Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1777년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA ritu omnes nos in unum corpus fuiste baptigatos , & esse corpus Christi, Apostolus quidem tradit; verum nonne membrorum corporis diversa munera esse simul a firmat , quia Si totum corpus oculus r ubi auditus 8 Si totum audiis tust ubi odoratus Quapropter si comparationis, quam instituit, ratio habeatur, quemadmodum membrorum physici corporis diversa munia sunt , quamvis ejusdem corp ris aeque membra sint ; ita etiam membrorum corporis Christi diversa munia ad invicem esse debent , ii t oinnia membri rationem respectu Christi in se habeant . Inter, his autem diversa munera , ipsius Ecclesiae conditio exigit iὶ , ut illud sit , in quo regimen supra cetera reqsideat . Apostolus ergo vel loquatur de capite materia iter a cepto , vel de capite accepto formae ser , semper habetur, quod volumus , quia capitis tam materialiter , quam se maliter accepti diversa munera sunt , ac ceterorum memebrorum . Caput autem formaliter, ut caput est, nihiI opis accipere ab aliis membris , quisnam unquam Adversario nostro concesserit ' Anne caput, quatenus etiam alia membra regit , ipsorum opera non utitur Τ anne caput ex quin

que sensibus in oris , qui profecto in diversis mombrisparaguntur, regulam dirigendi cetera membra non sumit δNonne ex eo quod alia tneinbra male sese habeant, ipsum quoque caput in suo regimine torpescit, ac languet 2 V ἔum ad rem nostram ista non pertinent et ca indictae sus-ficiat , ut omnibus perspectum sit , quaenam ob err rem lumini etiam evidentissimo rationis tenebrie offundantur .

Illud tamen hic omittere non potainus , ab Adve sario nostru alios reprehensos in eo fuisse , in quo de suore re convinci debebat . Nam Turrecramatae lib. a. De milvis cap. 23. ad η. cum S. Thoma distinguenti dupliarem iisnxum gubernationis . unum internum , externum

alterum , & hunc quidem ci senilem , quo caput sensibus

282쪽

LIBER XVII. CAPUT M. et I externis dirigit in homine actus exteriores , illud opponit, visum , auditum, & ceteros sensus , qui suam in capito originem habent, dici non posse caput: hac satis non ad

vertit , Turrecramatam cum S. Thoma 3. par. qu. 8. art. 6.

non dixisse sensibus dirigi homines in actibus exterioribus, sed quod a capite Secundum visum, & alios sensus, qui

se in capite radicantur , dirigitur homo in exterioribus se actibus εμ . Quapropter sensus rationem capitis nequeo habent , neque habere possunt, quia ipsi non dirigunt exteriores actus , sed caput ministerio eorum in hujusmodi directione utitur. Quo sane constat , caput etiam formalite acceptum , hoc est, quatenus exteriores actus dirigit, uti sensibus , quorum operationes in diversis partibus corporis peraguntur , ac propterea falsum esse, Nihil opis accipere se a pedibus, seu a quocumque membro U . Tandem quum satis jam explicatum sit . a nobis, qua ratione omnes Fideles , nemine excepto, fini Ecclesiae membra , quatenus Ecclesia est mysticum corpus Christi, & quomodo haec membra, si ad invicem comparentur, non sint Omnia unius ejusdemque conditionis , sed inter ea habe, tur aliquod , quod praesit ceteris , sitque illorum caput 3 non est , cur nunc aliud ad id superaddamus , quod fausa interpretatione Adversarius noster ex illis Apostoli verabis L. Coriath. cap. I a. v. I 8. Nunc autem posuit Deus, membra , unumquodque eorum in corpore , sicut vo-

ω luit , falsa in qnam , interpretatione colligit . Mystici

enim corporis etiarn Apostoli membra fuerunt , verum enim Vero ceteris membris ipsi quoque praefuerunt , ac eorum quodammodo capita sub uno eorumdem primo capite exib

tere .

283쪽

aeta DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA

' DE msIBILI ECCLESIAE CAPITE EX SANCTIS PATRIBUS .

S. I. l ἰ ST unanimis consensio Patrum, Christum hic ilia

a terris visibile caput reliquisse , qui suae Ecclesiae praesideret. A Patribus non solum generatim illud traditum habemus , in Ecclesia esse visibile caput, sed etiam a Chrisso singulariter Petrum visibile ejusdem caput fuisse constitutum . Hoc, aliquorum tantum Sanctorum Patrum locis in medium adductis , nunc haud longiori sermone ostendemus, quia de hoc doctrinae capite, hoc est, de Primatu S. Petri multis inferius agere constituimus, atque ostendere, de eo omnino esse perspectum non minus ex Divino verbo scripto, quam trydito . A Graecis ergo Patribus exordiamur, deinde ad Latinos veniemus . S. Cyrillus Hierosolymitanus Cateches et . num. 23. inquit: μ Testatur & Petrus resumis rectionem Christi qui prius quidem negaverat, tertium is vero confessus est postea, & spirituales oves pascere jusse sus . S. Ioannes Chrysostomus Homilia in Apostolicum . dictum t Hoc autem scitote Oc. num. q. ait e ' Petrus itaque se chori illius coryphaeus, os Apostolorum omnium, caput . is illius familiae , orbis totius praefectus , fundamentum E se clesiae, ardens Christi amator μ . S. Epiphanius Hars 1 ς. num. 7. Qui quidem Petrus solidae petrae instar nobis is eXtitit, cui velut fundamentum Domini fides innititur: is supra quem Ecclesia modis omnibus extructa est . optatus Mileuitanus lib. a. Contra Parmenianum Videndum est,

is qui , & ubi prior cathedra sederit : si ignoras; disce: si is nosti ; erubesce . Ignorantia tibi adscribi non potest .ri Restat ergo, ut noveris . Scientem errare, peccatum est: is nam ignorantibus nonnunquam solet ignosci μ . S. Hilurius De Trinitate lib. 6. num. 37. loquens de Petri fido , qua consessus fuit, Christum esse Dei Filium, ait: μ Haecis fides Ecclesiae fundamentum esti per hanc fidem infirmaei adveris Disitirco by Corale

284쪽

LIsER XVII. CAPUT IV. 273 se adversus eam sunt portae inferorum . Haec fides regni cc se testis habet claves . Haec fides , quae in terris solverit, autis ligaverit, & ligata in coelis sunt, & soluta . S. Augustianus, ut alios nunc Omittam in Val. Io 8. num. I. Quaedam

es dicuntur, quae ad Apostolum Petrum proprie pertincre vi- ω dcantur , nec tamen habent illustrem iotellectu in , nisim quum referuntur ad Ecclesiam, cujus ille agnoscitur in Gis gura gestasse personam propter Primatum, que in in Di- si scipulis habuit, sicuti est : GH dabo claves regni eaelorum, si & si qua hujusmodi μ . Tractata Ia . in Ioann. num. F.

si Ecelesiae Petrus Apostolus propter Apostolatus sui principa-

is tum gerebat figurata generalitate personam. Quod enim is ad ipsum proprie pertinet, natura unus homo erat , gratia is unus Christianus, abundantiori gratia unus idemque priais mus Apostolus M. Haec omnia haud sane quidem multa , quae tamen ostendunt, Patres tum Graecos , tum Latinos,

nobis tradidisse , Petrum a Christo Domino Primatum in Ecclesia super omnes accepisse, neminem dubitare sinunt, insimul eosdem Patres propugnasse , haberi in Ecclesia ubibile caput. Nam Sanctus Petrus fuit prosecto visibile e .put, visibilisque capitis personam gerunt, qui Petri locum

. tenent. .

S. II. Praeter omnem rationem sibi quispiam confinxerit, S. Augustinum putasse , in Ecclesia visibile caput adis mitti non debere. Hujus sententiae Augustinum fuisse, Adversarius no- .ster tuetur, pluraque Augustini loca , ut id evincat, in medium adducit; in uno tamen praecipue , quod refert ex lib. De Unitate Ecclesiae cap. z. & q. , suae desperatae causae praesidium ponit i . Ut autem nos ab eo exscribendo, quoniam longius est, abstineamus; sciendum est, S. Augustinum in eo contendere , Ecclesiain esse Christi corpus , .& Christum Ecclesiae caput. Ex hoc autem Adversarius no- ster infert , nullum aliud Ecclesiae caput praeter Christunia admissum ab Augustino fuisse , atque hac ratione , scuti. , Tom. H. M m se

285쪽

: DE IURE, ET LEGuΜ DIs CIPLINA sensum Divinarum Scripturarum, quemadmodum jam vidiamus , ita etiam S. Augustini pervertit. Ulterius illud quoque animadvertit r , S. Augustinum tradidisse Tractam Io 8. a Ioannem Christum esse simul caput, & corpus. Verum enim vero qua ratione intelligendus sit S. Au, gustinus, dum Ecclesiam esse Christi corpus, & Christum Ecclesiae caput, afirmat, est perspicuum ex iis, quae supra disputavimus et . Quapropter non est, cur nunc eXplic mus , quomodo Christus sit caput Ecclesiae, & omnes Fiadcles membra eius, quamvis inter Fideles si hic in terris qui omnibus suprema auctoi itate, atque potestate praesit. Eo Vel maxime, quia S.Augustinus, scut in S. superiori observavimus, hanc praefecturam Petro datam a Christo fuisse docuit. Unum ergo tantum hic se perest ut moneamus hoc est, S.Ausummam, dum ageret contra Donaristas, aequissima judicii ratione dinctum illud eis saepe objecisse, Christum non minus supremum csse Ecclesiae caput, quam unicum, si de spiritualibus charita,

Ribus, quae in nos profluunt, ratio habeatur. Eo enim usque insaniae Donatistae devenerant, ut nomen Mediatreris, quod soli Christo proprie convenit, etiam Episcopo tribuerent. Unde ita contra eos S. Augustinus Cont. Epist. Parmentani lib. 2. n. I I. ἡ Si vero ita diceret: Ioannes Apostolus in I. epist. cap. I. 8, V. I. Haec scripsi vobis, ut non peccetis: &si quis pec- ω, C erit , mediatorem me habetis apud Patrem, di ego is exoro pro peccatis vestri si Sicut Parinenianus quodam

M loeo mediam rem posuit Episcopum inter populum , &ω Deum Quis eum istret bonorum, atque fidelium Chri-- stianorum quis sicut Apostolum Christi , &'non sicut

se Antichristum intueretur' . . . Homines enim omnes Chri ,, stiani invicem se commendant orationibus suis. Pro quo, autem nullus interpellet, ipse pro omnibus i hic unus, verusque mediator ost . Membra ergo Ecclesiae futina tum Petrum , dum ceteros Apostolos , & Christum supremum, & unicum Ecclesiae caput, S. Augustinus contra D

natistas, ut .hunc illorum errorem refutaret, recte conten

286쪽

LIBER XVII. Q APUT IV. Ixdit. Nemo enim est, qui sanctitatem, quam habet, a Christo acceptam reserre noo debeat, solusque Christus unus cst, a qua tamquam capite, & unico auctore omnia spiritualia bona in Ecclesiam proficiscuntur. Tractatu Io 8. in Ioannem num. I. S. Augustiniis id contendit, Christum causam fuisse sanctificationis Apostolorum.

atque ceterorum omnium, indeque Ioannis cδp. II. v. I9. diis

xisse i Et pro eissanct eo me tuum: quia, inquit S. Augustinus, Per hoc quod mediator Dei, & hominum Christus. si Iesus factus est caput Ecclesiae, illi membra iunt eius . . . 'ἡ Propter sua vero membra, Et pro eis , inquit , ego, id is est, quod prosit etiam ipsis , quia & ipsi sunt ego, si-- cut mihi profuit in me , quia homo sum sine ipsis : Et . ego sanssilisco me issem, hoc cst, ipsos in me tamquam is me ipsum sanctifico ego, quoniam in me ctiam ipsi lano is ego . Non ergo assirmat S. Augustinus, Christum tum caput, tum corpus Ecclesiae esse , sed ab ipso omnes sanctificari, atque in omnibus Christum sanctificare se ipsum , quia: ipse est in omnibus, & omnes in ipse sunt, Si autem lan ctificationis ratio habeatur, est sane Christus non solam sugpremum , sed etiam unicum Ecclesiae caput I . , V . Quoniam vero sunt ejusdem generis , ac superiori . cetera Omnia , quae ex S. Augustino , ejusque etiam apocryphis operibus, Advorsarius nostcr pro se in modium adducit; non cst, cur ad eorum. explica δ ςm nunc ilip super

Addamus . -

S. IV. S. Gregorium Magnum putasse , vi sine e put ilia Ecclesia admitti non debςre , ex scriptis ejus ostendi non potest 3 immo conuaxium ostςnditur. Auctoritate S. Gresoria Magni non secus, as b, Adigii,stini . Adversarius noster in titur . Affert ergo, pr. se duo loc4 ejus: unum desuinptum en rapianaιione s. UAM fitentialis num. I. , alterum ex lib. q. epist. 38. Christum risit Ecclesiae caput , atque ab co omnia charismata proficisci; in priori contendit Sanctu. Pontifexi in alxcro avxςM , pr

287쪽

a 6 DE IURE, ET LEGUM Drs CIPLINA

ut ab Adversario nostro refertur , tradit idem Pontifex, si ri dilacerationem Dominici corporis, si membra ejus alteri, quam ipsi Christo , subjiciantur . Ex his vero S. Gregoriun pro sua sententia stare, Adversarius noster colligit. Semper tamen pro suo more agit. Nam S. Gregorius incitato loco ita habet Christus itaqtie cum tota sua Eccle-ἡ sia , sive quae adhuc versatur in terris, sive quae cum eois regnat in coelis , una persona est . Et sicut est una anima , se quae diversa corporis membra vivificat ; ita totam simul

fi Ecclesiam unus Spiritus Sanctus vegetat, & illustrat. Sia is cui namque Christus , qui est caput Ecclesiae, de Spirita se Sancto conccptus est . sic Sancta Ecclesia , quae corpus ejus es cst , eodem Spiritu Sancto repletur , ut vivat: ejus virtuteis firmatur, ut in unius fidei, ει charitatis compage subsistat is Quinam vero' sunt , qui in unius fidei , & charitatis compage non subsistunt An fortasse , qui Iesum Christum quidem spiritualis in Ecclesiam instullus supremum, & unicum caput, atque largitorem , hic autem in terris supremum visibile caput, ipsius Christi Viearium , habita ratione exterioris gubernationis , agnoscunt 3 De hoe spiritu prosequitur San fi ctus Gregorius non vivit schismaticus, non vivit eXcomm municatus : non enim sunt de corpore . Ecclesia autem

es spiritum vivificantem habet , quia capiti suo Christo in- ,, separabiliter adhaeret . Quanam vero ratione schismati cus de eo spiritu non viὐit, de quo S. Gregorius loquitur τNon alia prosccto , nisi quia unum primum supremum hic t

terris Ecclesiae caput non agnoscit, atque reveretur . Dum

ergo S. Gregorius affirmat, Iesum Christum esse caput, &Ecclesiam corpus illius , simul tradit eos in unius fidei &charitatis compage non subsistere , qui hic in terris unum s premum , & visibile Ecclesiae caput non agnoscunt. Hoc a tem si contra Adversari um nostrum non faciat, non video sane, quid facere possit. Lib. 4. epistola 38. secundum veterem editionem S.Gr sorius nihil eorum habet , quae ex ipso Adversarius nostee refert. Lib. . Indict. I a. epist. 38. secundum Maurinorum talis Diqi irco by Corale

288쪽

LIA ER X L CAPUT IV. 27 editionem haec habentur , quibus semper magis magisque Adversarii nostri error convellitur : Quum itaque integruis talem nostram ex aperta mea traditione , seu professione

is cognoscitis, dignum est, ut de Ecclesia B. Petri Apost se lorum Principis nullum ulterius scrupulum dubietatis se habeatis r sed in vera fide persistite , vitam vestram in se petra Ecclesiae , hoc est in confessione B. Petri Aposto , lorum Principis solidate . Ne tot vestrae lacrymae , tanis laque opera bona pereant , si a fide vera inveniantur es aliena μ. Haec autem visibile esse in Ecclesia caput, ataque Petro datum fuisse , ut esset visibile istud Ecclesiae ca

289쪽

W8, DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA

LIBER XV ΙΙΙ.

DE SUPREMO UISIBILI CAPITE, QUOD CHRIs s msus UNIVERSAE sUAE ECCLESIAE PRIFECIT.

DE visibili capite Ecclesiae universe , atque generatim

in superiori libro egimus: in hoc autem de eo capite disputare instituimus, cui Christus supremam pia fecturam super suam Ecelesiam contulit. Petrum igitur regendar Ecclesiae auctoritatem , potestatem , atque jurisdicti nem supremam a Jesu Christo recepisse , Divitio verbo tunia scripto , tum tradito ostendemus . Hoc autem semel posito, quum illud consequatur, Christum claves regni coeloruata non dedisse Ecclesiae , sed Petro ; refutabimus crrorem illorum , . qui arbitrantur , Ecclesiam esse subjectum ejus jurisdictionis , quam Iesus Christus ad ejusdem Ecclesiae regimen dedit, ita ut, sicuti illi volunt, potestas clavium primaris, proprie , & essentialiter, sit in Ecclesia , minis Lliter , in quoad exequutionem tam in Episcopis , quam in Romano Pomtifice i . Duobus capitibus illud prius absolvemus , duobus aliis istud alterum i in primo de hoc visibili Ecclesiae capito agemus auctoritate Divinarum Scripturarum , & Sacrae Traditionis , in a. de potestate suprema legislativa visibilis hujusce capitis disputabimus , in 3. de subjecto ejus jurisdicti nis, qua Ecclesia hic in terris regitur auctoritate Sacrarum Scripturarum, in Divinar Traditionis disseremus. CA- i Videatur Richerii libellus De Gessiastica , σ politica potest

te cap. I.

290쪽

DE VIsIBILI CAPITE , QUOD resus CHRIsms SUAE DCCusIN PRAEFECIT , PROUT TRADITUM HABEΜUs IN SACRIs LITTERIS.

S. I. UR, Matthaei cap. 26. v. I . & seqq. leguntur, Christum Petro futurum proinisisse , ut eum uni- ' versae suae Ecclesiae praeficeret , neminem dubitare sinunt.

Quum Christus in partes Caesaraeae Philippi venisset,

a Discipulis quaesivit, quemnam ipsum esse , putaretur ab ho minibus r Discipuli ad haec, non unum idemque de eo Omnes sentire reposuerunt et putare aliquos , Filium hominis esses, Ioannem Baptistam , alios Eliam , nonnullos Ieremiam , aut unum ex Prophetis. Hoc audito, inquit Christus di sis autem quem me esse dicitis Tunc sane, uno Petro emcepto , omnes tacuerunt ; Petrus ergo solus ille fuit, qui statim ita responditi es Christus Filius Dei vivi . Nulla usque modo inter nos , atque Acatholicos est circa expositio

nem hujus loci concertatio . Sequentia ergo videamus , atque interim illud unum animadvertimus , sermonem inter Christum, es Petrum nunc singulariter institutum esse, ac Petrum sngulariter Christum Dei Filium confessum fuisso. Christus igitur , audita hae conkssione Petri , illum ita affatus suit: Beatus es Simon Bar- Iona, quia caro, & sanguisis non revelavit tibi, sed Pater meus , qui in coelis est . Et is ego dico tibi: quia tu es Petrus, & super hanc petram se aedificabo Ecclesiam meam, di portae inferi non praevale is bunt advessus eam : & quodcumque ligaveris super te M ram, erit ligatum & in coelis t & quodcumque solveris si se per terram , erit solutum & in coelis . Haec omnia ma nifesta sunt, nullamque in se obscuritatem habent. Pereus quidem unicus , non carne, & sanguine revelantibus, sed Patre , qui in coelis est, Christum Dei Filium esse confitetur : Christus ob hanc confessionem fidei, Ecclesiam super

SEARCH

MENU NAVIGATION