Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1777년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

LIBER XVI.

DE LEGE HUMANA.

m de legibus agere instituerimus, postquam de

aeterna, naturali, & Divina, tum scripta, tum tra . dita disseruimus, doctrinae ordo postulat, ut humanain explicare aggrediamur. De ea ergo generatim , adique universe in hoc libro disputabimus , quatenus scilicet est quaedam lex positiva a in quo sane lex tam ccclesiastica, quam civilis , de quibus infra distincte, atque pluribus acturi sumus, inter se conveniunt. De ea potestate I. dissere mus, quae est in hominibus, ferendi illas leges, quae humanae societati utiles , aut necessariae sunt: a. de conso mitate quam humanae leges cuin naturali , atque Divinata, habere debent: 3. de obligatione legum humanarum t q. de ea ratione, qua obligant humanae leges: s. de objecto legum humanarum: 6. de earum interpretatione , dispensa tione, & abrogatione : 7. de acceptatione .

CAPUT I.

DE EA POTESTATE, QUAE EG IN H INIBUS, FERENDI IMMLEGES, QUAE SUNT HUMANAE SOCIETATI UTILEsAUT NECESSARIAE .

S. I. TPsa natura hominum exigit, ut sit qui inter eos po-L testatem legislativam habeat. Non solum homo ad societatem est natus, sed etiam sne societate neque in rebus necessariis , neque in utili bus , neque in honestis sibi lassicere potest. Ipsa ergo nais tura , sicuti inquit Cicero lib. I. Uriorum , vi rationis is hominem conciliat homini & ad orationis, & ad vitae so-- cietatem; ingeneratque in primis praecipuum quemdam is amorem in eos , qui procreati sunt; impellitque, ut ho-

ω minum coetus & celebrari inter se, & sibi obedire velit At

192쪽

LIBER XVI. CAPUT I. I 8 IAt sua ipsa natura homo non solum societatem eum aliis appetit, sed citam ut eam quaerat, quadam necessitate compellitur . Quot enim , quantaque sunt, quae unus homo,& una familia, ab alio homine , & ab alia quaerere famiatia debet 8 Anne unus homo, unaque familia, immo una civitas, provincia , aut regnum ea omnia per se sibi parare valet, quae vel necessaria sunt , vel esse possunt 8 Profecto

ipsa experientia contra clamante, nemo sane id affirmare auserit. Non solum autem necessitate, sed etiam utilitate, atque honestate homines ad societatem alliciuntur . Nam, ut omittam mutua consuetudine valde recreari homines, &si quos moerores habeant , facile deponere , nonne , illa sublata , sublatae quoque essent omnes utilitates, quarum sibi invicem homines causa esse solent', Omnesque expertes evaderent cujusvis institutionis, quae hominem bene moratum facit, expeditum in rebus agendis , atque instructu in

in vario genere disciplinarum, prout ad uniuscujusque utialitatem , & honestatem magis conferre potest Quapropter, sicuti Cicero inquit lib. s. De Finibus, Nihil est tam iuis lustre , nec quod latius pateat, quam conjunctio inter ho- se mines hominum, & quasi quaedam societas, & commuisis nicatio utilitatum, & ipsa charitas generis humani, quae se nata a primo statu, quo a procreatoribus nati diliguntur, ἡ & tota domus conjugio, & stirpe conjungitur, serpit seimis sim foras cognationibus primum, tum affinitatibus , deinis inde amicitiis , post civitatibus, cum civibus , & iis , qui se publice socii, & amici sunt, deinde totius complexu ge is iis humanae Semel ac autem societatem & ipsa natura hominis quae rat, & necessitas , utilitas , atque honestas ejusdem homianis postulet, inde consequitur , ab ipsa natura hominum illud quoque requiri, ut sit inter eos, qui legislativam poetestatem habeat. Nam nulla societas sine legibus recte dis sposita esse, aut subsistere potest. Multis enim existe is tibus hominibus inquit S. Thomas opustulo a o. De Re

is gim. Princip. lib. I. cap. I. & unoquoque id , quod est

is sibi

193쪽

DE IURE, ET LEGUM DIs C IPLINA se sibi congruum, providente, multitudo in diversa dispem is geretur, nisi etiam esset aliquis de eo, quod ad bonum is multitudinis pertinet, curam habens ; sicut & corpus h si minis , & cujusvis animalis deflueret, nisi esset aliqua

is vis regitiva communis in corpore , quae ad bonum com is mune omnium membrorum intenderet . At vero oporatet, ut in aliquo, vel in aliquibus simul unitis, sit legistbtiva potestas, ut omnes ea impulsi in unum tendant, atque agant, quod societatis commune bonum requirit: ipsa igitur natura hominum, quatenus est ad societatem instituta, exigit, ut sint inter eos, qui legislativam potestatem h

heant . , S. II. Ea est natura communitatis, ut legislativam potestatem requirat, qua regatur, atque gubernetur .

. Nihil recte dispositum in ea communitate esse potest, quae non habeat, a quo regatur i in eo enim statu unusqui Lque quod sibi in mentem veniret, perficere contra illa posset, quae ad communitatem spectant, & boni communis rationem in se continent. Insuper , aliquos demus esse futuros, qui ex se boni communis utilitatem quaerant ; tamen neque sollicitudo istorii in aliorum multorum improbitatem superabit, neque diutius persistet, quum brevi tempore cujusvis arbitrio ea destruenda esse perspecturi sint, quae magno ipsi labore , atque industria procurarunt. Huic autem tam gravi malo ejus tantum auctoritate prospici potest, qui legislativam potestatem habeat, atque ipsa sanctione legum prohibeat, ne

detrimentum communi bono quispiam inferat ; eos auter , qui. ad commune bonum cooperantur , in instituto proposito magis magisque confirmet. Nam esse in Republica constitutam potestatem, ut ea homines ad bonum excitentur, a malo autem arceantur, ait Apostolus Petrus in sua I. epist. cap. a. v. I 4. dicens esse constitutam potestatem super homines ad iandictam malefactorum, laudem vero bonorum , & Ap stolus Roman. cap. I 3. v. 3. Vis autem inquit non timere

se potestatem' bonum fac, & habebis laudem ex illa μ . P testatem ergo legislativam , qua regatur, atque gubernetur,

ipsa

194쪽

LIBER XVI. CAPUT L 183 ipsa communitas ad sui rectum ordinem incolumitatemque requirit. S. III. Legislativam potestatem postulat etiam ipsa ratio civilis corporis , quod homines in societatem uniti componunt .

Sicuti physicum corpus , ita etiam civile , cuiusmodi illud est, quoὸ homines in societatein redacti constituunt, pluribus , iisque inter se diversis , partibus constat . Nam quemadmodum physici corporis alia pars est caput , alia collum , alia pectus , alia manus , alia pedes ; simili quoque ratione inter se distinctae, atque diversae sunt partes politici cor

poris , quum homines artate , conditione, ingenio, inclin tione , institutione , muneribus , atque aliis multis inter se

differant. Quapropter quae est ratio physici, eadem quoque est & politici corporis. Si autem nullum principium esset,

quo partes physici corporis regerentur, & unaquaeque earum non ad suam tantum utilitatem, sed praecipue ad conservati nem totius referretur; physicum corpus neque in se recla dispositum esse, neque diutius perdurare posset: ergo etiam in civili corpore idem consequuturum dicamus oportet, semel

ac aliquod principium non habeat, quo singulae ejus partes indebito ordine contineantur , & ad bonum commune procurandum informentur . Nihil autem magis efficax ad continendas in suo officio partes politici corporis ipsa vi legislativa adinveniri potest : ea enim unamquamque partem attingit, atque ad praestandum, quod, communis boni habita ration debet, illam aequo jure adigit: ipsa ergo ratio civilis corporis, quod homines in societatem uniti componunt, postulat potestatem legislativam. g. IV. Haec legislativa potestas duplex sit oportet , unaia, quae praesentis , altera, quae futurae vitae commune bonum respiciat. Si bona, ad quae nunc homines legislativa potestate promoveri , di mala , a quibus revocari debent, ad vitam praesentem solummodo spectarent ; vel si quae tantum ad praesentem felicitatem conferunt , consectari , quae vero illi adve

195쪽

13 DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA santur , fugere deberent ; tunc sane praeter eam legislativam potestatem, quae vitae praesentis commune bonum respicit,

altera non requireretur: at vero eorum omnium, quae nunc

agimus praemiuin , vel poenam in altera vita nobis retribui oportere , atque in eo potissimum a nobis nunc laborandum esse, ut coelestia bona in altera vita consequatri ur; haec illa

sunt , quae Christus in sua sanctissima Lege saepius indixit i illud igitur corpus , quod homines in societatem uniti constituunt , non solum ea legislativa potestate regi debet , quae tendat ad procurandum commune bonum vitae praesentis, sed etiam, & quidem potissimum , altera, quae sit instituta ad curandam futurae vitae felicitatem: duplex ergo huic corpori potestas necessaria est, una, quae praesentis, altera, quae futurae vitae commune bonum respiciat. S. V. Haec duplex legislativa potestas sibi mutuo non a versatur, sed una alterius utilitatem promovet. Ea , ad quae utraque potestas resertur , tantum abest ut sibi inutuo opponantur , quin potius ita disposita esse de bent, ut juxta Evangelium, quae sunt propria prioris legisIativae potestatis ad illud ultimo reserri debeant, quod altera legislativa potestas sibi propositum habet. Fieri autem non potest, ut duae leges sibi mutuo adversentur , quando ea, circa quae versantur, ad se invicem referuntur : duplex ergo ista legislativa potestas, de qua nunc loquimur , sibi mutuo non

adversatur. Immo vero una alteri utilitatem affert r nam priori I gislativa potestate efficitur, ut homines ea prosequantur, quae ad bonum commune vitae praesentis conducunt, abstineant

vero ab aliis , quae illi nocent i sed ex eo quod aliquis ex prosequatur, quae ad commune bonum spectant, fugiat a tem , quae illi nocent, secundum virtutem agit, atque dum secundum virtutem agit, ad illius boni consequutionem dusponitur, quod altera legislativa potestas intendit: illa igitur legislativa potestas , quae respicit commune bonum vitae praeis sentis , est utilis alteri legislativae potestati , quae commune bonum alterius vitae sibi propositum habet.

196쪽

ORER XVI. C A P U T II. I 8s Est vero & de ista idem dicendum , illius habita rati

ne . Ista enim in id incumbit, ut homines interius exterius que bene morati sint, & exercitationi virtutum incumbante id autem quam maxime conducere non solum ad consequmtionem aeternae felicitatis, sed etiam ad commune bomim viatae praesentis, nullus sane negaverit; sicut igitur illa istius. ita etiam ista illius utilitatem promovet.

CAPUT IL

DE EA CONFORΜITATE, QUAM LEX HUMANA Cm NATURALI. ATQUE DIVINA, ΤΑΜ SCRIPTA, QUAM NON fC ' , HABERE DEBET .

S. I. T Eges, quae proficiscuntur a potestate legislatisa ,αι quae hujus vitae bonum commune respicit , a Lege

naturae deducendae sunt. Lex naturae illa omnia principia complectitur, quibus noster vivendi modus, prout convenit naturae hominis, regiis tur , eorum quoque h abita ratione , quae unus alteri reddere debet , atque mutua inter se hominum societas exposcit. Hoc enim Ethnicis quoque philosophis non aliunde perspe. istum fuit, quam ab ipsius legis naturae principiis . Leges a tem ab ea legislativa potestate proficiscentes, quae hujus vitae Commune bonum respicit , praesentem communem felicit,tem sibi propositam habent , indeque eas potissimum acti ues dirigunt, quae mutuam societatem hominum respiciunt rhujusmodi ergo leges a naturae lege deducendae sunt, quat nus lex natu rae est illa regula proxima , a qua civiles leges proficiscuntur.

S. II. Nonnullae harum legum a legis naturae praeceptis derivantur , sicuti a suis principiis. Quod tibi non vis fieri, alteri ne seceri r omnia , quae vultis, ut faciant vobis homines , & vos facite illis, sunt sane principia multorum, quae lege humana servanda praecipiuntur hominibus ad publicum bonum tuendum . Ex his enim illa , ouinia proficiscuntur, quae civili lege sancita legimus quoad Tom. H. A a emptio Disitirco by Corale

197쪽

136 DE IURE, ET LEGUM DIICIPLINA emptiones , atque venditiones 3 quoad mercaturas ultro cutroque de rebus quibusdam faciendas, vel non faciendas νquoad publicam annonam sartam tectamque servandam ; viqianda monopolia , aliaque ejusdem generis, quae si fierent; in aliquorum quidem utilitatem, in detrimentum vero multiatudinis cederent . Sicuti autem ex praedictis legis naturae principiis, ita ex aliis multa dcrivantur, quae civili lege consti tuta fuerunt, quaeque non est , cur nos modo singillatim recenseamus . Nonnullas ergo illarum legum , de quibus modo

loquimur, derivari a legis naturae praeceptis, sicut a suis principiis . comperta res est . S. III. Earumdem Iegum aliquae ψvivantur a legis naturae principiis , quatenus eae singulariter determinant, quod istis

generatim constitutum est.

Pan iri oportere illum, qui alteri detrimentum praeter omnem aequitatem intulit, ac per hoc publicae tranquillit vis violator extitit , ipsa naturae lege constitutum habemus 3 non est vero eadem lege determinatum , quaenam huic , vel alteri poena infligenda sit , qui haec , aut illa crimina commi serint . Hoc ergo dum civili lege praefigitur , lex ipsa civilisa lege naturae derivatur,quatenus quod est ista generatim constitutum , illa singulariter determinat . Quia vero est illud quoque praescriptum lege naturae , ut gravioribus criminibus gravior quoque poena, levioribus autem levior poena infliga. tur; ideo tunc quoque lex civilis a lege naturae dimanat, quatenus singulariter determinat, quod est illa generatim constitutum , quando certas quasdam graviores, levioresque poenas ab iis subeundas decernit, qui graviora , aut leviora

crimina commiserint.

I. IV. Leges , quae ex praeceptis legis naturae , scut exprimis principiis , derivantur, praecipere , aut prohibere id quoquc possunt, quod in se spectatum legis naturae praeceptis neque consonum, neque contrarium sit . .

Si ad praecepta togis naturae attendamus, hae res indisse

rentes sunt i nempe certo quodam tempore arma non de

surri: e cititate haec , Vel illa non exportari , aut inta

ta . . eam

198쪽

LIBER XVI. CAPUT IL ' - , eam non advehi r nonnullarum rerum venditionem praeincipi , aliarum prohiberi r aliaque multa hujus generis fieri , quae in se spectata secundum praecepta legis naturae aeque fieri, vel non fieri possint. Haec vero omnia legislativa illa potestas , quae hujus vitae bonum commune respicit , r vera complectitur, immo Oportet, ut complectatur, temporum , locorum , aliorumque , quae occurrere possunt, habi. ta ratione 3 alioquin communi utilitati non prospiceret . Le. gis ergo naturae praecepta non exposcunt, ut id omne consonum eisdem , vel contrarium absolute sit , quod ab hi mana legislativa potestate praecipitur, vel prohibetur . Eκ hoc tamen non consequitur , ut humana lege quidquam praecipiatur, aut prohibeatur, quod ex legis naturae principiis deductum non siti exigunt enim principia ista communi utit, tali in omnibus esse prospectum , prout temporum , loco rum , & personarum ratio postulat . Hoc autem ut serve tur, quemadmodum ipsa experientia compertum habemus,

ea quoque saepissime precipienda sunt , vel prohibenda , quae secundum naturae legem neque praecipiuntur, neque prohibentur, si absolute, & in se ipsis spectentur. S. V. Ea legislativa potestate , quae hujus vitae commune bonum respicit, nihil constitui potest , quod sit quovis modo Divinae legi aut scriptae, aut traditae contrarium . Subditus, quod est sui Principis auctoritate eonstitu tum tollere non potest, & si id facere audeat , est profecto puniendus. Quamvis autem alicujus legislatoris sit late extensa potestas 3 etsi ipse per se Blus leges ferendi plenissimam auctoritatem habcati licet dominium super alios aequo jure illi competat; semper tamen est ipse quoque Deo omnino subjectus: sine gravi itaque scelere id sua legisl tione praecipere non potest, quod Divinae Legi, sive stris piae, sive traditae quovis modo adversatur. S. VI. Falsa est illa communis boni ratio a civili legistore quaesita in iis, quae Divinae Legi quovis modo adver

santur.

Bonum commune superioris ordinis praeserri in legis

199쪽

r 88 DE IURE, ET LEGI)Μ DIs CIPLINA latione debere bono communi inferioris ordinis ; nullus se. ne negaverit. Hinc vero est , ut vitae praesentis commune bonum cum detrimento ejus boni, quod ad vitam futuram

spectat, nulla lege quaeri possit: quod sane Grotius quum non adverterit , in turpissimum errorem lapsus fuit i) .

Dum vero a legislatore commune bonum nunc quaeritur in iis, quae Divinae Legi aliquo modo adversantur, hujus viatae commune bonum bono communi alterius vitae sane praesertur e nam Divinorum transgressione mandatorum imis pedimur , ne alterius vitae felicitatem consequamur di falsa

est igitur illa communis boni ratio, quae a civili legislato re quaeratur in iis, quae Divinae Legi quovis modo adve

santur .

g. VII. Utilitas, & felicitas proveniens ex ea legislati ne , quae Divinae Legi opponitur, illos tantum movere potest, qui omnem praesentis, nullam vero futurae vitae rati. nem habeant. Futurum , ut semper , & praecipue in hac vita poniantur , quae contra Divinam Legem nunc admiserimus a sicuti etiam semper, & praecipue in hac vita nos recept aros praemium illorum, quae secundum Divinam Legem recte operati fuerimus; nullibi in Evangelio statuitur: qui immo illud saepe nobis indicitur, ut non homines, qui codipus tantum occidere possunt, sed Deum, qui animam inio tere valet in gehennam ignis, timeamus; gaudeamusquω, dum in hac vita patimur, quia merces nostra multa est in coelis. Ex hoc autem consequitur , illos omnes homines ψqui iis quoque legibus , quae Divinae adversantur , cominmune hujus vitae bonum promovere contendunt, Omnem . praesentis , nullam vero futurae vitae rationem habere , f turamque vitam negligere. g. VIII. Leges proficiscentes a legislativa potestate, qua alterius vitae felicitatem respicit, nihil legi naturae contrarium continere debent.

Idem sane est auctor ejus selicitatis , quam in alteravita I Lib. I. eap. I. M& seqq. Diqiliaco by Corale

200쪽

LIBER XUL C A PUT II. rgo vita nos consequuturos esse confidimus, ac sit legis naturalis : aliunde etiam dum lege naturali a Deo sibi impressa quispiam abutitur, ves contra illam agit , poenam a Deo in altera vita meretur. Repugnat ergo , ut ea lex, quae ab terius vitae felicitatem intendit , aliquid legi naturae co

trarium contineat.

g. IX. Quia tamen alterius vitae felicitas est quaedam res supernaturalis, non oportet , ut a naturae lege deduis cantur , quae hujusmodi praedicta legislativa potestate conis

stituuntur.

Unum idemque non est, adversari naturae legi, & suis pra eam positum esse a naturae legi adversatur, quod ejus principiis opponitur : est autem supra eam positum, quod illius principia transcendit . Adversatur autem rectae ratio ni, quod opponitur legi naturae, & hinc est, ut nulla lex complecti possit aliqua eorum , quae sunt contra legem naturae. At vero legi naturae contrarium non est, quod ejus, dem principia transcendit a & ideo lex aliqua etiam circa illa versari potest, quae sunt supra naturae legem. Hoc vero est, quod ei potissimum legi convenit, quae ex sui imstitutione alterius vitae felicitatem respicit. Alterius enim vitae felicitas quidpiam est, quod omnem naturae ordinem excedit . quum a Deo proficiscatur , quatenus est auctor gloriae supernaturalis. Quum ergo quae sunt ordinis super. naturalis ad illam legem spectare debeant, quae supernaturalem finem respicit 3 consequens inde est, ut ea lex, quae ex sui institutione supernatu resem felicitatem intendit, prae, eipue a principiis supra naturalem rationem positis sua pra,cepta mutuari debeat. Praecepta ergo ejus legislativae potestatis, quae futurae vitae felicitatem respicit, non oportet, ut a lege naturae deducantur.

f. X. Deduci ergo illa potissimum debent a principiis .

quae sunt supra ordinem naturae. Etiam observationem naturalium praeceptorum, dum ea tendimus ad Deum auctorem supernaturalem, conducere ad consequutionem aeternae felicitatis, nullus sane negare

Potest;

SEARCH

MENU NAVIGATION