Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1777년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

23o DE IURE, ET LEG UM DIs CIPLINA quoque alia interpretatio legis, quae ab usu , & consuetudine pendet, atque vocatur usualis; ac propterea suam ex usu, & consuetudine, ac consensu auctoritatem mutuatur. Nullus est autem interpretationi tum doctrinali, tum usiali lacus, semel ac legislator sua lege caverit, ne quispiam illam interpretetur, aut in observatione ejus nullam haben dam esse constituit rationem usus, vel consuetudinis. S. X. Interpretatio legis non ad arbitrium fieri debet, sed certis quibusdam regulis ea innitatur oportet. Interpretatio legis ad id comparata esse debet, ut ea explicetur, atque declaretur, quod in lege dubium occurrit e quae autem ad arbitrium fiunt, in unum finem semper tendere non possitnt. Potissinam ergo hujus rei regulam ex S. Hilario lib. 4. De Crinitate tradit S. Tholmas I. a. qu.96. art.6., quae huiusmodi est: Intelligentia dictorum ex causis est assumenis da dicendi: quia non sermoni res , sed rei debet esso si sermo subjectus μ . Quapropter intentio legislatoris, quae

ςst veluti anima legis, primo loco attendatur Oportet: Ver ba autem sunt instrumentum illud, quo manifestatur intemrio legislatoris . Hac vero de causa verba intentioni subdidebent, non autem intentio verbis. Nam uti habetur Diagesorum lib. I. tit. 3. De Legibus i. II. μ Scire leges non ceis vςrba earum tenere, sed vim, ac potestatcin . Tunc t men haec regula tenenda est, qu*quo ex totius ςontextu legis de lesi 4latoris intentione constat : li enipsi aliqvod dorhium sit de illa; tunc sane verbis inhaerendum est. Verba

siti Ii voluntatem legislatoris nobis exprimunt, ac propte-ua si qu* sit mens Iegislatoris aliunde cerxius non cognooscatur , nullus alius aptior interpres legis Occurrit praeter

Altera .regula Digesorum lib. sci. tit. I p. De Retulis j ris lisi T. praescribitur, quae haec est i Quoties idem sermo is duas sententias exprimit, ea potissimum excipitur, quae

rei gerendie aptim est Quρpropter finis legis inspi sierIdus est, totaque substantia legis expendenda, indeque

242쪽

Lis Est XVI. CAPUT Q. et 3 rei sententia seligi debet, quae tum fini, tum substantiae legis magis conformis adinvenitur. Tertia regula est, verba legis in interpretatione ejus aecipi dcbere secundum communem intelligentiam ejus h ci, in quo leκ condita fuit. Est enim praesumendum feeu dum hujusmodi intelligentiam verba a legislatore accepta fuisse. Quarta regula est, legem ad ea extendi non debere, quae ejusdem rationis cum contentis in illa , esse videntur. Ratio enim ipsa legis non est lex, neque legislatori necessitatem imponit, ut sub sua lege illa omnia complectatur, quae ob hujusmodi rationem complecti posset. Sicut

ergo legislator hoc, vel illud sub sua lege libere includit,

ita eodem modo aliud libere eκcludit. Tamen quandoque propter omnimodam aequalitatem rationis fit, ut lex ad ibi lud quoque eκtendatur, quod in lege expressum non habetur. Sicut etiam quando unum sub altero contineri conis

tingit , si lex illud alterum complectatur , prius quoque complecti censendum est . Idem quoque judicium de iis fieri debet, quae , ut dicunt , sibi mutuo aequiparantur runum enim eorum semel ac in lege contineatur, etiam cetera continentur. Verum non est, cur nunc de his omni.bus disseramus.

S. XI. Duplici ratione lex humana abrogatur, . seu obibgare desinit. Sicuti lex posita est auctoritate Iegislatoris, ita etiam, eo volente, e medio tollitur , nullamque amplius vim ad obligandum habet. Hoc autem duplici ratione fieri potestri. quatenus ipse legislator altera lege priorem a se latani

abrogat: a. quatenus consentit in illam consuetudinem, quae contra suae lagis observationem praevaluit.

g. XII. Nullus subditorum legem quoad se abrogatam esse putare potest , quia finis legis nullum in se locum

habet . t Sicuti animadvertit S. Thomas a. a. qu. I 47. art. 6.B Statuta communia proponuntur secundum quod multit

243쪽

232' DE IURE, ET LEGUM DISCIPLINA A dini conveniunt. Et ideo legislator in eis statuendis at-ἡ tendit id, quod communiter habetur, & in pluribus a se cidit . Et re quidem vera, si lex regere multitudinem sibi propositum non haberet, tot profecto Ieges sanciendae serent, quot sunt e3, quae singulariter contingere possunt satque legum nullus finis daretur . Si ergo lex fertur propter multitudinem, atque id respiciat oportet, quod plerumque contingit; nemo quoad se illam abrogatam esse inde putare potest, quia finis a lege intentus nullum in se locum habet. Finis enim Iegis licet in uno, aut in altero suum effectum non habeat, inde tamen non tollitur finis ille communis, propicr quem lex instituta est. Semel ac deinde admittatur, putare quempiam posse ob hujusmodi rationem quoad se ipsum, legem abrogatam esse, quis non videt , quanta inde transgressio legum humanarum . consequutura sit 8 Tunc profecto unusquisque proprio judicio ductus obrepere posset, eum finem , qui intenditur a lege , in se locum non habere , atque ita immunem se putare ab onere legis. Quapropter licet ex eo quod unus , aut alter arma deferant, ad rixas, & homicidia nullo modo inclinentur 3 tamen legem, quae ad impedienda hujusmodi mala lata

est , illi quoque servare debent i idemque dicendum est de estis similibus legibus , quarum finis non in omnibus suum es.sectum habet.

CAPUT VII.

DE ACCEPTATIONE LEGUM HUMANARUM .

s. I. X T Erae legis ea natura est, ut ab acceptatione popul V rum pendere non debeat. De ea nunc humana potestate loquimur , cui competat suis subditis ferre leges vi suae auctoritatis , & de iis legibus, quae naturali, aut Divinae Legi non opponuntur . Quema

modum habet S. Thoinas a. a. q. 16. art. I., Lex non impo-

is nitur ab aliquo domino nisi suis subditis r & ideo praecepta, legis praesupponunt subjectionem cujuslibet recipientis Ie

244쪽

, LIBER XVI. CAPUT VII. a 3 3ω gem ad eum, qui dat Iegem μ . Frustra igitur lex aliquae promulgaretur, semel ac ea ab acceptatione populi penderet: nam nomine Iegis, quaedam jussio ejus , qui praeest omnibus. in tolligenda venit , atque manifestata illis, qui subesse debent : semel ac autem ut haec iussio suum effectum haberet,

consensus eorum, quibus indicitur, requireretur, hic prinfecto exquirendus esset , antequam illa promulgaretur, nocontingeret, ut promulgatio inanis evaderet : igitur si non singulorum , saltem majoris partis subditorum consilium exisquiri deberet, atque videri, utrum jussioni, quae futurum cst , ut promulgetur, subdi vellent. Hoc autem non solum

moraliter fieri non potest, sed etiam ipsi notioni legis, &Jegislativae potestati repugnat. S. IL Ut leges non pendeant ab acceptatione populorum, ipsa legislativa potestas exigit. Si ponatur leges pendere ab acceptatione populorum, tunc qui praeest ceteris , omnibusque dominatur, in praecipuo munere suae jurisdictionis subjiceretur illis , qui ejus imperio obtemperare debent . Nam vis jurisdictionis in exercitio legislativae potestatis sese potissimum prodit , quum ea Princia

pes super omnes unica jussione suum imperium exerceant. S. III. Constat ex ipsa conditione subditorum leges no

pendere ab eorumdem acceptatione .

Populus ei, qui sibi aequo jure praeest, obtemperare de' bet, quoties nihil sibi praecipiatur, quod aut naturali, aut Dbvinae Legi contrarium sit: hoc enim ipsa illius subjectio postu-

Iat, Iex naturae praecipit, atque Divina confirmat i r at ob dire, vel non obedire aeque repositum esset in potestate populorum , semel ac acceptatio legum ab eorum voluntate penderet : leges ergo non pendere ab acceptatione populorum ex ipsa eorumdem conditione constat . Et re quidem vera id

omnes servare debent, quod ab ea potestate , quae jus habet ferendi leges, proficiscitur a ': haec autem obligatio omnino tolleretur, si leges penderent ab acceptatione populorur ... Tunc enim non huic tantum, aut illi mandato legislatoris, sed Tom. II. , G g toti s Hujus lib. cap. 3. F. 3. & seqq. et Loco cit. Diuitirco by Gorale

245쪽

234 DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA toti legislativae potestati contradicere subditi possent i cons quens ergo inde foret, ut omnis obligatio obtemperandi humanis legibus prorsus tollereturi qua sane sublata , nulla per

turbatio non consequitur.

S. IV. Non expectata consensione populorum suas leges condere, atque phomulgare possunt legislatores. Leges vim obligandi non habent ab acceptatione populorum t i aliunde vero est in iis , qui populis sibi subjectis cum potestate praestitat , auctoritas ferendi leges χ : nullo emgo modo necessarium est, ut legislatores consensionem p pulorum exquirant, dum leges condere, atque promulgar

volunt.

I. U. Contra debitam Principibus subjectionem populi agunt, si legibus eorum sese non subjiciant. Lex tum naturalis , tum Divina prircipit , ut humanae supra nos positae potestati pareamus 3 : at vero dum p puli sese submittere renuunt promulgatis legibus, potestatem supra se positam in re gravissima contemnunt: id enim contemnunt, quod in hujusmodi potestate est potissimum omnium: agere ergo illos, dum hoc faciunt, contra eam subjectionem, quam Principibus debent, nemini dubium esse potest. I. VI. Legislatores populum sibi subjectum vi , atquυ poenis adigere possunt ad suscipiendas eas leges, quas prinmulgaverint.

Quamvis non sit humanae legislativae potestatis omnia mala cohibere , tamen illius est prospicere iis , quae sunt

communia , atque communi bono societatis magis adve sintvr O: in gravissimum autem humanae societatis detrimentum cedit, ut nulla legum humanarum certa ratio h beatur , earumque observatio a populi voluntate pendeat, quia inde maxima perturbatio consequutura esset , sicuti nemo non videt: ne ergo tantum in societate malum contingat , legislatores vi , atque minis populum sibi subi ctum ti Huius ea . s. r. & seqq. a Huius lib. cap. I. I. I. & seqq. 3 Hujus lib. eap. 3. s. 3. di seqq. Hujus lib. cap. s. s. a. & se Diui irco by Cooste

246쪽

LIBER XVI. CAPUT VII. 23 xctum iuste adigunt ad suscipiendas eas leges, quas proinu,

gaverint.

S. VII. Contra ea , quae de independentia legum ab acceptatione populorum diximus, ad jus civile, atque caninnicum nonnulli frustra recurrunt . .

Lib. I. Digestorum tit. 3. De Legibus i. 32. haec habentur: se Nam quum ipsae leges nulla alia ex causa nos teneant, is quam quod judicio populi receptae sunt U . Disina . cap. In isis ista legimus : U Leges instituuntur , quum promulis gantur; firmantur , quum moribus utentium approbanis tur . Sicut enim moribus utentium in contrarium nonis nullae leges hodie abrogatae sunt; ita moribus utentium se ipsae leges confirmantur μ. Utroque ex loco perspectum esse , nonnulli contendunt , pendere leges ab acception populorum et verum omnino falluntur . Quandoquidem iis de legibus in citato loco Iuris civilis sermo est, quae sua in institutionem a consuetudine habent: Inveterata consue se ludo ita in eo pro lege non immerito custoditur: &,, hoc est jus., quod dicitur moribus constitutum . Nam si quum ipsae leges nulla alia de causa nos teneant, quam es quod judicio populi receptae sunt: merito & ea, quae ise ne ullo scripto populus probavit , tenebunt omnes εμ . Quamvis ergo ad eam consuetudinem, quae habet vim Iegis, etiam consensus legislatoris requiratar I , tamen suam illa primam originem ab eo ducit , quod apud multitudi- pem in usu est. Unde mirandum non est, si eae leges, quae consuetudine introducuntur, obligare dicantur, quia judicio populi receptae sunt . . a Si autem quis ea vcrba: Quum ipsae leges nulla , is alia ex causa nos teneant, quam quod judicio populi re se ceptae sunt , ad omnes leges esse referenda velit, quemadmodum revera referri posse videntur 3 tunc respondemus,

non ideo dici, nos obligari legibus , quia populus illas res ceperit, quasi ad obligationem legum populi consensus reisquiratur, sed quia quae in legibus vis obligandi inest, non

247쪽

DE IURE, ET LEGUM DISCIPLINA persisteret, si populi consensus non accederet. Lex enim, quae aliquando suam vim ad obligandum habuit , propter

contrariam consuetudinem , quae moribus populorum intrinducitur , illam amittit. Quapropter ut vis obligandi semper in lege perseveret, tam oportet, ut auctoritate legislatoris non abrogetur, quam ut moribus populorum contraria con, suetudo , legislatore consentiente, non introducatur . HOC sensu in jure civili referri obligationem legis ad accepi tionem populorum inde constat, quia Mmelia 66. statutum legimus , leges post duos menses a promulgatione earum se vari debere , nulla acceptationis populorum facta mentione. Gratianus autem contendit, & recte quidem, quamdam legibus adjungi confirmationem, quando moribus utentium approbantur , quia adversus huiusmodi leges nullus amplius Iocus contrariae consuetudini, qua abrogentur, esse potest. Hanc Gratiani mentem esse , constat ex illis vcγbis : μ Sicut enim moribus utentium in contrarium nonis nullae leges hodie abrogatae sunt; ita moribus utentium se ipsae leges confirmantur μ. Hac vero de confirmatio

si agatur, eam pendere ab acceptatione populi & nos quo que dicimus i verum id non facit, quasi lex independenter ab acceptatione populi vim obligandi non habeat. g. VIII. Exemplo a consuetudine accepto , inferri non potest , non obligare leges, semel ac a populo receptae non

fuerint.

Quamvis consuetudo contra legem praevalere possit ἐeamque etiam semel constitutam tollere, sine consensu tamen legislatoris id non facit 1 . Unde suam quidem orbginem a populo ipsa consuetudo habet, semper tamen ipsius legislatoris consensus requiritur, ut quod est ejus potestate

constitutum , consuetudine tollatur . Ex quo sane unicuique perspectum esse debet, legem constitutam auctoritate legisl toris nunquam a populo per se tolli posse. Hoc vero est, quod requireretur, ut leges vim obligandi non haberent, semel aca populo receptae non forent. Nihil minus igitur ex consuetudine quoad rem istam colligitur quam quod nonnulli vellent. Lib.7. cap.7. F. 3. &seqq. LN Diuitigod by Cooste

248쪽

LI AER XVII. CAPUT I.

LIBER XVII.

Postquam de lege humana universe, & generatim acia

cepta egimus, ordo doctrinae postulat, ut de Eccleastica, quae inter humanas primum locum obtinet, differamus. Quia vero legi Ecclesiasticae , quae supra totam Ecclesiam extendatur , nullus locus esse posset , semel ac hic in terris visibile caput non haberetur , quod tanta in Ecclesia auctoritate potiretur, quanta ad continendos Chrisstianae reipublicae cives in fide, religione, & ossicio est necessaria; ideo initio hujus nostrae disputationis de lege Eoclesiastica, illorum error est refutandus a nobis, qui falso putarunt, nullum esse in Ecclesia visibile caput, cui totius Ecclesiae regiminis suprema, & universa cura commissa sit, sed ipsum Christum nunc quoque per se in Ecclesia cxe

cere ossicium capitis, & regis. In ejusmodi errorem inciderunt Marsilius de Padua, & Ioannes de Iandvno , quos Ioannes XXII. damnavit haereseos, uti habetur ex Consti tutione incipiente: Licet juxta apud Martentum tom. a. Anecdotorum pag. 7oq. , & Michael Cesenas , quem etiam damnavit idem Ioannes XXII. Constitutione, quae incipitrDudum ad nsri cit. tom. apud Martentum pag. 7 9. Ioan nes Hus in Constantiens Concilio sess.ls. ob eumdem eris, rorem damnatus fuit: cffutiebat ent in , Non esse scintil- se iam apparentiae , quod oporteat , in spiritualibus essesn unum caput regens Ecclesiam, quod semper cum ips se Ecclesia militante conversetur , & conservetur . Hos omnes sequutus est Calvinus, qui lib. . Iustis. cap.6. g. 9. ita pro suo more carpit Catholicos: Insignem tamen inines juriam Christo faciunt, quum illo praetextu volunt ho- ω minem unum praeesse universae Ecclesiae , quia haec capi.is te carere non potest. Christus enim caput est, ex quo ,, totum corpus In hoc errore tuendo ceteris praecelli e

249쪽

DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINA Marcus Antonius de Dominis in suo opere De Ecelesias. Reiptib. lib. I. cap. I. , in quo totus in eo est, ut evincat, nullum in Ecclesia esse a Christo supremum caput constitutum , cui totius Elclesiae regimeri universale , & suprema cura commissa sit, sed ipsum Christum officium Capitis , & Regis nunc quoque per se in Ecclesia exercere . Hunc ergo potissimum confutare aggredimur, quia prae ceteris plura in hanc rem congessit. Quatuor ergo nos capi tibus quaestionem istam complectemur: in I. de Visibili Ecclesiae capite, ipsius Ecclesiae, in a. Christi , in 3. Divinarum Scripturarum, in A. Sanctorum Patrum habita ratione, age

DE VISIBILI ECCLESIAE CAPITE, IPSIUS ECCusis: HABITA RATIONE.

s. I. I li Celesia visibilis est.

Ecclesia est quaedam societas non Angelorum, seu animarum , sed hominum : nunc autem homines exterioribus quibusdam signis in aliquam societatem simul conjunguntur . oportet enim ut sese invicem cognoscanti quod sanesne exterioribus signis haberi non potest. Ecclesia itaque, quum sit quaedam hominum societas , debet esse visibilis. Illud deinde a Novatoribus nunc ego quaero I , utrum homines verae Ecclesiae sese adjungere debeant 8 quaenam sit vera Ecclesia modo cum illis non disputo e profecto semel ac Religionem ipsam Christianam sublatam non velint , id a nemine omitti posse fateantur oportet : igitur semel ac homines, uti modo dicebamus, sine exterioribus signis in unam simul societatem coalescere non possint, haec vera religio visibilis esse debet. - Hoc vero est, de quo nos Sacrae Litterae dubitare non sinunt. Paulus ergo, & Barnabas, orta quaestione de obser

- 1 inii Ecclesiam visibilem esse modo concesserint, modo negavearint , vide apud Bellarminum lib. 3. De Ecclesia Mittante cap. Iq.

250쪽

LI RER XUII. C AP UT I. vatione legalium, deducti ab Ecclesia uti Actorum cap. 2. U. I. dicitur , suum iter versus Hierosolymam direxerunt i illuc

autem quum pervenissent, suscepti sunt ab Ecelesia, sicuti ibi.

dem v. . legitur. Attendite vobis , & universo gregi, ita Paulus Actor. cap. ao. v. 28. in quo vos Spiritus San-ἡ ctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei V. Idem Ap stolus in sua prima epistola ad Cimotheum cap. 3. U. Iq. &seq. ita habet: Haec tibi scribo . . . . ut scias quomodori oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei, vivi μ. Anne haec omnia in eam Ecclesiam cadere possunt, quae non sit visibilis 8 Anne ab invisibili Ecclesia qui Lpiam deduci, vel suscipi potest invisibilem Ecclesiam quis regere valet, aut scire,quomodo in ea conversari debeat 8 Quid gFortasse illa Ecclesia, quam Paulus I. Corint, cap. I S. V. 9.

se persequutum fuisse dicit, erat invisibilis' Profecto si fuisset invisibilis, eam persequi non potuisset. Haec sane omnia,ur alia multa omittamus, Ecclesiam visibilem este, nullum dubitandi locum relinquunt.

g. II. Ipsa Ecclesia, quia est visibilis , caput visibile requirit . Quamvis inter cetera membra caput praeemineat, ratio tamen proportionis, quae intercedere debet inter partes unum aliquid constituentcs, ut caput si ejusdem conditi nis , atque naturae cum aliis membris, necessario requiritur:

quia ergo Ecclesia est visibilis, oportet, ut etiam visibile caput habeat. S. III. Si Ecclesia visibile caput non haberet, in sui regimine esset deterioris conditionis, ac respublica secularis . Sicuti est Ecclesia visibilis ; ita etiam respublica seces ris visibilis est i tam ergo Ecclesia, quam respublica secularis,

conditionis earum habita ratione , v sibile caput exigunt , quo sensibili ratione regantur . Nam visibilia membra , qua unum visibile corpus constituunt, etiam visibile caput exigunt . Hoc ergo caput s respublica secularis haberet, eo amtem Ecclesia destituta foret, inde inferri oporteret, Eccl

sam deterioris conditionis prae republica seculari in suo regimine esse. S. IV.

SEARCH

MENU NAVIGATION