Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1777년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

GO DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA humana non cohibere, nullaque virtus , quam praecipe non possit. Esse autem nullum vitium, quod aliquando binno multitudinis nocere, nullamque virtutem , quae quando

que ei prodesse non possit - etiam si singulorum vitiorum, atque virtutum quod sane longum esset, ac propemodum infinitum enumeratio non fiat, inde constat , quia quod est malum, ex sui natura cuicumque bono nocere aliqua semper ratione potest, & quod est bonum, ad bonitatem

quamque augendam conferre.

S. VII. Ea legislativa potestas, quae alterius vitae com mune bonum respicit, plura ex sui natura complecti debet prae altera legislativa potestate, quae circa hujus vitae commune bonum versatur.

Duplicem esse oportere potestatem legislativam, unam, quae praesentis, alteram, quae futurae vitae commune bonum respiciat, jam ostendimus i . Alterius ergo vitae communi bono quodvis grave peccatum opponitur , non autem Opponitur communi bono vitae praesentis . Quae enim pacem, mutuamque societatem inter homines perturbant ; CR p tissimum sunt, quae hujus vitae communi bono adversantur: contra vero id omne, quod est contra Legem naturale , atque Divinam, est simul etiam contra Micrius vitae commune bonum t quatenus ergo legislativae potestati convenit

prohibere, quae sunt opposita fini, quem sibi propositum

habet ; ea sane legislativa potestas, quae alterius vitae commune bonum respicit, magis ex sui natura extenditur, quam alicra legislativa potestas , cujus est incumbere bono vitae praesentis. At vero etiam quatenus Iegislativae potestati convenit praecipere, quae ad finem illius conducunt, haec legislatiis va potestas, de qua nunc loquimur , magis extenditur . Quo enim magis arduus est finis , majori. ctiam vi ad Consequutionem ejus conniti debemus, atque esse dilige liores in prosequendis iis omnibus , quae ad eum conducunt: at alterius vitae commune bonum longe dissicilius nos

232쪽

LIBER XVI. CAPUT V. Iarconsequi posse , quam commune bonum vitae praesentis, inde constat, quia istud est commune omnibus, tam bonis, quam malis, illud autem corum tantum proprium est, qui uni Deo adhaeserint, sibique in reprimendis noxiis cupidi talibus vim maximam adhibuerint: igitur nostra haec legi Llativa potestas inde quoque magis extenditur, si ad ea a tendamus , quae praecipere debet. g. VIII. Ea legislativa potestas, quae hujus vitae commune bonum sibi propositum habet, actus internos in se spe. ctatos nullo modo complectitur. Uti habetur Digesorum lib. 48. l. 18. Cogitationis pa nam nemo patitur. Consistere vero peccatum intra mentem tantum debet , ut poenis legum civilium obnoxium nos sit . Si enim exterius quoque tentatum aliquo modo fuerit , subjacet sane poenis civilium legum, quamvis quod intendebatur, non evenerit. Hoc Vero est, quod consentientibus Iu reconsultis colligitur ex lib. 8. Digestorum LI s. Eam autem Iegislativam potestatem, quae hujus vitae commun bonum sibi propositum habet, non extendi ad actus interiores , ipsi quoque rationi est quam maxime consentaneum. Nam ad exteriorem pacem, atque felicitatem humanae Q. Hetatis procurandam illa tendit, quia hujus vitae commune bonum sibi propositum habet: hanc autem pacem, & fclicitatem nullo imodo destruunt, aut minuunt, quae contra eam mente volvuntur , intraque illam semper consistunt. Haec ergo legislativa potestas actus internos non complectitur. νg. IX. Actus externi, quamvis omnino occulti ii sint ό subsunt jurisdictioni hujus legislativae potestatis . Id omne iurisdictioni hujus legislativae potestatis su

esse debet, quod ad finem ab ea intentum refertur. Commune vero bonum est finis ab ea intentus. Huic autem , bono tam ea mala nocent A quae vel eκ se manifesta sunt, vel facile manifestantur , quam quae ita latent, ut vel nullo modo, vel difficiliter manifestari possint: nocet enim malum semel ac admittatur: igitur horum quoque prohibitio

233쪽

τα 2' DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINA

malorum cadit sub jurisdictione hujus Iegislativae potestatis. Hinc vero est, ut quod in sui initio occultissime latebat, postea puniatur, quando venit in cognitionem hominum.

g. X. Quatenus actus exterior cum exteriori conjungitur,

subest ille quoque iurisdictioni ejusdem legislativae potestatis .

Quamvis actus interior sine exteriori esse possit, non tamen exterior sine interiori : ab interiori namque actus externus habet, ut sit humanus, legumque praeceptis subjiciatur: semel ac ergo sub judicio legislativae potestatis actus exteriores cadant ; eidem etiarn interiores quodammodo subdu tur , quatenus cum exterioribus conjunctionem habent. Quapropter in fure rei alienae cupiditas punitur , quatenus in exteriori actione sese prodit. Hinc vero est , ut quis licet sua actione exteriori grave detrimentum non intulerit, si tamen actio talis sit , ut grave ab illo detrimentum instria voluisse praeseserat, secundum leges gravius puniatur .

g. XI. Quia actus interni in se spectati non sunt subjecti legislativae illi potestati, quae praesentis vitae commune bonuin respicit, inde non consequitur , ut qui transgrediendi legem

habet determinatam voluntatem, nou Peccc t.

. Quamvis actus interni in se spectati huic legislativae potestati non subjiciantur 1 ; tamen de interiori obligatione parendi humanis legibus omnino constat , tam si ad ipsas leges , quam ad subditos attendatur, estque etiam compertum ex Sacris Litteris , humanis legibus propter conscientiam obtemperandum esse et : quia ergo actus interni huic legislativae potestati non subduntur , tantum consequitur , ut ab e puniri non possit illa legem transgrediendi determinata voluntas , non vero quod non peccet, qui id vult , quod vello non deberet . Actus deinde interior apud Deum , qui scrutatur renes , & corda, est ejusdem malitiae , ac actus emterior in se spectatus 1 ita in serre alicui malum , & velle tantum idem malum , sunt peccata aequalis gravitatis et si ergo

tum interiores, tum exteriores actus, quibus lex aliqua viori Iatur , eamdem coram Deo malitiam habeat 3 consequens

234쪽

LI AER XVI. CAPUT Rinde est , ut coram ipso sit aeque peccatum tam transgredi i

gem humanam, quam illam transgrediendi determinatam h bere voluntatem et aeque, inquam, peccatum, si transgressio mente praeconcepta, quae in voluntate solummodo sistit, e teriori transgressioni omnino respondeat, & huic ob ea , quae actionem circumstant , nihil superaccedat malitiae gravioris. g. XII. Legislativa potestas , quae alterius vitae commun bonum respicit , quamvis circa actus interiores in se sp ctatos non versetur , tamen magis sollicita esse debet de interioribus , quam de exterioribus , atque istos ad illos excru

tandos referre .

Sub illius praeceptione legis non cadere , quae ejusdem iudicio subesse non possunt , nimis prosecto perspicuum est . Inditium enim quoddam in ipsa legislatione profertur , eaque hoc , vel illud agendum, aut non agendum esse deceris nitur . Quo sane fit, ut legislativa potestas super illa cadero non possit, quae judicio ejus non subjiciuntur . Nulla vero est humana potestas , quae interiores actiones hominum attingeare possit , semel ac eae nullo modo sese exterius prodant i id ergo est solius Dei , qui scrutatur renes , & corda . Ex hoc autem consequitur, ut actus interiores in se spectatos etiam illa legislativa potestas non complectatur , quae alterius vitae commune bonum respicit . Multa quidem hac legislativa potestate praecepta fuisse legimus ; quae actibus interioribus per-fieiuntur, sicuti sunt ea omnia , ut alia nunc omittamus, qua in Tridentino Concilio contra Calvinistas sessi. 6. cap. , atque can. I 2. & seqq. de vera ratione nostrae fidei quoad interiores actus nostros circa illam, quaeque Summi Pontifice

Alexander VII. , & Innocentius XI. de actibus fidei, spei, &charitatis elicieridis senserunt Θ verum hisce omnibus, Legis

Divinae , quae etiam internos actus complectitur , praecepta exponuntur , atque inculcanthr , non vero actu interiora

quidpiam praestandum praecipitur, quod non esset aliundo

Quia tamen haec legislativa potestas , de qua nunc Io-quimur , alterius vitae bonum sibi propositum habet, inde est,

235쪽

τ2 DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA ut magis sollieita esse debeat de actibus interioribus , quam de exterioribus , atque istos ad illos eXcitandos referre . Nam ad illud bonum , ad quod tendit , actus exteriores non ducunt, semel ac cum interioribus nulla sint ratione conjuncti, atque corpore dum agimus, animus quoque vel actu , vel vir- tute, quod exterius a nobis fit, non prosequatur . Quamvis autem quae sunt nostrae Religionis etiam externo opere complere debeamus ; immo quo major in nobis interna pietas, atque charitas. eAtiterit, eo quoque frequentius, ac magis hilariter, operemur etiam exterius , quae sunt Divini cultus; tamen etiam solis actibus interioribus, qui nullum exteriorem sibi conjunctum habeant, ea perficiuntur, quae ad Deum colendum sunt instituta . Quapropter contra ac contingit in communi bono vitae praesentis , quod & ex solis actibus e terioribus habetur, & semper habetur, semel ac ad illud homines cooperentur , quacumque tandem id ratione faciant, hoc est , vel inviti , vel ultro , atque libenter ; contra, inquam , res sese habet in communi bono vitae futurae , quod in Dei possessione consistit: istud enim etiam soli actus interiores

nobis comparant, & actus exteriores tunc ad illud comparandum conducunt , quando cum interioribus aliquo modo comi junguntur . Hac vero de causa legislativa illa potestas , quae alterius vitae commune bonum respicit, quamvis circa actus

interiores in se spectatos non verseturi, magis sollicita est debet de interioribus , quam de exterioribus , atque istos ad

illos excitandos referre. ε

His accedit , commune bonum futurae vitae a nemino obtineri posse , semel ac tum animo , tum corpore, Deo non deserviat: primo quidem animo , quae nostri pars potissiima est, deinde corpore: quae sunt ergo animi, atque animo per ficiuntur , ea legislativa potestate , quae alterius vitae commmne bonum sibi propositum habet, praecipue respiciantur Oportet, alioquin ad eum finem, ad quem teudit, bene instituta

non esset. . . .

236쪽

CAPUT VI.

--. INTERPETATIONE , ET ABROGATIONE.

S. L αι EX humana est in se mutabilis.

A lege quidem naturae derivari debent humanae leges, atque revera licet non omnes eadem ratione deriventur r & quamvis lex naturae sit immutabilis ; lex tamen humana est obnoXia mutationi . A lege enim naturae lex humana proficiis scitur judicio humanae rationis ; iudicium autem humanae ra.

tionis , etiam dum rem istam agit, falli potest : ergo fieri potest, qt quod ex lege naturae colligit, revera non bene colle ctum aliquo modo sit,ac propterea in se spectatum semper mintabile est, quod ab humana judicii ratione pendet . Si ergo non sit aliunde Iegislatori promissa infallibiditas, qua dum quidpiam decernit, errare non possit, lex humana est semper in se mutabilis. Est quoque lex humana mutabilis, eorum , quibus se

tur , habita ratione . Hominum namque non una semper, at que eadem conditio est, indeque expedit, ut modo res una,

modo altera praecipiatur, IeXque illa, quae utilis quandoque

fuit, modo non sit. S. II. Lex humana inde solum mutari debet , ut commmni bono prospiciatur. Finis legis est commune bonum a r igitur ob commune honum feruntur leges: sed leges feruntur, etiam dum mutantur ; tunc enim una lex alteri substituitur : igitur lςx humana inde solum mutari debet , ut communi bono prinspiciatur. g. III. Propter quamvis utilitatem boni communis mutari non debent humanae leges. Ipsa mutatio legis , si in se spectetur , aliqua rationi communi utilitati semper obest . Nam ad c bservationem I gum longa consuetudo plurimum confert, indeque est, ut si

iὶ Hujus lib. cap. a. b. I. & seqq. Lib. I. cap. I. s. I. Diuitiaco by Corale

237쪽

26 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA quid contra agere debeamus, ac longo spatio temporum consuevimus, gravius esse videatur, licet in se spectatum leve sit. Dum vero lex mutatur , omnino tollitur huiusmodi incit mentum , quod ad observationem legis efficaciter inducit, quodque proficiscitur ab ipsa consuetudine , quae supra nos plurimum potest : Et ideo uti habet S. Thomas I.λ. qu.97. ω art. nunquam debet mutari lex humana, nisi ex alia partem tantum re compensetur communi saluti , quantum ex is is parte derogatur M. Ouod autem detrimenti ex mutatione Iegis communi utilitati infertur, aliunde compensari tunc potissimum contingit , quando quod erat antea lege constitutum , Ob multa , quae praevisa non fuerant, cedit in detrimentum ipsius multitudinis i est vero huic perutile , ut alia lex feratur . I. IV. Legislator in sua lege dispensare potest . , se In quacumque multitudine ex eo dicitur aliquis duis spensare, quia ordinat qualiter commune praeceptum sitis a singulis adimplendum, sicuti inquit S. Thomas I. a. qu. 97. arr. q. Quandoque vero contingit, ut quod lege prae eipitur , sit utile multitudini, non huic , aut alteri pers nae ob aliqua, quae- superveniunt, eamque singulariter asinciunt , atque inde occurrat causa rationabilis, cur hujusmodi persona eximi possit ab ejus observatione legis , quae est eommunis omnibus. Iudicium hujus rei non convcnit per sonae privatae r id enim cederet in praejudicium ejus aus

ritatis , qua lex constituta est . Et ideo quemadmodum se concludit S. Thomas ille, qui habet regere multitudi--nem, habet potestatem dispensandi in lege humana, quae is suae auctoritati innititur , ut scilicet in personis, vel in si casibus, in quibus lex deficit, licentiam tribuat, ut prae

is ceptum legis. non servetur .

g. V. Nemo subditorum dispensare potest in lege, quamvis in ea cautum non sit, dispensationem legislatori rese

vatam esse .

Dispensare in lege est actus jurisdictionis, quae non potest cadere in illos, qui alterius legislativae potestati subju

238쪽

LIBER XUI. CAPUT UL ga ciuntur . sed ex suae conditione subjectionis habent, ut pareant legibus, eisque morem gerant: nemo ergo subdit rum , quoad observationem legis dispensare potest , quamvis in lege cautum non sit, dispensationem ejus legislatori re servatam esse. g. VI. Legislatorem a sua lege dispensare absolute censendum non est , quando licet videat transgressionem suae legis, tamen non impedit, quamvis posset. Ita legislator sese gerere potest pluribus de causis, ob quas a sua culpa non excusatur , qui transgreditur leges. Majoris mali declinandi studium & in subditis praevisa protem

via , ad tacendum , atque ad non utendum ea potestat ,

qua posset, quamvis suas leges infringi videat, legislatorem inducere quidem possunt ; a culpa autem eXcusare trans gressores nullo modo possunt . Quid si legislator expectet opportunitatem temporis, qua sua potestate utatur et Si t Ceat , quia malum altas radicos nondum egit 8 si dissimulandum putet , quia mali remcdium aliunde paratum habet 3 ne si hisce rationibus ad non puniendum inducatur , legis transgretar esse desinit, qui contra legem agit ' Dispensationis ergo certum argumentum non est, quod, se ubdente , legislator suas leges transgredi patiatur, neque aliquam poenam transgressoribus inserat. Etiam jus Canonicum in rcin istam consentit: nam

Cap. Duum jam disiam De Praebendis , O Dignitatibus haec habentur: μ Quum multa per patientiam tolerentur , quae,, si deducta fuerit in judicium, exigente justitia, non dein

se bent tolerari U. Et Cap. Super eo De cognatione spiris uita statuitur : Verum si de consuetudine habeatur, ut talia conjugia permittantur, id in Ecclosia tua dissimulare M poteris, ita quod nec contradicere, nec tuam videarisis praestare assensum . Quapropter neque tolerantia, quae Per patientiam habeatur, neque dissimulatio, est in legisl,

tore argumentum dispensationis . . -

. Non est ergo cadem habenda ratio tum consuetudinis,

.... . . Ff L . . . . Pae

239쪽

α28 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA quae obtinet vim legis i , tum ejus silentii, quod in suae transgressone legis et legislatore servatur. Connivere enim legislatorem in consuetuclinem oportet, ut ea vim legis assequatur: hoc tamen non facit , dum silet , atque suae t gis transgressionem tolerar a . Quapropter, ut ad rem n stram veniamus, absolute censendum non est, legislatorem a sua lege dispensare, quando , licet posset, transgre res illius non punit. g. VII. Peccat legislator si absque rationabili causa alia quem subditorum dispenset ab observatione legis. Iuri naturae adversatur, ut unus, aut alter sine aliqua rationabili causa ab eo onere eximatur , quod commun esse debet omnibus i hoc vero est , quod legislator facit , dum aliquos absque rationabili causa eximit ab observatio. ne legis: onus enim quoddam lex est, quod omnes subditi portare debent. Id ergo dum agit lcgislator, peccat contra iustitiam distributivam, cujus est , aequaliter , servata pro portione , onera distribuere . Quapropter Ubi necessitas is urget , sicuti inquit S. Bernardus lib. 3. De Coinsiderat. ,, cap. q. num. I 8. excusabilis dispensatio est: ubi utilitasse provocat, dispensatio laudabilis est: utilitas, dico, com- ω munis, non propria. Nam quum nihil horum est, no

se plane fidelis dispensatio, sed crudelis dissipatio est .

Majoris autem, vel minoris mali, quod ex hujusmodi dispensatione consequitur, habita ratione , magis minusve injuste egisse legislatorem censendum erit. Hoc enim potis.smum expendatur oportet, quando de iis agitur , quae contra justitiam committuntur. Illud tamen adverti debet, hujusmodi causam non esse in dispensatione requirendam , quae ex se ipsa solveret ab obligatione legis : tunc enim declaratio , vel interpretatio necessaria foret, non vero dispensatio. Quia vero justa causa dispensationis in re quadam indivisibili non consistit. est prosecto Iegislatoris, quosdam ab onere legis omnino lev

re ciὶ Iab. 7. cap. I. s. q. & seq. x Cit. lib. cap. 7. F. 3. & seqq. Diqili co by Cooste

240쪽

LIBER XVI. CAPUT VL argire, alios ab aliqua tantum ejusdein parte, nonnullos levatos ab ipsius onere legis, ad aliquod onus subeundum obligare , minus tamen grave, quam esset onus legis , alioquin commutatio, non dispensatio fieret. g. VIII. Dispensatio sine rationabili causa concessa dispensatum ab observatione legis secundum conscientiam non

eximit. Φ

Ηujusmodi dispensatio est iniusta, quia dum legislatoream concedit, contra justitiam peccat i : injusta autem actione nemo secundum conscientiam ab eo eximitur , quod justum est: ergo hac dispensatione nemo secundum conscien tiam eximitur a justa obligatione legis. Peccat deinde su ditus, semel ac ea dispensatione utatur, quam sibi a legistlatore injuste factain fuisse cognoscit: eo enim , quod injustum est, nemo juste uti potest i subditus ergo injusta dispensatione secundum conscientiam ab obligatione legis non solvitur : si enim solveretur, utique non peccaret, dum h jusmodi dispensatione uteretur . Humanam quidem legem subditus servare debet, ex eo quod ea a legislatore sibi imponitur, cuique ut obleuia peret, recta ratio requirit; attamen ex hoc non consequis tur, ut ab observatione legis secundum conscientiam ab a Iutus evadat, etiamsi ab illa injuste a legislatore dispensetur. Ex jure enim naturae proficiscitur, ut quis illud coimmune onus portet, quod cum aliis portare debet. Hoc au

tem jus naturae positum non est in potestate legislatoris . Quum ergo contra illud legislator agat, semel ac aliquem ab observatione legis injuste dispensat; inde consequiturς ut ita dispensatus a jure naturae ad observationem legis adse

S. IX. Interpretatio legis triplici ratione fieri potest. λInterpretatio ergo, quae est quaedam declaratio imis, aliquando ab ipso legislatore proficiscitur, aliquando fit i dicio doctorum: illa ambentisa dicitur, atque vrin legis habet ; ista doctrinalis vocatur , & non habet vim legis . Est

SEARCH

MENU NAVIGATION