Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

361쪽

quia aeripietis; igitur et remissioriem peccatorum; Paulus vero Aet. 13, 38. Notum sit vobis, dicebat Judaeis, viri fratres,

quia per hunc vobιs remissio peccatorum annuntiatur . . . in

hoc omnis, qui credit, justiscatur ; et in epist. ad Epties. 3, 22. de Christo scribit. In quo habemus Muciam eι accessum in consilentia per sdem ejus. His consonat fidei desinitio ab eodem Apostolo exhibita Hebr. ll,l. Fides est sperandiarum substantia lgr. ὐποσυισις expectatioὶ rerum; sides igitur non est nisi expectatio promissionum Dei , seu remimionis peccatorum. Sane cum aliquid nobis promissum aut oblatum

est, sufficit acceptatio ad illud obtinendum ; porro justificatio nobis a Christo promissa et oblata est. ΕNO. 455. Besp. D. A. Christus ad remissionem peccatorum fiduciam postulat, quae pronuat ex firmo amensu iis omuibus quae Deus revelavit, C. fiduciam de dimissis sibi peccatis ad mentem prolestautium N. Quod patet cx Scopo, Dein Christus hahuit, divinam suam comprobandi missionem. Ad hunc finem sua ordinabat miracula, ut crederetur silius Dei, adeoque ab iis omissibus qui suam es- stagitabant opem , fidem imo et fiduciam in se exigebat , ut beneficia sive temporalia sive spiritualia consequerentur. Hoc luculenter vel ex iis ipsis, quae nobis objiciuntur testimoniis , palam sit. Sane utrumque beneficiorum ordinem spectabant, quae Christus dixit paralytico ; sanitatem corporalem, quae dixit hemorrhoissae, aut leproso Luc. 17. Marci vero li. Christus vim et efficaciam orationis commendat, quae fiduciam supponit in eum, a quo aliquid petitur. Apostolus Act. l3. remissionem annunciat peccatorum obtinendam ex fide in Christum , diasque do trinam. Ephesiis inculcat spem ac fiduciam, quam in Christo reponere debebant. Ideo vero Hebr. ll. fides dicitur sperandarum substantia rerum , quia spei fides iundamentum est; res porro sperandae, de quibus hic loquitur Apost lus , sunt aeterna retributio et ea quae illam comitantur, ut patet ex contextu, addit si quidem : Arstumentum non

362쪽

362 versa orationis serie patet ; sequitur enim : Fide intelligi-

γnus aptata esse secula verbo Dei. . . Credere enim oportet necedentem ad Deum quia est , et inquirentibus se remun

rator sit; tune patriarcharum ac justorum sidem commondat, qua firmo assensu Dei crediderunt omnipotentiae, sidelitati, veracitati. Nuspiam vero vel mentio injicitur fiduciae de dimissis sibi peccatis per apprehensam justitiam. Nondum enim in scenam prodierunt hujus fiduciae architecti Lutherus et Calvinus. 456. In eo quod subditur de acceptatione promissi vel oblati verissimum est , si promissio et oblatio sint absolutae , non item vero Ri conditionatae, ut in caesu nostro; ut enim legitur Deut. 4, 29. Invenies eum, si tamen toto corde quaesieris p et Act. 2, 38. Poenitentiam astite et baptizetur unusquisque vestrum, et alibi passim. Ast novatoribus conditiones istae non arrident, ideo salsa fiducia decipiunt animas Sua8.

ARTICULUS III

DE PROPRIETATIBUS IUWIFICATIONIS

457. Tria eorollaria , veluti totidem justificationis proprietates , eruerunt novatores ex fundamentali principio doside extrinsece ac instrumentaliter justificante ; ac l' justificationem certam esse certitudine fidei, ita ut unusquisque fide teneat, se Deo charum et acceptum csse per justitiam imputativam Christi vel Dei; 2' justificationem hanc aequalem in omnibus esse, eo ipso quod justitia Christi aut Dei sit; 3' inamissibilem justificationem esse, nisi fides amittatur juxta lutheranos, aut absolute juxta calvinistas. 458. Ad tam perniciosas et commentitiam justificationis proprietates convellendas , has opponimus Propositiones.

363쪽

Nemo , sine speciali revelatione , certus esse potest certitudine

ei de sua justi atione; ere Me proinde tenetur eredere, se esse justi Mum459. Duas eomplectitur partes enunciata propositio , quarum prior eerta est, et adstruitur adversus Ambrosium citharinum autumantem pomo quempiam fide divina certum esse de propria justificatione, quamvis ea non conserat justificationem , in quo dissert a protestantibus ; posterior dogmatica est, atque statuitur adversus protegiantes. 460. Certam diximus priorem partem , quia praeter communem theologorum doctrinam , quae Catharini sententiae adversatur, aperte traditur a conc. Hidentino Sem. 6. cap. 9. his verbis : Sicut nemo pius de Dei miserimesia, de christi merito, deque sacramentorum virtute et e scaria dubitare debet ; sis quilibet, dum seipsum , suamque insemitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare, et timere potest; eum nullus scire valeat CERTITUDINE FIDEI cui non potest subesse falsum, se straliam Dei esse conseeulum. De fide porro esse alteram propositionis partem, constat ex canon. Tridentinis , nempe l3. Si quis diserit, omni homini ad remissionem peccatorum assequendam neeessarium esse, ut credat reris , et absque ulla haesitatione propriae ins italis et indispositionis , peceata sibi esse remissa ; anathema sit, et l4. Sit quis diserit, hominem a pereatis absoloi ae justi ari eae es, guod se absolvi ae justiscari certo credat, aut neminem vere esse justi atum, nisi qui eredat se esse justis tum pes line sola με absolutionem ae justi alionem persci; mathema Sit. 461. Quamvis porro excludatur certitudo fidei, non adimitur tamen certitudo moralis aut verius conjecturalis,

quam justus habere potest de statu gratiae, ex qua Oritur conScientiae pax atque tranquillitas , qua passim justi

364쪽

462. Cum vero altera propositionis pars a veritate pri ris veluti a suo sundamento pendeat, utriusque Veritatem simul hoc argumeuto complectimur : Nemo tenetur fide divina credere se justificatum esse , si nemo divina fide sine speciali revelatione certus esse Potest, se esse justificatum. Atqui . 463. Etenim aperte Scripturae ejusmodi certitudini r fragantur ; Eccles. 9, t. legitur : Sunt justi atque sapientes,

et opera eorum in manu Dei, et tamen nescit homo utrum amore vel odio dignus sit; sed omnia in futurum servantur incerta; Prov. 20, 9. Ouis potest dicere : mundum est cor meum, purus sum a peccato' Quapropter Apostolus l. Cor. 4,4. de se scribebat: Nihil mihi conscius sum e sed non in hoc justis-eatus sum; qui autem judicat me, Dominus est.

464. Τantum vero abest , ut patres hanc sibi certitudinem tribuerint, ut, nemine excepto, magnum semper hac in parte timorem patefecerint; satis liete sit s. Augustini auctoritatem urgere, qui verba Ps. 41. enarrans: Ad me ipsum anima mea turbata est, scribit: Novi, quia justitia Dei mei manet, uinum mea maneat, nescio. Et in lib. De pers. juatit. c. i5 , n. 33. Ouantalibet, inquit, justitia sit praeditus homo, cogitare debet, ne aliquid in illo, guod ipse non videt, inveniatur esse culpandum. Hac doctrina enutriti sancti omnes timuerunt usque ad extremum vitae spiritum.

465. Ratio ipsa catholicae veritati suffragatur : Ut enim quispiam certo, imo de fide justiscatum se esse teneat , debet certus esse , se praesetulisse dispositiones ad justiss-cationem nec sarias. Ecquis porro , salva speciali revel tione, hoc novisse poterit 3 Sane non aliunde perniciosum hoc protestantium systema ortum est, quam ex eo, quod omnes reiecerint ad justificationem dispositiones. Nec tamen adhuc certitudinem illam , quam praedicant, ipsi habere possunt, cum numquam ipsis constet, utrum ha-huerint nec ne fidem suam instrumentalem ad arripienda merita seu justitiam Christi. Bequirunt praeterea opera

bona, ut indicium adeptae justiscationis ; dum ex altera

365쪽

PART. II. C P. II. DE IUSTIFICATIONE IMPII. 365

parte docent peccata ipsa turpissima nec fidei nec justificationi obesse. Quam pulchre omnia sibi cohaerent in protestantium doctrina 3

DIFFICULTAT

466. I. O . t ' Textus Ecelesiastae sic ad verbum reddi

debet: Et amorem et odium non sciem homo, omnia ante eos;

non igitur evincit quod catholici contendunt ; 2' eo vel magis quod sermo ibidem sit de iis, quae in praesenti vita contingunt, cum immediate adjiciatur : Eo quod universa aeque eveniunt justo et impio. 3' Contra vero principii loco assumit Λpostolus Bom. 8, 38. omnimodam eertitudinem de propria justificatione , scribens : Certus sum , quia neque mora, nequct vita . . . neque creatura alia poterit nos se

parare a charitate Dei, quae est in C. I. D. N. 4' Cujus rei rationem tradit ibid. v. lsi. dicens: Ipse Spiritus testimonium redint spiritui nostro, quod sumus filii Dei; porro Spiritus Sancti testimonium insallibile est. 5' Hinc 2. Corinth. 13. 5. sic fideles provocabat : Vosmetipsos tentate si estis in Ide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos, quia Christus Iesus in vobis est Z Nisi forte reprobi estis. 6' ΛΟ iterum I. Cor. 2, l2. Accepimus, inquit, Spiritum, qui eae Deo est , ut sciamus, quae a Deo donata sunt nobis; et alia ejusmodi apud eundem occurrunt, quae hanc certitudinem supponunt. γ' Neque aliter loquitur Ioannes , ED. l. cap. 5,la. ubi haec habet: Haec scribo vobis, ut sciatis, quoniam vitam habetis awternam , qui creditis in nomine stri Dei, ide que eadem ratione certi sumus Christum in nobis esse , ac nos fidem habere in Christum ; promequitur proinde v. 19. Scimus quoniam cae Deo sumus; ct c. 3, 14. Scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres; et Apoc. 2, 17. Vincenti dabo manna absconditum ... quod nemo scit, mri qui accipit. Ergo. 467. Resp. Λd i , D. Ita ut sensus idem sit, c. di- ersus N. Hoc unum tutercedit inter utramque versionem Diuiti eo by Cooste

366쪽

TRACTATUS DE GRATIA

discrimen, quod hieronymiana elegantius eundem sensum exhibeat. 468. Ad 2 , N. Alioquin non dixisset Εeclesiastes :

mnia ante eos, seu omnia in summum servantur incerta; significat autem , ex iis quae in praesenti vita justis et impiis , bonis ac malis contingunt, haud posse cognosci utrum Deo accepti homines sint an non , cum prospera et adversa aeque utrisque eveniant. 469. Ad 3 , N. Ad prob. D. Divina charitate et ope laetus eonfluo nihil me separaturum a Deo , C. certus Eumex accepta justificatione N. Hic posterior sensus omnino adversatur menti Apostoli, qui charitate servens post tot gratiae beneficia, quae a Deo fuerat consecutus, erumpit in allegata vertia; ad eum modum quo Psalmista de se test

tur : Ego disi in abundantia mea: non movebor in aeternum.

470. Ad 4 , D. min. Testimonium Spiritus S. est insal sibile in se, C. respectu nostri N. Suspicio enim semper suboriri potest, ne a spiritu malo transfigurante se in Angelum lucis decipiamur , ut non semel contigit. 4 Ti. Ad 5 , D. Ita ut ejusmodi probatio ac tentatio pro objecto habeat fidem miraculorum operatricem , et quidem respectu totius fidelium coetus, C. sdem theologicam de adepta justificatione, respectu uniuscujuAque individui N. Scopus Pauli hic est ostendere, Se verum eme Apostolum Christi ex virtute miraculorum , quam ejus ministerio Deus illis communicaverat, uti etiam exponit s. Io. Chrysostomus. 472. Λd si , D. Ut sciamus benescia, quae per Christi mysteria collata sunt humano generi ac toti Ecclesiae, c. individuis seorsum sumptis per fidem illam, quam commenti sunt adversarii N. Haec enim aliaque ejusmodi coetum universum assciunt, absque ullo ad individua seorsum sumpta respectu, ad commendationem divinorum beneficiorum. 473. Ad 7 , D. Qui veram sidem habet, habet etiam vitam aeternam inchoatam et in spe , C. absolute ιV. Persici

367쪽

PABT. II. CRP. II. DE JUSTIFICATIONE IMPII.

autem haec debet, donee obtineatur in ro. Quid autem hoc commune habet cum adversariorum fide 3 Quae adjiciuntur attingunt coetum ipsum, uti paulo ante animadvertim . In Apocalypsi sermo est de interiore quadam animi suavitate , quam Deus identidem sanctis communicat, quae t men numquam omnimodam praebet certitudinem. 474. II. O . l' Utriusque Ecclesiae patre8 passim certitudinem de adepta justificatione praedicant , Ob quamsdeles hortalitur ad gratias Deo agendas. 2'S. Augustinus inter ceteros Traei. in Ps. 88. et alibi docet nos non dicere: Dimitte nobis peccata nostra, quae remissa credimus in baptismo , nisi de ipsa Me dubitemus. 3' Sane nisi ita esset, in perpetua suctuatione animi versaremur et anxietate , cum tamen dicat Λpostolus Bom. 5, l. Iusti uti ergo eae Me , parem habeamus ad Deum. Ergo. 475. Besp. 4d i , D. Doeent patres nos habere posse certitudinem coniecturalem, aut etiam moralem ortam ex bonae conscientiae testimonio , c. omnimodam ac de fide N.

Nuspiam enim hoc patres doeuere, sed ad sidelium tranquillitatem et ad anxietatem tollendam jure docebant , prout et Ecclesia docet, satis esse pace illa laui quae oritur ex recte factis ; juxta illud l. Io. 3, 2 l. Si eor nostrum non

reprehenclerit nos , Muciam habemus ad Deum.

476. Ad 2 , D. Suppositis praesumptisque necessariis dispositionibus ad rite suscipiendum baptismum, C. alio Musu N. Alloquitur enim s. Doctor neophytos, quos ipse informaverat ad baptismum ; ex praesumptione proinde , ut aiunt , quod necessarias ad illum dispositiones attulerint , Objecta protulit Verba. 477. Ad 3 , Neg. Nam inter certitudinem fidei , nimiamque animi anxietatem est via media , securitas scilicet illa ae tranquillitas quam parit hona conscientia. Quaevis alia securitas illusio aut praesumptio est. Magis confert ad ultimi pacem doctrina catholica , quam stulta haereticorum

sententia. Iuxta lutheranos enim eum fides a se excogitata imminui ac amitti possit, numquam certus quispiam Diuii tred by Corale

368쪽

368 esse potest de sua justificatione; cum vero juxta calvini stra eadem propria tantum electorum sit, nemo scire pol est se electum esse, adeoque nec se esse justificatum.

Accepta justitia eo servatur et austetur per bona operaeoram Deo; non est proinde in omnibus aequalis 478. De fide est a Tridentino sess. 6. sanesta hoc canone 24. Si quis diserit, justitiam aeceptam non conservari, atque etiam non austeri eorum Deo per bona opera; sed opera ipsa fructus solummodo et signa esse justi attonis adeptae, non autem ipsius augendae causam ; anath. Rit.

479. Doctrina novatorum de aequali justificatione in omnibus prosilit ex principio de externa Christi justitiae imputatione , ac de sola fido justificante absque ulla praevia dispositione. Cum vero hona opera sint fructus ac indicia adeptae justificationis , nihil ea conserunt ad salutem, prout nihil nocent peccata, quae propter sidem ad poenam non imputantur. 480. Iam vero sacrae Litterae l' exhibent nobis justos proficientes in sanctitate. Siquidem Prov. 4, I 8. legitur :Iustorum semita, quasi tuae splendens . procedit et erescit usque

ad perfectum diem p et Apostolus 2. Cor. 9, l0. scribit :Deus augebit incrementa frustum jaatitiae vestrae ; Apoe. demum 22 , li. Oui justus est , justiscetur adhue et sanetus sanctisretur adhuc. Augeri igitur magis ac magis potest justorum sanctitas , ac perfici semel adepta justificatio. 2' Exhibent charitatem, quae vel eum justitia identificatur, vel ab ea saltem inseparabilis est, plures posse gradus admittere; sic Io 2l, 15. Petrum Christus interrogat: Diligis me plus his ' et ibid. l 5, 13. majorem e ritatem , inquit

Christus, nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis; ac l. Io. 4, 18. Perfecta charitas foras mittit tim rem. 3' Docent propterea diversitatem praemiorum pro Diqitigod by Corale

369쪽

diversa meritorum ratione rependendam in aeterna retributione fore , ut suo loco ostendimus. 48 l. De patrum hoc in articulo doctrina nulluni dubium esse potest. Satis heic sit s. Augustini verba recitare ex Tract. 6. in Dan. n. 8. ubi, Ipsi Sancti, inquit , in Eccle-

ia . . . sunt alii aliis sanctiores , alii aliis meliores.

482. Bationem porro theologicam hanc reddit hujus

veritatis s. Thomas l. 2. q. ii 2. M. 4. scribens : Prima causa hujus diversitatis accipienda est ea parte ipsius Dei, qui diversimode suae gratiae dona dispensat ad hoc, quod ea diversis gradibus pulchritudo et perfectio Ecclesiae consurgas ;sicut etiam dirersos gradus rerum instituit, ut esset univer-3um perfectum. 483. Cum vero commentum hoc protestantium non

sit nisi corollarium de justitia exterius imputata, quam superius resultimus , ideo a disticultatibus asserendis hic Superaedemus, quas jam dissolvimus.

PROPOSITIO III.

Iustiseatio est amissibilis , et amittitur per subsequens peccatum lethale

48i. Et haee propositio de fide est , sic enim in cit.

Sem. conc. Tridentinum can. 23. eam definivit: Si quis hominem semel justis tum diserit amplius peccare non Me , neque stratiam amittere ; atque ideo eum, qui labitur et peccat, nunquam vere fuisse justiscvium . . . ἰ anath. Sit. 485. Ferit hic canon calvinianoA docontes, fidem adeoque et justi sicationem , quae ab ea gignitur , inmissibilem esse; ac eum qui proinde semel justificatus est, amplius peccare non posse, aut ad poenam, si quae patrentur peccata, non imputari. Hoc privilegio in istorum hypothesi soli et cli fruuntur , quum reprobi nec fidem nec justificationem unquam adipiscantur. 486. Impium autem et absurdum hoc paradoxum Saciae litterae exortunt, dum i ' admonent justos, ne a justitia

370쪽

excidant; 2' declarant reum inico eum constitui, qui se peccato polluit; a. plures sive reprobos sive electos exhibent in gravissima lacinora dilapsos , ac Dei inimicos

constitutos.

487. Primum patet ex Christi verbis Matth. 26, 41.

Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem, alloquitur porro discipulos suos electos ; item ex verbis Apostoli I. Cor. l0, i 2. Qui se existimat stare, videat, ne cadat; tum Rom. ll, 20. Tu fide stas: noli altum sapere, sed time;

et ali hi passim. 488. Λlterum ex incunt, quae Egeeh. 33, 12. leguntur:

Iustus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit; . . . EtiamSi dixero justo , quod vita vivat, et comssus in justitia sua, fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus

obiit iuni tradentur, et in iniquitate sua, quam operutus est, in ipsa morietur.

489. Tertium denique constat ex Λngelis malis ; et ex Adam, Saule , Davide , Salomone , Petro aliisque magno numero, qui justi prius erant, gra iterque peccarunt, et ex his alii culpas eluerunt, alii vero in peccato mortui sunt. 490. Ex patribus unum laudamus Augustinum , qui in

lib. De corrept. et stratia c. s. et seqq. totus in eo est, ut evincat hominem , si jam resteneratus et justiscatus in malam vitam sua voluntate relabitur , esse corripiendum , quia acreptam stratiam suo in malum tib ro amisit arbitrio. Cyprianus Vero, fimbrosius , Pacianus celerique omnes, qui adversus montanistas aut novalianos saeuitalem a Christo

Ecclesiae traditam , de quibusvis remittendis utut gravibus peccatis post baptismum patralis , propugnarunt, eandem

profecto doctrinam supponunt. 49 I. Absurda imo et impia corollaria , quae ex noVatorum doctrina profluunt, Grotius, protestans et ipse , in Discussione Apomyiae Riveti his verbis palefacit : Christiani pectoris est horrescere ea dogmata, quae pietati nocent, quale illud est a nonnullis defensum: Perea fortiter, sed crede sortius ; et nihil nocebunt tibi centum homicidia, et mille stupra. Distiirco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION