장음표시 사용
251쪽
a o DE IURE, ET LEGUM DISCIPLINA s. IV. Ecclesia exigit visibile caput , quo regatur , licet quae sunt fidei, & morum Divina auctoritate sibi praescripta
Quamvis ratione naturali praediti sint homines , atque videre possint, quid unus alteri, quid singuli omnibus redd
re debeant, si ad commune vinculum societatis attendatur ;I, cet snt muniti singularibus legibus, quae personis , loco, adique tempori conveniant; etsi inter eos munera distributa libbeantur , praescriptae obligationes , determinata subjectio inferiorum ad superiores, ceteraque omnia constituta , quae in aliquam societatem recto ordine dispositam cadere possunt; tamen si vis bile caput non habeant, a quo regantur, haec Omnia nihil sero proderunt, multumque eis sane deerit ad hujusmodi rempublicam componendam, quae hominum i unam societatem coalescentium dici possit, atque revera sit.
Quod autem judicium hac in re est de seculari republica faciendum , potiori jure etiam de Ecclesiastica fieri debet. Haec
enim quamvis contineat praecepta morum , de quorum aequi t te ex ipsa etiam ratione constat; multa tamen complectitur,
quae sunt supra rationem, atque non praesens, quo facile homines alliciuntur , sed futurum bonum respicit , quo non aeque vivide, ac praesenti , nos afficimur . Commune deinde bonum, quod hac lege respicitur, hujus vitae bonum , quod a civili societate intenditur , adeo praecellit , ut cum illo ne comparari quidem possit. Tandem de famulatu tum interi ri , tum exteriori Deo exhibendo , hac in lege agitur et quo sane nihil nobis magis cordi esse potest. Quapropter si in seculari republica, omnia esse recte cqnstituta , nihil prodest, semel ac non habeat visibile caput, a quo regatur; est idem . quoque de republica Ecclesiastica dicendum, & quidem eo potiori jure, quia ista complectitur multa , quae rationem omnino exccdunt , & non praesens , sed futurum bonum respicit, quo nullum praestantius adinveniri potest, atque de famulatu Deo nunc a nobis interius exteriusque exhibendo agit.
252쪽
LIBER XVII. CAPUT I. I Ii f. V. Ipsa experientia confirmat , Ecclesiam ex sui conditione capite visibili magis indigere quavis alia republica. A primis Ecclesiae temporibus usque ad haec nostra semper aliquos fuisse novimus , qui & ea immutare auderent, quae ad veram sinceramque fidei nostrae rationem divinitus tr ditam spectant a & alia pervertere , quae pertinent ad eam morum informationem , quam a Christo accepimus. In aliis quoque multis circa disciplinam graves, & diuturnas saepe exarsisse contentiones , nemo ignorare potest . Si autem in Ecclesia non fuisset aliquod visibile caput, cujus auctoritate, quae omnibus perspecta foret, & contra varios multiplicesque
errores ea definita non fuissent , quae sunt verae othodoxaeque fidei, & quae erant contra honestatem morum non damnata atque etiam alia multa non declarata, quae animos Christi norum licet colentium unam fidem , a se invicem alienos te
nere poterant ; anne qui nunc est Ecclesiae status , persever, re potuisset 8 An non potius omnia in ancipiti dubitatione missita haberentur, atque maxima pars Christianorum quid sentiendum, quidque sequendum sibi esset, ignoraret Longa igitur experientia temporum constat, Ecclesiam ex sui condi tione capite visibili magis indigere quavis alia republicii. g. VI. Su ae Ecclesiae Christus ut hac in re consuleret, comvenientissimum fuit. De eo quidem dubitari a nemine potest, Christum nune
sedentem ad dexteram Patris, etiam exteriori regimine suam Ecclesiam gubernare posse, nullo hominum in hanc rem adhibito ministerio : hoc tamen non obstat , quin convenientissi,mum fuisse dicatur, ut visibile caput suae Ecclesiae praeficeret, a quo exterius regeretur. Nam suam Ecclesiam visibilem esse voluit i : quemadmodum autem supra dicebamus , ut caput sit ejusdem naturae , atque conditionis cum suis me
bris , & non toto genere differat, sicuti se habent visibile, &invisibile , ea proportio exigit, quae inter ista , & illud inte cedere debet i semel ac ergo Christus suam Ecclesiam visibia Com. H. H h Iem
253쪽
a a DR γURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINAlem esse voluerit, convenientissimum fuit, ut ei caput visibis Ic praeficeret.. S. VII. Visibili capite non indigere Ecclesiam , quamvis ministris visibilibus indigeat , res est nimis absurda , quae uia
mentem ejus , qui ratione utatur, cadere non potest .
Hoc vero est, quod venit in mentem Marci Antonii dei Dominis , qui De Ecelem a Republisa lib. I. cap. g. num. I 6. contra Bellarminum illud urget, non evinci ex necessitate ministrorum Ecclesiae , dari etiam in ea debere supremum alia quod visibile caput, quia oportebat quidem Praedicari Eva se gelium ore materiali, baptirari credentes aqua materiali is at unius alicujus Uicarii necessitatem inde non haberi . Verum illud non vidit, aut videre non voluit, qua ration Christus ministros Sacramentorum instituit, eadem etiam vis,
bile caput suae Mesesiae praefecit . Quamvis ergo Chriitus sit, qui in Sacramentis gratiam infundat ; tamen quia Sacramenta sunt quaedam signa sensibilia , sensibilique ratione eonferenda erant, sensibiles illorum ministros Christus instituit : ita quoque licet Christus sit supremum Ecclesiae caput, eaque omnia, quae spectant ad interiorem influxum eius in E esiam per se operetur , tamen quia Christiana respubliea exteriori , atque sensibili ratione regenda erat, prout ipsa is sui conditione exigit i ; ideo supremum visibile caput illi praeficere voluit. Est enim Ecclesia respublica non Angelorum, sed hominum, qui visibili ratione regamur oportet. Sicut ergo , uti habet idem Marcus Antonius in citato loco , Christus etiamsi P is stor sit praecipuus, Doctor, & Episcopus , olim etiam comis Poralis, nunc vero internus tantum ,& spiritualis, suppi in re tamen ubique , salvo more ordinario humano, tunc noum poterat; nunc vero multo magis corpore absens per aliosis exercere debet necessaria munera docendi, bapti Zandi, deis alia Sacramenta ministrandi μ ; eodem quoque iure, atque prorsus eadem ratione per alium exercere debet munus P
soris praecipui , Doctoris , er Episcopi , quia nunc est corpore
254쪽
absens. Dum vero Belluminum Iib. I me Ramano Pontifice cap. 9.idem Auctor num. I . vellicat, quia ex republica Angelorum,
in qua praeter supremam Dei potestatem dantur Angeli, qui ceteris praesunt , idem etiam in Christiana republica servandum deducit, suam in errore obstinationem magis magisquo prodit . Nam si hoc in republica Angelorum contingit , ilia qua Deum nemo non intelligit , nemo non videt a longe mistiori jure id etiam in republica Christiana contingere dcbet, in qua Christum supremum Patarcm, & caput, nullus vidct, atque audit, ejusque gubernationem nemo sentit. g. VIII. Sine visibili capite in Ecclesia posse perseverar eam formam, quam Christus constituit, alterum est, quod in
Venit tamen & istud in mentem Marci Antonii de Dominisi Sandero enim De Vi bili Monarchia lib. s. cap. I. urgenti, nunc quoque in Ecclesia esse debere supremum visibile Caput,a quo ipsa Ecclesia suprema potestate visibili ratione regatur, ut diaci possit, nunc quoque in Christiana republica perseverare eam formam , quam Christus constituit , tria respondet , ut
omittamus , quae ad rem nostram modo non faciunt i et . Chrustum , dum Mesesiam fundavit, Apostolos sibi assumpsisse cois
adjutores, Apostolis succedere Episcopos, atque eamdein foraniam Eeclesiae perseverare r a. nullum in Ecclesia Caput prae ter Christum admitti debere , semel ac ponatur , Ecclesiam eamdem este , ac primitivam et 3. Ecclesiam ab Ascensione Christi in coelum, suum ortum habuisse , indeque testimonio Divinarum Scripturarum nobis compervum esse , Christum post suam passionem exaltatum fuisse. Haec ille in citat. lib. de
Assumpsit ergo Christus, dum Ecdlesiam laniavit, Ap stolos sibi coadiutores , atque Apostolis Episcopi succedunt tverum anne Christus , dum nobilcum degeret , visibilis quo que Ecclesiae capitis personam non sustinuit ' Id sane Marcua
Antonius non negat i affirmat enim Christum praecipuum P
sorem, Doctorem , O Episcopum , olim etiam in bilem fuisse . Visibili ergo capite nunc Ecclesia destituta erit, semel ac prinH h a ter
255쪽
2 4 DE IUκE, ET LEGUM DIsCI LINAter Christum nullum aliud caput admittatur . Eadem ne E clesiae formaedici potest, quae licet visibilis eodem modo permstat, & sensibili directione semper indigeat, est tamen visibili capite destituta 8 Quia ergo Ecclesia a primitiva non differt, ideo visibile caput in ea admittendum cst , quod Christi praecipui Pastoris , Doctoris , & Episcopi, olim etiam corporalis,
vices expleat in iis omnibus, quae ad exteriorem gubernati nem spectant,
Ecclesiam autem ab Ascensione Christi in coelum habui se suum initium solus Marcus Antonius sibi turpiter contradi.
cens affirmare poterat. Nam in eodem lib. I. cap. I. num. I 6. ita habet r Facile admittimus necessitatem ministrorum ,
B quibus uti voluit Christus , etiam dum ipse mortalis in sua se Ecclesia versabatur . Quaero nune ego , ad quid ministri necessarii esse poterant , si tunc nulla Ecclesia Evangelica erat, in qua suum ministerium exercerent ' In quam rem eis Christus uti voluit, si tune suae Ecclesiae nulla fundamenta ad huc posuerat ' Num. I s. ita ille prosequitur: Dicimus, is Apostolos omnes immediate a Christo assumptos esse, ut is essent operarii , & ministri ipsius viventis, adhuc & r is gnantis , & in fundanda Ecclesia coadjutores . Apostoli ergo assumpti fuerunt a Christo, ut circa id operarentur, quod non dabatur nam assumptos fuisse ad aliquid aliud praeter quam ad Ecclesiae ministerium nemo sibi unquam com finxerit ut Christi adhuc viventis , & regnantis ministri in eo essent, quod, Christo vivente, di regnante , non exist bat , & etiam ut fierent coadjutores Christi viventis , & r gnantis in fundanda Ecclesia , quae , Christo vivcnte , & reo gnante , fundata non fuit . Ecclesiae fundamenta si ante Ascensionem Christi posita fuerint ι tunc sane Christus assi mere potuit Apostolos , ut essent operarii , & ministri ipsius viventis adhuc & regnantis , & in fundanda Ecclesia coadjutores: si autem posita non erant; Christus neque citam assum re potuit Apostolos , ut essent operarii , & ministri ipsius via ventis , adhuc & regnantis , & in fundanda Ecclesia coadi tores et Marcus Antonius hoc utrumque vult; hoc est, Eccle stam Diuitiaco by Corale
256쪽
siam suam ortum habuisse ab Ascensione Domini, ac propterea fundamenta ejus a Christo posita non fuisse, dum hienobiscum degeret; insuper & Christum , dum hic nobiscum degeret, assumpsisse Apostolos, ut essent operarii, &ministri ipsius viventis, adhuc & regnantis, & in fundam da Ecclesia coadjutores t turpi ergo eum involvi contradictione, nemo non videt. Frustra vero nititur Sacrarum Scripturarum confirmare
testimoniis, Ecclesiam post Christi Ascensionem in coelum suum initium habuisse. Nam & nos damus, Christum pro
haereditate , atque possessione terminos terrae fuisse cons quutum , postquam astiterunt Reges terrae, & Principes convenerunt in unum adversus Dominum , & adversus Christum ejus, sicuti ipse Marcus Antonius ex Val. 2. & Io 9., aliisque similibus Divinarum Scripturarum locis colligit ruerum enim vero ex hisce omnibus nihil aliud evincitur, quam iuxta vaticinia Prophetarum Christum sua morte fuisse consequuturn, ut ei Omne genu curvaretur 3 non autem antequam in cruce emitteret spiritum, vel gloriosus asce
deret in coelum, prima Ecclesiae fundamenta ab eo posita non fuisse. Ad fulgorem ergo Evangelii, non ad ipsius E clesiae initium referri debent, quae de Christi 'glorificati ne undequaque diffusa in Sacris Litteris referuntur; ali quin dici deberet , neque etiam a morte , & ascensiones Christi in coelum Ecclesiae fundamenta posita fuisse, quia non statim, sed successu temporis, Christus ubique glori
At, inquit Marcus Antonius, Nonne passim dicituris a nostris, Ecclesiam de latere Christi fluxisse , hoe est , si post passionem Christi fuisse inchoatam μ η Traditum quidem ab Augustino habemus Cractatu O . in Ioannem n. a.
ex latere Christi manasse Ecclesiae sacramenta, Sine quia se bus ad vitam, quae vere vita est, non intratur ; & pa lo post inquite Hic secundus Adam inclinato capite ista se cruce dormivit. ut inde formaretur ei conluX , quae de es latere dormientis eHuxit - . At vero eodem sensu ,
257쪽
2 6 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA es Christi latere tam sacramenta,quam Eeciesiam manasse S. Amstinus affirmavit. Anne fortasse dici potest baptismi euch, ristiaeque sacramenta Christum post suam mortem in uisse ΤQuemadmodum ergo haec duo poti stimum sacramenta, quamvis antea a Christo Domino instituta, e Christi latere fi xisse dicuntur ι ita etiam Ecclesia eodem modo fluxit, licet fundamenta ejus Christus iam posuisset, quia co sanguine, & aqua, quae ex Christi latere stuxerunt, consecrata fuit. A Et ideo inquit S. Thomas Iect. s. in cap. I9. Ioannis haec duo specialiter pertinent ad duo sacramenta : aqua ad se sacramentum baptismi , ad eucharistiam sanguis . Velis utrumque pertinet ad eucharistiam: quia in sacramento is eueharistiae miscetur aqua cum vino 3 quamvis aqua non, fit de substantia sacramenti. Competit etiam hoc figuraeris quia scut de latere Christi dormientis in cruce fluxith sanguis, & aqua , quibus consecratur Ecclesia; ita dea si latere Adae dormientis formata est mulier, quae ipsam . ,, Ecclesiam praefigurabat . Ceterum, sicuti ait S. Irenaeus
lib. . Cont. Haereses cap. 3 num. . , ' A Domini adventu se Novum Testamentum ad pacem reconcilians, & vivifica. si eriκ lex in universam exivit terram M.
Ad id vero , quod Marcus Antonius superaddit r , hoe est, Christum, dum nobiscum degeret, non aedificas, se, sed suam Ecclesiam se adificaturum promisisse, non est,
em multis respondeamus. Non unico igitur momento Chri, Rus, sed successu temporis suae Ecclesiae aedificationem a solvit. Nam discipulos primo elegit, nonnulla deinde sacra. menta instituit, multaque servanda constituit, ac demur totum ritum Christianae teligionis in cruce positus suo iam guine sancivit, atque consecravit. A mortuis autem redi-vlvus, inter sta, quae fecit, Apostolos remittendorum, &retinendorum criminum judices constituit, ac Petro supremam Ecclesiae curam demandavit: reliqua per Apostolos de. inde praestitit, qui nonnisi successu temporis suum minist rium impleverunt , atque gentes , dc nationes omnes ista
258쪽
LIBER XVI. CAPUT L 1 7- ovile Christi congregarunt. Unde mirandum non est, si Christus suam Ecclesiam se aedificaturum promiserit. Deinde nonne Christus afirmavit , supra Petrum se aedificaturum suam Ecclesiam Id vero ante suam Ascensionem pra stitit, dum oves , & agnos pascendi supremam illi curam
Non sine nova eontradictione illud Marcus Antonius ultimo quaerit i , Qua in re Christus in terris degens si fuerit in illa Eeclesia visibile caput : non sine contradictione , inquam, & quidem manifesta, istud quaeriti paulo post enim ita habet: Ego sane in Christi visibili r
se gimine ordinario haec tantum observor sacramenta vim se bilia instituere ; ministros vocare . & mittere: evangeli- ω raret ministros suos errantes corripere ,& increparet leu,, gem eXplicare, eamque a corruptelis vindicare . Alterius se generis ossicia a capite Chriis, ut visibilis erat, prodeun-M tia, ego certe non reperio M. Simul ergo quaerit, qi
in re Christus fuerit Ecclesiae visibile caput, simulque ad mittit, atque ostendit in multis sane eum fuisse visiόile E elesiae caput. Dum vero illud alterum quaerit , hoc est e,, Quaenam sint ossicia talis capitis, pro quibus adimplensi dis Ecclesia post discessum Christi corporalem, egeat uni-- eo capite visibili μ 3 ut multa paucis complectamur, cum
S. Hieronymo lib. I. A ersus Iminianum num. 26. respondemus i μ Propterea inter duodecim unus eligitur, ut, ca
se pite constituto, schismatis tollatur oecasio & cum Optato Mileritano lib. . Cori a Donaeluas: M Bono unita. se iis Beatus Petrus, cui satis erat, si postquam negarit, is solam veniam consequeretur, & praeferri omnibus Ap si stolis meruit, & claves regni coelorum communica da m ceteris accepit C
259쪽
DE VIsIBILI ECCLESIAE CAPITE, IPsIUS CHRISTI HABITA RATIONE.
S. I. Hristus tanta bonitate, atque largitate usus est in homines, ut illis communicare dignatus fuerit eos titulos honoris, qui sibi conveniunt. Id observatum habemus a Sanctis Ecclesiis Patribus. S Basilius 1 tom. a. in Appendice Homilia de Paenitentia num. q. r Nam Iesus inquit dignitates suas largitur , se nec exhauritur: sed quae tribuit, retinet. Lux est: Vos is sis lux mundi a . Sacerdos est: facit Sacerdotes . ovis est r Ecce misto vos, sisut mes In medio luporum 3 . Pe- ω tra est e petram facit, & servis dat sua μ. S. Hieronymus Commentari in Matthaeum lib.3. cap. I 6. explicans illa
verba : Quia tu es Petrus, O super banc petram aedificabo E tessam meam, ita habet: Sicut ipse lumen Apostolis d
se navit, ut lumen mundi appellarentur, ceteraque ex Doumino sortiti sunt vocabula: ita & Simoni, qui credebat si in petram Christum, Petri largitus est nomen . Ac se-D cundum metaphoram petrae recte dicitur ei r adi abo Eo is cissam meam super te S. Cyrillus in Isaiam lib. s. m. a. Cap. 3 q. explicans illa verba i Et semen tuum gentes possidebit, ct citatates desertas habitare facies, inquit: Sed quemad- , modum quum ipse sit lux vera , lucem vocavit Samst se Apostolos, & ut ipse natura verus, & solus Filius, no se bis in ipsum credentibus potestatem dedit Patrem vocan is di Deum , utpote qui dignitate filii Iocupletamur i sicis etiam ipse quum sit universorum praeceptor , & sortito is habeat orbem terrarum, hoc dedit sanctis, eos coronans es gloria sua, quia ipsius cooperarii extiterint μ. Eos ergo, qui sibi honoris tituli conveniunt, Christum etiam nobis impartitum fuisse, dubitari non potest. S. II.
260쪽
LIBERYVII. CAPUT II. 24ρ I. II. Dum Christus suam dignitatem communicat hominibus , nihil ipsi de ea deperit. se Verum qui apud nos divites sunt, inquit S. Basi-
fi lius loco mox citato quum largiuntur ea, quae habent, se imminuunt. Divites enim non sumus, nam aliena posse, sidemus. Ille vero sic dives est, ut quantumcumque lar-- gitus fuerit, tantum nihilosecius dives permanet, velutis fons perennis. Quantumcumque hauseris, non decrescit si fluentum μ. Et re quidem vera qua tandem ratione Christo aliquid deperire de ea dignitate potest, quam sua summa largitate nobis communicat, si Deus est, infinitasquo perfectiones infinito etiam modo habet 8 Fatendum igitur est, idem in Christo contingere, debita semper proportione servata, dum suam nobis dignitatem communicat, ac in nobis, quando spirituale scientiae donum aliis impartimur. Neque enim aliquid de ea scientia, quam aequisiverimus, nobis deperit, dum alios ejusdem participes facismus , sed absque ulla jactura nostra dona extenduntur, ic, que in nostrum honorem cedit; ita etiam Christus, dum eorum, quibus ipse infinito modo potitur, etiam homines aliquo modo compotes reddit , & nullum inde detrimentum ipse subit, & gloria, atque bonitas illius semper in gis magisque sese prodit.
g. III. Quamvis Christus alteri tribuat, ut nune sit Ee- ιHesiae caput; ipse tamen neque esse desinit Primum , atrique Supremum ejusdem Ecclesiae caput, neque quo modo ille est, etiam alter fit Ecclesiae caput.
De infinitis Christi persectionibus nihil detrahitur ,
dum earum etiam homines participes facit i : aliunde vero sive majestas Divinitatis , sive gloria Christi hominis attendatur , fieri non potest , ut quispiam ei coaequetur , ejusdemoque , ac ipse, dignitatis, vel potestatis evadat. Hinc S. Bam lius loco supra citato inquit : μ Licet enim & ipse Petrus
se petra esset, non tamen petra erat, ut Christus: ut Petrusis petra crat. Nam Christus vere est immobilis petrat Petrus Tom.IL Ii is veroci Praeced. s. Diuiliam by Corale
