' Insuper qua ratione id fiat, exponit 2. Cor. 5, l0. scribens: Deus erat in Chri
Sto mundum rem ilians sibi, NON REPUTANS illis delicta ipsorum. 3' Reipsa Rom. T, l7. Iam non ego, inquit, operor illud , sed quod habitat in me peccatum. Peccatum igitur adhuc perseverat in justo et operatur. 395. Besp. Ad l , N. Sic enim objeeta Psalmi verba
enarrat s. Augustinus Enare. 2. in Ps. 3 l. n. s. cooperta sunt peceata, abolita sunt, tecta sunt . . . Non sic intelligatis , quod disit cooperta sunt, quasi ibi sint et vivant. Hanc explanationem ipse contextus exigit , imo et ipsa rei natura , eum peccata tecta dicantur coram Deo ; nam omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Neque in alium finem Apo-
344쪽
stolus Bona. 4. adducit Objecta verba , nisi ut ex incat gratuitam prorsus esse justificationem , prout exponit vel ipse Bosenmulier in scholiis ad hunc locum. 396. Ad 2 , N. Hic enim germanus est sensus objecti loci ex 2. Cor. juxta s. JO. Chrysostomum , ceterosque patres Graecos et Latinos Syrumque interpretem: Deus erat in Christo reconcilians mundum sibi gratis remittens et condonans delicta ipsorum per Christi merita, seu intuita ejus paSsionis. 397. Ad 3 , D. Id est concupiscentia, quae improprie ab
Apostolo peeeatum vocatur , c. Peccatum formale ac proprie dictum F. Alioquin non adjecisset c. 8. Nihil nune damnationis est iis, qui sunt in Christo Iesu. 398. II. O . i' Iustificationis vocem accipi in Sacris litteris in sensu forensi de justo pronunciando, non autem es iendo , patet ex Rom. 8, 33. ubi legitur: Ouis aecusabit adnersus electos Dei Z Deus qui justi at, quis est quieondemnet 8 2' Nec alia uspiam hujus vocis signifieatio occurrit apud profanos scriptores. 3' Sacrae litterae praeterea Passim Omnia commemorant , quae ad justificationem insensu forensi reseruntur, judicium , judices, tribunal, a
cumtum , ac Satorem , testes , acta processus , Sententiam.
4' Hinc Apostolus Rom. 5, 13. scribit: Usque ad legem
peccatum erat in mundo , peccatum autem non imputabatur.5' Quo demum generales illae sententiae spectant, in quihus pronunciatur , nullum hominem justiseari apud Deum,
Omnesque indiscriminati in petere semper dehere remissionem suorum peccatorum quae salsa essent in systemate catholico , juxta quod peccata prorsus delentur. Ergo. 399. Besp. Ad l , D. Interdum, C. Semper ac praesertim in materia de qua agimus A. Ut patet ex adductis probationibus. Apostolus vero loc. cit. tum de interiori peceatorum abolitione loquitur . tum de exteriori deelaratione. 400. Ad 2', D. Quia seri plores profani omni prorsus d stituti erant sen ii theologico hujus vocis, C. secus N. Ipsi adhibebant vocem justificalionis juxta unicum Sensum cui
345쪽
assueti erant ; absurdum porro est exinde concludere , nullum alium Aensum a Scriptura subjici eidem verbo. 401. Ad 3 , D. Ut symbolice per ejusmodi sormas significarent quod interius longe sublimiori ratione Deus operatur , c. ut innuant larensem justificationem intercedere in remissione peccatorum N. Ad hunc sensum excludendum Sacrae litterae addunt, Deum peccata delere, abluere, tollere, auferre, quod in declaratione larensi certe non sit. 402. Ad 4 , D. Peccatum non imputabatur ad legis scriptae normam, definitis seu statutis poenis, C. non imputabatur omnino x Contrarium evincunt tot poenae, quas Deus sumpsit ante legem Mosaicam de scelestis liominibus.
403. Ad 5 , D. Ex propria justitia, C. ex Dei miseratione et gratia A. Quod si etiam justi jugiter veniam
admissorum erratorum petere a Deo debent, non ideo id praestari ab ipsis debet, quasi vere remissae non essent eorum noxae, sed quia tum novis semper aut plerumque naevis Be commaculant, tum quia omnimoda certitudine scire nequeunt, utrum reipsa Veniam ac remissionem anteactorum peccatorum Obtinuerint. Λdeoque apprime omnia
componuntur in doctrina catholica , quae in Seripturis
Immi formaliter non justi antur vel sola imputatione justitiae Christi, rei sola peccatorum remissione ; sed justi antur per gratiam et charitatem , quae in cordibus eorum per Spiritum S. difffunditur, at e illis inhaeret; neque gratia , qua justi amur , est tantum favor Dei
a cone. Tridentino his canonibus desulta gem. 6. ean. 10. Si quis diserit, homines per eam ipsam justitiam Chrysti formaliter justos ras'; anath. sit. Can. ll. Si quis diaerit , homines justiseari nel sola mputatione justitiae Christi, vel
Ma peccatorum remissione , eaeclusa gratia et charitate, quae Diqitigod by Corale
346쪽
in eordibus eorum per Spiritum S. dii undatur, atque illis
inhaereat; aut etiam gratiam, qua justiscamur, esse tantum favorem Dei; anathema sit.
405. Iam vero catholicam hane doctrinam Scripturarum ae patrum auctoritati niti, ex apertissimila testimoniis quae rem conficiunt abunde liquet. Etenim ut a Scripturis initium ducamus, Apostolus Rom. b, 5. Charitas Dei, Scribit , diffusa est in cordibus nostris per Spiritum S., qui datus est nobis, et v. 17. prosequitur loquens de justis: abundantiam gratias, et donationis, et justitiae accipientes, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. Et clarius adhuc idem Apostolus ad Τit. 3, 5. rationem exponens justificationis ,
Salvos, inquit, nos fecit per lavacrum restenerationis et renovationis Spiritus Saneti, quem effudit in nos abunde per δε- sum Christum Saluatorem nostrum , ut juatiscati stralia ipsius
haeredes simus secundum spem vitae aeternae. Non igitur aut
in soIa externa imputatione justitiae Christi, aut in sola peccatorum remissione justificatio consistit ex Scriptura, sed in regeneratione ac interna renovatione, quae fiat per es- fusionem Spiritus Sancti, seu charitatis in nobis, quaeque jugiter in cordibus nostris permaneat juxta illud Christi Io. 14 , 23. Ad eum justum in veniemus et mansionem apua
406. Nec aliter patres docuerunt, ex quibus s. Λugu-8tinus Visus cst novatorum errores in antocessum refellere;
siquidem in lib. De spis. et liti. c. s. agens de fide, per quam justificationem adipiscimur , Sicut autem , inquit, istasides Christi dicta est, non qua credit Christus , sic et illa justitia Dei, non qua justus est Deus ἰ utrumque enim nostrum est; sed ideo Dei et Christi dicitur , quod ejus nobis largitate donatur. Eadem repetit ibid. cap. 32. et alibi sac-pe , adeo ut Calvinus professus sit se ab Augustino discedere , quia gratiam ad sancti ationem refert, qua in vitae novitatem per Spiritum regeneramur, quasi nempe aliter docu rit s. Augustinus ab eo quod docuere Scripturae ae univer
347쪽
407. Angeliciis Doctor l. 2. g. lla. M. 2. rationem theologicam hujus doctrinae suppeditat, dum animadvertit concipi non posse remissionem peccati , quin concipiatur gratiae insutio , per quam homo interius reno etur, ut ex objecto odii objectum sat amoris et dilectionis. Exinde concludit, justificationem quendam motum ac transitum esse de statu in statum , et i h. ar. 8. his verbis quomodo id sat exponit: Iustiscatio impii non est successiva , sed ordine naturae unum eorum est prius altero ; et inter ea naturali ordine primum est stratiae infusio, seeundum
motus liberi arbitrii in Deum, tertium est motus liberi arbitrii
in peccatum, quartum vero est remisSis culpae. .
408. Ex hactenus vindicatis via patet ad elucidandam domesticam controversiam , utrum gratia inhaerens , qua formaliter justificamur , habitualis an vero actualis censenda sit. Siquidem ex adductis tum Seripturarum tum patrum documentis vix dubitari posse videtur, eam habitualem esse ac inhaerentem animae ad modum qualitatis, ut uni, qua haec justa et saucia constituatur. Nec obstant quae profert Morinus De poenitentia lib. 8. cap. 2. et seqq. de patribus, quorum nemo aut de habitibus ac habituum insusione, aut de gratia sancti ante ae habituali mentionem injecerit; nec enim de nomine quaestio est aut de ideis peripateticis, sed de re; porro innumeros pene patres adducit Petavius De Trinit. lib. 8. cap. 4. et Seqq. ex quibus luculentissime constat, eos gratiam , qua justi ornati sunt , veluti permanentem exhibuisse , imo nec a voce qualitatis abhorruisse , cum de hac gratia loquerentur. Certe cum insantes baptirantur , gratia ditantur, qua chari Deo efficiuntur; dici autem nequit, insantes gratia instrui actuali in ordine ad operationem , habitualis igitur ea sit necesse est. Demum doctrina quam attulimus concilii Viennensis de Ecclesiae sensu hac in parte nos minime dubitare sinit. Itaque sin minus haeretica , ut placuit Suaregio , saltem
temeraria nobis videtur contraria sententia. Disitigod by Cooste
348쪽
TRACTATUS DE GRATIA . DIFFICULTATES
409. I. Obj. 1' Nos justos effici justitia Christi docet
Apostolus Philipp. 3, 9. scribens: Et inveniar in illo, non habens meam justitiam , quae ea lege est, sed illam, quae eae sile est christi Iesu: quae eae Deo est justitia in Me ;et l. cor. I, 30. de Christo scribit: Oui faetus est nobis sapientia a Deo , et justitia , et sancti atio et redemptio. 2' Se vero loqui de extrinseca justitia Christi nobis imp lata , declarat 2. cor. 5, 2 l. antithesi illa , quam de Christo instituit dicens : Eum, qui non noverat peccatum , pro nobis pereatum feeit, ut nos et eremur justitia Dei in ipso. Iam vero Christus laetus non est peccatum nisi extrinsece ;ergo nonnisi extrinsece nos efficimur justitia Dei in Christo. 410. Resp. Ad i , N. Ad l. autem textum Apostoli D. Non habens meam justitiam, legalem scilicet ac propriis meritis partam , independenter a meritis Christi, C. justitiam inhaerentem per Christi merita ejusque gratiam N. Ut postulat orationis series; opponit enim Apostolus j stitiam legalem justitiae , quam per fidem in Christum ob ejus merita consequimur. 4il. Λd alterum vero textum , D. Christus factus est nobis justitia meritorie , C. formaliter A. Siquidem heic Apostolus , ut alibi saepe, essectum pro causa posuit. Di-Versas porro causas justificationis juverit ad dictorum in telligentiam verbis Tridentini sess. 6. cap. 7. DXPOnere rHujus sanetiscationis causae sunt: snalis quidem , gloria Dei et Christi, et vita aeterna; efflciens vero , misericors Dera, qui stratuito abluit et sancti at, signans et ungens Spiritu pro missionis Sancto , qui est pignus haereditatis nostrae ; merit ria autem , dilectissimus Unigenitus suus D. N. I. C, qui , cum essemus inimici, propter nimiam charitatem , qua dilexit nos, sua sanctissima prasione in ligno Crucis nobis justifcationem meruit, et pro nobis Patri satisfecit; instrumentalis item, Sacramentum baptismi . . . Demum unica formalis causa est justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos juStos facis. Diqiiirco by Corale
349쪽
PART. II. CAP. II. DE IUSTIFICATIONE IMPII. 349
412. Λd 2 , D. Deus Christum improprie peccatum serit, scit hostiam Pro peccato , C. Vere et proprie N.
Hoc enim absurdum est: quod si Christus vere factus est hostia pro peccato, jam concidit adversariorum argumentum. In eo vero antithesis ab Apostolo instituitur, ut ad eum modum quo peccata nostra causa fuere meritoria mortis Christi , sic meritoria causa justificationis nostrae su runt Christi crueiatus.
4l3. II. Obj. l' In Scripturis passim dicitur justos nos
reputari, constitui, ne denominari, non igitur vere esset. .
2' Sane Rom. 4, 5. scribit Apostolus : Credenti in eum, qui justi ut impium , REPUTATUR siles ejus ad justitiam; 3' et iterum ibid. 5, 19. Per unius Obeditionem , inquit, justi e-stituentur multi. 4' Quod eonfirmat apostolus Jacobus , qui in Epist. gua c. 2, 23. allegatis verbis Geneseos: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, subdidit: Et amicus Dei APPELLATUA EST. Ergo extrinseca imputatione ac denominatione justi efficimur , non autem intrinseca inhaerente justitia ; prout 5' ex illis omnibus loris constat quibus monemur, justitiam seu gratiam induere, ut Ephes. 4,
24. Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est
in justitia et sanctitate veritatis ; et Rom. l3, 14. Induimini Dominum R. I. C., demum ceteri omissis, sal. 3. 27. Ouicumqua in Christo baptizati estis, Christum induistis. Quod porro induitur extrinsecum est. Ergo. 4l4. Resp. Ad i , D. Dicitur in Scripturis justos reputari etc. quia tales reipsa efficiuntur per inhaerentem justitiam , c. sine rei veritato ac per solam extrinseeam imputationem IV.
4l5. Λd 2 , D. Fides reputatur ad justitiam, C. justitia
Christi N. Fidem nempe Deus gratuito acceptat, ac reputat . tanquam actualem dispositionem nostram ad justitiam conferendam intuitu meritorum Christi, non autem nobis imputat ipsam justitiam Christi formalem, ut justi reputemur. 4l6. Ad 3 , D. Per unius obeditionem justi constituentur multi meritoris, C. formaliter N.
350쪽
4l7. Λd 4 , D. 1braham amicus Dei appellatus est, quia talis reipsa suit, C. sola extrinseca denominatione N.
Iudith enim c. 8., 22. dicitur: Abraham tentatus est, et per mullus tribulationes probatus, Dei amicus EFFECTUS EST. 4l8. Λd 5 , D. min. Quod induitur materialiter extrinsecum est, C. spiritualiter 'C. Eadem quippe ratione monemur novum induere hominem , quo pro Oeamur ad δε- ponendum seu exuendum veterem, ad interiores scilicet eluei
das peccati sordes, pravasque consuetudines abjiciendas. Ideo vero indumenti similitudine utitur Apostolus post David Ps. 13l , s. ut innuat, juxta animadversionem S. Augustini Sem. 169. De vero. Apost. c. s. justitiam nostram non ex nobis esse, sed ex Dei dono; justula sit, scribit,
sed eae gratia sit: a Deo Iibi sia, non luci sit. Sacerdotes tui, inquit, induantur justitiam: vestia accipitur, non cum capillis nascitur, peeora de suo vestiuntur.
4l9. III. Obj. Saltem in sola peccatorum remissione justificationem consistere aperte i ' docet Apostolus Ilom. 4, 25. seribens de Christo : Uui traditus est propter delicta nostra, seu ad solam peccatorum remissionem Obtinendam; nec aliud docetur ab eodem Apostolo 2. Cor. 5, l9. dum scribit , Deum reconciliasse mundum sibi per remissionem delictorum ; aut eum Act. Apost. l3, 38. Judaeos alloquens
dixit: Per hune vobis remissio peccatorum annuntiatur. II inc
Luc. I 8. Christus exhibet Publicanum justificatum prae Pharisaeo per remissionem, quam exposcebat et obtinuit, peccatorum suorum. 2' Accedit quod doctrina de justitia inhaerente sit injuriosa Christo , ac Superbiam fovens. Ergo. 420. Besp. Λd i , D. Mediante gratia sanctificante, C. hae exclusa N. Remissio peccatorum, non quidem extrinseca et forensis , qualem advenarii confingunt , sed interna et plena per culpae ab0litionem , cst fructus sive essectus gratiae quam Deus infundit. Quod ex allatis prohationibus conflat, et ex verbis Apostoli Coloss. 2, 13. quibus modum exponit, quo Deus peccata remittit, dicens: Et vos cum mortui essetis in delictis; CONVIVIFICAvIT cum
