장음표시 사용
131쪽
rro DE IUR E., ET LEGUM D LsC IPL I NI A- S. VI. Ex eo quod voce tradita magis obnoxia sint mutationi , quam scripta, ncmo Sanctos Apostolos de imprudentia accusare potest, quia non omnia scripto tradiderunt. Quamvis quae sola voce tradita sunt, si humame dum taxat providentiae nitantur, facilius aut corrumpantur, aut interpolentur, aut etiam oblivione deleantur , quam scripta ; tamen utrumque Divinae providentiae aeque facile est,& voce tradita semper integra servare , & quae scripta sunt
eficere , ne aliquo modo mutentur, aut pereant. Ecclesiam autem semper futuram columnam, & fundamentum veritatis Apostoli certissime noverant, atque ab ipso Christo didicerant , tam sibi, quam suis succestaribus semper adfui rum spiritum ejus. Nam Christus, quando eis praecepit, ut
egem Evangelicam ubique promulgarent, eorum animos, atque aliorum etiam , qui eisdem successuri erant, ita co firmavit Mati. cap. 28. v. eto. Ecce ego vobiscum sum On nibus diebus usque ad consummationem seculi M. Hoc autem semel posito , anne interius convicti esse non debe
bant , nunquam futurum esse, ut ea Deus aut mutari, aut
interpolari, aut omnino deleri permitteret , quae ad ipsius -Ecclesiae fidem spectabant, sed sua bonitate, atque omnis potentia provisurum, ut istiusmodi omnia etiamivoce tra Qita semper intcgra, atque incorrupta in Ecclesia servare nis tur a Quid i Nonne tota eorum ossicii ratio singulari quodam praecipuoque modo Dei providentiae innitebatur g Ita mei huic enim certissime eonfisi Evangelium ubique gen--tium promulgare aggressi fuerunt. Quapropter quae voc - traduntur , facile mutari , aut in obsuionem abire possO Apostoli quidem vidcrunt; verum ea, quae hac ipsi ratione re. linquebant memoriae posterorum , hujusmodi conditionem nunquam subitura esse, certissime noverant . Imprudentiae ergo accusare sanistissimos viros, quia non omnia scripto trudiderunt . nullus nisi impudentissime potest.
132쪽
DE EA RATIONE, QUA NOBIs CONsTAT DE SACRUTRADITIONIBUS .
S. I. I quod dogma fidei Patres ab initio seeundum sucio cessionem suorum temporum concordissime tenuerunt , cjusque contrarium uti haereticum refutarunt , quod tamen ex Sacris Litteris non habeatur, illud nimirum Ecclesia ab Apostolica Traditione habet. Neque enim tantorum, tamque praecellentium virorum summa pietas, & sanctitas, atque etiam maxima doctrina patitur, ut ab eis vel confictum credamus, quod uti divinitus inspiratum nobis tradiderunt, vel uti divinitus inspiaratum habuerint, firmissimeque tenuerint, quod revera non
erat. Isti Episcopi sunt docti ita quondam Augustinus
se agens de Traditione Patrum Contra Iulianum lib. a. n. 33. se graves, sancti, veritatis acerrimi defensores adversus garis is rutas vanitates, in quorum ratione, eruditione, liberi
se te, quae tria bona judici tribuisti, non potes invenim , is quod spernas. Si Episcopalis Synodus ex toto orbe con-ri gregaretur, mirum si tales possent illic facile tot sedere, is quia nec isti uno tempore suerunt. Sed fideles, & mul-ἡ tis excellentiores paucos dispensatores suos Deus per diri versas aetates temporum, locorumque distantias, sicut ei se placet, atque expedire iudicat, ipse dispensat. Hos ita . is que de aliis, atque aliis temporibus, atque regionibus, se ab Oriente, & occidente congrcgatos vides, non in unum is locum, quo navigare cogantur homines , sed in librum, is qui navigare possit ad homines . Quanto tibi essent isti se judices optabiliores, si teneres Catholicam fidem tanto se tibi sunt terribiliores, quia oppugnas Catholicam fidem, se quam in lacte suxerunt, quam in cibo sumpserunt, cuin se jus lac ,& cibum parvis magnisque ministraverunt, quam
is contra inimicos , etiam vos tunc nondum natos , unde
is nunc revelamini, apertissime, ac fortissime defenderunt.
133쪽
III DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA se Talibus post Apostolos Sancta Ecclesia Plantatoribus, Ri is gatoribus, AEdificatoribus, Pastoribus , Nutritoribus cre-- vit . Talibus, inquam, Plantatoribus , Rigatoribus, Adbficatoribus, Pastoribus, Nutritoribus Sancta Ecclesia crevit. Nam S. Ignatius Martyr, uti resert Eusebius lib. 3. Ecel AUL Hs. cap. 36. Quum per Asiam sub accuratissima s,
is tellitum custodia ductaretur, singularum nihilominus civiis latum, quas ingredcretur, Ecclesias sermonibus, & co-m hortationibus suis confirmans, monebat in primis , ut sibim a pravis haereticorum opinionibus caverent, quae tunc pri- , mum in lucem emergere quum coepissent, copiolius pul-M Iulabant. Hortatusque est, ut Apostolorum Traditionibus,, tenaciter inhaererenti quas quidem ad certiorem poste- ω ritatis notitiam testimonio suo confirmatas scriptis man- ω dare necessarium duxit - . Sanctus vero Polycarpus , sicuti a Sancto Irenaeo apud Eusebium lib. s. Ecelsast. His. cap. 1 . traditum accepimus. De miraculis Domini , aces de doctrina, prout ab iis, qui Verbum vitae ipsi conspe m xerant, acceperat, eodem prorsus modo referebat, & in is omnibus cum Scriptura Sacra consentiens . Haec ego in- in quit S. Irenaeus Divina mihi largiente clementia, tuncis studiosius audiebam , non in charta, sed in corde meo h audita describens r eademque per Dei gratiam assidue reis peto, ac revolvo . Lib. 3. Cont. Hereses cap. 3. num. q. de Polycarpo haec alia superaddit: Et Polycarpus autem se non solum ab Apostolis edoctus, & conversatus cum mul- ω tis ex eis, qui Dominum nostrum viderunt; sed etiam is in Asia, in ea quae est Smyrnis Ecclesia constitutus Epiri scopus ... haec docuit semper, quae ab Apostolis didic is rat, quae & Ecclesiae tradidit, & sola sunt vera M. Hinc merito inquiebat, idem S. Irenaeus cit. Ioco num I. Tr is ditionem itaque Apostolorum in toto mundo manifest is tam in omni Ecclesia adest respicere omnibus, qui vera ,, velint videre: & habemus annumerare eos, qui ab Ap si stolis instituti sunt Episcopi in Ecclesiis, & successores eo. D rum usque ad nos, qui nihil tale docuerunt, neque e B Sn Disilirco by Corale
134쪽
LIBER XV. CAPUT IV. o gnoverunt, quale ab his deliratur. Etenim si recondita, mysteria stillent Apostoli, quae seorsim, & latenter a re. se liquis perfectos docebant, his vel maxime traderent ea, si quibus etiam iEsas Ecclesias committebant . Nun . aD firmat usque ad sua impora pervenisse In Emesa R is mana omnium Ecclesiarum maxima , & antiquissima eam, se quae est ab Apostolis, traditionem, & enuntiatam homi-- nibus fidem per successiones Episcoporum μ; qua saneta, inquiebat: Confundimus omnes eos, qui quoquo modo, se vel per sibi placentia, vel vanam gloriam, vel per coecitatem, & malam sententiam, praeter quam oportet, cobis ligunt . Recensita postmodum successone duodecim Romanorum Pontificum, hoc est a Petro usque ad Eleuteriumnum.3. ita concludit. Hac ordinatione, & succession , is ea, quae est ab Apostolis, in Ecclesia Traditio, & veriis talis praeconatio pervenit usque ad nos. Et est plenisti. ω ma haec ostensio, unam & eamdem vivificatricem fidem si esse, quae ab Ecclesia in Apostolis usque nunc sit conse is vata, & tradita in veritate M . Quod ergo Apostoli fidei depositum voce tantum Ecclesiae tradiderunt, illud a successoribus eorum receptum , custoditum , servatumque fuit, atque idem alii omni tempore praestiterunt, quos Ecclesi habuit sui Plantatores, Rigatores, aedificatores , Pastores ,
atque Nutritores. Hoc vero tam praeclaro munere SS. P,
tres in Ecclesia semper perfuncti fuerunt. Si quod ergo G dei dogma SS. Patres ab initio secundum successionem se
rum temporum concordissime tenuerunt, ejusque contrarium uti haereticum refutarunt, quod tamen ex Sacris Litteris non habeatur, id nimirum Ecclesia ab Apostolica Tra.
ditione habet. Idem vero hoc TertuIliani argumento , ut alia omit tam , magis magisque confirmatur : Age nunc inquit se ipse De Praescription. Haret. cap. 28. Omnes erraverint: se deceptus sit Apostolus de testimonio non reddendo: nulis iam respexerit Spiritus Sanctus, ut eam in veritatem deinis duceret, ad hoc missus a Christo, ad hoc postulatus a
135쪽
ra DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINAM Patre, ut ellet doctor veritatis: neglexerit ossicium Dei si villicus, Christi vicarins , sinens Ecclesias aliter interimis intelligere, aliter credere, quod ipse per Apostolos prin,, dicabat: ecquid verisimile est, ut tot, ac tantae in unam ,, fidem erraverint ' Nullus inter multos eventus unus est. se Exitus variasse debuerat error doctrinae Ecclesiarum. Ce- is terum quod apud multos unum invenitur, non est erra-ἡ tum, sed traditum . Audeat crgo aliquis dicere, illos erri rasse , qui tradiderunt M.
S. II. Si quod fidei dogma Paties ab initio secundum
suorum temporum successionem concordissime tenuerunt,
est illud revera fidei, quamvis, instituto judicio, ab Ecclesia id definitum non habeamus. Quid intelligi debeat ejus judicii nomine , quod ab Ecclesia institutuin esse, a quibusdam requiritur, ut quod
fidei dogma communi consensione sceundum successionem temporum Patres tradiderunt, ad fidem revera pertineat, est primo loco explicandum a nobis . Hoc ergo judicium juxta nostros contradictores , vel in ea totius Ecclesiae deufinitione positum est , qua Praesules ejus in acumenica SP nodo simul congregati , quid sit haereticum quidve hac, vel illa in re juxta doctrinam Christi, & Apostolorum se tiendum tenendumque sit, declarant, atque decernunt; aut in quadam singulari definitione, quae prolata sit a pluribus Ecclesiae Praesulibus simul in unum certo ordine , atque ratione congregatis δε profecto semel ac de judicio Ecclesiae, nulla adhibita distinctione, & exceptione serino sit, illud sane intelligendum venit , quod Ecclesia sert in person suorum Praesulum, qui universitatem ejus repraesentant. Ta lis vero congregatio Praesulum ante an. 3as. nulla habita fuit: semel ac ergo ponatur, Ecclesiae judicium requiri , ut revera fidei sit illud dogma, quod Patres ab initio secundum successionem suorum temporum concordissime tenuerunt, est inde sane consequens, ut usque ad an. 3a . ea omnia dogmata dubia fuerint, quae suum fundamentum in ipsa Traditione vel omnino habent, quia de iisdem nullo modo Disiliaco by Corale
136쪽
LIBER XV. CAPUT IT Iax modo perspectum est ex Sacris Litteri , vel saltem praeci puum, quia in Sacris Litteris eo modo, quo in Traditi
ne , illa expressa non habemusr qui ergo hoc toto intervallo temporis in hujusmodi dogmatibus errarunt, obstin, teque contrario errori patrocinati fuerunt, haeresis accusa ri non poterunt. At vero Sanctus Irenaeus I , & una cum ipso tunc temporis Ecclesia, habuit ut haereticos Simonem Magum, Menandrum, Saturninum , Basilidem , Carpocratem, Cerinthum, Ebionitas, Nicolaitas, Tatianum, Gn sticos, Ophitas , Sethianos, Cajanosque 3 & S. Polycarpus, uti apud Irenaeum lib. 3. coni. Hareses cap. 3. num.ε. legitur se Marcioni aliquando occurrenti sibi, & dicenti: Cognosci se nos respondit: Cognosco te primogenitum Satanae . Tantumis Apostoli sicuti S. Irenaeus prosequitur di horum disciis puli habuerunt timorem , ut ne verbo tenus communia fi carent alicui eorum , qui adulteraverant veritatem, quem se admodum & Paulus ait a): Haeretisum autem hominem sis pos unam correptionem devita, sciens quoniam pemersus essis qui es talis, ct a semeti o damnatus M. Hi autem omnes longe ante an. 32 . rectae fidei veritatem opprimere conati fuerunt, nullumque contra eos omnium Echlesiae Praesulum iudicium latum fuit. Ecclesiae ergo universale judicium non requiritur, ut revera fidei sit, quod a Patribus uti dogma fidei seeundum successionem suorum temporum concoidissime traditum accepimus . 'Si autem nomine judicii ab Ecclesia instituti eam semientiam quispiam intelligat, quae saltem a pluribus Ecclesiae Praesulibus simul in unum legitime congregatis fertur νidem error semper consequitur, hoc est, multos eorum, qui non debebant, ab Ecclesia, & a Patribus uti haereticos habitos fuisse. Rem istam hoc tantum evempIo plura enim in medium afferri possent nunc ostendamus. Seculo a una cum Ecclesia Irenaeus, atque Tertullianus Marcionem, di sequaces illius uti haereticos habuerunt, eosque , nos aliter i Lib. I. coni. Harem eap. 21. & seqq. a - Πις- cap. a.
137쪽
ra 6 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA aliter ac haereticos suis scriptis inse stati fuere. Inter e tera vero isti illud quoque cum haereticis eorum temporum commune habebant , ut Divinarum Scripturarum nonnullas rejicerent , alias vero detruncatas admitterent i . Hoc autem Marcionitae fecerant , ne de bl sphemiis, quas contra Christi carnem proferebant, Sacra
rum Scripturarum auctoritate convincerentur: se His, opi
is nor, consiliis ita Tertullianus Marcionem insectatur tria is lib. De Carne tarsi cap. a. tot originalia instrumen-- ta Christi delere, Marcion, ausus es, ne caro ejus pro-y baretur μ. Profecto neque ex Sacris Scripturis determinari potest , uti nemini compertum non est , numerus librorum Canonicorum, neque ab Ecclesia ullo judicio vel multorum, vel paucorum , definitum illo tempore habebatur , esse divisuitus inspirata , quae Marcion vel omnino rejiciebat, vel mutilata admittebat: nullum ergo aliud principium supererat, quo hoc de errore refelleretur, atque ita etiam de multis aliis convinceretur , si tamen , uti haeretici faciunt, ad falsas interpretationes non recurrerent, nisi ipsa Traditio. Haec vero est , qua Tertullianus contra eum usus fuit, ipsumque Chrisstiano nomine indignum este ostendit, nisi cum Apostolis sentiret , atque hac in re a1nplecteretur , quod traditum erat. Postquam ergo illi objecit, Sacrae Scripturae libros integros emedio lastulisse, nonnullos autem interpolasse, ne caro Christi probaretur, ita eumdein aggreditur : μ Ex qua , oro to ,
se auctomate 8 Si Propheta es , praenuntia aliquid i si Ap se stolus, praedica publice: si Apostolicus , cum Apostolis sen- ω tir si tantum Christianus es, crede quod traditam est: si nisis hil istorum es , merito dixerim : morere et nam & mortuus is es , qui non es Christianus : qui quum fuisses , excidisti, is resciiciendo quod credidisti . Non tamen quia credere de- ω siisti, recte rescidisti, atque in rescindendo quod credidisti, is probas , antequam rescinderes , aliter fuisse quod credidiis sti. Aliter illud, ita erat traditum : porro quod traditum
is erat, id erat verum, ut ab eis traditum, quorum suit tr is dere.
i Vide S. Irenaeum lib. I. coni. Iureses cap. 27. nuIn. a.
138쪽
x r B E R XV. CAPUT IV. I a res dere . Ergo quod erat traditum, rescindens, quod erat ve-- rum, rescidisti. Nullo jure fecisti . Quod ergo tunc unanimi consensione traditum erat , ut fidei dogma certum , at que determinatum Tertullianus , & Ecclesia illius temporis habuit, quamvis illud nullo prorsus Ecclesiae instituto judicio definitum esset , & contra sentientes inter haereticos recen fuit. Hoc autem injuria fecisset, si quod est dogma fidei un, nimi consensione traditum a Patribus , revera illud fidei esse censeri non debeat, quoad usque suum de ea judicium Ecclesia non protulerit. At vero pestes illae omnes seculi a. , hoe est, Basilidiani, Saturniani, Gnostici, Marcionitae, Montanistae, Encr titae, quonam tandem modo, quod ratione uti haeretici comdemnati, atque ab Ecclesia ejecti fuere An fortasse id contra eos Ecclesia , instituto judicio , fecit verum seculo et aliquod concilium ad judicium istud ferendum, vel a multis , vel a paucis Ecclesiae Praesulibus simul congregatis celebratum fuisse , memoriae posteriorum traditum non habe mus . Scripturarum Sacrarum auctoritate sortasse refutati, atque conuiuei fuerunt 8 Fateor quidem Patres non solum secvi Io a. , sed etiam sequentibus auctoritatem Divinarum Scripturarum haereticis saepe objecisse, iisdemque cos de suo errore contra fidem convincere contendisse, & qua ndoque etiam fabia illa interpretatione, quam Sacris Litteris haeretici dabant, quod sibi proposuerant , evicisse r attamen semper ut haris reticos illos habuerunt , qui non recipiebant omnes Sacros Libros , qui tunc communi consensione Ecclesiarum recipiebantur , quamvis de Divinitate illorum ex ipsa tantum Tradiistione constaret, nullo autem modo ex aliquo judicio Ecclesiae vel universali, vel particulari. Neque, quis reponat, hoc non obstare, quin Sancti Pa. tres ex illis Sacris Scripturis , quas haeretici recipiebant, ese rorem illorum refutaverint, indeque eos ab Ecclesia exput rint , ac propterea ullo sine adjumento Tradi tionis rem totam Contra illos confecerint e nam Traditio sane illa fuit, quaia
139쪽
ra D DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA Marcionitas Tertullianus pressit , sicuti modo animadverti must Traditione omnino confutari haereticos , ita ut nullum amplius subterfugiendi locum habeant, S. Irenaeus lib. 3. Cont. Haereses cap. 3. affirmavit. Quid ' Nonne ad refellendos haeretiacos Traditio necessaria est , quamvis contra eos quibusdam .
Sacris Scripturis uti possimus , quae & ab iisdem quoque a mittuntur g Haeresis inquit Tertullianus in lib. De Carmori Gripi cap. II. non recipit quasdam Scripturas , & si quasis recipit, non recipit integras, abjectionibus, & detractiosi nibus ad dispositionem instituti sui intervertit: & si aliqua- se tenus integras praestat, nihilominus diversas expositionesis commentata convertit . Quid promovebis , exercitatissimeo Scripturarum , quum , si quid defenderis , negetur, ex dies, verso, si quid negaveris, defendatur ' Et tu quidem nihilo perdes nisi vocem in contentione a nihil consequeris nisi si bilem in blasphemia . Ille vero , inquit cap. 18. si quisse est, cujus causa in congressum descendis scripturarum , ut is cum dubitantem confirmes ad veritatem, an magis haeresesse deverget 8 Hoc ipso motus , quod te videat nihil promovicis se, aequo gradu negandi, & defendendi adversa parte , statuis certe pari, altercatione incertior discedat, nesciens quamis haeresim judicet U. Ex quibus cap. I9. ita colligitu Ergo is non ad Scripturas provocandum est , nec in his constituenis dum certamen , in quibus aut nulla, aut incerta victoria se est, aut par incertae. Nam etsi non ita evaderet collatiois Scripturarum, ut utramque partem parem sisteret , ordo
si rerum desiderabat illud prius proponi, quod nunc solum dies sputandum est: quibus competat fides ipsa Τ cujus sint Scri- ω pturae 3 a quo, & per quos, & quando, & quibus sit tradi. ἡ ta disciplina , qua fiunt Christiani Τ Ubi enim apparuerit euis se veritatem & disciplinae, & fidei Christianae, illic erit ve- is ritas Scripturarum, & Expositionum, & omnium Traditi
Haec vero quum ita se habeant, mirandum non est , si S. Augustinus Pelagianos obtruiuentes credendum non e
simplicibus Episcopis, qui non sint in Synodum simul congregati, Dissiligod by Coos e
140쪽
gati, ita refellit lib. s. Contra Iulianum cap. 6. Quid est esese go , quod dicunt Simplicibus Episcopis e congregation is 'nodi in locis suis sedentibiu extorta subscriptio es 8 Nunquidis beatissimis,& in fide Catholica excellentissimis viris,Cypri,
is no , & Ambrosio, ante istos adversus istos extorta subscrisis pilo est: qui eorum impia dogmata tamen manifestation is subvertunt: ut quae contra cos manifestiora dicamus , vix se nos invenire possimus et Aut vero congregatione Synodiri opus erat, ut aperta pernicies damnaretur g Quasi nulla se haercsis aliquando, nisi Synodi congregatione, damnata sit tis quum potius rarissimae inveniantur , propter quas damnam si das necessitas talis extiterit, multaeque sint, atque incomis parabiliter pi ures, quae ubi extiterunt, ibi improbari dam.
is narique meruerunt, atque inde per ceteras terras evitan. ἡ dar innotescere potuerunt μ . Hac eadem de re agit Saninctus Doctor lib. a. Oper. Imperfecti contra Iulianam cap. 37., atque affrmat, tantum abesse, ut ullo examine, aut definitio.
ne opus sit ad haeresim Pelagianam condemnandam , ut ad id omnino lassiciat consensio Ecclesiae Pastorum, qui tum ante Pelagium , tum ejus tempore vixerunt: μ Quid adhuc imis quit calumniaris , conviciaris, tergiversaris 8 Si in concusi lio, cujus videris desiderare judicium, sederent Cyprianus, si Hilarius, Ambrosus, Gregorius, Basilius , Ioannes Con se stantinopolitanus , ut alios taceam, nunquid doctiores, is prudentiores , veraciores Iudices quaerere auderes 8 Ipsi is contra dogmata vestra clamant; ipsi scriptis suis scripta ve-ἡ stra condemnant . Quid quaeris amplius 8 Hoc jam in priasi mo , & in secundo librorum meorum docui, quos contraia si tuos quatuor ego sex edidi μ . Ad haec alia quoque superaddere possemus : verum satis multa sunt , quae usque modo protulimus , iisque omnino confectum arbitramur, quod in nostra propositione proposuimus. Nemo tamen ex his inferat, frustra ab Ecclesia, instituto judicio, contra eos quoque errores, qui unanimi, atque evidenti Traditioni Patrum adversabantur, latam fuisse sententiam . Id enim factum ab Ecclesia fuit, tum ut incautis, Tom. II. R atque Diuitigod by GOrale
