Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1777년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

ago DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINA plum aedificandam praedicit , ac propterea etiam claves regni coelorum ei se daturum spondet, quibus id, quod ligaret, aut solveret in terris, etiam in coelis ligatum, aut solutum esset. Mirum tamen est, quam multa ad horum omnium per spicuitatem aut omnino elevandam , aut saltem obscuritato quadam involvendam, Adversarii nostri confinxerint. Lutherani, & Calvinita recentiores etiam ad quasdam tricas grammaticales recurrunt, antiquiores vero omnem in eo operam ponunt, ut Verum sensum verborum pervertant. Hoc de

illis Mamaehius animadvertit origis. ct Antiquit. cirisiam lib. q. par. a. cap. I. g. f., de istis Bellarminus De Romano Ponti e lib. I. cap. Io. &seqq. I Nos ergo nunc, iis omi sis quum sint prae ceteris aliis nullius momenti , & in mentem hominis gravis, qui de re gravissima agit, cadere non potuisse videantur quae ad inanes quasdam grammaticales observationes spectant, in id potissimum intendemus, ut P tri supremam potestatem ex praedicto loco S. Matthaei evinc,

mus , ac quae contra opponun tur , simul refutata maneant.

Litteralem ergo hujus loci sensum per singulas partes expe damus , atque una simul videamus, quid de iisdem Sanct rum Patrum Traditio ferat. S. IL Petrum esse illam petram, supra quam suam Ee-elesiam aedificandam Christus promisit , sensus litteratis habita ratione, nullus sane dubitare potest. Sive legatur: Tu es Prarus , uti in Graeco , & in nostra Vulgata; sive: Tu es petra , quemadmodum in Syriaco, de in Hebraico habetur ; semper aeque constat, Petrum esse illud subjectum, supra quod Ecclesiam aedificandam Christus promisit. Christus enim , audita confessione Petri, inquit : Et ego dico tibii quia tu es Petrus, vel petra si & super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam μ. Pr

fecto ex sensu verborum nimis evidenter unicuique constare debet, promissum fuisse, Ecclesiae aedificationem supra ,

i retrum i Apud Mamachium citato loco quinam oppugnaverint potissimum ex recentioribus , & quinam praecipue ex veteribus apud Bellarminum in Praefat. cit. libat habetur, quod nos nunc tuemur.

292쪽

LIBER XVIII. CAPUT I. usi Petrum esse faciendam. Haec enim pronomina Ini, Tu, ct super hanc, ita in loquutione Christi inter se conjuncta sunt, ut fi unum idemque subjectum non designent, nunquam sane contingere posse arbitror , ut nos dum aliquid alterLpromittimus , ipsi, & non alicui alio , a nobis fieri promissionem , certissime significemus . Quid Τ Nonne illum , cui dictum legimus : Tu es Petrus: super hane Petram i Tibi dabo, tum nomine proprio, tum nomine Patris ejus, idem Christus compellavit Z Illi ergo, qui Simon vocabatur, qui erat Ionae filius, Christus dixit, esse Petrum, super eum Eccle- fiam se aedificaturum, atque illi daturum claves regni coelorum. Tota ergo promissio Christi super eum cadit , qui Simon vocabatur, qui erat filius Ionae , qui a Christo dictus fuit Petrus. Qua vero de causa hunc Simonem , Ionae filium Christus & beatum praedicavit , & Petrum vocavit,& super eum Ecclesiam se aedificaturum, Se claves regni xcelorum illi daturum promisit 8 Non alia sane, nisi qui illum esse Dei Filium consessiis fuerat, & quidem non carne, & sanguine revelantibus, sed Patre, qui in coelis esti igitur quum solus Simon, quum solus filius Ionae , quum solus Petrus , prout a Christo dictus postea fuit, Christum Dei Filium confessias fuerit , magis magisque inde confirmatur , totam Christi promissionem super unicum Sim nem , super unicum filium Ionae , super unicum Petrum

cadere a

Quis ex hisce omnibus aperte non cognoscat, quam absurda eorum sententia sit, atque omnino falsa , qui nomine petrae aut omnes Fideles , aut fidem corum intelligi volunt 8 Anne pronominibus Cibi, Tu , O super bane omnes Fideles, aut fides eorum designari possunt anne spectare possunt ad omnes Fideles , aut ad fidem eorum , quae ad Simonem, ad filium Ionae, ad Petrum, singulariter, atque unice reseruntur Τ Anne qui nondum nati erant , Christo interroganti respondebant, Patre revelante, Christum Dei Filium esse confitebantur qNeque etiam dici potest, Christum nomine petrae serim. II. N n ipsum

293쪽

ipsum designasse. Fortassisne de se Christus loquitur, dum

dicit : Beatus ei Sintiis Bar jona 8 Dum superaddit: Et ego dico tibi οἶ Dum adjungit: τυ es Petrusi dum concluditi Et

super hanc petram ad cabo Ecclesiam meam 8 Quapropter sicuti quoad usque ipse Christus fuit Ecclesiae visibile caput, nullum aliud caput ipsi praefecit, quando vero in coelum ascendens evasit invisibilis, aliud posuit visibile caput i ι ita quoque quoad usque Ecclesiae visibile fundamentum fuit,

nullum aliud visibile fundamentum posuit, quando autem evasit invisibilis ; tunc sane aliud visibile fundamentum comistituit, indeque est , ut in hoc loco Christus promittat qui dem Petro suam Ecclesiam super eum se aedificaturum 3 ta men id statim non praestat, sed post suam resurrectionem implendum relinquit. Ad Petrum ergo praedicta verba Christi referenda esse, si litteratis, atque omnino obvii sensus ratio habeatur , nullus dubitandi locus superest. S. III. Petrum esse illam petram , supra quam Christus suam Ecclesiam aedificandam promisit, unanimi consensione

Patrum confirmatur.

Illa verba: Et supeν bane petram ad Petrum reserenda esse, a SS. Patribus traditum quidem accepimus; tamen nonnulli corum , nomine Petrae, consessionem Petri 3 alii v ro personam illius designatam fuisse volunt. Utrorumqu loca referemus, & primo quidam illorum, qui nomine P trae consessionem Petri esse intelligendam censuerunt. S. Hi Iarius laudans S. Petri confessionem inquit lib.6. De TrisAtate num. 36. Super hanc igitur confessionis petram Eo is clesiae aedificatio est M. S. Gregorius Nyssenus cap. ultim De Crinitate i Petra vero fidei tamquam fundamentum ,

is quia ipse Dominus ait ad Principem Apostolorum : Tu is es Petrus, ct super hane petram aedificabo Ecclesiam meam Vesuper confessionem videlicet Christi , quia dixerat : Tu es christus Filius Dei vi N. S. Ambrosius De Incarnatione cap. . num. 3μ. Fides ergo est Ecclesiae fundamentum: non enim fi de carne Petri, sed de fide dictum est, quia portae mor D tisti Toto lib. praeced. Diqitigod by Coos e

294쪽

LIBER XVUL CAPUT 1. 283 A tis ei non praevalebunt M. S. Epiphanius Haeresi S s. n. 7. se Princeps Apostolorum Petrus ... qui quidem solidae pe- ω trae in tar nobis extitit, cui veluti fundamento Domini se fides innititur, supra quem Ecclesia modis omnibus aedia is ficata est. In primis quidem , quod Christum Dei vivi. Filium esse confessus est , idque vicissim audiit : supersi hane solidae fidei petram aedificabo Ecclesiam meam M.

S. Ioannes Chrysostomus Homitis . , alias Sy. in Matthaeum,num. a. Super hanc petram aedificabo Ecclesiam ineam,

si id est super fidei confessionem μ. S. Augustinus Tractim 7. A Ioannem num. ao. Nominavit petram, & Iaudivit

- firmamentum Ecclesiae in ista fide μ. Et in Val. ες. n. ω Petrus, qui paulo ante eum Christum confessus erat L Filium Dei, & in illa consessione appellatus erat petra, se supra quam fabricaretur Ecclesia V. S. Cyrillus Alexa drinus lib. . De Crinitate Petram opinor nihil aliud quamis inconcussam, & firmissimam discipuli fidem vocavit, in se qua Ecclesia Christi ita fundata, & firmata esset, ut nonis laberetur M. Theodoretus cpist. 77. Dominus noster Apo-ἡ stolorum Principem, cujus confessionem , veluti basit se quamdam, & fundamentum Ecclesiae defixerat s. Potrus Chrysologus Serm. I 3 4. De S. Stephano : Petrus a pe- D tra nomen adeptus est , quia primus meruit Ecclesiama se fidei firmitate fundare . S. Isidorus Hispalensis lib. 7. Originum cap. . Dixerat Petrus r Tu es Christuι Filius Dei ἡ --. Deinde ei Dominus et super hanc petram , quam, consessus es , aedificabo Ecclesiam meam M. S. Ioannes Damascenus Oratione De M 1sMuratime num. 6. Haec est si firma illa, & immota fides, supra quam, tamquam Pe- is tram , Ecclesia fundata est . Tandem S. Thornas , Ut

alim omittamus, a. a. qu. IT . art. 6. Super hanc petram,

A scilicet confessionis tuae aedificabo Ecclesiam meam . Non defuere quoque multi ex SS. Patribus, qui nomine Petrae ipsam personam Petri intelligendam esse put verint . Ex Graecis Patribus ita sensit origenes in Matth. iuxta seriem veteris interpretationis num. I 39. dicens ε

295쪽

I DE IV KE, ET LE GUM DIs CIPLINA se Ipse Petrus petra a Domino est appellatus , quum clicia se tur ei: Tu es Petrus , ct super bane Petram aedificabo E . se classam meam μ. S. Cyrillus Hierosolymit. Catechesi I 8. num. 2S. De qua dixit Petro: hoc est de Ecclesia &ἡ super hanc petram aedilitabo Ecclesiam meam μ . S. Gr

gorius NaZian Zenus Orat. 26. Vides quemadmodum ex

is Christi discipulis , magnis utique omnibus, & excelsis , ἡ & elcctione dignis hic petra vocetur . S. Ioannes Chrysoltomus lib. s. 3 ersus Iudaeos num. 2. nomine Petra pers nam Petri intelligendam esse assirmat. S. Ioannes Damascenus De recta sententia num. . de Petro loquens ait: S se per hanc petram Ecclesia firmiter aedificata est . Ex Laistinis Tertullianus in lib. De Pudicitia cap. ar. explicans illa verba: Super hane petram aedificabo Ecclesiam meam, inquit: si In ipso Ecclesia extructa cst . S. Cyprianus cpist. 33. , alias 27. Dominus noster , cujus praecepta metuere , &M observare debemus, Episcopi honorem, & Ecclesiae suaeis rationem disponens, in Evangelio loquitur, & dicit Pe- is tro t ego dico tibi: tu es Petrus, ct super hanc petram aedi si ficabo Ecclesiam meam μ. S. Ambrosius Expositione in L cam lib.6. num. 97. Petra est Christus . . . . Etiam discia is pulo suo h usus vocabuli gratiam non negavit, ut & ipse is sit petra, quod de petra habeat soliditatem constantiae, si fidei firmitatem . S. Gregorius Magnus lib. s. Indicti

ne I 3. Epist. 2 o. , alias 3 a. Cunctis enim Evangelium

se scientibus liquet, quod voce Domini sancto, & omnium is Apostolorum Petro Principi Apostolo totius Ecclesiae cura is commissa est : Tu es Petrus, ct super hane petram ad cabois Ecclesiam meam μ. De Regimine Principum opuscula a o. lib.3. cap. Io. ita explicatur illa vcrba : Et ego dico. quia tu es Petrus a ,, In hoc enim nomine, ut sacri cxponunt doctores, sicut se Hilarius , & Augustinus, Dominus potentiam Petri in V nuata quia a petra, quae est Christus, ut dicit Apost is lus, cujus confessionem Petrus praemiserat, Petrus est aris pellatus, ut secundum etiam quamdam participationem is nomen acquirat, & potestatem, & audire mercatur et D

is super

296쪽

is super hanc petram ad cabo Ecclesiam meam , quasi totuitia 'se dominium inter Fideles ex Petro dependeat in ejus Sucinis cessores Vς.

Quae ergo , qualisve sit consensio Sanctorum Patruit in hac re, de qua agimus, quum nobis modo compertum sit, illud superest, ut animadvertamus , tam eos Patres,

qui verba Christi ad confessionem Petri, quam alios, qui ad personam ejus referunt, & statuisse, Petrum esse illam petram, supra quam Christus suam Ecclesiam aedificandam promisit, & utrosque sensum litteralem fuisse sequutos . De illo priori ex se constat: nam vel persona Pctri, vel conafessio , & fides ejus esse illud fundamentiun dicatur, super

quod Ecclesia aedificanda erat, tamen Ecclesiae aedificationem . super Petrum faciendam eme semper aeque constat. De abiero nunc videamus. Sensus litteratis est ille , quem ipsa verba, vel proprie, vel metaphorice accepta proxime prae seserunt: vel proprie, inquam, Vci metaphorice : nam quam

do aliqua figurate dicuntur, ille sensus , quem verba i sui propria significatione habent, non cst litteratis , sed quoad ista sensus litteratis in eo positus est, quod verbis figurate acceptis sgnificatur. Quapropter dum in Sacris Litteris brachium Deo tribuitur, sensus litteratis non est , hujusinodi

membrum corporcum in Deo esse , sed operandi virtutem, quae illius membri nomine figuratur . Idem vero dicendum est Se de istis aliis loquutionibus : super te aedificabo E clesiam meam e pasce oves meas , atque aliis multis hujus generis . Unde tam illi Patres , qui verba Christi ad personam Petri, quam alii, qui ad consessionem ejus referunt, sensum litteralem metaphoricum sequuti sunt: illis enitria verbis: super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam , id ii, Petro perficiendum indicitur, non quod ipsa materiali aedificatione fit, sed quod ea significatur . Hinc mirandum non est, a nonnullis eorum faciendam aedificationem non ad per

sonam Petri, sed ad fidem illius relatam fuime. Neque cnim super offa Petri Ecclesia aedificanda erat. Super quid ergo singulariter, atque ad Petrum spectans, suam Ecclesiam exin

297쪽

183 DE JΠnE, ET LEGUM DIICIPLINAtruentum Christus praedixerit, hoc. vero est , quod Patres illi tradunt, qui verba Christi ad Petri confessionem reis

ferunt .

Ex his autem perspicuum est , Patres in expositione hujus loci, de quo agimus, sibi mutuo non adversari, quam

vis nonnulli eorum ad personam Petri, alii ad consessionem ejus, illud referant . Semper enim in eo inter se mutuo absque ulla dubitatione conveniunt, Petrum esse illum . , super quem aedificationem Ecclesiae faciendam esse , Christus promisit. Unde longe a vero Dupinius aberrat, dum De Antiq. Ecel. Dis pl. Dissert. q. cap. I. g. I. Primatum Petri ex citato Matthai cap. I 6. loco evinci non posse in . putat, quia a Sanctis Patribus , & interpretibus non una illud eademque ratione exponitur. Nam, sicuti jam osten dimus, qui ad Traditionem constituendam Sanctorum P trum consensus requiritur, eum in hujus expositione loci. amplissimum habemus. S. IV. Patres in expositione illorum verborum: Et δε- per hane petram, de fide, & confessione ab iste, sive relatione ad per nam Pupi fuisse loquutos , in mentem ejus, qui illos legerit, cadere non potest. Id tamen venit in mentem Marci Antonii de Dominis , qui libro t. De RepubL Eceles s. cap.6., Lutheranos

sequutus r , postquam multa loca Patrum congessit, qui supra sitani , & conlassionem Petri Ecclesiae fundamentum positum fuissc tradunt, S. t s. ita concludite Certe loca, is quae protuli, quum non habeant adjunctum Petrum , de se de fide , & eonfessione absoluta, & sine relatione ad pediis sonam Perri erunt intelligenda ; alioquin non sine violem, fi lia magna flecti possunt , ut per fidem , & con&ssionen

se intelligatur ex ut verborum Petrus fidelis , &confitens . In his audem verius aperta obcoecatio Marci Antonii de Do. minis observanda est. Nam inter cerera loca Patrum eadem

ipsa ex S. Hilario, S. Gregorio Nysseno , S. Cyrillo, & S. I

linne Damasceno est. cap. num. I 2. refert, quae nin modo in sup 'Vlde Bella inum De Romano Pontis lib. I. cap. IO. Diuitiaco by Corale

298쪽

LIBER XVIII. C APUT I. a 37superiori g. retulimus . His autem in Ioela sermonem esse de fide , & confessione absolute, & Me relatione ad perso m n tri, ille solus putaverit, qui velit, Patres , dum de Petri iade , & consessione loquerentur, ad fidem ab ute, &μο ν

latione ad Petrum , respexisse . Neque minus evidens est i quendi ratio , qua utuntur alii Sancti Patrea, quorum loca in medium idem auctor adducit. Victorem Antiochenum in Marci cap. 8. ita habentem prosere: Quia Christus Domi. se nus supra petram, hoc est, supra infractam sanamque P se tri doctrinam , inconcussamque ejusdem fidem Ecclesiam si suam aedificaturus &c. - Laudat S. Augustinum Tractatu i o. in Ioannem de Petri fide ita disserentem : Tu es Petrus , Ose super banc petram dedi Mo Helesiam meam . Quid est super se hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 8 Super hanc Gis dem , super id, quod dictum est: Tu es Chri u Filiui Dei is vivi: super hanc petram, inquit , fundabo Ecclesiam

se ineam μ. Neque minus aperta sunt aliorum testimoni Patrum, quae ipse refert, uti Bedae, Theophylacti, multinrumque etiam Romanorum Pontificum . Eorum enim nullus est, qui non distincte, atque singulariter, de Petri fidolo. quatur. Suae ergo obstinatae obcoecationis non minus hac in re , quain in aliis omnibus , manifestum argumentumis 'Marcus Antonius de Dominis praesesert. Bohemerus tameu& ipse quoque non minus profecto obccreatus De Iuro P

rectiali sect.8. cap. I. S. I. ad locum nati. cap. I 6. U. I 8. remspiciens ita habet: Hunc locum contra ausus Ponti fiet se rum, fundamentum Ecclesiae Petrum statuentium, selideis ex Patrum dictis defendit Marcus Antonius de Dominisse De Republ. Mes. lib. I. cap. 6. Superaddit in defensi nem.huius sententiae, quam cum eodem auctore delaudit, hunc Theophylacti locum Matthaeum cxponentis : μ Qui ,, confessus est Petrus ipsum Filium Dei , dicit Dominus, se hane confessionem, quam confessus est, fundamentum fin. ω turum Fidelium, ita ut omnis homo, conditurus domum is Dei, consessionem fundamenti loco sit substraturus ς. Nomne Theophylactus ad hane confessionem , scilicet Petri, suada

mentum

299쪽

DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA menturat futurum fidelium refert 8 Confessionem quidem sundamenti loco substernendam ab omnibus dicit, qui domum Dei condituri sunt; verum est ne illa confessio fundamentum. Fidelium , quale Theophylactus Petri consessionem fuisso dieit g. V. Verba illa: Et super banc petram, ad reliquos quo-

Apostolos pertinere , contrar'communem explicationem Sanctorum Patrum ad arbitrium confingitur.

Hoc vult Iustinus Febronius , qui De satu Ecclesiae

cap. I. g. a. num. 3. afirmat communiorem esse sententiam

M/ EOrum Patrum, ac Sacrorum Interpretum, qui Christiis verba de S. Petro quidem, sed ita accipiunt, ut quem- is admodum Petrus Domino omnes interroganti suo , di coi

is discipulorum nomine respondit; ita & in replica Christim cum Petro intelligantur reliqui quoque Apostoli, quippe es qui revera omnes j unt fundamentum Ecclesiae . . . In sui ,, ma: Christus ipse est unicum , ct primarium fandamentum , suae Ecclesiae; & si Sanctus Petrus dicatur secundum , ct 3, miniseriale fundamentum, debebit & tantumdein asseri dereliquis Apostolis . Itaque si de secundario hoc fundamen .

,, to accurate loqui velimus, Petrus erat primus , sed non, unicus fundamenti lapis μ. Id autem auctoritate Patrum ostendere contendit: haec vero loca Patrum pro se in in Hium profert. origones Grati. I. super caput I 6. Matth, tom. a. edit. Parisiens. an. Iso . ita habet: Tu es Petrus:

petra enim est quilibet Christi discipulus , & super talem D petram construitur omnis Ecclesiastica doctrina .... Quod se si super illum unum Petrum tantum existimas aedificariis totam Ecclesiam, quid dicturus es de Ioanne filio tonia se trui, α unoquoque Apostolorum S. Hieronymus lib. r. -υersus minianum V At dicis r inquit super petram fumis datur Ecclesia, licet id ipsum alio in loco super omnesse Apostolos fiat, & cuncti claves regni coelorum accipiant, is & ex aequo super illos fortitudo Ecclesiae solidetur ; ta- D men propterea inter duodecim unus eligitur, ut, capite constituto, schismatis tollatur occasio in . S. Augustinus

300쪽

L r B E R XVIII. CAPUT I. 28ynactam Io g. ita habet : Unus pro omnibus dicit: Tu ἡ es Filius Dei vivi, & propter hoc claves cum Omnibus, is tamquam personam gerens Ecclesiae, accepit: ideo unusis pro omnibus , quia unitas in omnibus V. Post haec ad alia S. Augustini loca Adversarius noster provocat, hoc est

ad unum desumptum ex Tract. Ia . R Ioannem superiorinum. 2. a se relatum ad ostendendum nomine Petrae intelligi Christum, S ad quatuor alia unum desumptum ex lib.

De Agone Chrisiano cap.3o. , alterum ex Tract. I O. D Dan. , tertium ex Crin. II . in eumdem Ioannem, quartum ex Sermone II 8. cap. I. , quibus ipse inferius S. 6. num. a. conis

tendit potestatem clavium universitati Ecclesiae datam a Christo fuisse; illudque tandem ex S. Augustino superaddit, hunc Doctorem in lib. I. Retractat. cap. 2I. lectori liberum rei quisse, ut ex explicationibus a se datis in expositione pra dictorum Matthaei verborum t Quae omnes inquit i is eumdem finem a nobis intentum collinunt, eam unusquisque amplecteretur, quae sibi magis arriserit. Subinde postea haec alia pro se affert. S. Leo Serm.3. in Anniversaria die suae assumptionis ad Pontificatum cap. 3. ita habet eis Transivit in alios Apostolos vis istius potestatis , & ad se omnes Ecclesiae Principes hujus decreti constitutio comis es meavit: sed non frustra uni commendatur, quod omni se bus intimetur: Petro enim singulariter hoc creditur, quia se cunctis Ecclesiae Rectoribus forma praeponitur M. The phylactus in hunc locum Matthaeir Licet ad Petrum tam si tum dictum sit illud : Cibi dabo etiυes M. tamen omni-ἡ bus Apostolis olim datum est, quando dicit: Quorum re se miseritis M. Eucherius Lugdunensis Episcopus Homi De Nativit. Petri: Hoc eni in , quod Petro principaliteris dicitur, ceteris quoque Apostolis dictum esse, intelligi de se bet . Paschasius Ratbertus lib. . in Mati. Non superis unum Petrum, verum super omnes Apostolos, Apost se lorumque successores, Ecclesia Dei aedificatur H. Eodet sensu hunc textum intelligunt Hincmarus epist. 33. ad Hin marum Laudun. cap. ao. , & alibi, Odo Cluniacensis lib. . . Tom.II. O O collat. Diuitirco by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION