Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1777년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

I3o DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA atque imperitis, qui subesse poterat de veritate rei, omnis dubitandi locus auferretur, tum ut Catholica veritas m gis magisque confirmaretur , tum etiam ut haereticis e omnis subterfugii occasio sublata esset, quam inde accipere fortasse poterant, quod nullo publico Ecclesiae iudicio condemnati essent. Hae regulam hoc est praescriptionisse inquit Tertullianus in lib. Adser. Praxeam cap. I. ab inbis tio Evangelii decucurrisse etiam ante priores quosqui, haereticos, nedum ante Praxeam hesternum , probabitis tam ipsa posteritas omnium haereticorum, quam ipse nin, vellitas Praxaeae hesterni. Quo peraeque adversus unive si sas haereses jam praejudicatum sit: id esse verum , quod-- cumque primum i id esse adulterum , quodcumque po-- sterius : sed salva ista praescriptione, utique tamen Pr si pter instructionem, munitionem quorumdam, dandus estis etiam retractatibus locus, vel ne videatur unaquaeque pe se versitas non examinata, sed praeiudicata damnariSi autem de aliquo dogmate agatur , quod multis soeulis a non paucis Scriptoribus in dubium revocatum fuerit, & de quo praecipuorum, non sane paucorum, Patrum tam involutae , atque implicatae sententiae sint, ut non facile cognosci possit , quid senserint; tunc certe judiciunia instituendum est, loca Divinarum Scripturarum expendenda, consilienda Traditio , ae demum Ecclesiae auctoritate definiendum , quid ea de re Sacra Scriptura, atque Traditio serat i . S. III. Auctoritati eommunis Traditionis Sanctorum Ecclesiae Patrum nihil inde derogatur, quod aliqui eorum in quibusdam non consentiant cum ceteriS. Hujus rei veritas ut manifeste perspiciatur , illud adverti debet , quemadmodum Melchior Canus lib. 7. De Locis Theologicis cap. 3. sapientissime monuit , exceptis Canonicis Scriptoribus , neminem alium fuisse, qui labi non potuerit. Unde mirandum non est , si aliquando etiam

i Consulatur Mamachius in opere r De Animabus Iustorum insi c. lib. I. cap. I. s. I. & seqq.

142쪽

LIBER XU. C A P U T IV. r 3 rnonnulli Sanctorum Patrum lapsi fuerunt , atque contra eommunem Traditionem sensere, immo auctoritate Trad, tionis falso ducti ipsam Traditionem oppugnarunt . Namia S. Cyprianus ab haereticis baptizatos iterum baptizandos esse, quando ad Ecclesiam Catholicam redirent, acriter deis fendens , illud ulla sine dubitatione reponebat, sententiam suam non esse novam, sed jampridem ab antecesseribus sat

tam i , religiosam , ct legitimam , ct salutarem, flides, O

Ecclesia eongruentem 1 ; contra oppositam vocavit humanam

traditionem, quae Divinae dispositioni adversaretur 3 . Tamen quamvis Cyprianus ita sentiret , atque Agrippini sui praedecessoris auctoritate niteretur ; licet plurimorum Episcoporum coactis Carthagine Synodis hoc idem confirmatum esset; etsi Cypriano Firmilianus Caesaratae Episcopus assentiretur , atque in Phrygia provinciae Asiae Concilia Iconiense, & Synnadense celebrata essent, in quibus plurimorum consensione Episcoporum declaratum fuerat , baptiratos ab haereticis non sine altero baptismate in Cath licam Ecclesiam recipi debere; universa tamen Ecclesia sempersequuta est sententiam S. Stephani Summi Pontificis juxta Patrum Traditionem ita definientis s : Si quis ergo a quacumque haeresi venerit ad nos, nihil innovetur, nisi se quod traditum est, ut manus illis imponantur in poenia

is tentiam μ. Qua de caussa S. Augustinus lib. 3. Com. D natisas num. a. & sicq. , lib. s. num. 3 o. hoc idem se inperadstruxit, scilicet rebaptizandos non esse haereticos, semel ac, quae debet, Traditionis ratio habeatur. Et re quidem vera communem Traditionem, cui S. Ste

phanus innitebatur, Agrippini , & Episcoporum African rum sub Agrippino, Cypriani Synodorumque Carthaginem sum sub Cypriano , Firmiliani Epistopi Caesariensis , & Synodorum Iconiensis , atque Synnadensis contraria opinione aliquid detrimenti non accepisse adeo certum est, ut S. A

R a gustini

prianum epist. 7 ., de Vincentium Lirinens. in commonit. cap. 9.

143쪽

I3s DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINAgustini aetate communi consensione omnium firmata illa es set, & a nemine , quin religionis reus evaderet , negari posset . De baptismi ergo quaestione inquit S. Augusti-ἡ nus lib. I. De Baptismo tant. Donatisas num. 27. iam, is quantum arbitror, satis disseruit & quia hoc manifestis si simum schisma est , quod Donatistarum nomine nuncu- se patur, restat, ut de hoc baptismate pie credamus, quod si universa Ecclesia a sacrilegio schismatis remota custodit . Lib. autem a. num. a. affirmat, Quod per universae Ec- elesiae statuta firmatum est, vel unius Episcopi auctorita se ii, vel unius provinciae Concilio praeferendum essia , illudque Donatistis semper opponit , quod Si auctoritasse Cypriani sequenda est , magis eam sequendam esse in se unitate servanda, quam in Ecclesiae consuetudine immu- se tanda i Communem vero Ecclesiae fuisse consuetudinem , iterum non baptiZare eos, qui ab haereticis baptillati erant, dum in Ecclesiam Catholicam sese recipere illi volebant, ex verbis S. Cypriani S. Augustinus colligit lib. a. De Bapsismo Cont. Donatistas num. I . Hanc autem inquit

si fuisse consuetudinem Ecclesiae, quae postea, multis discuς,, sis ambagibus, perspecta veritate , plenario Concilio con-- firmata est, satis ostenditur ex ipsius S. Cypriani verbisse in eadem ad Iubaianum epistola, quae in Concilio lecta se commemoratur. Ait enim : sed dicit aliquis r quid ergo strase de his , qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes ἡ μe baptismo admissi sunt Ubi certe quid fieri soleret , si etsi non fieri vellet satis ostendit . Et num. II. Nonaeis dum enun erat diligenter illa baptismi quaestio pertractvis ea, sed tamen saIuberrimam consuetudinem tenebat E fi clesia . . . Quam consuetudinem credo ex Apostolica Tr se ditione venientqm . . . Hanc ergo saluberrimam consuetuo

is dinem per Agrippinum praedecessorem suum , dicit S. Cyais prianus, quasi coepisse corrigi. Sed, sicut diligentius imsi quisita veritas docuit, quae post magnos dubitationis fi . ctus ad plenarii Concilii confirmationem perducta est ,

144쪽

LIBER XV. CAPUT IV. r 33 is verius ereditur per Agrippinum corrumpi coepisse . non

si corrigi μ. Etiam S. Hieronymus in malogo coni. Mey rianos cap. . ad antiquam hac de re Ecclesiae consuetudinem contra Hilarium Diaconum Luciferianum appellat, adique id quidem auctoritate scriptorum S. Cypriani facit :ἡ Quod si negandum inquit quispiam putaverit, haeretia

si cos a majoribus nostris semper fuisse susceptos , legatis B. Cypriani epistolas, quibus Stephanum Romanae urbis si Episcopum & inveteratae consuetudinis lacerat errorem: si legat & ipsius Hilarii libellos , quos adversus nos de hae se reticis rebaptizandis edidit i & ibi reperiet, ipsum Hila si rium confiteri a Iulio, Marco, Sylvestro, & ceteris v si teribus Episcopis, similiter in poenitentiam omnes haer se licos susceptos . Communis ergo Ecclesiae Traditio semis per fuit, ut haeretici Catholicae communioni adscribi volentes non rebaptizarentur, semel ac verum in haeresi bapti ma suscepissent: unde mirandum non est, si contra eam

Agrippino , & Episcoporum Africanorum sub Agrippino, Cupriani Synodorumque Carthaginensium, Firmiliani Epia

scopi Caesariensis, & Synodorum Iconiensis, ac Synnademss auctoritas non praevaluit . Nam , uti etiam Vincentius Lirinensis in suo Commonitorio cap. 3. tradidit , tunc tene mus , quod omnes crediderunt, Si in ipsa vetustate omisis nium, vel certe pene omnium Sacerdotum pariter & Maasi gistrorum definitiones sententiasque sectemur M. Si autem eos, qui haereticos rebaptizandos non esse omni tempori senserunt, cum S. Cypriano, atque aliis ejusdem cum CP priano opinionis conserantur , sententiam illorum pene omnium fuisse dicendum est. Ex iis ergo , quae in hac controversa contigerunt , unicuique compertum esse potest , auctoritati communis Traditionis SS. Patrum nihil inde de. rogari , si aliqui Patres contra senserint. I. IV. Hoc idem confirmatur altero facto, quo contra auctoritatem Traditionum utuntur illarum oppugnatores.

Nonnullos itaque Patres, & quidem diversis Ecclesiae temporibus, putasse animas justorum, licet iis nihil poenae in Diuitiaco by Coos e

145쪽

I 3 DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA in altera vita luendum superesset, non statim post mortem donari visione Dei, a nemine dubitari potest. Ut eniin de Papia dicere omittam, qui, uti refert Eusebius lib. 3. 4elesias. Hi . cap. 39., ex male latellectis Apostolorum narrati nibui Christum post ultimi judicii diem mille annos cum suis Sanctis in terris esse regnaturum posuit , S. Iustinus

Martyr in Dialogo cum Cryphone num. 8o., S. Irenaeus lib. I. Cont. Haereses cap. 3I., Tertullianus lib.3. AMersus Marci nem cap. 3. , S. Victorinus Petabionensis Episcopus, uti testatur S. Hieronymus Comment. in Ezechielem lib. I I. cap. 36. , Lactantius Disis. Insilui. lib.7. cap. a . & 26. , & Severus

Sulpitius in Dialogo , quem Gallio inscripsit , quemadmodum idem Hieronymus fidem facit, ejus sententiae fuerunt, ut putaverint, visionem beatificam differri usque ad ultimi judicii diem. Neque alii Patres desunt, qui apud nonnullos

in hujusmodi suspicionem erroris venerint. Verum enimvero communis Traditio Patrum omnium seculorum , qua

certissime retentum fuit, animas justorum statim post mo tem pertingere ad visionem Dei, semel ac eis nihil poenae luendum in altera vita supersit, semper firma substitit , &etiam totius Ecclesiae definitionc confirmata fuit. Nam quamvis primis Ecclesiae seculis nonnulli Patrum non statim a morte etiam hujusmodi justos visione beatifica donandos esse censuerint; non defuere tamen alii Sancti Patres, & quidem numero Ionge plures, qui contrariam sententiam docuerunt. Nam I. seculo S. Clemens in sua I. epistola ad Corinthios num. s. tradit, S. Petrum effectum Martyrem diasces se ad debitum gloriae Deum, & Sanctus Ignatius in epi.

stola ad Romanos num. . rogat eos, ut sinant se fieri escam ferarum, quia ita licet Deum adipisci, O purum lumen hamrire . Seculo a. Catholicam veritatem diserte tradiderunt

Sanctus Polycarpus in epistola ad Philippenses, & ejus Ecelesia Smyrnensis apud Eusebium lib. . mss. Ecclesias. cap.

I . , ac Athenagoras in Legatione pro Chrisianis num. 3I; In vetustissimis autem Actis S. Symphorois , quae martyrium subiit anno Christi Iao. viruin ejus Getulium , & Aman tium

146쪽

LIBER XV. CAPUT IV. 23stium fratrem haec Hadriano dixisse leguntur apud Ruinartium pag. 2 o. Elegerunt enim magis decollari, quam vinci , se passi mortem . quae pro nomine Christi suscepta inter ho- ω mines terrenos quidem ignominiam eis peperit tempora-- lem , inter Angelos vero decus, & gloriam sempiternam :ω inter quos nunc gradientes, & trophaea passionum suarumia

si dantes cum aeterno Rege vita aeterna fruuntur in coelis M.

Seculo 3. Apostolicae Traditionis asscrtores fuerunt S. Clemens Alexandrinus Iib. s. Stromatum , Dionysius Alexandrinus apud Eusebium lib. 7. Ecclesias. Hisor. cap. aa. , Origenes lib. 3. Periarchon num. 6. , & lib. 6. Contra Celsum num. ., di praeter alios S. Cyprianus in Exhortat. Martyrii num. I 2. inquiens : Quanto potior , di major est gloria, victo diabo-- lo, ad Paradisum triumphantem redite, & unde Adania

se peccator ejectus est, illuc, prostratoco, qui ante dejece-M rat, trophaea victricia reportare offerre Deo acceptisibes mum munus, incorruptam fidem, virtutem mentis inco-ἡ Iumem, laudem devotionis illustrem g ..... Cohaeredes

,, Christi fieri Angelis adaequari Quae autem istorum ,

eadem quoque & sequentium temporum Patrum sententia , fuit. Nam Sanctos Ambrosium , Augustinum , & Bernarduin non consensisse eis , qui animas justorum non statim a morte

beatifica visione Dei frui volebant , etiamsi nihil illis expiandum superesset, nullus aequo jure dubitare potest i) . Quapropter mirandum non est, si in Ecclesia, etiam de hoc dogmate vera fides semper praevaluit , habitumque pro certo fuit, animas justorum statim post mortem , semel ac cis nihil luendum supersit, ad Dei visionem pertingere . Hoe vero est, quod definierunt Sum. Pont. Benedictus XII. in Extrasagam ii Benedictus Deus , Patres Concilii Florentini sess. ult. in D creto unionis, & Tridentini sessi et s. Ex his vero omnibus magis magisque comprobatum manet , quod nos modo via mus , hoe est, auctoritati communis Traditionis Sanctorum, Ecclesiae Patrum nihil inde derogari, quia aliqui eorum contra quandoque censuerint. S. V. si Consulatur Bertius De Theolog. Disciplinis lib. 3. cap. IO.

147쪽

r36 DE IURE, ET LEGUN DISCIPLINAg. V. Quod in expositione Sacrarum Scripturarum SS. Ecclesiae Patres unanimi consensione docuerunt, ad Divi nam illud Traditionem procul dubio pertinet. Recte animadversum a Melchiori Cano fuit Itb. 7. De Locis Cheologicis cap. 3., Scripturam Sacram pro ipsa sui &,, altitudine , & obscuritate non uno eodemque sensu omnes,, accipere , sed aliter atque aliter , alium atque alium inter D pretari , ut pene quot homines, tot illinc sententiae erui, posse videantur. Aliter namque illam Novatus, aliter Sabel. ω lius, aliter Arius, aliter Donatus exponit. Quocirca ne- ω cesse est, ut propheticae, & Apostolicae interpretationis luis nea propter tam varios erroris amfractus secundum no

is mam aliquam dirigatur μ . Hoc enim si non habeamus, quoad multa , immo quoad maximam partem eorum, quae in Sacris Litteris continentur, in perpetua omnes fluctuation versabimur . Divinae igitur Providentiae fuit , ut hac de rosemper in Ecclesia certa regula superesset , quam dum sequeremur, periculo errandi amplius obnoxii non essemus. Haec autem regula si unanimis expositio , & intelligentia P trum non sit, nulla sane alia esse potest . Nam Ecclesia ilia sui initio , atque prima progressione hanc tantum habuit, unam istam solummodo etiam sequentibus temporibus retinuit , dum ejus Praesules in unum congregari coeperunt. Nam Pontifices, atque Concilia dum de sensu aliquorum Sacrae Scripturae locorum definiunt, non confidunt in singulari quadam illustratione , qua Deus in hunc , aut alterum modum ., haec , vel illa Sacrae Scripturae oracula intelligenda esse , sibi supernaturaliter revelet, sed in ca , qua assequantur, quid de illis vera Ecclesiae Traditio habeat. Haec autem in Patrum unanimi consensione manifestatur: nam traditum non esse Ecclesiae non potest, quod Patres unanimi consensione etiam in expositione Sacrarum Scripturarum tradiderunt . Haec igitur est ea regula, quam suae Deus Ecclesiae providit, quamque dum sequimur, nullo amplius errori in expositione Sacrarum Scripturarum obnoxii esse possumus.

Hanc vero regulam sequuti Summi Pontifices , sequuta

148쪽

LIBER XV. CAPUT IV. I 37 Concilia fuerunt. Quum enim quaestio esset de intelligentiata, illorum verborum S. Ioannis 1 r Ad Iesum autem quum venissent, ut viderunt eum mortuum cte. Clemens V. in Viennensi Concilio, in hunc modum sententiam tulit a : μ Nos igiis tur ad tam praeclarum testimonium , ac Sanctorum Patrum, is & Doctorum communem sententiam Apostolicae considera. - tionis ad quam dumtaxat haec declarare pertinet acieri

is convertentes, sacro approbante Concilio, declaramus, prae-- dictum Apostolum, & Evangelistam Ioannem rectum ista se in praemissis factae rei ordinem tenuisse , narrando, quod

si Christo iam mortuo, unus militum lancea latus ejus ape is ruit . In Synodo VI. Generali Act. II. damnati fuere ori genistae , quia novas expositiones Sacrae Scripturae introduce re conarentur contra Aposolicam , & Paternam Traditionem , ut constat ex epistola Sophronii in eadςm Act. ir. lecta, & in Actione I 3. probata 3 . Synodus Trullana can. I9. in hunc

modum hac de re statuit ): Quod oportet eos , qui prae-ι, sunt Ecclesiis in omnibus quidem diebus , sed praecipuo

se Dominicis, omnem Clerum, & Populum docere pietatis, is & rectae religionis eloquia , ex Divina Scriptura colligentes se intelligentias, & judicia veritatis: & non transgredientes se iam positos terminos , vel Divinorum Patrum traditionem si Sed etsi ad Scripturam pertinens controversia aliqua exci si lata fuerit , ne eam aliter interpretentur , quam quomo-- do Ecelesiae luminaria, & Doctores suis scriptis exposu si runt . Leo x in V. Lateranensi Concilio mandavit omnibus cs , Ut Evangelicam veritatem, & Sanctam Scriptu- ω ram juxta declarationem, interpretationem , & ampliati is nem Doctorum, quos Ecclesia, vel usus diuturnus appro-- bavit, legendosque hactenus recepit, vel in posterum reuh cipiet, praedicent, & explanent: nec quidquam ejus pro se prio sensui contrarium , aut dissonum adjiciant , sed illisis semper insistant μ. S. Clemens Alexandrinus Stromatum

149쪽

DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA lib. 7. num. I 6. postquam tradidit, regula veritatis esse illos destitutos, qui Sacras Scripturas contra Ecclefiasticam traditionem interpretantur , de haereticis haec superadditae Glo- ω riae autem tenentur desiderio , qui ea , quae conVeniuntis sermonibus divinitus inspiratis , tradita a Beatis Apostolis, ἡ & Magistris, Voluntarie eludunt per alias argumentationes, se humanis doctrinis resistentes Divinae Traditioni , ut haereis sim constituant H. Divinae , inquam , Traditioni resistentes , quemadmodum ex loco Apostoli Pauli Ephesiori cap. q. V. II. & seqq. , ut alia omittam, aperte colligitur Et ipse se dedit quosdam quidem Apostolos quosdam autem Prophetas, si alios Vero Evangelistas , alios autem Pastores, & Doctores, se ad consummationem Sanctorum, in opus ministerii, in is aedificationem Corporis Christit donec occurramus omnesse in unitatem fidei, & agnitionis Filii Dei, in virum perfe-D istum , in monsuram aetatis pleni tudinis Christi ; ut jam se non simus parvuli fluctuantes, & circumseramur omni ven-- to doctrinae in malitia hominum, in astutia ad circumvem is tionem erroris . Haec vero omnia Melchior Canus citato loco expendens , ita recte colligit: Ex his itaque Verbisse plane Intelligitur , Divinae Providentiae fuisse, ut non solum ,, Prophetarum , Apostolorum , & Evangelistarum Codices, haberemus , verum etiam Sanctorum Doctorum in illos fi commentaria. ob eam enim certe causam . post Prophe fi tas, Apostolos, & Evangelistas, Ecclesiae a Christo Docto , res dantur , ut illorum Sacros hi Libros interpretentur. ἡ Ηos ergo in Ecclesia Dei divinitus per icmporao loca pro se curatos , quisquis in Scripturae sensum eumdem conve- ω nientes contempserit, non hominem contemnit, sed Deum: , a quo in id illi fuere destinati, ut populum Christianum SM, cras Prophetarum , Apostolorum, Evangelistarumque Libis teras edocerent. Quod si Sancti omnes , dum illas interuis pretarentur , errarunt , Deo auctore , erraret Ecclesiaris quum Doctores sibi a Christo datos sequeretur , & in S is crorum Codicum intelligentia eorum vestigiis iniisteret . Ad Divinam ergo Traditionem illud quoque pertinere , quod SS. Pa.

150쪽

LIBER XV. C A P u T IV. r 39SS. Patres in expositione Divinarum scripturarum unanimi consensione docuerunt, nullus superest dubitandi locus. g. VI. Ea certitudo non minuitur, quam communis consensio Sanctorum Patrum in se habet in expositione Divin rum Scripturarum, quamvis aliqui Patres, in hujus, vel illius explicatione loci non convenerint. Sicuti quod supra g. 3. constituimus , ita hoc quoquo evincitur tum ex illa contentione , quae quoad baptismui datum ab haereticis inter plures Africanos Antistites, & Sanctum Stephanum Papam exarsit, tum ex ea opinione non nubiorum Patrum , qui putarunt visionem beatificam differri justis usque ad extremi judicii diem , quamvis iisdem nihil poenae in altera vita luendum superesset. Nam S. Cyprianus, &cum eo Africani Antistites nimis multa loca Sacrae Seripturae pro sua sententia in medium proferebant, uti ex epistola 7o.& 7r. S. Cypriani compertum habemus. Ea autem loca adiverso setisti, ac Cyprianus acceperat , intelligenda esse,& Patrum communis Traditio declaravit, & S. Augustinus in libris De Baptismate contra Donatistas, & potissmui lib. 3. num. a I., eκ auctoritate Majorum evidenter adstruxit. Error quoque Millenariorum suum fundamentum ha- εbuit in falsa interpretatione nonnullorum Sacrae Scripturae locorum. Ut enim de aliis sileamus, S. Irenaeus lib. s. Comtra Haereses cap. 32. suam sententiam ex Apostolo Romam cap. 8. V. I9., & ex promtisione Abrahamo facta Genesis cap. I 3. confirmavit . Cap. 33. ejusdem libri idem subinde adstruere persistit ex Matthraei cap. 26. v. 27:&seq., Luca cap. I . v. I a. & I3., ac eI aliis Veteris Testamenti locis. Cap. 3 . adhuc ulterius rem eamdem ostendere aggressus fuit ex capite Isaia 26. v. I9., Ezechiesis cap. 3 7. V. I a. , Ieremia cap. 28. v.7., ac tandem cap. 33. nonnulla alia Ioca ex Isaia,

Ieremia, & Apocalypsi Ioannis citavit. At vero de uir que doctrinae capite , hoc est, & de non rebaptizandis iis, qui ab haereticis baptizati fuerant , & de beatifica visione post mortem non differenda iis justis, quibus nihil luendum supererat , semper ex communi Traditione constitit, S a atque Diuitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION