Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1777년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

LIBER XV.

'LEGE EVANGELICA NON SCRIPTA .

LEX Evangelica non scripta sunt Sacrae Traditiones,

quae Christi, atque Apostolorum oracula vivae vocis vocari possunt. Eorum enim , quae sua auctoritate Christus, & Apostoli a Christo edocti , vel Divini Spiritus lumine illustrati, ad fidem , aut mores spectantia docucrunt, multa quidem scripta sunt, quae in Novi Testamenti libris Continentur, non vero omnia. Sunt ergo aliqua a Christo tradita, & accepta ab Apostolis , atque ab iis viva voco tantum Ecclesiae relictar sunt rursus alia, quae Spiritu Sancto docente, ab iisdem Apostolis eodem modo commisi Ecclesiae fuere, eaque nullus unquam auctorum Canonic rum litteris consignavit. Haec ergo utraque, quae Divina Verba sunt, non aliter ac illa , quae in libris Novi Test menti legimus, continua successione semper in Ecclesia e stodita fuere, & ad nos usque devenerunt, atque Christi,di Apostolorum Traditiones appellantur. De hujusmodi ergo sacris Traditionibus nos hoe in libro disputandum aggredimur , quemadmodum ipsius doctrinae ordo postulat . Sunt enim illae lex quaedam Evangelica non scripta, ac prinpterea postquam de lege Evangelica scripta egimus , de ea, quae non est scripta, oportet, ut agamus . Septem capiti bus totam istam de re tam gravi disputationem complecte muri in I. de diversitate Traditionum, in a. de antiquis tale sacrarum Traditionum , in 3. de multiplici causa e rum , in A. de ea ratione, qua de eisdem nobis constat, in s. de existentia, & auctoritate , in 6. de necessitat , in 7. de ea contradictione, qua in hoc quoque doctrinae cupite Protestantes implicantur.

112쪽

LIBER M. CAPUT I.

DE DIVERSITATE TRADITIONO APOSTOLICARUM. S. I. U E ab Apostolis tradita accepimus, non omnia esse debent unius ejusdemque rationis. Apostolis non solum commissum fuit, ut ubique gentium Legem Evangelicam. divulgarent, atque omnes ad eam amplectendam inducerent, sed etiam ut Christianam Rempublicain regerent, atque moderarentur. Inde vero est, ut solliciti esse debuerint, & ea omnia docere Fideles, quae tum ad fidem, tum ad mores spectant, quaeque dogmata dicuntur, tum etiam alia constituere, quae ad Ecclesiae e teriorem politiam pertinent, atque disciplinae sunt. Quandoquidem unitati fidei cetera quoque omnia respondeant oportet, quae ad Divinum cultum instituta sunt, & a Frudelibus aguntur, sicuti consentanea religioni, quam profitentur . Quare tam quae ad fidem, atque mores spectant, quam quae Ecclesiae gubernationem exteriorem respiciunt, oportebat, ut ab Apostolis constituerentur . Ex hoc autem consequitur , ut quod ab Apostolis traditum accepimus , non omne unius ejusdemque rationis esse debeat.

S. II. Traditiones Apostolicae in dogmaticas , & in eas iquae disciplinae sunt, distingui debent. Illae ad fidem spectant, atque mores, istae ad exteriorem Ecclesiae gubernationem. Prioribus sunt ea constituta, quae semper Ecclesia Catholica firmissime professa fuit, at

que profitetur , posterioribus autem , quae non semper .pro diversa ratione temporum in Ecclesia servata fuere. Hujus generis plura S. Basilius commemorat in lib. De Spiritu Samcto cap. 27. num. 66., quae suo adhuc tempore servabantur. Nam ex traditione Apostolica, vultu verso ad orientem, Christianos orare consuevisse, & die sabbati stantes, atque trinam immersionem in conserendo baptisinate adhibere, ipse refert. Ab Apostolis illud quoque traditum accepimus,

quemadmodum Acta Apostolica testantur, a sanguine, & sus

113쪽

ioa DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA forato abstinendum esse. Haec autem omnia, aliaque his Gmilia non semper Ecclasia Catholica servavit, & modo etiam

non servata.

g. III. Apostolicae Traditiones, quae ad disciplinam spe.

ctant, mutationi obnoxiae sunt. Sunt ergo praecepta , & instituta Apostolorum in duplici differentia, quemadmodum superiori g. monuimus , &etiam Melchior Canus De Locis Theologicis lib. 3. cap. 1. hince verbis advertit e Quaedam enim temporaria fuere, quo si rum ratio brevis, & ad tempus fuit; alia fuere perpetua, ω utpote quae causam habuere sempiternam, ut in Ecclesia in servarentur. Illius generis exempla sunt, de baptismo in is nomine Iesu, de abstinentia a sanguine, & suffocator se hujus autem posterioris exemplum est , de aqua permi-ἡ scenda calici . Et re quidem vera quod tam una, quam altera ratione peragi, quodque etiam tam peragi, quama non peragi potest, non oportet, ut vel unica ratione, vel semper peragatur sed juxta diversitatem temporum, & alio rum, quae cum successione temporum conjunguntur , illud eo modo agendum est, quo magis utile fuerit, aut etiam omittendum , si utile esse desierit. Hujus generis sunt non nullae Traditiones Apostolicae , quae versantur circa quaedam, quae in Christiana religione tam una , quam altera rati ne , aut quae etiam nullo modo servari possunt. Quae enim

orandi modum spectabant , ad id significandum praestitui erant, quod aliis quoque modis significari potest, mentique Fidelium repraesentari . Quod etiam de trina immersione olim in baptismo servari solita advertit S. Gregorius Magnus

lib. I. Indict. q. epist. 3. alias I. Nos autem quod tertiose mergimus, triduanae sepulturae sacramenta signamus , ut, dum tertio infans ab aquis educitur, resurrectio tridua

fi ni temporis exprimatur. Quod si quis forte etiam pruis summae Trinitatis veneratione aestimet fieri, neque ad hoc. aliquid obsistit , baptizandum semel in aquis merger eis quia dum in tribus subsistentiis una substantia est , reis se prehensibile esse nullatenus potest, infantem in baptisinaten vel Diuitiam by Coos e

114쪽

LIBER XV. CAPUT L Io 3 is vel ter, vel semel mergere, quando & in tribus mersi nibus personarum Trinitas, & in una potest Divinitatisse singularitas designari μ. Institutum quidem fuit ab Ap stolis, ut Fideles a sanguine, & suffocato abstinerent: verum hoc fecerunt, ut Ecclesia ex Gentilibus , & Iudaeis coalesceret. Quapropter ut id servaretur , non semper conveniens fuit. Cetera quoque omnia hujus generis , quae ab Apostolis aecepimus , scuti ab illis certa prudentique ratione , atque accomodata temporibus constituta fuere ; ita etiam

ob mutationem plurimorum, quae secum fert ipsa successio temporum, tolli deinde prudenti judicio potuerunt. Ap stolicae ergo traditiones, quae ad disciplinam spectant, mutationi obnoxiae sunt. g. N. Dogmaticae Apostolicae Traditiones, quae ad fidem,& mores spectant, Christum auctorem habent. Quae fidem Christianam complectuntur , Christus per se Apostolis proposuit, dum cum illis commoratus fuit, non tamen eo modo , quo postea manifestavit , dum Spiritum Sanctum super eos misit. Adhuc multa inquit Christus se Ioquens Apostolis Dan. Cap. I 6. V. I 2. & seq. habeo vo- se bis dicere, sed non potestis portare modo. Quum autem se venerit ille spiritus veritatis ; docebit vos omnem veri, talem . Quae vero tunc Apostoli portare non poterant, haec erant; plena cognitio Divinorum, spiritualis intellectus omnium scripturarum Divinarum, & pericula , atque mala, quae passuri erant r . Nam, uti habet S. Thomas Iect. 6. in cap. I . Mangelii Ioannis μ Quaecumque homo doceatis extra, nisi Spiritus Sanctus interius det intelligentiar , frustra laborat i quia nisi Spiritus Sanctus adsit cordi ao. dientis, otiosus erit sermo doctoris. Iob 33. 8. Inspirasisse omnIpotentis dat intelligentiam : & in tantum, quod etiam se ipse Filius organo humanitatis loquens , non valet, nisi se ipsemet interius operetur per spiritum Sanctum M . Quem vero Christus Apostolis promisit, Spiritum Sanctum, nondum recepere ipsi, quando cum eis humanitatis organo i

115쪽

ro DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINAquebatur. Quemadmodum ergo Christus Apostolis futurum promist, ut Spiritus Sanctus eos omnia doceret, atque suggereret, quaecumque illis dixisset , indeque fieret , ut sui clarificatio haberetur, descendente Spiritu Sanino super Apo stolos, id totum impletum fuit. Nam, uti prosequitur S. Thomas in citata lectione : Eorum, quae Christus dixit Discisse pulis , quaedam non intellexerunt, quorumdam autem in ,, moriam non habebant. Dicit ergo Dominus : Ille vos δε- ἡ cebit omnia, quae intelligere nunc non potestis; Et fu

is rei vobis omnia, quae non potestis memoriar commendare.

si Quomodo enim Evangelista Ioannes post quadraginta an-ἡ nos potuisset omnium verborum Christi, quae in Eva se gelio scripsit, habere memoriam, nisi ei Spiritus Sanctussi suggessisset ' Clarificatio quoque ipsius Christi ad adventum Spiritus Sancti consequuta fuit, tum quia, uti monet idem S. Doctor lect. q. in cap. I 6. Mangelii Ioannis: μ AM,, huc carnales erant, & ad Christum afficiebantur secun si dum carnem, id est secundum infirmitatem carnis, non si cognoscentes Divinitatis ejus majestatem, cujus postmo-- dum per Spiritum Sanctum capaces effecti U; tum quia si Discipuli antea timidi erant, ita ut non auderent publia se ee Christum confiteri ; sed Spiritu Sancto repleti, tim se re depulso, an nunciaverunt hominibus Christum, ab ipso si spiritu quodammodo impulsi μ. Quapropter, adveniente Spiritu Sancto, quae Apostoli antea portare non poterant, hoc est plenam cognitionem Divinorum , spiritualem in teuIigentiam Divinarum Scripturarum, & pericula , quae pausuri erant, portandi capaces effecti fuere, atque id omno ab eis depulsum fuit, quo a promulgatione Evangelicae legis impediebantur. Illorum vero omnium , de quibus Christus instruxit Apostolos, dum cum eis degeret nonnulla quidem auctores Canonici, ducti Divino Spiritu litteris consignarunt, alia vero scripta non fuere, sed per traditionem ad nos usque devenerunt. Scripta, inquam, non fuere ab eis, quorum ministerio ad nos primitus devenerunt, hoc est ab Apost iis Disitirco by Corale

116쪽

LIBER XU. CAPUT I. Ioviis, ea tamen postea Veteres Ecclesiae Patres mandarunt memoriae posterorum . Hujusmodi ergo omnes Dogmaticae Traditiones ea quidem ratione Apostolicae recte dicuntur , quatenus Apostoli earum promulgatores fuerunt, non vero qua tenus earumdem auctores extiterint : sunt enim , uti ad

suum principium, ad Christum referendae , earumque illustratio ad Spiritum Sanctum. Quapropter Dogmaticae Tradistiones non tam Apostolorum, quam Christi sunt; quae autem ad disciplinain spectant, sunt revera Apostolorum, quam tenus tamen ii a Spiritu Sancto singulari ter regebantur. Est tamen advertendum inter Traditiones Dogmaticas eam quoque habere locum , qua constat de numero librorum Canonicorum. Ad Apostolos enim spectavit, quemadmodum Melchior Canus De Locis Theologicis lib. a. cap.7. re cte monet M Libros sacros probare , non sacros rejicero. B Nec enim alios libros Canonicos habemus sve Ueteris,

, sive Novi Testamenti, quam quos Apostoli probaverunt se atque Ecclesiae tradiderunt . Quapropter haec Traditio

de numero Canonicorum librorum est vere Apostolica. At quamvis dogmatica sit , aliquis tamen fidei articulus crodendus , qui veritatem supernaturalem contineat, aut quid. piam spectans ad mores , servandum ea non proponitur, sed solummodo determinatur, quaenam tandem Sacri Auct

res ducti Spiritu Sancto seripserint . Quaproptor ad illud ipsa resertur, quod Apostoli a Christo intellexerunt , hoc est, futurum, ut Spiritus Sanctus illos doceret omnia, at que ita fierct, ne docendo, aut scribendo falli, vel fallere possient. S. U. Dogmaticae Traditiones sunt in quibusdam rebus

unicum fidei nostrae fundamentum, in aliis vero magis munusve clare fides nostra innititur etiam auctoritati Divina.

rum Scripturarum. IAd priorem ordinem, ut in allato mox exemplo sista.

mus, numerus librorum Canonicorum inter cetera refer

tur oportet. Nam ex Sacris Litteris de numero librorum C nonicorum nobis constare non potest. Etsi enim reliqui omnes

117쪽

ro 6 DE IURE, ET LEGUM DISCIPLINA in aliquo sacro Libro recenserentur; semper tamen quaerem dum superesset, unde nam fieret compertum, illum re vel tum esse. Semel ac enim ista de re Ecclesiae aliquam revelatiωNcm divinitus factam non habeamus, divinitas hujusmodi liabri unicuique suspecta esse deberet. Aliunde autem Ecelesia facere non potest , ut sit divinitus revelatum , quod reverae non est, vel divinitus revelatum non sit, quod revera est. Traditione ergo tantum hac de re persuasi esse positamus, ipsoque praeeunte traditione, hos, & non alios libros esse Canωnteos Ecclesia definivit. Hinc Origenes Tom. I. Comment. R.

Matthaeum : Sicut inquit ex Traditione accepi de quatuor Evangeliis, quae sola in universa Ecclesia, quae sub coelo

est, citra controversiam admittuntur - . S. Cyrillus Caleta. Num. 3 . canonem Sacrarum Scripturarum ab Apostolorum, O veterum Episeoporum Ecclesia rectorum auctoritate desumit. ii

Plura quoque eorum, quae ad fidem pertinent, in Saeris Litteris indicata , in Traditione autem omnino expressa hae. bemus . In hunc censum veniunt perpetua B. Mariae Virginiistas , Baptismus parvulorum , descensus Christi ad inferos, multaque etiam illorum, quae ad Sacramenta pertinent. Demum de pluribus fidei dogmatibus non minus ex sacra Tradiatione , quam ex Divinis Litteris omnino perspectum est . Nam plura dogmata fidei in Sacris Litteris non obscura, sed man,

festa ratione tradi, nemo unquam negaverit.

g. Quod Dogmaticis Traditionibus constitutum habeamus, nulla auctoritate vel mutari, vel convelli potest. Ecclesia quidem quinam tint articuli fidei ex Sacris Litteris , atque Apostolica Traditione definire potest, novos arutem condere, aut constitutos abrogare, non potest. Id enim

iuris Ecclesiae datum a Christo fuisse nunquam legimus . A claritatem ergo suam Ecclesia a Christo habet, non eam i men , quae etiam supra ipsum Christum sit: at vero hujusmodi auctoritatem haberet, semel ac quae ApostoIi ad fidem, aut mores spectantia tradidere , vel tollere , Vel mutare posset.

ec enim Apostoli a Christo acceperunt o, eaque Ecclesiae

118쪽

reliquere, ut semper ab illa servarentur . Quamobrem in, si quit S. Hilarius Ex opere H oriso Fragmento 3. num. 23. is quoniam a parentum traditione discedere non possumus , is quia nec talem auctoritatem sumpsit Ecclesia , nec talem se potestatem a Deo accepit μ . Quod ergo Dogmaticis Tra. ditionibus constitutum habemus , nulla auctoritate vel in ut vi, vel convelli potest. Hujusmodi vero Traditiones eae sunt.

de quibus in sequentibus capitibus disputabimus .

CAPUT IL

I. R

Eligio sine ulla Sacra Scriptura incepit. Nullam tum Adam , tum filii , nepotes , atque posteri

ejus usque ad longum tempus scriptam a Deo Legem acceperunt . Quamvis autem tunc homines Lege naturali quoad ea dirigi possent, quae supra nos posita non sunt, atque naturae ordinem non excedunt ἱ quoad alia tamen , quae sunt ordinis supernaturalis , nullo modo poterant, quum hujusmodi ordost supra vires humanae rationis. Quapropter qui hoc tempore homines vixerunt, aut erant instituti ad finem supernaturalem, aut non erant: non fuisse ad finem supernaturalem imstitutos, quisnam tandem inmare potest, quum ob hune finem natura rationalis a ceteris differat, indeque ob eum nunc id omne habeat, quo supra ceteras praecellit 8 Erant erisgo & hi quoque homines instituti ad finem supernaturalem . At vero media cum fine habere proportionem debent, ut ad assequutionem ejus ducant i si ergo finis sit supernaturalis , etiam media supernaturalia sint oportet. Quare quum ratio Naturalis attingere non possit, quod supernaturale est; fieri

non poterat, ut tunc homines sola Lege naturae assequerentur tu in finem supernaturalem, tum media, quae ad eum ducunt t aliunde autem nullam tunc habebant Legem scriptam , quaa huic defectui rationis suppleretur . Divinitus ergo institutos fulta necesse est, ut dicamus, tum quoad finem supernaturalem , tum quoad media ei proportion/ta; illa quidem instruo a . ctione,

119쪽

io 8 DE IURst, ET LEG ΠΜ DIs CIPLINActione , quae interius majoribus facta fuerit , atque ex iis de inde voce, & traditione ad alios dimanaverit. Ante Legem M inquit S. Thomas a. a. qu. I74. art. 6. Abraham, di alii se Patres prophetice sunt instructi de iis , quae pertinent ad Gue, dem Deitatis : unde & Prophetae nominantur secundum iuis lud PMai. Io . In Prophetis meis nolite malignari r quod spe--, cialiter dicitur propter Abraham & Isaac . Primis ergo Patriarchis ante diluvium Deum nonnulla revelasse, firmissitne tenendum est; haec vero illi suis posteris prodiderunt, ut ipsi quoque cognoscerent, quae ad Dei cultum requirebantur. Ob

vitam autem longaevam, quam tunc ducebant Patriarchae, multitis suorum posterorum communicare commode poterant, quae

sibi divinitus revelata fuerant. Tunc ut homines ait Bouis suetius in Comment. Universae Hisoria par. a. cap. a. Divi

is nam agnoscerent virtutem , eique debitam exhiberent re- ω Verentiam , praesto erant Traditiones , quae ab Abraham

si usque ad Noc stabili perpetuaque serie promanarant, rectaeis rationi ita consentaneae, ut nulla suspicio suboriri posse ub,, deatur, fore , ut unquam e cordibus elaberentur. Is fuit se usque ad Abraham Religionis status; qua aetate, sola rati se ne praevia , & memoria , Divina magnitudo cognosci poedi, terat

S. II. Sine ulla Sacra Scriptura diutius Religio substitit.

Illo ergo toto tempore, quod ab Adam usque ad Moysem interfluxit, nullam Legem scriptam hominibus promu,

gatam fuisse accepimus. Hoc itaque toto intervallo temporis, quod sane minimum non fuit, sed multorum annorum, OpoD tet, ut homines ex suorum traditione majorum semper accoperint , quae ad vitam aeternam consequendam cognosci debebant . Semel enim ac nulla Lex scripta habeatur, id unum tantum reliquum est, ut qui institui aliqua in re debent, ore. tenus tantum, atque a suorum traditione majorum instituam tur. Hujusinodi ergo fuit modus instructionis eo toto inte

vallo temporis, quod ab Adam usque ad Moysem defluxit. S. III. Si quid hoc intervallo temporis Deus servandum singulariter praecepit , Traditione tantum id posteri cognoverunt . Deum

120쪽

LIRER XV. C APUT II. ros Deum igitur haec Abrahamo praecepissis Genesis cap. I 7.

v. Io. & I . legimus: Circumcidetur ex vobis omne m

fi sculinum Masculus , cujus praeputii caro circumcisa se non fuerit ; delebitur anima illa de populo suo μ . Hujus autem observatio praecepti in Abrahami posteris usque ad Moysem sine ullo scripto verbo perduravit . Nam Moyses ille fuit, qui, scripta Lege L mitisi Ia., infantem die octavo circumcidi praecepit . Toto ergo illo spatio temporis, quod ab Abrahamo usque ad eam aetatem interfluxit, qua Moyses Le gem scripsit , hoc de circumcisione praeceptum ab Abrahami posteris ob solam Traditionem servatum fuit. Neque rem parvi momenti istain fuisse , dici potest . Quandoquidem Deus

Abrahamo indixit, eum masculum de suo populo delendum fore , cujus praeputii caro circumcisa non esset. Ex quo sane constat sicut ex iis , quae in duobus superioribus fg. anima vertimus , res gravissimas soli Traditioni innixas eo tempor fuisse, quod ab Adamo usque ad promulgationem Legis αν Moyse factam interfluxit.

S. IU. Etiam post promulgationem Mosaycae Legis suas

habuerunt Iudaei Traditiones. Undenam tandem, nisi ex Traditione Iudaei noverunt. Moysem eorum librorum auctorem esse , quae sub nomine iulius circumferebantur, eosque esse divinitus inspiratos Τ Unde ceterorum sacrorum Librorum canonem habuerunt Quia se etiam inquit S. Clemens Alexandrinus lib. s. Stromaturata. D num. Io. tradebantur Iudaeis quaedam sine scriptis t iis Etenim quum deberetis , inquit, esse doctores propter tempus, is ut qui in Testamento Veteri consenueritis , rursus opus h is beris, ut vos doceam, quaenam sint elementa initii eloquiorum

si Dei, O facti esse, quibus lacte M opus, non solido cibo . Omnis is enim, qus lactis es particeps, est λperitus sermonis jussitiae. Ulis enim parvulur, ut cui primae solae creditae sunt disciplinae M. Hoc idem confirmat. S. Hilarius Tract. in Psal. a. num. a. diacens: μ Idein Moyses quamvis Veteris Testamenti verba in fi litteris condidisset, tamen separatim quaedam ex occultis

SEARCH

MENU NAVIGATION