장음표시 사용
201쪽
Iς DE IURE, ET LEGUΜ DIS cIPLINA potest; verumtamen hujusmodi observatio in se spectata tanti non est, ut nos compotes efficere possit felicitatis supcrnae, turalis r contra vero supernaturalium observatio mandat rum, non solum quia ad Deum auctorem supernaturalem refertur , sed etiam ex ipsa sui natura , quatenus est a Deo auctore supernaturali, ad consequutionem supernaturalis felicitatis conducit. Si ergo ad finem consequendum ea m dia adhiberi debent, quae cum illo majorem proportionem
habent; quum haec legislativa potestas, de qua nunc loquimur , finem supernaturalem respiciat, sua praecepta ex iis potissimum principiis mutuari debet , quae sunt supernaturalia, quia ista prae ceteris cum fine supernaturali majorem proportionem habent.
I. LT Eges humanae injustae nullam obligationem indu-
Quod est injustum nulla humana potestate praecipi po test ; alioquin humana potestas jura omnia rationis perve tendi facultatem haberet: quod autem praecipi non potest, si illud praecipiatur , nullam vim obligandi habet: haec enim obligatio juri praecipiendi respondere debet. Est tamen advertendum , aliquas leges esse injustas,
eorum, circa quae versantur, habita ratione, quatenus juri Divino, vel naturali opponuntur; alias vero, si attendatur ad finem, quatenus ad commune bonum non conducunt 3
vel ad auctorem illarum , quia legislator in ferendis legibus suam potestatem excessit; vel ad formam, ex eo quia aequali tas proportionis prout oportebat, in imponendis oneribus se vata non fuit. Quae secundum priorem acceptionem injustae sunt , non solum obligationem non inducunt, sed etiam nullo modo servari debent, quia nulla humana legislativa
potestate ea obligatio tolli potest , qua omnes, quae sunt juris naturalis, atque Divini, semper servare debent; aliunqdeque
202쪽
deque ista nullam exceptionem admittunt et quae vero sunt injustae secundum alias acceptiones, ad vitandum scanda tum , communem perturbationem , graviusque communis boni detrimentum servari possunt, immo & debent. Tunc enim ratio communis utilitatis vult, ut iuri nostro cedamus , iisque legibus obtemperemus, quarum aliunde nulla
S. II. Homines in se habent evidens testimonium ejus obligationis, ob quam legibus humanis obtemperare debent.. De legibus justis nunc loquimur. Si quid ergo conistra conscientiam faciamus, ipsa interius repugnante, fac, mus , & dummodo ad summum impietatis non devenerimus , in qua ipsius quoque peccati pudorem exuisse videa mur, latere saltem alios quaerimus , & in eorum non deis venire cognitionem , quod male agimus. Hoc vero est, quod experiuntur , atque faciunt homines , dum contra hu. manas leges peccant r se enim agere, contra ac deberent, sua eos conscientia monet, eique drun resistunt, ac leges
sibi positas transgrediuntur, illud curant, quam diligenti Dsime possunt, rio quod faciunt, in cognitionem aliorum . veniat, quamvis poenam ejus declinare possint. Quo sane constat de obligatione parendi humanis quoque legibus , evidens testimonium in se homines habere . S. III. Ei bono , quod leges respiciunt , satis prospectum non esset , & facile ipsis legibus illuderetur , semet ac homines secundum conscientiam non obligarentur pare
Vinculum internae obligationis quoad rem istam si a seratur, nihil aliud reliquum est , quam ut homines vel sua ipsi voluntate eligant obtemperare legibus, vel ad id adigantur aut timore boni, quod amittere, aut metu poenae,
quod subire deberent, semel ac leges transgrederentur. R. Ei bono prospectum non esse, quod ab hominum l*bera voluntate pendet, praecipue si illud tale si, ut multis' gravamen aliquod afferat, sicuti in nostro Ope contingitivam manifestum est, quam quod maxime . Nam quod ' as
203쪽
xsa DE IURE'. ET LEGUΜ DIs CIPLINA hominum libera voluntate pendet, aeque ab eis , eodemque jure tam agi , quam non agi potest . Quod vero ab hominibus cadem ratione , qua agitur, omitti etiam potest, ex sui natura omnino incertum est, atque fallax: tale e go esset bonum illud, quod intenditur a legibus t ei ergo prospectum non esset, semel ac ivi interiori homines ad ibIud praestandum non Obligarentur. Utilitate quidem proprii commodi, aut timore poena rum ad leges servandas quandoque homines adigi posse s teor et verum si praeter haec nullum interioris obligationis principium habeatur, ipsis legibus saepe illudendum esse com sequitur. Quid 2 anne omnes eodem modo utilitate ducuntur Τ anne omnibus omnia teque utilia sunt 3 anne quod leges pro communi bono sibi propositum habent, cum muutorum privata utilitate semper conjungitur, & non potius saepissime contingit, ut illi opponatur 3 Qui ergo utilitat ducuntur , eamque ex observatione legum sibi parabunt, indulgebunt legibus, non vero alii, quorum ratio omnino. diversa sit, sicuti saepius contingit: hoc est, multi proprio senio potius, quam communi utilitati consultum vellent, dum nullam sibi singularem , & propriam ex observatione legum assequuntur . A nonnullis ergo tantum ob utilit rem leges servabuntur , & ab ais quidem ulla sine firmitate, atque, stabilitate, quum non semper idem sit utiis,& quod modo utile est, alio tempore non solum inutile, sed etiam noxium saepe fiat.
Si vero quispiam ad observationem legum tantum metu poenarum, nulla autem interiori obligatione conscientiae, d catur , nimis incerto principio ducitur . Qua enim de causa contingit, ut homines leges transgrediantur, dum poenas in de sibi debitas aliqua ratione vitare posse putant ' Profecto non alia , nisi quia conscientiam interius contra clamante
non auscultant. Ob id sane contingit, ut illud quoquυ, quod a legislatoribus ad obtinendam observationem legu . salubriter institutum est , irritum saepe fiat . Semel ac a tem ab Oinni interiori obligatione servandi leges homines
204쪽
LIBER XVI. CAPUT III. I93 omnino exuti supponantur, profecto metum poenarum tunc multo facilius excutient , & sibi curae quam maxime erit, evadere poenas transgretaribus legis infligendas , non vero servare leges . Timor igitur poenarum , conscientiae obliga, tione seclusa , ad observationem legis non valde confert. Si igitur ponamus, homines interius non esse obligatos par
re legibus , et bono, quod leges respiciunt, satis prospectum non esset, & ipsis legibus facile illuderetur. g. IV. De interiori ista obligatione parendi legibus constat , tam si ad ipsas leges , quam ad subditos attendatur. Leges semel ac justae ex omni ea parte sint , ex qua debent , ab aeterna lege proficiscuntur Id autem non solum de omnibus legibus communi ratione compertum habemus , sed etiam de singulis singillatim r . Lex vero aeterna vim interiorem obligandi habet, quum lex Dei sit , cui non minus supra corpus , quam supra animam supremum domi num competit: igitur obligandi vis interior etiam humanis legibus ab ipsa aeterna Dei lege inest. Nam lex aeterna in se spectata neque nota est hominibus , neque obligat , sed Scut per alias leges ab ea proficiscentes cognoscitur , ita etiam per eas obligat a r igitur etiam per legem humanam, quae ab aeterna derivatur , ipsa lex aeterna cognoscitur, & obligat: lex igitur humana vim internam obligandi habet , quatenus ab
aeterna derivatur, quemadmodum tradit S.Thomas I. a. tu. 9y.
art. q. inquiens r Si quidem justae sint , leges humanae
se habent vim obligandi in foro conscientiae a lege aeterna , ais qua derivantur , secundum illud Proverb. 8. I . Per me Reuis ges regnant, O legum conditores justa decernunt .
Neque minus de hujusmodi interiori obligatione constat , si ad subditos attendatur . Nam subditus quod sibi in t
rius inest, sibique congenitum habet, a se expellere non poetest r talis vero est haec interna obligatio , de qua nunc loquimur . Nam supremus conditor hanc ei obligationem imis posuit, eamdemque tum in aliis , tum in humana lege man,
205쪽
I DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINA festavit , atque declaravit r . Si ergo nemo facere potest, quin sit interius Deo subjectus, neque etiam facere posse deis bet , quin sit interius legitimae potestati humanae subditus . De interiori ergo obligatione parendi legibus constat, tam si ad ipsas leges, quam ad subditos attendamus. Mirum sane est, quam multis Frotestantes , & praecipue recentiores, contendant, vim interius obligandi hum
nae legislativae potestati non inesse . Hoc autem , quod ad contemptum legum tendit , scuti jam ostendimus aὶ , ideo
tenent, atque tuentur, ut inde evincant, a legislatore i
pediri non posse, ne quam fidei rationem , velit unusquisque subditus , sequatur . Baelius , homo sane scepticus , in Com. mentario Philosophico ad nauseam usque hac de re pertractat, ibIudque cum aliis saepe urget, saepissimeque repetitum pro suo
more modo in unam , modo in alteram partem versat , pol
statem humani legislatoris tanti non esse , ut subditi animum
obligare possit a corpus quidem subditi subjici potestati legislatoris concedit, non vero animum; ae propterea humana
lege obligationem interiorem induci pota negat. Verum ignorant isti sane omnes, aut saltem se ignorare fingunt, ista legς humana,quae non adversetur aeternae, vim obligandi inesse ab aeterna lege , quae non solum se in illa manifestat, sed etiam vim suam interius obligandi prodit : unde mirandum non est , si laborando nihil proficiant, quia ab ipso homine legislatore derivari non posse falso supponunt , quod rever derivatur ; non ita quidem, ut ipse internae obligationis sit primum principium , sed ut lex ejus habeat hanc interius obligandi virtutem a lege aeterna, quae & in humana manife-ilatur, & per eam vim suam interius obligandi exerit. g. U. Etiam ex Sacris Litteris compertum habemus , debere homines propter conscicntiam parere legibus ab ea legislativa potestate latis , quae alterius vitae felicitatem sibi propositam habent. - Quando claves Regni coelorum se Petro daturum Christusti Clt. loeo. o Hujus caP. S. 3. Disitiam by Corale
206쪽
L r B E R XVI. CAPUT III. et xstus proinisit, hale ad illum habuit, sicuti Matthaei cap. 6.
v. I9. legitur: μ Quodcumque ligaveris super terram , erit Ibis gatum & in coelis , & quodcumque solveris super terram , is erit solutum & in coelis . Ligatum autem, aut solutum in coelis quum illud esse dicatur , quod conscientiae obligationem respicit, evidenti argumento id est, futurum, ut in conscientia obligarent , quae S. Pctrus ejusque Successores constituturi erant. Apostolos quoque Matth. cap. 18. v. I 8. Christus monuit, ligata, aut soluta futura esse in coelis. quae in terris tam ipsi, quam Successores illorum ligassent, aut sobvissent. Qua de causa illud etiam in eodein Matthaei cap. v. I I. Christus praecepit , ut sicuti ethnicus , & publicanus ille haberetur , qui audire Ecclesiam detrectaret , & Luca cap. Io. v. I 6. in persona Apostolorum se audiri, vel sperni affrmavit. Apostoli autem utentes ea auctoritate , quae sibi tradita fuerat , congregati Hierosolymis id tantum oneris imponere Christianis decreverunt , ut ab immolatis simulachrorum , &sanguine , ac suffocato abstinerent: atque S. Paulus dum SPriam , & Ciliciam ambularet , & Ecclesias confirmaret , in. dixit eis, ut praecepta Apostolorum, ac Seniorum custodirent, sicuti Actorum cap. IS. legimus. Ecclasias autem Sanctus Paulus in iis profecto confirmabat, quae conscientiae, veraeque fidei rationem respiciebant . Hinc idem S. Apostolus
haec Thessalonicensibus praecepit i) : Quod si quis non
is obedit verbo nostro per epistolam i hunc notate, &D commisceamini cum illo, ut confundatur U. Ille autem,
qui Apostoli praecepta non servant, tam gravi poena dignus
profecto non fuisset, si id agens contra Deum non peccasset. Et re quidem vera an Ecclesia non habet a quibus regatur, atque pascatur Τ Habet sane , sicuti Actorum cap. ao. V. 18., & I. Petri cap. S. v. a. legimus. Hi autem & bene reis gere Ecclesiam , & pro diversitate temporum pascere no possent, si leges condendi, atque ad observationem illarum i etiam adigendi potestatem non haberent. Habent vero utramque sicuti supra commemorata loca Sacrae Scripturae B b a ostea - cιγ negat. cap. 3. π. I Disitirco by Corale
207쪽
IDE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINA ostendunt, & S. Paulus saepe confirmat. I. Corintb. cap. I I. v. a. inquit: - Praecepta mea tenetis μ ν & in fine capitis ris Cetera , quum venero , disponam . Ejusdem epistola cap. q. V. a I. Quid vultis , in virga veniam ad vos gI. Corinth. cap. Io. v. s. Et in promptu habentes ulcisciis omnem inobedientiam, quum impleta fuerit vestra obe se dientia . Et cap. I 3. v. Io. Ideo haec absens scribo vines bis , ut non praesens durius agam secundum potestatem,
se quam Dominus dedit mihi in aedificationem , & non in is destructionem μ . Esse autem iis , qui Ecclesiam regunt, collatam potestatem non solum ferendi leges , sed etiam vi
adigendi ad observationem illarum, ut metu poenarum exterius tantum homines reformarentur , non vero ut hujusmodi
legislativae potestati parendi interior obligatio in omnibus i ducerctur ; in nullius sane mentem cadere posse arbitror. Diccndum ergo est , debere homines propter conscientiain parere iis legibus, quae ab ea legislativa potestate constituti tur , cui est alterius vitae proposita felicitas, ex Sacris Litteris abunde perspectum esse. f. VI. Non minus perspectum est ex Sacris Litteris, debere homines propter conscientiam parere iis legibus , quae ab illa legislativa potestate prodeunt, cui hujus vitae commune bonum propositum est. . Hoc est, quod S. Paulus in cap. I 3. epist. ad Roman. evbdentissime traditi Omnis anima inquit potestatibus subli-- mioribus subdita sit - . Hanc vero rei istius rationem asinfert : Non est enim potestas, nisi a Deo μ. Ex quo sane ibiud per se consequi idem Apostolus statuit , ut qui resistit potestati Principum, ordinationi Dei sese opponat: μ Itaque si qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit - . Nam ,
quemadmodum animadvertit S. Thomas Icet. I. in cit. cap.
epistolae ad Roman. , Si potestas Principum, in quantum est se talis, a Deo est, & nihil est a Deo sine ordine ; consequensis est, quod etiam ordo, quo inferiores potestatibus superio. ἡ ribus sub iciuntur sit a Deo. Itaque qui contra hunc orinis dinem re is potesati, Dei ordinationi ressit --. Qua de cau
208쪽
LIBER XVI. CAPUT III. rorsa quid futurum sit iis, qui resistunt potestati Principum, his
verbis indicare prosequitur S. Apostolus: Qui autem resi-- stunt, ipsi sibi damnationem acquirunt . Hoc autem, si cuti in eadem lectione habet S. Thomas , μ Potest intelligiis uno modo de damnatione aeterna , quam merentur , quiis potestatibus subjici nolunt in eo , quod debent r in cujus se exemplum Dathan , & Abiron, qui Moysi, & Aaron restiam terunt, sunt a terra absorpti, ut habetur Numer. r6.r aliosi modo potest intelligi de damnatione poenae , quae per ipsos se Principes insertur Hoc autem poenae genus aperte indicat Apostolus , dum afirmat , Principes , non bonis, qui mandata servant, sed malis, qui illa transgrediuntur, timori esse, quia non sine causa gladium portant; Dei ministri sunt,
atque vindices is iram ei, qui operatur malum : alterum auistem poenae genus aeque manifeste significat, dum tradit , ab eo , qui resistit potestati Principum , Dei etiam ordinationi resisti. Hinc vero est, ut duabus de causis potestati Principum obtemperandum esse colligat; hoc est tum propter iram, tum propter conscientiam: Ideo necessitate subditi esto iis non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam μ. Ut subditi sint propter iram , inde quidem monet , ne irae effectus in se experiri debeant, poenasque temporales auctu ritate Principis infligendas subire ; propter conscientiam au tem , ne se coram Deo obnoxios crimini faciant, quoniam
qui resisti potestati Dei, ordinationi re it: potestati, inquam, cui in sua legislatione hujus vitae commune bonum propositum siti ea enim de potestate loquitur S. Apostolus , quam ab eo timendam esse dicit, qui malum fecerit, quia non fine causa gladium portat, & cui sunt praestanda tributa. Neque minus perspicua hac de re sunt, quae habet Saninctus Petrus in sua I. epist. cap. a. v. I 3. & seqq. Subjecti igiis tur estote inquit in omni humanae creaturae propter Deum, is sive Regi, quas praecellenti, sive Ducibus , tamquam abis eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bon is rum . Ne autem putare ii possent, ad quos scribebat,
haec sibi praecipi ad exteriorem quamdam subjectionem serin
209쪽
1 8 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA vandam , non vero conscientiae obligationem imponendam statim superaddidit: Quia sic est voluntas Dei μ . Volu tate ergo Dei quum praeceptum sit omnibus, ut Regibus, Ducibus, aliisque omnibus politicis potestatibus obtemperent , hujusmodi praeceptum in conscientia non obligar
non potest. Quam vero inepte, & praeter omnem rationem Ca vinus Institui. lib. q. cap. Io. S. s. totam Apostoli Pauli disputationem in eo versari contendat, ut Principes honore prosequi debeamus, nemo non videt. Nam Apostolus, quemadmodum monuimus, ea de obligatione loquitur, quae imterius conscientiam nostram assicit , honoremque Principibus exterius deserendum suadet, ut id impleamus , quo interius nos adstrictos sentimus . Ludit vero idem Calvinus , dum superaddit , quae praecipiuntur a Principibus ais Non ligare per se conscientiam, quia tota observandi nois cessitas ad generalem finem respicit, non autem consistitis in rebus praeceptis V r quandoquidem quod lege praeseriabitur, sub observatione cadit, non vero finis , quem sibi
legislator praestituit : nam finis qualis sit , saepissime igno
f. VII. Leges humanae etiain poenales, si in se ipsis spectentur , ad culpam obligant. Illa lex, quam nostris primis parentibus Deus imp suit, fuit profecto poenalis i nam in ea poenam statim post transgressionem, & in hac vita subeundam indixit , qu modo nunc legislatores faciunt , dum leges poenales promulgant i De ligno autem scientiae boni, & mali ita I
se gimus Genesis cap. a. v. I7. ne comedas: in quocumque is enim die comederis ex eo, morte morieris Peccasse autem primos parentes , dum huic praecepto coturave norunt, nemo dubitare potest: igitur quod lex sit poenalis, inde mon consequitur, ut non obliget ad culpam. Et re quidem vera qua tandem de causa punitur, qui
legem poenalem violavit profecto quia fecit, quod facere non debebat : quia legitimae potestati subesse recusavit:
210쪽
LIBER XVI. CAPUT III. Iρ propter admissum ergo scelus punitur: qui enim facit, quod non debet , vel quod debet , non facit, scelus admittit sneque enim ratio sceles s , seu criminis in alio posita est. Ex ipsius ergo poenae natura colligitur, criminis reum illum esse, cui poena infligitur. Si poena, inquit S. Thomas
a. a. qu. I 8. art. q. secundum sui naturam consideretur,
se Non. debetur nisi peccato r quia per poenam reparaturis aequalitas justitiae, in quantum ille, qui peccando nimisse sequutus est suam voluntatem, aliquid contra suam v m luntatem patitur Et in respons ad a. Iudicium hu-- manum debet imitari Divinum judicium in manifestis Dei se judiciis, quibus homines spiritualiter damnat pro pr se prio peccato. Occulta vero judicia, quibus temporaliteris aliquos punit absque culpa, non potest humanum jud,
se cium imitari ... Et ideo nunquam secundum humanum
se judicium aliquis debet puniri sine culpa poena flagelli,
is ut occidatur, vel verberetur, vel mutiletur.
Et re quidem vera ei quoque legislativae potestati , quae commune hujus vitae bonum sibi propositum habet, obtemperandum esse , & quidem propter conscientiam , ex Sacris Litteris perspectum habemus i : igitur vel ab ea, quae legibus interior quoque obedientia debetur, suos se
ditos legislatores absolvunt, dum in promulgatione legum poenas transgressbribus infligendas constituunt, vel non a solvunt : prosecto ex eo quod comminatione poenarum suas leges muniant, ostendunt , se nihil magis velle, quam ut illis potissimum Iegibus obediatur . Neque enim ut habeant, in quos exerceant vim suae potestatis, poenas transgreor,bus decernunt, sed ut quos amore justitiae ad observati rem suarum legum non inducerent, compellant timore poenarum, atque ita omnes suis Iegibus obsequentes faciant. Dum ergo leges poenales promulgant , tantum abest, ut subditos ab ea interiori obligatione exutos faciant, qua
latis a se legibus parere debent i quin potius in eos animadvertendum statuunt, qui illam sequuti non fuerint, simulque
