Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1777년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

I7o DE IURE, ET LEGUU DISCIPLINA vero hoc est, quod nos ex ipsa Traditione , quae omnium Ecclesiarum perpetuae consensioni innititur, contra eos de monstrare possitinus , qui nova dogmata in Ecclesiam introducere , ac veterem fidem subvertere audent, sicuti haeretici nunc faciunt, semperque secerunt: est ergo in iis Traditionibus , quae ab Ecclesiarum perpetua consensione proficiscuntur , argumentum firmissimum , quo haeretici do

suorum novitate dogmatum convincantur. Iis ergo contentionibus, quae in Ecclesia facile occurrere possunt, & saepe occurrerunt, sine Traditionibus susscienter provisum no esset. S. VII. Sine Traditionibus quvlibet secta haereticorum

contra alteram sectam, aut etiam contra Catholicos , noapparenter quidem suos errores tueri, immo neque etiam aequo

jure id aggredi potest.

Semel ac Traditiones non admittantur, inde cons quitur , nullam rationem esse habendam doctrinae illius , quam Sancti Patres unanimi consensione secundum succesissionem suorum temporum, uti ad fidem spectantem, d cuerunt, vel eadem consensione in expositione Sacrae Scri,pturae tradiderunt, sicut etiam eorum omnium, quae nono minus unanimi conspiratione semper Ecclesiae tenuerunt, atque servarunt. Haec enim sunt illa capita, quibus de Diavinis Traditionibus nobis compertum esse potest i . Auctoritate ergo tantum Sacrae Scripturae in defensionem is rum errorum quaevis secta haereticorum contra alteram , aut etiam contra Catholicos uti poterit. De fidei enim dogmatibus disputationem esse nunc supponimus, quae sola Divi na auctoritate adstruenda sunt. Si Protestans ergo rem cum Sociniano habeat, in id tantum adniti poterit, ut plur loca Divinarum Scripturarum in medium adducat , iisque contendat, quam ipse icnet, tradi sententiam. Verum si Socinianus reponat, longe alio sensu, ac Protestans vellet,

illa Sacrae Scripturae loca intelligi oportere, & eo quidam HI maxime, qui sibi favet, quid contra dicere Protestans

182쪽

LIBER XV. CAPUT VI. ITI potest' Αnne suam auctoritatem opponere' anne sibi tantum vindicare veram intelligentiam Divinarum Scriptur rum ' anne se solum hac in re ab errore immunem jactare, ceteros vero omnes errori subjectos dicere ' Profecto. non solum se quam maxime deridendum, sed etiam conviciis onerandum praeberet , si in tam gravi quaestione se hac ratione extolleret, alios vero deprimeret. Quum ergo in interpretatione, & intelligentia Divinarum Scripturarum Protestans supra Socinianum, aut quemvis alium , nihil a

Deo , sibi promissum habeat ; si aequo jure procedcre v

1it , concedat oportet, aeque verum esse posse, tum quod

ipse tum quod Socinianus eruit ex Divinis Scripturis. ω Quod quum Calvinus non minus spreverit, hoc cst h A bere rationem Traditionis in expositione Sacrae Script ό, rae , inquit Grotius se Rivetiani Apologetiri Discussione is num. o. quam Menno, & Socinus, ideo quaecumque se Mennoni, & Socino objicit D. Rivetus, eadem ab aliisse pari jure objiciuntur Calvino. Quae ergo via exeundi ex se tot scissuris , inter quas cum magno periculo fluctuant se populorum animae 8 An ea, quam D. Rivetus indicat,

se ut scripturas sequamur solas ' At eas, & quidem solas, fi sequi se clamat Menno, Socinus , Brunus, & aIii ι & id

se clamando populos in istum labyrinthum induxere. Non se aliunde, ait Augustinus, nata Ant haereses , ct quadam sis dogmata perUersitatis, illaqueantia animas, ct in profundum se praecipitantia , nisi dum scripturae bonae intelliguntur non bene, ,, ct quod in eis non bene nitelligitur, temere , , audaciteris asserisur . Quod autem hac de contentione diximus, quae inter Protestantem, & Socinianum esse potest, dicen.

dum quoque est de alia quavis contentione, quam unius sectae haereticus cum haeretico alterius sectae , aut etiam cum

Catholico habere potest. Sublatis ergo Traditionibus, nulla

secta haereticorum contra alterum sectam , aut etiam contra

Catholicos tueri suos errores, immo ne id quidem aggredi potest. Y a S. VIII.

183쪽

172 DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINAS. VIII. Nulla omnino fidei regula haereticis superest, s

mel ac Traditiones non admittant. Sacram Scripturam unicam fidei regulam esse illi contendunt , qui Sacrarum Traditionum nullam rationem habendam volunt. Nullam ergo fidei regulam istis superesse, hoc vero est , quod modo contendimus . Quandoquidem scimet rejecta auctoritate unanimis consensionis Patrum in expositione Sacrae Scripturae , inde consequitur , omnes pro suo arbitrio Sacram Scripturam interpretari posse. Nam etiam Ecclesiae auctoritas cum auctoritate Patrum una simul tollitur rquum id omne, quod Ecclesia quoad sensum Divinarum Scripturarum definivit, atque futurum est , ut in posterum definiat , secundum auctoritatem Patrum definiverit, atque de nitur sit. Protestantes eo volentes adiguntur, ut concedant, unicuique liberum esse interpretari Sacras Litteras, immo ad id nemini a Deo spiritum denegatum volunt. Hoc autem semel posito , Sacram Scripturam esse amplius non posse fidei

regulam , nemo non videat oportet. Regula enim fidei cerinta, & nullo modo mutationi, & errori obnoxia sit oportet rs autem omnes Sacram Scripturam , prout sibi visum fuerit, interpretari possent, de certitudine , immutabilitate , & v ritate hujusmodi regulae omnino actum esset. Quandoquidem Sacrae Scripturae sensus, & intellectio penderet a maxima di versitate opinionum , sententiarum, atque judiciorum , quae esse possunt , & revera sunt inter homines. Quod autem pendet a maxima diversipate opinionum, sententiarum, atque judiciorum, quae esse possunt , & revera sunt inter homines,

certum esse non potest, aut mutationi , vel errori non o

noxium . In se ergo spectata , & quatenus est verbum diavinitus inspiratum, erit quidem Sacra Scriptura regula certa, atque infallibilis r quod enim a Deo prima veritate proficia scitur, certum , & infallibile esse debet; sed quatenus nos ea utimur,& ad nostram fidei regulam deservit,nihil quoad nos certum , & infallibile continebit . Quo ergo modo humanae

leges nihil certi in se habere possunt , si eas interpretandi jus

184쪽

LIBER XV. CAPUT VI. 273 unicuique foret; ita etiam si idem iuris sit in hominibus quoad

interpretationem Legum Divinarum ; nihil ex iisdem certi erui poterit, sed tot diversa doctrinae capita ex iis eruantur Oportet, quot sunt sententiae, & judicia hominum . Nullam ergo haeretici fidei regulam sibi reliquam habent, semel ac Traditiones non admittant. Quapropter mirandum non est , si apud eos, qui Divinas Traditiones non recipiunt, dum aliqua Sacrae Scripturae loca exponunt,tanta diversitas habeatur,ut tot sint diversae dogmata fidei , quot fere capita hominum . Quo . sane constat ,.quavis certa regula fidei eos esse destitutos . ILἡ lic igitur inquit Tertullianus in lib. De Praescripsi adversis Haret os cap. 3 8. & Scripturarum ., & expositionum adu, is teratio deputanda est, ubi diversitas invenitur doctrinae. - Quibus propositum fuit aliter docendi , cos necessitas coe-ἡ sit aliter disponendi instrumenta doctrinae. Alias enim non se potuissent aliter docere , nisi aliter haberent , per quae si docerent haeresim . Sicut illis non potuisset succedcre coris ruptela instrumeruorum ejus s ita & nobis integritas do- ω ctrinae non competiisset sine integritate eorum , per quae se doctrina tractatur . Etenim quid contrarium nobis in no se stris i Quid de proprio intulimus, ut aliquid contrarium se ei & in Scripturis deprehensum, detractione, vel adjectiori ne, vel transmutatione remediaremus ' Quod sumus, hoe is sunt. Ab initio suo ex illis sumus , antequam nihil aliteris fuit, quam sumus . Quid denique fuit, antequam a nobis is interpolarentur Quum autem omnis interpolatio post is rior credenda sit , veniens utique ex causa aemulationis, is quae neque prior, neque domestica est ejus unquam, quod is aemulatur, tam incredibile est sapienti cuique, ut nos adulis terum stylum intulisse videamur Scripturis , qui sumus a se principio, & primi, quam illos non intulisse, qui sunt pinis steri, & adversi μ . Quapropter non est sane , cur haeretici glorientur ex Sacris Litteris id a se peti , quod afirmanti non enim ex Sacris Litteris , sed ex suo ingenio petunt ris Nec sibi blandiantur , inquit S. Hieronymus in Dialogo is advers. Luciferianos num. 1 7. si de scripturarum capitulis

185쪽

r DE HIRE, ET LEGUM DIs CIPLINA Q videntur sibi affrmare , quod dicunt; quum & diabolus de is Scripturis aliqua loquutus sit, & Scriptum non in legendo,, consistant, sed in intelligendo .

CAPUT VII.

DE EA CONTRADICTIONE , QUA PROTEGANTES ETIAM IN HOC DOCTRINAE CAPITE INPLICATI SUNT .

S. I. D Rotestantes negant Traditiones, easque in re gravis- A sima simul admittunt. Iudicium de Sacra Scriptum libris, res sane gravissimaesti continent enim ii Divinam Revelationem , ex qua una

tantum, sive scripta ea sit, sive verbo tradita, de fidei nostrae dogmatibus constare potest. At vero Protestantes ab ipsa Traditione Saeros Libros acceptos referunt 1 r Traditiones e go in re gravissima admittunt e sed simul etiam negant Tradi tiones, easque totis viribus oppugnant: simul igitur negant Traditiones, & eas in re gravissima admittunt. Totam fidei nostm rationem sine Traditionibus comstare contendunt, & simul concedunt, unicam fidei regulam, quam ipsi admittunt , & a qua tota eorum fidei ratio pendet , non constare sine Traditionibus .: Sicuti nemo non novit , & nos quoque supra monu, mus , illud exprobrare Catholicis nunquam Protestantes des,nunt , humanam auctoritatem eos aequare cum Divinata,

quia Traditiones admittunt , atque ex illis dogmata fidei colligunt, ipsique propterea solum Sacram Scripturam est unicam fidei nostra regulam contendunt . Hanc ergo unicam regulam ex Traditione sese accepisse , ipsi quoque profi rentur , atque non profiteri non possunt a) . Nam tun ipsi , tum etiam Catholici , nullam singularem Divinam Revelationem habent , qua in cognitionem illorum Sacrorum Librorum venerint, qui divinitus inspirati suntl in qui bus sane inspiratis libris illa uniea regula Protestantium eontinetur . Uolunt ergo Protestantes , & totam fidei nostra ram

186쪽

LIBER XU. CAPUT VIL et stionem constare sine Traditionibus , & illam unicam fidei regulam , quam ipsi admittunt, quaeque juxta eos omnia fidei

dogmata continet, non constare sine Traditionibus . Hujus, modi contradictionem etiam Grotius in Mistiani Apologetici Discussione num. 3 o. Riveto opposuit: μ Sicut autem inquit ,, consentienti testimonio Veterum, qui non extra Ecclesiam, si sed in Ecclesia sunt, credimus, hos libros esse Matthaei, is Marci, Lucae , Ioannis , Pauli; pari modo , ac jure taliis testimonio credimus , hare, aut illa Ore praecepta ab Ap is stolis , & in usum introducta μ. g. III. Protestantes nolentes concedunt eam quoque fidei rationem, quam ipsi sequuntur, a Traditionibus suum intitium Tumere , indeque nova contradictione implicantur. . - , Legem Evangelicam prius voce traditam, quam striaptam fuisse , jam ostendimus I : a tradito itaque verbo, non a scripto , suum Lex Evangelica initium accepit . Legem autem Evangelicam se profiteri Protestantes conte dunt i eam igitur legem profitentur , quae ullo sine scripto verbo incoepit . & aliquando sustitit e etiamsi ergo nolint, concedant oportet , eam fidei rationem , quam ipsi sequuntur , & incoepisse a Traditione , & sola Traditione aliquando substit et Traditionem igitur admittunt, a qua Lex Evam gelica incoeperit, & aliquando substiterit , ac eam quidem secundum fidei suae rationem admittunt, & simul quascumque Traditiones negant , indeque nova contradictione implia

eantur .

. , s. IV. De contradimone , qua sunt implicati Protestam. tes, inde quoque constat , quia Traditiones & rejiciunt , &aliquando etiam recipiunt. Chemnitius sane est unus ex illis, qui contra Traditi nes magna animi contentione pugnavit. Nam in Examine in a cretumsest 4. Concilii sidentini totus in eo fuit, ut ostende. ret, Traditiones, quae admittuntur a Catholicis, maximam

similitudinem, & affinitatem habere cum traditionibus Pharia Dicis, atque Thais udicis. Attamen dum agit de Tradition,

Hujus lib. cap. a. s. s. 3c seqq.

187쪽

r 6 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINAbus in Examine in r. decretum fessionis q. ejusdem Concilii ita habet: Patres ubi hanc Traditionem de libris Scripturae de- ω scribunt, probant illam ex testificationibus primitivae E 'A clesiae. Si idem , eadem certitudinis ratione de aliis etiamsi Traditionibus , quarum alicubi mentionem habent , fec si rint; valeat sane hoc , & codem etiam jure recipiantur Omnes ergo eas Traditiones hoc in Ioeo Chemnitius admusit, atque suscepit, quas alibi uti Pharisaicas , & Thalmud cas damnavit. Quandoquidem illas nos Traditiones uti Divinas suscipimus , quas suam ab Apostolis originem habuisse, &eontinua successione semper servatas ad nos usque devenista constat . Hae sane sunt Traditiones , in quibus Dei verbum non scriptum, atque dogmata fidei continentur . Hujusmodi ergo Traditiones quum Chemnitius se admittere , & suscipere profiteatur ; consequens inde est, ut dum pugnat contra Traditiones , quas Catholici uti verbum Dei non scriptum reverentur, simul eas recipiat, & amplectatur. Quid Τ No

ne Protestantes fere omnes perpetuam Deiparae virginititem contra Helvidium tuentur Nonne pueros esse baptizandos ante usum rationis contra Anabalistas multi eorum defendunt, v

lidumque esse censent baptisma collatum ab haereticis ' De his vero & aliis pluribus doctrinae capitibus ex Traditioni manifeste compertum habemus. Quoad haec igitur doctrinae capita etiam Protestantes Traditiones admittunt , quoad alia vero negant. Traditiones ergo simul admittunt, & negant: qui autem idem simul & eodem modo admittit, & negat, in

manifesta contradictione versatur : Protestantes igitur in m nisesta contradictione versantur . . Neque est , cur Protestantes reponant , se non solum admittere ea, quae continentur in Sacris Litteris , sed etiam quae ex illis consequuntur i talia vero esse supradicta et quandoquidem ex suo privato judicio , quae nullo modo cons quuntur , revera consequi sibi saepissime fingunti Dieuntes inquit Grotius in Innotatis ad eonsultationem Cassandri a M tic. ao. admittendas consequentias . At ipsi consequentiasse saepe admittunt ex privato cujusque ingenio: unde tot, &

188쪽

4 . i

' LIBER XV. CAPUT VII. t r, tam gravia inter ipsos dissidia, & quotidiana divortia , .se Catholici vero eas admittunt consequentias, quas admi- is sit vetus Ecclesia antiquo, & universali consensu. Atque se ita stat omne verbum in duobus testibus, in Scriptura, ἡ & in Traditione, quae mutuo facem sibi allucent M . Dogmata autem fidei derivata velle ex incerto, & fallaci iudicio hominum, quo ipsi homines cepissime abutuntur, summae profecto insipientiae fuerit. Ne ergo Protestantes suis adversariis sese deridendos exponant, . dum contra eos una cum Catholicis nonnulla dogmata tuentur, de quibus non ex Sacris Litteris, sed ex Traditione compertum est, ad ipsam Traditionem , uti ad certum firmumque princiis

pium oportet, ut recurrant.

- g. U. Auctoritate illarum Traditionum , quas negant , etiam ipsi Protestantes utuntur, atque ita de sua hae iliare contradictione nullum dubitandi locum relinquunt. Aliquos tantum corum commemorabo . Chemnitius dum de libero arbitrio agit is Examine decretorum fession.6. Contal. nidentini, quam ipse Sacris Litteris interpretationem falso tribuit, Sanctorum Augustini, & Prosperi auctoritate confirmare nititur . In Examine autem decretorum de Ius eatione post multa a se male explicata Sacrae Scripturae loca ita colligit: Et Patres quidem licet plerumque sequanturis analogiam latinae compositionis in verbo justificare ; saepe is tamen evidentia Paulinae disputationis coguntur agnosceri re propriam & genuinam hanc significationem , quam is monstravimus M. Rursus antequam citet alia loca Patrum ita habet: Quando Patres emphases verborum in sensi tentiis Scripturae penitus introspiciunt . . . tunc dulcissi-- mis sententiis nostram hanc, immo Scripturae doctrinam, se approbant μ. Tandem dum de Communione sub utraque specie agit In Examine fession. s. Concit. Cridentini ad suum tuendum errorem hunc titulum ponit: Cestimonia antiquita- . eis de communione sub utraque specie ; deinde vero quod sibi . proposuit, exequitur, Patrumque auctoritate pessime abuis

titura

189쪽

r73 DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA Vidit sane Dallarus futurum esse, ut tum sibi, tui eeteris Protestantibus opponeretur, iis se quoque uti Tram

ditionibus, quas oppugnarent , earumque auctoritate con firmare , quod tenerent: ut ergo ab hac contradictione tum se, tum alios expediret , Protestantium morem esse dixit, in medium adducere loca Patrum non quidem in defensio nem eorum , quae ipsi tuerentur , sed in confutationem aliorum , quae oppugnarent. Nam in suo opere De vero usi Putrum, in quo est in eo totus, ut evincat, unanimem co

sensionem Sanctorum Patrum ese purum testimonium hominum . atque dogmata fidei ex eo colligi nullo modo posise, lib. a. cap. 7. ita habet: Non nego primarios quoseis dam inter ipsorum Scriptores, quales sunt Bucerus, Ma fi tur , Ivellus Episcopus Sarisburiensis , & recentiores se se me omnes, Patrum libros in disputationibus adhibereris sed si eorum mentem, atque institutum accurate inspexeris, reperies eos ad refutandum , non ad confirman-- dum , ad evertendas opiniones Romanas , non ad suasse constituendas Patrum uti testimonio . Ita ne vero ' Pr fecto Chemnitius non stilum in confutationem sententiarum Catholicarum, sed in suorum etiam errorum confirmati nem loca Patrum affert , sicuti jam ostendimus. Eamdem vero rationem etiam Baseagius tenet. Nam contra Traditiones ipse quidem disputat in sua Historia De Eeclesia lib. . eap. s. & seq.; attamen lib. II. & Iq. quam multa depromit ex Patribus non minus in confutationem Catholici dog. malis de Transubstantiatione , quam in defensionein sui ep.roris Idem quoque servat in sequentibus libris, in quibus de Adoratione Sacramenti, de Cultu Sanctorum, Reliquiarum , Imaginumque agit. Non absimili modo ceteri Protestantes , quos hic referre nimis longum esset, in suis contra Catholicos disputationibus procedunt, sicut unicubque , qui eorum opera legerit, omnino perspectum esse potest. Nam ipse quoque Dallaeus id secit, quod a Protestanistibus fieri negavit, ut tum se, tum illos ab omni contradictione expediret. Quandoquidem tam ut suain falsam

190쪽

sententiam confirmet, quam ut contrariorum refellat, loca Patrum affert De vero Uu Prurum lib. q. & Disputat. De AurAeulari eonfessione. Idem facit in Disputat. de Confirmatione , ct Extrema Unctione, neque alium modum tenet, dum cetera Catholica dogmata oppugnat, & Protestantium errores defendit. Ea ergo se contradictione esse implicatos, ut dum Traditionum nullam rationem haberi oportere tue tur, ipsi tamen revera habeant, Protestantes per se produnt. S. VI. Hac contradictione se magis magisque implic tos Protestantes demonstrant, dum loca Patrum contra Traditiones afferunt. Quid enim tandem iis Patrum locis, quae contra nos quoad istud doctrinae caput in medium adducunt , Protestantes evincere contendunt Haec sane sunt, quemadmodum unicuique constare poterit, si inter ceteros tum Rivetum lib. 3. Critici verI cap. V. & Tractatu De Patrum auctoritate cap.6., tum Dallam in De vero usu Patrum lib. I. cap. a. legerit: I. ex auctoritate Patrum illud erui contendunt, Sacram Scripturam

per se evidentem esse, & facile intelligi ab unoquoque posse:

a. Sacros Scriptores ea omnia litteris tradidisse, quae ad nos pertinere possunt, ac propterea Sacram Scripturam absque non scriptis Traditionibus omnino suscere tum ad fidem n stram regendam, tum ad mores nostros informandos: a. nihil

aliud a nobis suscipi debere, quam quod est traditum in S

eris Litteris, si ad regulam tum fidei, tum morum attendatur . Haec vero omnia sunt, quae, data opera, contra Cath licos ipsi tuentur : haec sane defendunt pro aris, atque focis: ista ut tueantur, nullum lapidem non movent. Negare ergo Protestantes non possunt, Traditionis maximam ration m

tunc quoque a se haberi, & quidem non solum in contraria sententia oppugnanda, sed etiam in propria tuenda, quando

contra Traditionem agere instituunt. Ex hoc autem magis

magisque illud constat, quod supra ostendimus 1 , hoc est sine

Traditionibus nullam sectam haereticorum contra alteram, aut etiam contra Catholicos ne apparenter quidem suos errores

tueri possie. Z a L L

SEARCH

MENU NAVIGATION