Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1777년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

sro DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA

si sit utile civitati, & quid sit inutile civitati . sed hoe so. si tum pertinet ad Principes, qui propter hujusinodi casus,, habent auctoritatem in legibus dispensandi. Si vero sit se subitum periculum non patiens tantam moram, ut ad A superiorem recurri possit; ipsa necessitas dispensationem se habet annexam: quia necessitas non subditur legi . Pro. pter utilitatem ergo boni communis fit, ut humanae leges ullo sine peccato aliquando non serventur. I. IX. Poenae , quae legibus decernuntur , habita quoque ratione obligationis earum , inter se disserunt. Aliae ergo latae, aliae ferendae sententiae esse dicuntur: istis poena irroganda indicitur, illis vero iam lata de poena sententia pronunciatur . Poenas, quae sententiae ferendae esse dicuntur, ante sententiam judicis reus subire non debet, quia lex has poenas revera non infert, sed inserendas de- nunciati de aliis vero poenis , quae latae sententiae dicuntur, inquirendum superest, utrum omnes obligent ante senter aliam iudicis. g. X. Earum poenarum, quibus 'fi jure, ipso friti, alii

que similibus loquendi modis, eum obnoxium esse constiatuitur , qui hoc , vel illud crimen admiserit , non omnes per se statim obligant ab admisso crimine absque sententia iudicis declaratoria. Poenae excommunicationis, atque suspensionis statim ab admisso crimine quispiam obnoxius evadit, si, uti dici. tur, latae sententiae illae fuerint, atque ipso facto , ipsoque iure eum subjectum esse debere, qui rem prohibitam lac rit , lege constitutum habeatur. Haec res non solum omnium Theologorum, atque Canon istarum est firmata consensione, sed etiam longa omnium temporum Ecclesiae consuetudine

comprobata.

Idem judicium est quoque de irregularitate ferendum.

Quamvis enim irregularitas in se spectata ad corrigendum puniendumque delinquentem non referatur ; in quo sanea censuris distinguitur ι tamen aliquando fertur in poenam

ejus, qui crimen commisit, quia ob illud sacro ministerio

222쪽

LIBER XVI. C A P U T IV. a Irindignus censetur r ac propterea ad sacri ministerii hon rem sartum tectumque servandum primo loco tendit , i deque aliquando cedit in poenam ejus, qui peccavit. Aliae vero poenae vel respiciunt privationem activae, &passivae vocis , vel detrimentum bonorum exteriorum, vel aliquod damnum in vita, aut etiam jacturam ejus , The logorum , & Canonitarum plures circa has poenas distinguunt et eas ergo, inquiunt, quae ad sui exequutionem vel in judice , vel in reo actionem aliquam requirunt, ut sunt poenae, quae corpus Migunt, vel in aliquod bonorum existeriorum detrimentum cedunt, non statim obligare ab ad. misso crimine assirmant , & has vocant positivas . Contra vero sentiunt de aliis, quas privativas dicunt, iisque reus ut assiciatur, nulla actio requiritur, sicuti sunt poenae privationis activae, & passivae vocis. Rationem hujus diversit, iis inde repetunt, quia nimis durum videtur, ut reus illarum in se exequutor fiat. Alii vero tum ex Theologis, tum ex Canonistis serutiunt poena tam positiva , quam privativa obligari deli quentem statim ab admissis crimine absque alia sementia ,stinet ac legislator eam ab admisso crimine statim subeumdam constituerit: exceptionem tamen adhibent quoad leges poenales graviores, quas , inquiunt , non patitur aequitas, ut delinquens ante sententiam judicis in se exequatur 1 . Verum enim vero graves dissicultates hujusmodi se tentiae patiuntur, atque de priori nunc videamus, deinde de altera. Advertatur igitur Oportet tam ad privationem

illius iuris, quo quispiam eligi ad aliquod munus, aut alios ipse eligere potest, quam ad exequutionem huius privatio. Nisi haec privatio inducitur, semel ac lege jus retentum auferatur, nullaque ad illam positiva actio requiritur, non solum si agatur de privatione activae, & passivae vocis , sed

etiam de privatione rerum exteriorum: at vero exequuti

hujusmodi privationis non habetur, neque haberi potest S

223쪽

aO DEIU E, ET LEGUM DIs CIPLINA ne interventu actionis positivae , licet privationem activae vocis ea respiciat. Nam si qui deliquit , voce passiva pri

vatus sit, oportet, ut co jure non utatur, quod antea haebebat , ac propterea vel curare debet , ut non eligatur,

vel electioni confirmationique suae positive dissentire , vel renunciare dignitati, ad quam electus fuerit, si illam susceperit. Simili ratione si activa voce privatus sit, contra facere debet, ac faceret, si in hujusmodi poenam non incurrint . Sed paucioribus t jus, quo quispiam privatur, quidpiam positivum est, negatione tantum tollitur , POL cumque illud sit, sive ad clectionem tam activam, quam passivam, sive ad quaevis exteriora bona referatur: at qui est illo destitutus, positivam actionem ponere debet ei contrariam , quam poneret, si in hujusmodi poenam non incia disset: illa ergo distinctio poenarum positivarum, quae actio

nem aliquam requirant, & privativarum, quae non requirant , frustra confingitur , arque ob eam aliquibus poenis statim ab admisso crimine delinquentem obnoxium ese, non vero aliis, ulla sire ratione ponitur.

Deinde ipso facto, atque ipso jure poena subeundaia

a lege decernitur, habita aequa ratione tam poenarum pinsitivarum, quam privativarum . Postremo illud ego quaero, utrum poena, quam privativam vocant, justa sit, & aequitati consonat ut obliget, profecto talis esse debet , in is ergo spectata nihil habet, propter quod statim obligare non possiti aliunde vero a legislatore ea ratione indictam esse supponitur, propter quam statim obliget: igitur ex eo quod istae poenae privativae sint , non statim ab admisso crimine

. reum obnoxium esse, frustra confingitur. Contra alios autem, qui volunt, poenas graviores non

statim obligare , ita paucis r istas quoque poenas aeque j stas , & eodem modo statim subeundas , ac minus graves, a legislatore constitutum supponitur : unde ergo habent, ut non statim obligent, sicuti obligant minus graves 8 Saepe dein inde contingit , ut quae uni est minus gravis , alteri gravior evadat: una ergo eademque poena modo statim obligabit,

modo

224쪽

LIBER XVI. CAPUT IV. ar 3 modo non statim , nunc unum statim obligabit, non vero aruterum : huiusce autem gravitatis quinam judex esse debebit Haec ergo distinctio est ejusdem conditionis , ac altera suis

perior.

Quid ergo dicendum ' praeter excommunicationem, su spensionem , & irregularitatem obligat ne statim alia quaevis poena , semel ac ipso facto , ipso jure legislator eam esse si beundain statuerit ' Illorum sententiam ego sequor, qui nocistatim obligare sentiunt. . lCap. quum secundum leges De Haeretisis in 6. decernitur. bona haereticorum ipso iure confiscata censeri debere : eodem tamen in capite simul ita statuitur : Confiscationis tamenta si hujusmodi exequutio , vel bonorum ipsorum occupatiose fieri non debet per Principes , aut alios dominos tempo- se rates iuxta Gregorii Papae Praedecesseris nostri declarati is nem, antequam per Episcopum loci, aut aliam personam se ecclesiasticam , quae super hoc habeat potestatem , sentenisse tia super eodem crimine fuerit promulgata Capite etiam Pro Humani De Homicidio in o. statuitur , Ut quicumquois Princeps, Praelatus, seu quaevis alia ecclesiastica saeculari is ve persona quempiam Christianorum per praedictos assassisse nos interfici fecerit , vel etiam mandaverit, quamvis morsis forsitan ex hoc non consequatur , aut eos receptaverit , se vel defenderit . seu occultaverit, excommunicationis , &is depositionis a dignitate , honore, ordine, ossicio , & be-ἡ neficio incurrat sententias ipso facto: & illa libere aliis peris illos, ad quos eorum collectio pertinet, conferantur . Ibiadem vero haec postea subduntur : Et postquam probabilius

is constiterit argumentis , aliquem scelus tam execrabit se commisisse , nullatenus alia excommunicationis, vel depo-ἡ sitionis, seu dissidationis adversus eum sententia requira' se tur . Declaratione autem judicis constare potest , utrum

scelus commissum fuerit e declaratio ergo judicis intervenire debet, & postquam intervenerit , exque ea scelus admissus fuisse constiterit ; tune sane locum habent illae poenae a lego constitutae, atque excommunicationis , & depositionis altera

225쪽

a DE IUeg, ET LEGUM DIs CIPLi Nasententia nullatenus requiritur. Haec vero probant, quod nos modo volumus , hoc est , quandoque non statim ab admissio crimine reum poenae obnoxium, quamvis eam ipso facto, ipsoque jure subeundam in lege feratur. Sicur autem poenae , de quibus in praecitatis capitibus agitur, quoad sui exequutionem non statim obligant, quamvis ipὶ facto illis reum obnoxium esse debere legislator statuerit ι ita quoque idem judicium ferendum dicimus de aliis pinnis , in quibus de privatione activae , & passivae vocis i pinjure subeunda agitur . Nam hae quoque suam in reo exequutionem non habent, quoad usque de crimine illius declara, tionis non prodierit. Cur vero quoad sui exequutionem illae poenae statinia obligent, quae censuram sibi annexam habent, non vero aliae, praeter Ecclesiae consuetudinem, quae sane pluris fieri debet,

hanc congruentcm rationem Passerinus De Pualitatibus eligendorum cap. 13. qu. 3 a. affert : Nam quantum ad cen-

ω suras inquit in quae & sunt poenae medicinales ordinatae ad

, tollendam contumaciam , & quae per poenitentiam tollum- ,, tur, unde absolutione abolentur, & etiam per forum poe-M nitentiale possimi simul cum peccato auferri, convenienterk institutum fuit, & Ecclesiae praxis induxit , ut nedum ipse

se facto incurrantur, sed sui exequutionem ferant: quia du- ω rat contumacia, dum delinquens non poenitet, &si poenitet , quod in eius potestate est, censura per absolutionem, tollitur . Sed haec ratio non currit de poenis inductis in vim 3, dictam , & poenam , quae abistutione non delentur, sed b, etiam postquam delinquens est reconelliatus Deo , & Ec- , clesiae , durant. In his enim nimis durum videtur, quod, in obligando sequantur modum fori conscientiae, dum alias ad modum seri externi, non possunt tolli per poenitentiam se delicti, di absolutionem. Sed quia haec ratio non valet dos irregularitate 3 dicitur , quod in ea ratio peculiaris est, se quia per se nec est poena, nec supponit delictum , & impedit per modum conditionis requisitae in ministro sacrorum fi ordinum . Unde non habentes eam conditionem, quamn vult Diuitiaco by Corale

226쪽

LIBER XVI. CAPUT IV. arsis vult Ecclesia, non possunt ordines recipere , vel in eis mi. si nistrare . Quaestione autem 3 q. multos auctoreS , tun Theologos, tum Canon istas commemorat, qui ista in re idem, ac ipse, sentiunt. Quamvis autem poena statim subeunda non sit absque

sententia judicis : tamen ipsa dictio : θHIacto, suam propriam significationem secundum leges inde habet , quia delinquentem privat dominio proprii boni , relicta possessione illius

sub conditione , hoc est, quoadusque in eum sententia irra fuerit. Nam lex illa, quae extat cit. cap. quum secundum bona haereticorum publico aerario ipὶ facto addicit , quamvis ante sententiam iudicis possessione eorumlem , seu dominio utili, eos spoliatos nolit: tamen semel ac in illos sententia feratur , haec tuam vim habet a die commissi criminis, a quo quidem dominium bonorum ad publicum aerarium translatum cens tur ae propterea s hujusmodi bona a die commissi criminis in alienas manus devenerint , illa ab eis publicum aerarium repetere potest. Simili ratione quamvis privatio activae, & passivae vocis quoad sui exequutionem ab admisso crimine non statim obliget ; tamen si ad forum contentiosum facta ei ctio deducatur , tunc sane sententia , qua Uectio irrita de' cernitur, suum initium ab eo tempore sumit, quo illa iacta

fuerit .

Iis autem , quae diximus , de poenis non statim incumrcndis non obstat cap. Propositum. cap. Super ioc , & cap. SAgni casi De eo, qtii duxis is matrimonium, Fam polluis per aduia

serium t neque enim in iisdem capitibus ἐκ facto irritum esse definitur matrimonium illud, de quo in xu agitur. Quod est ergo decretum in praedictis capitibus , & qu dem quoad exequutionem statim implendum,quamvis dictio illa strio facto nouexprimaeve, se habet ad instar cujusdam conditionis, quae inco trahendo matrimonio servari necessario debet, .etae priste rea mirandum non est , si statim etiam quoad sui exequuti nem obliget . Etiam cap.Licet canon De electionein electi potes re constituitur , ut beneficio parochiali privetur , qui intria

annum a susceptione ejus Preabyteratus sacrum O diapna pon

227쪽

ars DE Iulit, ET LEGI)Μ DIs CIPLINA receperit: ciement. cap. Ut ii, qui de AEtate , ct qualitate cte. decernitur , ut in capitulo vocem non habeat, qui intra annum non initiatus illo ordine fuerit, qui annexus est praebendae, quam habet: item Concilii Tridentini sess. a 3. cap. a. De reformatione statuitur, ut si Episcopi munus consecrationis intra tres menses non susceperint, ad fructuum perceptorum restitutionem teneantur : at hae leges & respiciunt jus no quaesitum , sed acquirendum , & , uti dicunt , sunt coimventionales , & poenam inducunt per modum conditionis ;earumque divorsa ratio habenda est , ac illorum , de quibus usque modo sermonem habuimus.

g. XI. Est tamen distinguendum in legibus poenalibus, quid ad rationcm poenae pertineat, & quid ad justitiae legem

spectet. Quamvis ergo nonnullae poenae ante sententiam judicis subeundae non sint; tamen quod spectat justitiae leges, statim obligant ante sententiam judicis . Hac de causa si pretium rei alicujus publica lege determinatum habeatur , atque poena ist contra illum constituta , qui pluris rem eamdem vendiderit et si quispiam hoc fecerit , poenae quidem obn ius non evadit ante sententiam judicis , ante eam tamen ipse per se damnum compensare debet, quod alteri intulit, quia pluris, quam juste. poterat, rem suam vendidit. S. XII. Reus ad poenam subeundam interius adstringitur, semel ac in se sententia lata sit. Humanis legibus, superioribusque potestatibus obtemperandum esse , jam ovincimus r et sempor vero obtemporandum esse, semel ac nihil iisdem nobis praecipiatur , quod Divinae, ant naturali Legi contrarium sit, ex se patet , quia eadem ratio obligationis semper subsistit: igitur tunc quoque Principi obtemperandum est , quando secundum leges datamque sibi potestatem punit i reus ergo ad poenam is eundam interius adstringitur, semel ac in se sententia Iatast.

228쪽

LIBER XVI. CAPUT V. ' ii . I. XIII. Non semper oportet, ut ipse in se sententiam

exequatur.

Sponte ergo reus ut in exilium abeat, vel pecuniam solvat, semel ac id poenarum genus contra se decretum no verit, ipsa eum conscientia monet, atque constringit. Ita enim hujusmodi sunt, ut nullo ex principio repugnet, e rum in se reum exequutorem esse. Si vero de aliis poenis agatur, quas ut quispiam in se exequatur, est humanitati contrarium, cujusmodi sunt occisio, atque mutilatio; non

oportet, ut easdem reus per se subeat, sed satis est, eum vi non resstere , dum ab alio jussit Principis illae sibi inferuntur, & si resistat, procul dubio peccat. Nam naturali, di Divino iure praeceptum quidem semper est , ne quis membra sui corporis sibi abscindat, aut vitam eripiat; tamen i& vitam vi retinere, & integritatem membrorum corporis servare velle, quando ut in aliquo horum quispiam pati tur, justitiae leges decernunt, non est profecto juri naturali, aut Divino consentaneum, sed quam maxime contrarium.

s. I. Umanae leges ad regendam multitudinem homia L It num comparatae esse debent. Lex est quaretam regula actuum humanorum: cujusvis autem regulae ea natura esse debet, ut ad plura dirigenda referatur: si enim tot regulae ponantur, quot sunt singilla, tim , quae regi debent, maxima confusio necesse est , ut oriatur , nullaque regulae utilitas relinquitur , quae in eo consistit, ut illa regi multa possint. Si ergo etiam hum nae leges sunt regula actuum humanorum , consequens in. de fit, ut ad multitudinem regendam comparatae esse deinbeant. Commune deinde bonum finis legis esse debet i e bonum autem commune non in singularibus quibusdam hominibus, sed in eorum multitudine contineturr si ergo

229쪽

II 8 DE IURE, ET LEGUM DISCIPLINA

unumquodque quod est propter finem, ipsi fini proportio,

natum sit oportet , necesse est humanas leges bono cominmuni esse proportionatas, & hac de causa convenire muli, tudini hominum. Postremo nimis multas legcs promulgari

oporteret , si pro singulis hominum actionibus dirigendis singulae leges in particulari essent ponendae: quot enim sunt homines , tot fere leges promulgari deberent , ne aliquis remaneret sine hac suarum actionum singulari regula, quae ab humana lege proficiscitur.

g. II. Legis humanae non est omnia mala prohibere. Lex humana ad regendam multitudinem hominum . comparata esse debet i) : non est autem expectandum a multitudine , ut ab omni malo abstineat , atque operetur in omnibus , sicuti virtute praediti consueverunt: Lex au-- tem humana inquit S. Thomas I. a. qu. 96. art. a. po se nitur multitudini hominum , in qua maior pars est ii se minum non perfectorum virtute . Et ideo lege humana ,, non prohibentur omnia vitia, a quibus virtuosi abstinent,

is sed solum graviora a quibus possibile est majorem pa se tem multitudinis abstinere, & praecipue quae sunt in n. ω cumentum aliorum , sine quorum prohibitione societasse humana conservari non posset . Et S. Augustinus hac de lege loquens ita habet in lib. I. De libero arbitrio n. I 3. se Videtur ergo mihi & legem istam, quae populo regendo se scribitur, recte ista permittere, & Divinam providentiam se vindicare. Ea enim vindicanda sibi haec lex populi assin,, mit, quae satis sint conciliandae paci hominibus imperi- ,, tis, & quanta possunt per hominem regi. Blae vero cu B pae alia poenas aptas habent, a quibus sola mihi videtur se posse liberare sapientiam. Legis ergo humanae non est,

omnia mala cohibere. ' . . :- S. III. Ea potissimum mala cohibere debet , quae sunt

magis communia, communique bono magis nocent.

Quod ad finem aliquem refertur, et coordinatum sit portet: lex vero humana ad multitudinem hominum tei fertur, i Praeced. s. Diuitirco by Cooste

230쪽

LIRER XVI. CAPUT U. grysertur, eiusque utilitatem respicit i : igitur ea potissimum mala cohibere debet, quae sunt magis communia, communique bono magis nocent: ita enim fit, ut multitudini re Oe prospiciatur. g. IV. Sicut non est humanae legis omnia mala eohibe re ; ita ctiam ad eam quoque non spectat, omnium viri

tum exercitationem praecipere.

. Sicut enim a multitudine expectandum non est , ut ab omni malo abstineat; ita nec expectandum est, ut Omnium virtutum actibus incumbat, atque Operetur non aliis ter , ac illi, qui a longo jam tempore secundum virtutem vivere consueverunt: sicut ergo propter illud prius non est humanae legis omnia vitia cohibere ; ita etiam propter atiterum , ejus esse non debet omnium virtutum exercitationem praecipere. S. V. Earum potissimum virtutum exercitatio humanae

legi proposita esse debet, quae magis communes esse possunt , communique bono magis prodesse. Tunc sanctione legum multitudini bene prospicitur, quando quae praecipiuntur, recta sunt, ad bonum illius coii. ducunt , & ab omnibus plerumque servari consueverunt rhoc autem habetur , dum humana lege carum potissimum exercitatio virtutum praecipitur, quae magis communes esse possunt, communique bono prodesse r circa ista igitur lex humana versari debet, quum commune bonum semper illi propositum esse debeat a .. S. VI. Nullum tamen vitium est, quod lex humana non cohibere, nullaque virtus quam non praecipere possit. 'Nullum vitium est, quod bono multitudinis aliquando nocere, sicut etiam nulla virtus datur, quae ad binurin mul

situdinis qua udoque conferre non possit ; si ergo ad legis. Iatorem spectat, & ea prohibere , quae bono multitudinis adversantur, & quae illi consona sunt, praecipere , habit

ratione temporis, locorum, personarum, aliorumque, quae

circumstare possunt, nullum esse vitium debet , quod lex

SEARCH

MENU NAVIGATION