Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1777년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

c' rso DE Iuns, Et LEGUM DIsCI LINAsymbolo, quod secundum successionem ab Apostolis suo adhuc tempore supererat . S. Basilius ita eos depingit, qui 'sacras Traditiones rejiciunt in lib. De Spiritu Sancto cap. Io.inum. et s. Iste scopus conamunis est omnibus adversariis ,, & sanae doctrinae inimicis , ut soliditatem fidei in Chri-ἡ stum concutiant, Apostolicam Traditionem solo aequatam se abolendo. Ea propter sicut solent, qui malae fidei debia

si tores sunt, probationes e scriptura clamore exigunt, Pa-- trum testimonium, quod scriptuin non est, velut nullius momenti rejicientes . S. Gregorius Nyssenus Orat. 3. Cont. Eunomium sibi sufficere dicit ad confirmationem sui sermonis a Patribus venientem ad nos Traditionem. S. Epiphanius Haeresi 7s. num. 8. Necessario facere illud Eccleis si siam dico, quae traditum sibi ritum illum a Majoribus is acceperit. Potest vero quisquam maternam sanctionem , si aut legem patris evertere 2 Quemadmodum a Salomonesi scriptum est r : Audi, μγli , sermones patris tui, O ne

is repellas leges matris tuae . Quibus Patrem , hoc est, i nigeriis nitum Deum cum Spiritu Sancto declarat partim scripto, si partim sine scripto docuisse S. Hieronymus in Dialogo

eoni. Luciferianos num. 8. Etiamsi Scripturae attictoritas non

se subesset, qua nimirum probatur ab Episcopis impositi

is ne manuum Spiritum Sanctum tradi Fidelibus totius o se bis in hanc partem consensus instar praecepti obtineret. ἡ Nam & alia multa , quae per Traditionem in Ecclesiis o se servantur, auctoritatein sibi scriptae legis usurpaverunt . S. Augustinus lib. 2. De Baptis coni. Donatisas num. 22. con tendit, baptizatos in haeresi ex Apostolica Traditione reb, ptizari non consuevisse, ac propterea id nullo modo committendum esse . Lib. . num. 3 o. Sacramentum baptismi pa vulis ad salutem prodesse, quamvis non sit in eis hujus sa- cramenti suscipiendi voluntas, ex universa Ecclesiae Tradiatione , sicuti ex certissimo principio, probat . Verum no solum Donatistas, sed etiam Pelagianos hoc a se argumenti, genere esse urgendos S. Augustinus censuit, ut videre est

172쪽

.. LIBER XV. CAPUT U. I 6 rin lib. 2. Cont. Iulianum Pelagianum num. 3 7. Tandem S. Leo in Epist. Dogmatica ad Flavianum, contra haeresim Eutychetis plura etiam tum Latinorum , tum Graecorum Patrui loca in medium protulit , ut ille Haeresiarcha verbo tam scripto, quam tradito convinceretur, atque ex utroque de Catholica veritate constaret. Ex his autem omnibus nullus

dubitandi locus relinquitur, quin Patres unanimi consensio ne semper tenuerint , aliqua divinitus inspirata Ecclesiae voce tantum tradita fuisse, quae ad fidem illius. aeque spectarent, ac cetera omnia, quae in Sacris Litteris habemus Inde vero illud quoque alterum, quod volebamus, consequitur, codem in pretio, ac propterea summo, apud Sanctos Patres Divinas fuisse Traditiones , ac Sacram Script

ram .

- S. U. Existentiam, & auctoritatem Divinarum Traditi num etiam ex Sacris Litteris compertam habemus. S. Paulus ad Corinthios in sua prima epistola cap. I I. U. 2. ita habet: μ Laudo autem vos, fratres, quod per omnia mei fi memores estis, & sicut tradidi vobis, praecepta mea ten se tis . Ante hanc vero epistolam suam nihil Apostolus scripserat Corinthiis r illos ergo laudat, quia ea praecepta tenerent,

quae voce , atque sermone a se audierant: voce ergo etiam, atque sermone tantum Divina praecepta Corinthiis S. Pa Ius tradiderat: at haec Divina praecepta voce tantum , & sermone promulgata Sacras Traditiones nos vocamus : de Sacra rum ergo existentia Traditionum Apostoli auctoritate constat, quemadmodum ex citato loco inferunt S. Basilius in lib. De Spiritia Sancto cap. 29. nu. 7., S. Epiphanius Hars 6 I. nu. 6.,& S. Ioannes Chrysostomus Homit. a 6. num. I. in I. episti ad Corinthios.' Eodem autem II. cap. I. epist. ad Corinth. v. 23.& seqq. multa quidem corum , quae a Domino acceperat , voce tam tum a se antea exposita , etiam scripto declarat S. Apostolus; verum non omnia: hisce enim verbis capiti finem imponitris Cetera autem, quum venero , disponam . Haec autem

ab eo scripto tradita fuisse, nunquam comperimus. Hinc Sam. Com. u. X et us

173쪽

I6s DE IURE, ET LEGUN DIs CIPLINActus Augustinus epist. so. ad Ianuarium num.8., alias epist. I I 8.

ita insert i Unde intestigi datur, quia multum erat , ut si in epistola totum illum agendi ordinem insinuaret, que is universa per orbem servat Ecclesia ab ipso ordinatum euis se , quod nulla morum diversitate variatur μ . Quod quiadem ipse Apostolus in altera epistola confirmat, quam dedit

ad Thessalonicenses, dum illos ita monet cap. a. U. I . Ita

is que, fratres , state , & tenete Traditiones , quas didici-ἡ stis , sive per sermonem, sive per epistolam nostram is . Hoc autem in loco duplex genus Traditionum distingui ab Apost

Io , hoc est tum sermone , tum epistola manifestatas , nemo non videre debet . Utrique autem generi Traditionis vult S. Apostolus , ut Thessalonicenses aeque inhaereant i teste it, que Apostolo , & dantur non scriptae Traditiones , & aequalia: ter , ac scriptae , verbum Dei continent . Ilinc est perspi- ,, cuum, inquit S. Ioannes Chrysostomus Homi7. a. num. 24is in a. epist. ad Thessalonis. quod non omnia tradiderunt peris epistolam , sed multa etiam sine scriptis r & ea quoque suntis fide digna . Quamobrem Ecclcsiae quoque Traditionem . se censeamus esse fide dignam . Est Traditio : nihil quaerasis amplius M. Tandem, ut alia omittam, S. Paulus Divinis Traditi nibus apertissime attestatur, in secunda epistola ad Timotheum, in qua ita illum cap. I. v. I 3. monet: Formam habe sano' is rum verborum, quae a me audisti in fide, & in dilectio is in Christo Iesu. Bonum depositum custodi . Cap. a. v. 1. is Quae audisti a me pre multos testes, haec commenda fideli is bus hominibus , qui idonei erunt alios docere Quum ergo ea audiri dicantur, quae voce proferuntur, atque s ermo ne manifestantur ; Apostolus autem Timotheum moneat, ut non solum firmiter a se auditis inhaereat, sed etiam ut ea com

mendet fidelibus hominibus , qui idonei sint docere etiam alios; evidenti argumento id esse debet, plura sola voce, qua quidem ad fidem pertinerent, a Sancto Apostolo tradita fuisse, illaque voluisse , ut aliis subinde in Ecclesia communicaren- .ur. Haec perspicua sunt, & nullam contrariam explicatione Disitirco by Corale

174쪽

LIBER XV. CAPUT VL r63 admittunt : quae vero ex Sacris Litteris pro suo errore confici mando Divinarum Traditionum oppugnatores in medium adinducun: , vel falso sensu accipi, vel referri non posse ad Divinas Traditiones, facile ostenditur, sicut multi Theologi Polemici iam praestiterunt , Quia ergo ut veritas plus , qua in una sit, fieri non potest, aliundeque jam multis confecimus, Divinas Traditiones recipiendas esse, ut vcrbum Dei non scriptum , quod ad nos successione pervenerit ι ideo in diluendis iis, quae contra ipsum Sacrae Scripturae sensum nobis opponuntur, nunc

immorandum non esse arbitramur.

CAPUT VL

DE NECTISITATE SACRARUM TRADITIONUM.

S. I. Ine Traditionibus Apostolicis neque etiam de Sacris

Litteris constare potest. Hunc librum esse divinitus revelatum, alterum vero non esse , aliunde certo comperire non possumus, quam ex Divino testimonio r hujus autem Divini testimonii sola Traditio nos certiores facere potest. Nam hujus scripti libri divinitas ex alterius scripti libri divinitate ut constare posset, eiusdem alterius Divinitas prius ex Divino testimonio com pcrta esse deberet. Undenam autem Divino testimonio com perta esse potest , si Traditione non fit 3 Anne fortasse aliis quem Divinum librum habemus, in quo omnes libri Canon, ci Divinarum Scripturarum recenseantur Τ & licet haberemus, de Divinitate illius anne eκ alio, quam ex Traditionis principio , constare posset ' Eκ Traditione ergo tantum, quae est verbum Dei non scriptum, Divinum testimonium de Sacris libris haberi potest: sine Apostolicis ergo Traditionibus de .

Sacris Litteris nobis constare non potest. Hac in re etiara Pro. testantes nobiseum sentiunt, atque fatentur , eam Traditi nem, qua nobis est sacrorum Librorum comperta Divinitas

ab Apostolis descendisse. Ita censuit Molinaeus in Notat. Rupis lib. I. cap. 3 I. , Episcopius in Res κ. ad 3. Dilemma , Calvia Aus lib. I. sistitui. cap. 8. S. f., Brentius apud Hosum lib. . X a De Disilirco by Corale

175쪽

r64 DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA De Cradis: , & Zanchius tom. 8. De Script. qu. I. prop. I. , &qu. a. prop. 3. , uti legere est apud sapicntissimos Walemburis genses fratres De Tradition. pari. poster. I. probat. num. I. as. & 62. S. II. Qui ergo non admittunt Traditiones Apostolicas , contra omnem rationem ad Sacram Scripturam, uti ad ve bum divinitus inspiratum, recurrunt.

Quandoquidem de Divina inspiratione Sacrorum Librorum ex Traditionibus Apostolicis tantum constare potest i :qui ergo Apostolicas Traditiones non recipit, nihil ei supe est , unde Sacrorum Librorum Divinitatem perspectam h beat : contra omnem itaque rationem ad Sacram Scripturam , uti ad verbum divinitus inspiratum ille recurrit, qui Traditiones Apostolicas non admittit. Hinc quae haereticis sui temporis olim Tertullianus opponebat, Protestantibus opponeronos modo possumus : Si haec ita se habent, inquiebat Tediis tullianus De Praeseripi. advers. Haereticos cap. 37. ut veritasse nobis adjudicetur , quicumque in ea regula incedimus, is quam Ecclesia ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo tradidit; constat ratio propositi nostri definientis, non si esse admittendos ad ineundam de Scripturis disputationem, is quos sine Scripturis probamus ad Scripturas non pertia

. S. III. Nullus decertandi finis quoad res fidei , & morum inter homines esse potest , semel ac Apostolicae Traditiones

non admittantur.

Quod Sanini Ecclesiae Patres in expositione Divinarum . Scripturarum unanimi consensione docuerunt , ad Divinam

Traditionem procul dubio pertinet a i est igitur illud

divinitus revelatum i nihil vero aliud habemus ad expositi nem Divinarum Scripturarum spectans , quod sit divinitus revelatum : rejecta igitur hac in re Apostolica Traditione, nihil certum superest, quo verum sensum Divinarum Scriptura. rum assequi possimus. Quo ergo jure unus suae fidei rationi Sacrae Scripturae interpretationem accommodare poterit , e dem 1 super. s. αὶ Η us lib. cap. - s. s. Disilirco by Corale

176쪽

LIBER XV. CAPUT VL 16sdem quoque alter uti valebit, quamvis diversam fidei rationem ipse sequatur. Quod si unus hac de re alterum accusaverit, alter quoque accusare illum poterit. Nam in fallibili judicio, quod a Divina Traditione habetur, semel sublato, est unicuique liberum , ut ea interpretatione potissimum ut a tur , quae sibi magis arriserit. Litteralem ergo sensum ibi unus excogitaverit, ubi ne vestigium quidem ejus occurrit; metaphoricum alibi alter confinxerit , quamvis nihil minus , quam quid metaphoricum, fingi possit: nonnulli evidentiam, alii ne apparentem quidem rationem de eadem re in iisdenia Sacrae Scripturae locis Videre sibi videbuntur , prout eorum erit diversa fides. Divinae igitur Traditionis hac in re auctoritate sublata, nullus futurus erit dissidiorum finis. -- Videtis si ergo inquit S. Augustinus Contra Faustam lib. 3 a. cap. 19. si id eos agere , ut omnis de medio Scripturarum auferaturis auctoritas, & suus cuique animus auctor sit, quid quaque

si Scriptura probet, quid improbet, id est , ut non auctori-- tati Scripturarum subjiciatur ad fidem , sed sibi Scripturasse ipse subiiciat*μ. Et lib. I r. cap. s. - Distincta est inquit

si a posteriorum libris excellentia canonicae auctoritatis Vete-ἡ ris, & Novi Testamenti , quae Apostolorum confirmata se temporibus per successiones Episcoporum, & propagatio is nes Ecclesiarum, tamquam in sede quadam sublimiter collo. se cata est, cui serviat omnis fidelis, & pius intellectus - . Eum quidem spiritum unicuique adesse, quo sensum . Divinarum Scripturarum assequatur , Protestantes tuentur 3 verum id falsum omnino esse , atque ex eo fieri, ut quot sunt homines , tot etiam sententiae esse possint de varia interpretatione locorum Sacrae Scripturae; immo hanc de privato spiritu sententiam ad Deismum ex sui natura ducere, est alibi, &quidem pluribus, jam ostensum a nobis I . S. N. Sublatis Traditionibus Apostolicis , etiam Divinae scriptae Legis auctoritas tollitur. Nullius rationis eam legem esse, quam, prout magis sibi placuerit, unusquisque interpretari poterit, nemo non vi

det aci Vide nostrae Theol. uvet. lib. 3. qu. . art. 3.

177쪽

166 DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINA det. Hoc vero est, quod Divinae Legi contigeret, Traditi,nis Apostolicae auctoritate sublata. Nam aliqua nova Revelatio nunc a Deo expectanda non est, qua de intellectione ejus Divinae Legis certo nobis innotescat; multoque minus aliquentatam impudentem adinveniri posse arbitror, qui supra ceteros hanc sibi Revelationem factam praesumar . Solum ergo humanum judicium supererit, quo de sensu Divinae Legis certo sta. tui possit. Hoc autem humanum judicium nisi certa aliqua ,&infallibili regula dirigatur, incertum, varium, atque multis plex esse necessario debet, prout incerta, varia, atque multiplici cogitandi ratione ducuntur homines. At nulla certa, &infallibili regula, cujusmodi est unanimis consensus Sancto. rum Patrum i , illud regi volunt, qui Traditiones non asmittunt : ab incerto itaque, vario, atque multiplici judicio pendere sensum Divinarum Scripturarum , explicationemque Divinae Legis, superest, ut dicamus . Hoc autem semel posito , si non omnis auctoritas scriptae Legis tollitur, atque dele tur , nulla alia profecto ratione eam tolli, & deleri posta

arbitror.

LV. Si quae debetur,Apostolicae Traditionis ratio non ha. beatur, sententiae hominum Divinis Legibus aequiparantur.

Quia Catholici Apostolicas Traditiones suscipiunt, devenerantur, atque pro fidei dogmate constantissime tenent, quod in verbo Divino non scripto continetur; illud eis adoauseam usque Protestantes semper obtrudunt, tum Divinae, tum humanae auctoritatis eamdein habere rationem , & quod sensere homines, comparare cum Divinis praeceptis . Verum ipsi sine hoc eodem crimine laborant , quo Catholicos per summam injuriam accusint. Nam, sicuti ipsi volunt , Sacrae Seripturae sensiis pendet ab interpretatione hominum e eae ergo secundum interpretationem hominum intelligi debent rprout igitur homines Sacras Litteras intellexerint, Deum in

eis aliquid praecepisse, vel prohibuisse, hoc dogma fidei nobis tradidisse, vel non tradidisse, metaphorice, aut litteraliter fuisse loquutum, censendum exit. Si ergo hoc totum

178쪽

LIBER XV. CAPUT UI. IS ex interpretatione illa pendet, qua Sacrae Litterae e&ponum tur ab hominibus , ex ea quoque fidei morumque ratio pendebit. Quis autem modum isto similiorem unquam i venerit, quo judicia, & sententiae hominum Divinis legibus aequiparentur 'Eo ergo , ut dicebamus , quo sunt ipsi Protestantes

impliciti crimine, Catholicos praeter omnem rationem acincusant. Nam dum Catholici affirmant, dogmata fidei esse, quae tam in verbo Dei scripto, quam in tradito continem tur , non idem tribuunt auctoritati Dei, & auctoritati h minum , sed Divinar auctoritatis unam eamdemque rati nem semper habendam esse constituunt, sive scripto, sive non scripto verbo Deus aliquid nobis revelaverit. Est auatem Divinum verbum non scriptum , quod SS. Patres se- eundum successionem suorum temporum uti fidei dogma tradiderunt, vel in expositione Sacrae Scripturae communi

consensione docuerunt, sicut etiam quod Ecclesiae judicio uti dogma fidei credendum proponitur r . g. VI. Sine Traditionibus sufficienter provisum non esset iis contentionibus, quae in Ecclesia facile occurrere possunt,& revera saepe Occurrerunt.

Aliquando futurum, ut in Ecclesia non deessent, qui falsis traditionibus alios decipere conarentur , s. Paulus ter to praevidit, & hac de causa Colossenses in sua ad eos epi, stola ita monuit cap. a. v. 8. Uidete, ne quis vos decipiatis per philosophiam, & inanem fallaciam, secundum tradu

se tiones hominum, secundum elementa mundi M. Et I . ad IrmoL. cap.q. U. I. Spiritus autem manifeste dieit, qui

se in novissimis temporibus discedent quidam a fide, alte si dentes spiritibus erroris, & doctrinis daemoniorum M. Sanctus autem Petrus in sua altera epistola totus est in m nendo Fideles, ut a salsis doctrinis sibi caveant. Quod a tem hi sancti Apostoli futurum praeviderunt , Omni aetat eontigit, & multiplicibus rationibus , atque diversis contra Catholicam veritatem semper pugnatum fuit. Contra hog

179쪽

168 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA ergo errores, quos Apostoli insurrecturos praeviderunt, denos multiplices, & diversi genoris insurrexisse videmus, sine Traditionibus Ecclesiae revera provisuin non fuisset. Quandoquidem Traditio ea est, qua de vera intelligentia Divinarum Scripturarum certissime constat, ita ut fidei dogma id esse dubitari non possit, quod unanimi consensione P trum in expositione illarum traditum habemus ci . Quod ergo ex Sacris Litteris falso colligitur, sicuti Haeretici facere consueverunt, ex Divina Traditione manifeste confutatur . Ex ea namque perspicuum fit, Dei verbum non scriptum adversari iis , quae ex scripto vcrbo Dei falso deducuntur . Hac unica ratione tantum ejusmodi errores refelli

possunt. Quandoquidem quae aliunde ab homine interpretatio fiat, hominis est, & a Divina auctoritate non procodit. Si autem quispiam cx Sacris Scripturis tantum falsam de iisdem interpretationem refellere aggrediatur, nullus futurus erit disputandi finis. Deinde inquit Tertullianus es De Praescript. asier. Haereticos cap. I S. quoniam nihil pro-- ficiat congressio scripturarum, nisi planc aut stomachi quisse ineat eversionem, aut cerebri. Ita haeresis non recipitis quasdam scripturas: & si quas recipit adjectionibus , &- detractionibus ad dispositionem instituti sui 'intervertit: ἡ & si recipit, non recipit integras a & si aliquatenus in-

is tegras praestat, nihilominus diversas expositiones commemis lata convertit: tantum veritati obstrepit adulter sensus, is quantum corruptor stylus . Variae praesumptiones neces- ω sario nolunt recognoscere ea, per quae revincuntur: hises nituntur, quae ex falso compotuerunt, & de ambiguit, is te coeperunt. Quid promovebis, exercitatissime scriptuis rarum, quum si quid defenderis, negetur ex diverso, &ἡ si quid negaveris, defendatur. Et tu quidem nihil per se des, nisi vocem in contentionei nihil consequeris , nisi si bilem de blasphematione. Ille vero , si quis est , cujus

is causa descendis in congressum scripturarum, ut eum duis bitantem confirmes ad veritatem , an magis ad haeresesse dive ci Loco cit. s. I

180쪽

1 I B E R XV. CAPUT VI. I syse diverget ' Hoc ipso motus, quod videat te nihil proin se visse aequo gradu negandi, & defendendi, diversa parte

se stitutum . . . Ergo non ad scripturas provocandum est, si nec in his constituendum certamen , in quibus aut nulla, es aut incerta victoria est, aut parum certa. Nam etsi non si ita evaderet collatio scripturarum, ut utramque partem

se parem sisteret, ordo rerum desiderabat illud prius pr se poni, quod nunc solum disputandum est e quibus comissi petat fides ipsa: cujus sunt scripturae: a quo, & per quos, se quando, & quibus sit tradita disciplina, qua fiunt Chrisse stiani. Ubi enim apparuerit esse veritatem disciplinae, de si fidei Christianae , illic erit veritas scripturarum, & expo-

sitionum , & omnium traditionum Christianarum M. Ea autem fidei dogmata, quae Catholici tenent, comtra vero haeretici negant, quaeque vel obscure tantum, vel nullo modo ex Sacris Litteris deducuntur , qua tandem ratione a Catholicis sine Divina Tinditione defendi possent gNulla est enim in Ecclesia potestas , quae fidei dogmata coir-dere possit: nam quod fidei est, divinitus revelatum esses,

debet, fidesque nostra in Deum revelantem ultimo refer tur oportet. Si ergo Divinam Traditionem non haberemus, quae est verbum Divinum non scriptum , seu non scripta Divina revelatio; ostendi nunquam posset revera dogmata fidei ea esse, quae nos tenemus, Deoque revelanti propterea adversari illos , qui contra statuunt. Unanimis ergo , atque semper constans secundum successionem temporum consensio Patrum in tradendo aliquo dogmate fidei illa est, qua contra haereticos ea fidei dogmata defendi possunt, quae vel nullo modo, vel Obscure tantum deducuntur ex Sacris Litteris. Tandem novitati nihil magis adversatur, quam antiquitas r unde tune evidenter demonstratur, fidem rei alie jus novam esse , quando a primis temporibus ad hanc usique aetatem apud Ecclesias nullam talem fidem fuisse osten.

ditur. Quod cst enim ab Eeclesiis semper firmissime sere, tum , nonnisi ex Divina institutione proficisci potuit . At Tom. H. Υ vero

SEARCH

MENU NAVIGATION